QUod si in isto funere, Magnifice Dn. RECTOR, ceterique ACADEMIAE Patres, quo FRANCISCUM STYPMANNUM, Antecessorem et Collegam Vestrum, longâ serie, et pullati atratique omnes, e domo sua, ad supremum conditorium nuper deduxistis, interque pia iusta comploratis; nullum praeter mortalitatis nostrae exstaret documentum, supersedere utique hoc ad Vos publico sermone potuissem. Neque enim tanti ultra ullius privati hominis obitus est, ut de fragilitate nos monere debeat rerum humanarum, postquam eadem moriendi necessitas principes quoque et terrarum dominos involvit, imo tota cum regibus suis regna, cum populis Urbes, ista fatalis hora interitusque obruit et pessundat: nostra vero Germania, ab eo tempore; quo nascentem illum in vestro adspexit solo- quodque anno huius saeculi supra decimum secundo factum est, non minora provinciarum, quam alicubi hominum funera, gentium excidia, et
fumantes passim clarissimarum urbium viderit rogos, ipsa denique universa, tamquam funestissimum aliquod cadaver, longe lateque ardere incoeperit, et conflagrare. Alta ergo, alia profecto sunt, ad quae atiendere animum in exsequiis praestantium Virorum prudentes solent, et Vos inpraesentiarum, Magnifice Domine RECTOR, atque AC DEMIAE Patres lugetis. Isumque, vestrum pariter ac meum dolorem, quo ex huius Viri obitu, infinito, atque insolabiliter turbatus, afflictusque sum, permittite ut in commerationem potius virtutum illius atque meritorum, quam ploratus, inaniaque lamenta essundam, Quae cum infra dignitatem Virorum, iam olim sapientissimi gentium Romani posuissent, feminis, molli et infirmo adversus maerorem sexui, permisere, Atque illarum, crudo et impotenti, luctui siquidem frustra leges praescribimus, insistat maestitiae suae, plangat sane et misere quiritetur, usque dum tam acerbo dolori aliquod remedium vel lenimentum tempus afferat, afflictissima Illius, et infelicissima parens. Quae marito, quem carissium habuit, ante annos fere quindecim, nunc etiam filio, optimo et desideatissimo, in quo senectutis suae fulcrum, et orbitatis solatia collocaverat, misere spoliata, perpetuis, sed nec quicquam profuturis, eiulatibus fatorum accusat invidam atque atrocitatem. Quae Gnati, et sui velut Aemilii Papiniani, si in diverso mortis genere, et per defuncti modestiam, ita mihi liceat loqui, cineres et sepulcrum, turbato ordine mortalitatis, abundantissimo lacrimarum imbre, irrigat quottidie conspergit. Certet quoque cum illa fletibus et lamentis, hoc socrus amantissimae exemplo, et iactura sua accensa maestissima Uxor. Vidua deinceps et absque illo futura, cum quo, quod utrumque animi aegritudinem auget, et annos vix supra novem, eheu quam fugax et breve temporis spatium! et absque fribusculo, certe sine querela, sine controversia omni, magna cum dulcedine, fide autem et affectione incomparabili, transegit. Quae quidem, dum solvit crinem sinusque suos, dum laniat genas. et ornamenta sua deponit, eademque velut numquam resumptura abicit, et conculcat: simul superstitem geminamque alteram sui alteram virilis tenerrimam prolem, utcumque, per aetatem primamque infantiam, capere doloris sui causas, patrisque obitum non potest, ipso tamen luctu suo, funestoque illo habitu et crudeli gestu, praeterea matronarum, et uxorum
vestrarum, quae circa illam sunt, et quarum alias cognatas Defunctus habuit, alias affines, communi denique domus comploratione ad largissimos fletus provocat, et impellit. A quo infirmo desiderio mollibusque querelis quoniam Vobis abstinendum erat, RECTOR Magnifice, Ceterique ACADEMIAE Patres, aliunde, quam grave illud vulnus esset, sed et quam fortiter idipsum ferre possetis, voluistis monstrare. Et rectissime Vos quidem, atque ex recepta in coetu vestro consuetudine, siquidem is demum verus honor, ea coniunctissimi cuiusvis, et quae mortuis exhiberi debet, pietas est, vitam illius, omniaque dicta factaque recenseri publice, sicque colere eius memoriam et venerari, idque officium Clarissimo cuidam ex ordine Vestro Viro delegare volueritis. Qui in ipsa illus Academiae, cuius hic Noster non ornamentum solum et decus, sed et columen suit, aede, deque suggestu, quem toties conscendit, velut in Martio quodam Campo, et pro contione, ut apud nobilissimos istos olim. Quirites, rerum dominos et togata gente, moris fuit, publica celebratione, quicquid in illo amastis, quicquid mirati estis, edissereret Vobis, et recenseret. Cuius viri in dicendo virtus me, ne idem aggrederer, obruere vel absterrere potuisset, nisi quantum ego me illo et aetate, et eloquentia agnosco minorem, tantum pietate atque affectu, vel parem possem contendere vel superiorem. Itaque huius rei facilem a Vobis veniam spero, Magnifice Domine RECTOR, Vosque ACADEMIAE Patres. Qui eum me amisisle Virum nostis, quem eundem sanctissimum cognatum habui et Praeceptorem; in cuius domum ex materna admodum adolescens receptus, atque educatus sum; sub cuius disciplina prima iuventutis et litterarum posui rudimenta: quem studiorum meorum praesidem, testem et incomparabilem habui patronum: qui omnia, quae a parentum pietare proficisci potuerunt, officia, curam, fidem, sollicitudinem, amorem (spiritus me pene deficit) vel implevit hercule, vel superavit. De cuius ego morte accepto ante aliquot dies acerbissimo nuntio, maius nullum beatissimis piissimisque Manibus eius, quodque observantiae, et cultus mei, simulque immensi doloris magnitudinem clarius testaretur, monumentum ponere me, ac dedicari posse credidi, quam si Eundem in hoc Musarum domicilio, in ipsa propemodum aeternitatis sacra aede et templo, in delubro tat illustrium
saeculi sui ingeniorum, quorum magnitudinem et veneratur orbis litteratus, et ille vivus addictissime coluit, et suspexit, in hoc denique nobilissimae ex utraque Germania et aliis gentibus, quam litterarum huc amor atque eruditionis cultus traxit, Iuventutis confluvu, omnemque illius vitam, indoldem, mores, virtutes atque laudes traderem posteritati, et, utcumque rudi et incondita, voce, exsequi inciperem et enarrare. Atque earundem quidem seriem, quod sollemne Eloquentiae magistris praeceptum esse solet, vix a patria, et natalium sede auspicari, nisi idem caelum, quod primam nascenti auram infudit, Vestri et Academiae amorem, quem tam claris et victuris aeternum documentis probavit, simul inspirasse videretur. Quippe qui in civitatis vestrae complexu, sive potius ipso Musarum gremio ac sinu, conceptum Eum genitumque fuisse, Magnifice Dn. RECTOR, Patresque clarissimi, meministis. Natum insuper ex illa familia, quae si obscura fuisset, sola illius virtute, quod non nisi nobilissimis ab omni aevo ingeniis datum fuit, electari ex tenebris, seque in lucem et dignitatem vendicare potuisset, Illa vero, utcumque Consularibus, senatoriisque, et fumosis longa per atria Maiorum imaginibus, quibus solis gloriari et efferre se inertes solent, conspicua haud erat, vitae se tamen imprimis sanctitate, et morum innocentia semper commendaverat. Nunc autem praestantissimis in Urbe vestra prosapiis, aut cognatione, aut affinitatis vinculo, ut scitis, illigata, imprimis autem licteratorum ordini inserta est. Ex quorum numero etsi parens, ac uterque avus haud fuerint, non scientiarum quippe, sed mercimoniorum apud Vos cultu clari, inque vicinam Norvagiam, Scotiam et Angliam, in Gallias denique et Hispaniam ipsam, navibus suis excurrere soliti, eruditorum tamen amore et observantia magnopere semper flagrarunt. In his, pater ipsius civis, ut notum vobis, vester, et eiusdem praenominis Iohannisque illius nepos, quem cum fratre Georgio eruditioni vel addictum vel faventem inter Cives Academicos superioris saeculi Anno XXIII. nostis relatum erat. Vir integerrimus, priscae simplicitatis, et quod nomen Augustus Caesar olim, tot imperatoriis magnificisque appellationibus, quas sive virtus eius, sive fortuna, vel etiam illorum temporum adulatio passim in illum congerebat, par semper habuit, aut maius, Bonae Fidei. Mater autem Barbara Bettera, quod non ignoratis, itidem ex Urbe vestra oriunda, atqueve etiamnum
superstes est. Femina rarae pietatis atque pudicitiae, mater familias frugi et Prudens, mariti ac liberorum amans, atque, quod in Romanis illis tantopere commendatum est, domum servare et linum facere diligentissima. Filia IACOBI BOTTERI, Patre CAROLO, Viro, Nobili et in Semm. hereditarii adeoque Equestri loco in Regno Scotiae non procul Edinburgonati, et post cessas Fratri nam maiori et primogeniturae lege avilas ossessiones in Pomeraniam hanc ante annos fere centum appulentis, figerique fortunorum sedem. matertera vero mea, simulque pientissima et indulgens nutritia. Neptis quippe, ex Filia CHRISTINA, FRANCISCI IOELIS, Austriaci, vulgatis pulcherrimis ingenii experientiaeque monumentis, inter principes Germaniae Medicos clari iam pridem et praestatis. Quem meum, communemque mihi cum Defuncto proavum, fato quodam taptum tractumque fuisse ad eruditionis cultum, cum eum pater officinae aut cui nescio sordido vitae generi destinaret, ab Avia nostra, Eius filia, summae sanctitatis et longissimi aevi femina, memini me non semel audivissse. Ex qua ille servitute, cum non nisi fuga aut exilio se eripere et liberare posset, elapsus, et ea, cuius tanta, tamque incredibili flagraverat litterarum cognitione imbutus, in Pomeraniam demum nostram, divina providentia, pervenit. Ubi valetudinum in civitate vestra publico nomine Antistes, et mox, ut annales vestri, RECTOR Magnifice, ceterique clarissimi Patres, testantur, Academiae pars, iuventutisque in arte Medica doctor; Principumque POMERANIAE glorioss. memoriae Archiater integro abhinc propemodum saeculo, electus fuit. His igitur parentibus prognatus Noster, emensus primos infantiae gradus, quando nos ipsos miseri mortales ignoramus, superatis etiam divino auxilio infirmitatibus ac morbis, quibus huiusmodi aetas obnoxia esse solet, et imprimis notissima illa et maxime pueris infesta, morbillorum aegritudine, cum qua gravissime et ita quidem conflictatus est, ut oculorum fere amisisset usum. summa sollicitudine atque diligentia educati caepit. Neque enim ignari erant optimi Parentes, quantum ad omnem seqquturam aetatem primae illius provida cura conferret. Cum non aliter, atque in arboribus nascentes rami, hortulani ductu, vel in altum enituntur vel in terram proni deslectunt: ipsi etiam puerorum animi, tenelli etiamnum, rudes et cerei, in
primis statim annorum initiis, fingantur formenturque ad illud decus aut ista vitia, quibus postea iuvenes et mox Viri publico cum egregio vel malo inclarescunt. Quapropter ex patrimonio, quod tamen adeo amplum non erat, nullos unquam sumptus, (ex aliquorum opinione quandoque nimios) ut recte honesteque et liberaliter educareftur hic Noster, facere Isti recusarunt. Persuasi nempe, et prudentissime persuasi, ut cumque his pecuniis suam ex hausissent, aliam Filio hereditatem, longe luculentionem, et certissime herciscundam restare. Ad quam absque ullo legum beneficio, aut inofficiosi querela venturus foret, et numquam posset excludi. Illam scilic et Virtutis, atuqe doctrinae. Quae neque testamenti tabulis relinquitur, neque ex praetoris edictor impetratur. Quae ut, loquuntur ICti nostri, universale ius est, et in qua multa continentur, Cum sudore enim et vigiliis, honores ac dignitatem fasces, praeturas, magistratus, divitias etiam plerumque, honestam vero sui memoriam semper, et mansurum etiam post funera nomen rite illam adeuntibus defert. Parvulo igitur ipsi et vix septenni statim magister custosque admotus fuit. Vir nempe praestantissimus et eximius. Iacobus Christiani. Tum adhuc adolescens, hoc vero tempore ACADEMIAE vestrae, bona cum laude Secretarius. Quem ille omni vita sua addictissime coluit, et cui quicquid in litteris et virtutibus profecerat, deberi unice, semper testatus est. Ab hoc postquam prima pietatis et litterarum elementa doctus fuisset, inque eo animi indolisque praestatia elucere inciperet, parentum votis Musarum sacrario destinatus est. Eodem igitur praeceptore et duce, post superata in ludo litterario ac schola vestrate non pueritiae ludicra amplius, sed molesta atque aspera, linguae Latinae ac Graecae cognitione imbutus, severa quoque lectione et styli assiduitate exercitatus, relicto trivii pulvere, Academiae Vestrae, RECTOR Magnifice, Patresque clarissimi, sanctissimae et almae studiorum Matri, se totum tradidit. Heic ubi in Eloquentiae campo, et per omnem honestrum artium cultum, Philosophiae moralis imprimis et finitivae artis, in qua specimen quoque tum aliquod posuit, biennium fere summa cum diligentia ac ardore insumpsisset, Rostochium, decimo nono circiter aetatis anno ad vicinam, et aemulamveluti in proximo Academiam, ex parentum voluntate ablegatus est, Quam tucn Clarissimi in omni
eruditionis genere Viri inter ICtos autem, Simon Toelemannus, nostrae, hoc est Pomeranae gentis, et Thomas Lindemannus Westphalus, quorumque celebre praestansque per Germaniam nomen erat, illustrabant. Sub horum ille ductu, simulque in consortio cultissimorum ingeniorum, popularium suorum, quosque eodem tempore illuc urbs vestra, patria eius, emiserat, Iuris civilis studium auspicatus est. In quor4um numero praecipui tum David Mevius, et Christianus Schvvartzius fuerunt. Quos nostis, virtute sua ac eruditione dignitatis sibi publicas, clarissimumque decus comparasse, atque ipsi etiamnum, utque diu possint, voveo atque precor, superstites esse. Imprimis autem illis ac censendus Ioannes Essenius venit. Vester ante hac, Magnifice Domine RECTOR, Patresque clarissimi, et tum illius quoque collega, inque Academia patria Historiarum Professor. Nunc autem in vicina Demminensium civitate, quaeque illuc spectant Ecclesiis, sacer populi pastor et Antistes. Cum quo ille omnium coniunctisime et fraterna fere fide devinctus vixit; cui etiam in aeternum tanti amoris pignus, sororem unicam, ornatissimam Virginem postea conlocavit. Eundem comitem fidelissimumque Achatem, (quae ego verba memini me aliquando in schedis ipsius, ubi quaedam de vita sua consignaverat, legisse) sui in Daniam itineris habuit, quod relicto Rostochio suscepit. Ad quam periculo ingenti, ex oborta in mari tempestate, defunctus, salvus tandem incolumisque appulit, lustratoque illo regno in patriam regressus est. Quae non ita pridem a tyrannide Caesariani militis, et imprimis profligatissimi mortalium, a quo parentes illius mala multa asperaque perferre coacti erant, Francisci Ludovici Purusii, caelesti auxilio et armis divini Regis, Gustavi M. nostri tum et mox Germaniae universae Liberatoris, vendicata, et ab interitu retracta fuerat. In hac ubi per tempus aliquod iterum vixisset, pulcherrimumque ex iurisprudentia profectuum publice Vobis specimen dedisset, hac postea Bataviam, celeberrimamque in ea Lugdunum petiit. Ad quam clarissimam Musarum sedem eruditionis eum et sapientiae cultus, imprimis autem tot summorum Virorum, quos litterarum maiestas et ingenii fama supra saeculi evexit, praesentia, SALMASII scilicet HEINSIIQUE, VOSSII etiam, CUNAEI, SCRIVERII atque BARLAEI, evocarunt. Quorum ille
postquam gravissima, et quibus omnium sibi temporum aeternitatem obstrinxerunt, doctrinae monumenta sedulo evolvisset, incredibile se eorum cultu ac veneratione succensum inflammatumque fuisse, saepissime solitus est referre. Imo horundem vultus augustasque facies, quas Apollo omnesque Musae inhabitant, quod intueri non semel corm ac venerari potuerit, in maxima semper felicitatis parte collocavit. Domi autem suae et in Musaeo, de coniungenda cum iurisprudentia Antiquitatis Graecae illius et Quiritium Romanae, cognitione, et Historiarum scriptoribus cogitare, laboremque mox illum felicissime inire coepit. In quibus Cornelio Tacito imprimis se addixit, eumque styli simul et civilis prudentiae elegit magistrum. Auctorem incomparabilis, reconditaeque sapientiae et fidei. Quique, si maximo saeculi nostri oratori, et quem in eodem legendo ducem publicumque hic doctorem habuit, fidem haud derogamus, non nisi praeclaras illustresque animas admittit. In his studiis cum per aliquod hic tempus, maior indies ingenii doctrinaeque incremento diligentissime versatus fuisset, domum a parentibus revocatus est. Neque tamen redux factus, multum et diu apud illos se passus fuit detineri. Integrum enim iam quinquennium elapsum erat, quod iurisprudentiae studio, privato publicoque, operari incepisset. Et ea quidem anim contentione ac cura, ut nihil illorum inexcussum, quae tam vasta moles ambitu suo, totque voluminibus complectitur, intentatumque relinqueret. Tempus itaque esse ratus est, ut subactum in umbra, et Academico veluti pulvere ingenium, ne solis inhaesisse libris argui posset, usu et negotiis levigaret. Quam ad rem circumspicienti oportunitatem, felicissima illi, et qua maior offerri haud potuisset, occasio, Anno saeculi XXXV. illuxit. Apud Illustrem videlicet Virum, et cui Vos quoque RECTOR Magnifice, ceterique Patres, et Academia vestra, plurimum debetis, ALEXANDRUM ERSKENIUM, unicum profecto Patriae nostrae et in comparbile decus. A nobilissimo Regum GUSTAVO, cum vindicias, opemque afflictissimae Germaniae, augusto illo et imperatorio animo, cui nulla saecula parem habuere, volveret et meditaretur, inter ministros consiliariosque allectum. Missum initio, ut scitis, in vicinam Vobis urbem, mox cum victoriarum cursu in ulteriora Germaniae evocatum, Erfordiae atque Magdeburgi,
Regis sui vice atque nomine tum agentem. In tanti ille Viri, et cui propinqua etiam sanguinis cognatione devinctus erat, familiam receptus, benigneque admodum habitus est. In huius ille domo, veluti schola erectae cordataeque sapientiae, et delubro maximarum rerum, omnibus illis, quae tum per Germaniam (cuius bonam partem, illustresque in ea Academias, Lipsiacam, Ienensem. Witebergensem, atque Iuliam, simul peragrabat) gerebantur, intentus, tirocinium posuit publicae lucis. Obortis autem postea difficillimis remporibus, quando post excessum Maximi Regis, luctari cum Hoste pariter, et sociorum iniuriis Suedici Imperii fortuna inciperet, relictaque thuringia illustris patronus intimis belli, cuius tum clarissimusque fortissimusque dux atqus imperator IOANNES BANNERIUS erat, adhiberetur consiliis, exercituique, et ille simul, adesset, tandem autem in Pomeraniam recederet, Noster quoque ad Vos, patris obitu, qui An. XXXV. Octobri M. denatus erat, afflictus, rediit, supremumque in iurisprudentia nominis virtutisque decus prensare coepit. Neque potuit idohercle, indoli industriaeque eius denegari. Postquam ergo privatim primum omnibus tentatus scholis, operis subatus, atque solitis examinibus, ab Antecessoribus vestris vexatus fuisset, ad supremum publicumque, ut nostis, Magnifice Domine RECTOR, et Acadmiae patres, in curia civitatis vestrae Agona parare se iussus est. In quo ita quidem eruditionem suam probavit omnibus, ut nemo imperratum hoc vel facilitate quadam, vel gratia aut sordibus, virtutis decus, vel per calumniam traducere, aut differre fuerit ausus. Intricatissimam enim illam, et contortae subtilitatis cautionem, lectam olim in Auditorio Aemilii Papiniani, et ut vulgus Doctorum loqui sueverat, nullo saeculo intellectam, inter maximos Ictos, Ulpianum atque Paulum, hic sibi adversos, acerrime agitatam, singulari cum eruditione pariter ac elegantia explicavit, publicoque eruditotum consessuit proposuit ventilandam. Proinde defunctus, multa cum laude, hoc officio, Licentiati, ut vocamus, titulum atque insignia, proximum supremo in iurisdrudentia decus, ipsis Idibus Iunii Anno saeculi XXXVII a Celeberrimo, et cuius sparsum ubique clarissimumque inter ICtos eminet nomen, MATHIA Stephani, Academiae Vestrae Antecessore optime merito, sollemniter adeptus est. Tum Praeceptore illius et honoris
hoius deribitore multum venerando, postea autem in eodem docendi munere amicissimo Collega. Quo ille vix insignitus erat, quum, qui hactenus didicisset, studiis aliorum, disputantiumque certaminibus praesidere incaepit. Nostis enim, RECTOR Magnifice ceterique patres, vix octiduo post, habitam sub eo publicam de simulacris Imperantium, simulandique et dissimulandi artibus, ( si iudicium rectum adhibeas, ac Rei publicae salus postulet, temere non damnandis,) in Auditorio Vestro Dissertationem. Quas cum nostra aetas, novo vocabulo Sincerationes appellaret, delusamque se et graviter affictam, si non eversam, istis arcanis quaereretur, ille, quantum iam olim in secretis Principum consiliis valuissent, ex civilis prudentiae ac rerum gestarum latebris, historia tamen Romana, et Augusti Tiberiique Schola imprimis, in cuius abdita intimosque recessus Tacitus illum suus deduxerat, egregie tum monstravit. Vix illud fecerat, cum occasio illi exteros adeundi, apud Nobilissimum Iuvenem, et honoris causa hic nobis nominandum, DETHLEVUM RUMORIUM, Equitem Holsatum oblata est. Quem ille eloquentiae praeceptis, omnique prudentia civili et iuris cognitione sic instruxit, ut utrum his ingenii dotibus, et virtute sua, an antiqua Maiorum laude, plusque praestet hodie in patria sua ac commendari debeat, merito dubitari possit. Hunc ille, peregrinationem auspicatus, primum in hanc Urbem Academiamque deduxit. In qua non solum in amicitiam praestantissimorum quorumvis ingeniorum, quae hic studiorum causa sistebant, et cum quibus familiaritatem deinceps omni vita coluit, atque amorem pervenit: sed etiam veterem, cum maximis in hac Urbe Viris cultum, notitiamque renovavit. Ex his Petro Cunaeo, celeberrimo excellentisque iudicii et doctrinae Antecessori, familiaris admodum factus est. Per aliquod hic tempus comoratus, lustrato cum nobilissimo Comite Belgio universo, Angliam primum, mox Scotiam, quae avi illius materni patria fuerat, petiit, indeque in Gallias traiecit. Quod regnum, elegantiarum ac morum, litrerarum et doctrinae sedem, quaque patet, et usque ad Italiae aditus, peragravit. Parisiis autem, in ipso Orbis compendio, plusculum illum non solum Aula Regia, quam tum temporis animi vir excelsi, Armandus Richelii dux atque purpurati ordinis, summa pariter
cum prudentia atque felicitate moderabatur; sed et imprimis Hugo Grotius (quam ingens, quamque illustre nomen!) detinuit. Quem ille Virum saeculo suo maiorem fuisse, semper adseverabat. Cuius incomparabiles de Belli Pacisque iure libros numquam fere deponere e manibus, et tamquam abstrusissimae prudentiae et divini humanique iuris sacrarium solebat venerari. Quem ille, ut fuit comitate insignis, postquarn sibi virtute sua et eruditione conciliaverat, cottidie fere accessit, et eo tempore, quod Amicis largiri consueverat, de gravissimis rebus disserentem audivit. Atque in hoc quidem studiorum suorum secessu, cum alia potius omnia, quam in patriam reditum cogitaret, insperato domum revocatus est. Commendatus quippe Vobis, Magnifice Domine RECTOR, ac Clarissimi Patres, ad publicum in Academia vestra munus, a serenissima SUEDO. RUM Heroina, Regum Reginarumque hoc aevo OPT. MAX. fuerat. Quae tum ad liberandum Pomeraniam, ex lugubri ac foeda ista Anarchia, quae illam omnem, ex tristi celsissimi Principis, ultimique eheu! Patriae patris, BOGISLAI XIV. ad Deum. Maioresque suos, quorum virtute aeternaque serie, per tot saecula immortale infractumque illustrissimum hoc genus perstiterat, excessu, bellique simul cladibus et ruina, qua nullam fere graviorem experti sumus, inundaverat, regium illum sublimemque et augustum animum convertit. In quo sanctissimo opere, ab Academiae vestrae, est enim altera, vel potius ipsa litteratorum atque Musarum hoc aevo Pallas, Vestrique RECTOR Magnifice, et clarissimi Patres, cura exorsam meministis, ac devote agnoscitis. Vos enim, ad indignam plane paucitatem redactos, ceterum derelictos omnes, et veluti sub prostratae domus ruderibus luctantes, regio maximoque donario sublevavit, atque ut hunc Vobis, inter Iuris Antecessores, tertium adsociaretis, cupiit. Tantae profecto benignitatis penitus ignarum, proculque tum a septentrione in media Gallia agentem; imo nec visum hactenus AUGUSTAE, neque, nisi cum laudaretur ipsius eruditio indolesque, auditum. Fecerat illud Maximus Vir, (est enim illustre illius hic mihi repetendum nomen) ALEXANDER ERSKENIUS Cuius summa et in patriam nostram communem, et istam Academiam vestram, illam sanctissimam natalium ipsius, hanc studiorum olim almam matrem, merita, tum primum luculentissime omnium
ostendere se et exserere coeperunt. Huic ille, postquam e Galliis propero itinere redux factus, ordinique Vestro insertus esset, primam hanc, et ceteram omnem, quam illi superstruxit, unice debuit fortunam, Divina vero quadam providentia evenisse mihi videtur, ut illius Viri, quem in iuventute eorundem studiorum consacraneum habuit ac sodalem, quem sanctissima et innocentissima aemulatione adsequi se conatum esse saepissime narrare est solitus, et cui summa omnia semper deferebat, derelictam sedem locumque occuparet. Est is, ut nostis, magnum patriae nostrae et iurisprudentiae lumen, David Mevius. Ex Academia Vestra, in qua publico cum studiosae iuventutis bono, et amore omnium, per aliquot annos vixerat, paulo ante ad ampissimum munus, in vicina Stralsundensium, fortissima, et quoniam prima Caesarei exercitus impetum fregit, clara imprimis civitate, evocatus. Publicum autem hoc docendi munus ipsis Nonis Novembribus, Anno saeculi XXXIX. et ut moris est, gravi quadam diseritissimaque orarione auspicatus est. In qua falsitatem veter is paradoxi, quod tum quoque multorum ori inhaerebat, atque Inter arma leges silere, omnem exsulare in castris iustitiam, passim querebatur, neque plebi habtenus, sed et litteratorum vulgo imposuerat, luculenter detexit. Anni eiusdem mense, proximo scilicet Decembri, supremum in Iurisprudentia decus accepit, ICtique tituli ac nomine, sollemni ritu publice est donatus. In Professorio autem isto et docendi munere, qua ille diligentia et fide versatus sit, nostis equidem ipsi, RECTOR Magnifice, ceterique ACADEMIAE Patres, neque multum illud a me debet celebrari Agnoscunt enim quottidie illi et depraedicant. quos discipulos habuit, atqe auditores. Quibus non pablice solum profuit, sed et domi privatim copiam sui libenter, maximaque cum industria sua, candore atque facilitate; illorum autem emolumento et doctrinae in crementis, quottidie fecit. Testantur item Disputationes plurimae, quas in ista cathedra vestra, vel ab ipso, vel ornatissimis doctissimisque iuvenibus conscriptas, publiceque habitas meministis. In quibus, quod veterum assertionum usque quaque observans retinensque non esset, haud quidem veniam sibi rogandam esse magnopere, unquam necessum arbitrabatur. Qualia multa fuisse nostis, et inprimis non pauca ex illis, quibus CL. SALMASIUS,
eruditorum suae aetatis facile Princeps, rara et incomparabili ingenii excellentia iudiciique gravitate, ius nostrum emendavit. Exstimabat enim, miserrimam in litteris servitutem esse, et docto homine indignam, tantum aliorum auctoritati, numero se et inveterata solum opinione tuentium, deferre, eaque sic constringi veluti ac facinari, ut deprehenso errore, quae sentias dicere ac profari non liceat. Perinde, ac si in magistrorum suorum sententias, conceptis verbis, et sollemni quod imperatoribus praestari solet sacramento, se obstrinxissent. Quorum tamen ex turba, tanta tamque valida, nemo unquam exstiterit, qui eam ipse legem servasset, aliorumque pervellere dicta scitaqueausus non fuerit. Nisi etiam, quod pecorum id ritu fieri asseveraret, solum quae antecedentium gregem sequerentur, et aliquando etiam imperitiae aut stupiditati hoc velamentum felicissime obtendi credebat. Ideoque memini ego, clarissimum quendam ex ordine Vestro, et simul amplissimae in supremo causarum iudicio dignitatis, Virum, cum designare illum nomine maxime convenienti voluisset, novum verumque Academiae vestrae Labeonem appellasse. Quippe veterem illum, ingenii qualitate et fiducia doctrinae, ceterisque operis sapientiae, quibus se dederat, iam olim plurima innovare instituisse, Pomponius noster refert, et non obscure commendat. Talem ille in Professorio se munere praestitit. Neque minus interea, Academiae totius curam amplexus est. Quam illa ea tempestate maximam, nulloque fere tempore maiorem desideravit. Si quidem tum resurgere ex ruderibus suis conabatur, vosque tantuam fractas ex nausfragio tabulas colligeretis. Imprimis autem vicinum illud, et in conspectu Urbis vestrae, amplissimum Hildensis caenobii patrimonium, multum Vobis isto anno negotii atque curarum faciebat. Quod, ultimum operum suorum elogium conditurus, benignissimus Princeps, BUGISLAUS XIV. Academiae, ut salaria et sudoris praemium, ex fructibus proventibusque praediorum, quorum plurima patentissimaque sub se continer, singulis annis perciperetis, donaverat. Bellicis calamitatibus indigne tum vastatum, ruinis deforme, pecorum hominumque abactu miserum, omni denique instrumento spoliatum. In quo restituendo cum multis laboribus, multisque scriptionibus, consultationibusque opus esset, ante omnes ille hic fidem suam ac diligentiam, in ipsio muneris
sui aditu probavit. Quippe, postquam semel studium omne, seque totum vestrae Academiae, cui tu sanctissimae matri, maximorum beneficiorum se reum obstrictumque credebat, dedicasser atque devovisset, de eius incremento ac promovendo bono, de tuenda illius iurisdictione, dignitate, salute, iuribus atque privilegiis, ardore animi indefesso et ingentibus curis unice et quottidie contendebat. Ad eam rem cum intimam singulaorum minutissimorumque etiam, quae Eandem concernerent, accuratam cognitionem summe sibi necessariam esse videret, nihil ut eam adipisceretur omisit. Itaque ultimas origines Academiae Vestrae, leges eius ac Statuta omnia, omnium facultatum ac scientiarum Annales, et quicquid per tot ibi volumina, tot scriniis distentum, Grammatophylacium vestrum asservat, incomparabili labore penitus excussit. Quicquid in illis maiores atque antecessores gestum factumque consignaverant, summa diligentia atque ardore, saepe etiam continuatis usque in mediam noctem vigiliis, evolvit, iudicio, quod insigne habebat, simulque memoria complexus est, omneque suum fecit. Vix ergo de ulla re in Senatu Vestro sermo consultationque erat, de qua ille summa cum prudentia disserere non posset, quidque factu optimum, ex veteri memoria et praesentium temporum momentis, suaderet. Et nostis ipsi, RECTOR Magnisice Clarissimique patres, suavibus non quidem verbis et dulcis facundiae leni aliquo flumine, sed instar torrentis atque detonantis eloquii fragore, menteque excitata veluti et extra se posita, abreptum, quid ex publico arbitraretur bono, disseruisse. Ad gravitatem enim quandam et morum severitatem, procul a blanditiis omnibus, ipso adspectu, sermone, incessu, habituque cuncto factus videbatur. Ita factum est saepenumero, ut quicquid solus ille dixerat, subinde omnes amplecteremini. Prudenter quippe suasum, et ex usu vestro erat, quodcumque proferret. Istud autem invidos, malevolosque pessime habuit, quos numquam effugere praestantes Viri possunt. Qui recentem illius felicitatem aegris oculis adspiciebant, cunctaque ex unius arbitrio geri criminabantur. Hosque acerrime omnium in se concitavit, cum elapso nondum biennio, RECTOR Magnisice, et Academiae Patres, pridie quippe Eidus Octobris Anno saeculi XLI. principem clarissimi ordinis vestri locum, conspirantibus suffragiis, ipsi deferretis. Novo, quod utrumque augebat livores,
adhuc in Republica vestra homini, Iuveni praeterea et investi. Quamvis statim ab eo tempore meditari Virum, atque elegantissimam Virginem, ILSABEN HARTMANNAM, Amplissimi in Urbe vestra Senatoris, CHRISTIANI HARTMANNI filiam, ambire, sicque posteritatis curam habere coeperit. Ut solent pii parentes, qi liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt, ut ex prole eorum diuturnitatis sibi memoriam, in aevum relinquant, Atque illam quidem V. Idus Decembres, consueto ritu, domum duxit, alteram autem istam, adeoque summam in Academia dignitatem, non nisi renitenti sibi et reluctanti, imponi passus est. Quam, qua ille fide atque auctoritate, quo cum publico bono gesserit, ipsi omnium rectissime recordamini. Ab invidis autem, qui nescio quam in illo severitatem, aut quae alia, carpebant, improbo simul ore scriptoque procaces, quomodo non innocentia solum, sed et iustissima indignatione se vend caverit, constat, multumque repeti haud debet. Neque enim tam sua, quam saeculi, et illius dignitatis suae, quae potissimum laesa erat, interesse arbitrabatur, ut maleferiatorum hominum coherceretur, poenasque daret ferocia. Vos. RECTOR Magnifice, ceterique Patres, quanta cum cura ac adprobatione vestra hunc magistratum gessisset, tum quidem clarissime omnium, testari mihi voluisse videmini, quando septimo fere post, proximo autem ante obitum anno, altera vice ad eundem ipsum supremi honoris gradum eveheretis. Ceterum nihil ego nunc de officii illius gravitate dicam, quod in sanctiori Ecclesiasticarum causarum Consistorio, Adsessor a Sacra Regia Maiestate creatus, summa cum religione, per novem fere annos sustinuit. Nhil etiam de honoribus muneribus, quibus in ICtorum Collegio perfunctus est. Quod, veluti in celeberrimo quondam Graeciae totius Areopago et tribunali, responsa consulentibus non solum reddit, deque privatorum litibus iudicat, sed etiam in discentium profectus censuram agit, praemiaque virtuti decernit. Quibus praestantissimos Viros, illaque insignia praeclare meritos ipso diribitore, et ut loquuntur Decano, aliquoties publice donavit. Quamvis aliud praeterea Illius, privatum adversus hoc ipsum Collegium meritum, exstet, idque haud praetereundum mihi videatur. Cum enim ante illius tempora, nullis scriptis legibus uteretur, sed incerto magis iure et consuetudine gererentur
omnia, ne diutius hoc fieret ex stitit suasor. Ita evenit, ut consignatis ab eo et velut rogatis, collegarum autem primum consensu, mox publica Academiae auctoritate firmatis, saluberrimis statutis Legibusque, illud ipsum hodie fundatum sit. In quibus ego pluribus non commorabor. Nondum enim dimittere me Academia vult, cuius ille decus ac salutem unice intendit. Quis enim praeter illum, publico nomine Potentissimae SEPTENTRIONIS Dominae, optimae et sanctissimae Principi, pro collato magnificentissimo donativo grates egit? Quid, quoties nobili aliqua clade de hostibus triumphatum, ultimo autem tandem, tot Germaniae malis magnus ille impositus dies, et PAX sancita fuit, praeter Illum publicae laetitae interpres vocem exseruit? Quis, quoties ad Augustam nostram; quoties ad illum celsissimorum Regni Tutorum sublimem consessum? quoties ad alios Heroes, ex illustrissimis Proceribus serenissimae gentis Suedorum, Legatos, aut summos belli duces; quoties ad magnificum Consiliariorum Status in hac provincia Collegium scribendae destinandaeque litterae erant: (erant autem saepius, et fere quottidie) quoties vel agnoscendum in illis vel petendum beneficium, aut etiam contra iniurias vimque aliorum suppetiae implorandae fuerunt, praeter Illum, stylum, et maiori cum elegantia fructuque exercuit? Quis plures illo communi nomine legationes obiit? cuius ore saepius loquuta Academia est? cuius ingenio vindicem illa calamum vehementius in istos strinxit, qui iura illius ac libertatem inminutum ibant? Offensiones pro publico bono, etiam maximas, numquam detractavit, communi commodo privatum semper postposuit. Adderem plura, RECTOR Magnifice, Vosque Academiae Patres, nisi mihi non tam Vestri, qui brevitatem potius meam culpabitis, quam aliorum ratio habenda videretur. Tot enim negotiis unum hominem, eodemque tempore, et eundem aliis quoque districtum, morboque satis gravi, ut mox subiungam, et diuturno affectum, parem fuisse, vix mihi fidem plurimi habebunt. Praeter domesticas enim occupationes, quae patribus familiarum incumbere solent, etiam responsa consulentibus dedit, reisque praesidium, summa cum integritate, praestitit. Quam ego operam inter laudes ipsius non recensuissem, nisi hos causarum patronos, quique voce sua, aut seripto, laborantium spem,
vitam vel posteros defendunt, tanti sane et longe maximi Augusti Imperatores leo et Anthemius fecissent, Quippe, qui non minus eos providere humano generi rescripserunt, quam si proeliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent. Utcumque igitur et hoc labore obrutus esset, aeque tamen ille assiduus in evolvendis his reperiebatur, quae sive ultimae remotaeque antiquitatis essent, sive haec Batavia, prodiga illustrium operum mater, quotannis in lucem publicam mittebat. Imprimis autem in legendis sacris, ac scripturarum divinitus inspiratarum commentariis occupatus erat. Adeo etiam, ut, quo maiori cum fructu hic versari posset, ad Hebraeas quoque litteras (Graecarum enim fuit peritissimus) animum adiecerit. Quippe a prima iuventute se ad Theologiam propendisse, eiusque miros semper retinuisse amores, cum Deus non obscuris signis iuri eum destinare videretur, saepe solitus est referre. Quapropter, etsi aliam ab ipso personam publicum hoc munus, utque non pietatem, sed Legum Romanarum prositeretur notitiam exigebat, domi tamen ille suae, non minus sacris operabatur, et utrumque, divinam humanarumque rerum scientiam, suavissimo consortio, iungebat. Quod forsan post isthaec omnia, quae enarravi nemo vel exspectet, vel exigere debeat, libros quoque plures, pulcherrima ingenii monumenta, bono publico et iuventutis composuit. Quorum aliqua et sane non pauca, ut nostis RECTOR Magnifice atque Academiae Patres, publice apud Vos prostant, typisque exscripta sunt, alia inedita mansere. Inter quae ad Quinti Livii, Rerum Romanarum florentissimi scriptoris, eloquentiae et fidei praeclari imprimis, qui supersunt libros, nitidissimae exercitationes reperiuntur. In quibus ille id potissimum egit, ut praeter civilis prudentiae praecepta monitaque, ad ipsius Iuris Romani initia fontesque cuncta reduceret, et quanta inter publicas et privati iuris actiones intercederet cognatio, demonstraret. Quos Libros, antequam ultimo patriam relinqueret auspicatus, mox in contubernio Nobilissimi illius Equitis Holsati, quem supra memoravimus, absolvit. Fuerat autem ad hunc laborem nobilissimo exemplo illius, quem semper aemulatus est celeberrimi Viri, quique idem in Tacito non ita pridem felicissime aggressus erat, incitatus. Omnium tamen illius operum ut postremum, ita cultissimum est, quod de Iure Maritimo omnique Re Nautica, non ex Iurisprudentia solum,
sed et universa antiquitate, et Clarissimorum etiam nostri temporis Virorum monumentis, concinnavit. Quod vix ultra sui dimidiam partem excusum, haeret nunc sub praelo, ac veluti immaturus partus, parentis sui fata luget atque deplorat. Qui non senectute ipsi ultima, aut subito mortis genere, sed testudineo illo, neque minus tamen malefico et hostili, ereptus est. Tabe scilicet, infesto maxime litteratis morbo, quique plurimos eorum ab omni aevo, lentis, ut de Tiberii crudelitate Tranquillus Augustam loquentem inducit, maxillis absumpsit, et ad tumulum deduxit. Hanc ille, sive in ipsa infantia, sive ex studiorum postea assiduitate ac vigiliis contraxerit, tantas sane radices illud iam egerat malum, cum exserere vires suas, atque se prodere inciperet, ut nulla arte, Medicique peritia posset expelli. Qui quidem ipsi valetudinis nostrae consulti, vix salvum ei ex Galliis reditum pollicebantur, postquam vero ad nos redux factus esset singulis fere autumni, aut redeuntis aestatis temporibus, ut de Mathematicis Annaeus ludit, efferebant. Duravit ille tamen contra spem omnium, divina benignitate, usque dum, quod tam diu isti praedixerant, nobis triste ac metuendum fuit, IV. Kal. Martias, anno aetatis eius circiter XXXVII. et sex mensium evenit. Quo tempore quantum ego doleo, quod adesse Tibi coram non potuerim, Francisce Stypmanne! Praesidium hactenus meum et dulce decus, Francisce Stypmanne. Decus tuorum, decus amicorum, decus Academiae, Francisce Stypmanne. Cognate idem et praeceptor, sive potius, parens sanctissime, Francisce Stypmanne. Qui ingenti beneficiorum tuorum adversus me mole effecisti, ut recurrat semper, milique se offerat suavissimum nomen tuum. Francisce Stypmanne. Qui in domum tuam ac Musaeum me recepisti. Qui me eloquentia, civili prudentia et iuris cognitione, qui diligentia tua me meliorem reddidisti. Qui severa lege me proficere voluisti. Qui malusti, ut pro isthac asperitate tua, (cuius si quis exemplum desiderat, in Q. Caecilio, Romano equite, quod vitarum illustrium notavit scriptor, inveniet) nunc tibi gratias potius amplissimas agerem, quam indulgentia blanditiisque a quibus tota vita abhorruisti, quaererer corruptum. Qui ignorare me amorem affectusque tuos semper passus es, neque prius pandere voluisti, quam cum ad maturitatem quandam studia mea pervenire Tibi viderentur. Qui inter praecipua
Votorum tuorum in hac vita, (recordor enim hic suavissimorum verborum tuorum) mei curam posuisti. Desideraverunt aliquid in novissima luce oculi tui, quaesiisti me, accire iussisti, sed non invenisti. Utinam assidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque contigisset. Excepissem certe mandata, vocesque quas penitus animo infigerem. Sive potius, cum alia ad me, quam quae toties de animi cultu, de conscientiae integrae fiducia, de constantia pectoris, de spernenda quoque obtrectatione et invidia, (quoniam idem meum fatum fore praesagiebas, quod tuum fuerat) sapientissime monueras, loqui non posses haec saltem, veluti supremo fidei commislo mihi repetita inculcataque delegasses. Quamquam quid est, quod illa adeo me crucient atque afficiant? Videor mihi lectulo tuo adstare praesens. Videor intueri emaciatum illud corpusculum, longe, longe plus, quam cum triennio abhinc a te discederem, extenuatum, miserumque, Merum funus, merum cadaver, vix ossibus suis haerens ipsam profecto mortis imaginem aque hororem. Videor mihi conspicere adsidentes lectulo Collegas, atque Amifcos, teque audire mihi videor singulis valedicentem. Videor denique videre Te, dum supremum Tibi tempus imminere sentis, resignata Deo Academiae, quam ipsa vita habuisti cariorem, domus tuae atque tuorum, mei etiam, cuius in extremis oblivisci non potuisti, ô pater, adeoque abdicata sic omni rerum humanarum cura, ad divinam misericordiam unice conversum, illique paenitentiam omnium, si quae unquam deliquisses, errorum ac imbecillitatum, profitentem. Adversus quae, etsi graviorum criminum rei non sumus, numquam tamen satis cauta mortalitas invenitur. Coram qua tremenda maiestate non angusta solum, quod Romanus dicebat sapiens, innocentia est, ad legem bonum esse, sed plane nulla. Sic igitur expiatis vitae noxiis, caelesti epulo firmatum, plenum divino spiritu, et omni consecratum cerimonia, (o utinam desinendum mihi hic esset!) Videor mihi videre, in Fratris et materterarum tuarum, inter quas amantissima genetrix mea aetate officioque prima est, in carissimorum hominum amplexibus ac brachiis, placidissimo exitu Te exstingui, animamque ad caelos, unde venerat, creatoremque Deum redire, Solutus es corporeis illis vinculis. Reliquisti illud putre et abiectum domicilium, Abiecisti
sarcinam illam, tam gravem tamque molestam Liberatus es isto carcere, liberatus tot cruciatibus. Nulli Te amplius pulmonum dolores, nulla cruenta tussis, nulla respirandi difficultas vexabit. Qui caelitum sacro coetui immistus, dulcissimis amplexibus utriusque filiolorum, quos lepidissimos pusiones, breves amores tuos, ut loqui solebas, et infaustos, illuc praemisisti, ardentissime inhaerens, frueris aeterna felicitate atque gloria. Et satis ille nunc beatus degit, RECTOR Magnifice, atque clarissimi patres. Nostrum tantum illud vulnus, noster, quos hic deseruit, afflictosque reliquit, iste dolor est. Agnoscitis enim vestram et Academiae iacturam. Tu vero imprimis ademptum luges, Vir admodum Reverende, Ioannes Beringi. Qui Collegam Tibi, qui affectu fratrem, quem in hac Batavia suavissimum habuisti contubernalem atque amicum, immaturo hoc funere subtractum sentis. Scio etiam vehementer animum tuum commoveri, Ioachime Volschovi, Vir amplissime. Qui unicus fere ex eorum numero restas, quorum in humeris, saevo illo et infesto virtutibus tempore, quando Academiae Vestrae cum Perusiis, meris monstris tyrannorum, luctandum erat, quando grande illud constantiae patientiaeque documentum dandum fuit, publica Musarum vestrarum salus, vespitans atque tremens, innixa recubuit. Qui Franciscum Stypmannum, non tam affinitate, ex cognatae illius Tibique nuptae, amoribus orta, quam indolis praestantia conciliatum, enixe semper, et ab ipsa iuventute commendatum Tibi habuisti. Sub quo ille studiorum praeside, primum in iurisprudentia posuit tirocinium, supremum autem decus, ac in eadem dignitatis gradum postea adeptus est. Cui fesso senectute et tot pro Academiâ exantlatis gravissimis laboribus, atque veluti Veterano, ille successit, cervicemque publicae moli supposuit. Nulli autem ille occidit flebilior, quam Tibi. Consultissime Cognate Iacobe Stypmanne, qui Germano vuo imposterum orbatus vives. Qui illum, cui Te non arctissima solum sanguinis necessitudo, et cuius infinita, ut nosti, iurisprudentibus aestimatio esse dicitur, sed etiam beneficia devinxerant, quemque fratrem non solum, sed et praeceptorem habuisti, ereptum mortuumque conspicis et deploras. Si mortuus ille poterit dici, qui tota hoc vita egit, ne moretur. Qui in
domestico amicorum praeconio, qui in civium suorum honesta recordatione, qui in huius et sequentis aevi memoria, consecratisque ingenii monumentis semper est superfuturus. Qui in annalibus denique Vestris, RECTOR Magnifice, Clarissimique patres, qui in Vestro tabulario ac Archivo, in tot ibi consignatis manu sua fidei ac sollicitudinis publicae documentis, suo exemplo, sicut ille clarissimo Anrecessorum suorum, Rungiorum, Meviorum, Stephanorum, Gerschoviorum, Volschoviorum, excitatus erat, ad tuendam Academiae, (cui nova, sub tutela et fortunatissimis incliti Suedorum imperii auspiciis, atque maiora indies incrementa pollicemur et vovemus) salutem, posteritati praelucebit, vivetque semper et aeternum superstes erit. Magnifice Dn. RECTOR ceterique Academiae Patres,
DIXI.
Panegyricus ad CHRISTINAM Reginam Sueciae: Gryphisvv. 1645. in fol.
De Salario Clericorum: ibid. 1650. in 8.
Tractatus de iure Maritimo et Nautico: ibid. 1652. in 4.
Tractatus de Referendariis et eorum officio in legendis Actis cum aliis nonnullis opusculis: Stralsundi 1663. in 12.
Discursus Politicus de Sincerationibus: Rostoch. 1672. in 12.
Inter Disputationes ab eximio hoc ICto habitas, in alma Academia Gryphisvvaldensi, invenitur de Nobilitate: De Antichresi: De concursu Actionum eiusque effectu: De Defensione: De iure exsequiarum etc.