07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 224, image: s228

IOAN. HARPRECHTUS, ANTECESSOR In Academia Tubingensi, Singularis exempli: Suprema laudatione celebratus a THOMA LANSIO, ANNO M DC CLXXXIX.

Magnifice Rector, Auditores ceteri honoratissimi.

PRoxime caelum habitant, ac beatis recte accensentur illi homines, qui pietatis supra hoc vastum laboriosae mortalitatis territorium subvecti alis, quottidie pensitant, atque inocciduis ammi oculis contemplantur aeternitatem. Propterea etiam tanta exspectant constantia decretorium momentum, ut futurae gloriae et inenarrabilium gaudiorum certi, quasi ad tribunal sedentes ferant de morte sua sententiam, imo tamquam in funere ipsimet prosequi se se, sepulcrorum monumenta, inscriptiones, et cetera postremorum officiorum honorumque disponere, et sapienter ferre discidium sui videantur. Hoc nomine prae multis aliis nunc iam honorate praedicandus nobis est, amphssimus vir, IOANNES HARPRECHTUS, Antecessor in hac inclita Academia praeter ceteros eximius, o( makari/ths2. Ille enim attente secum ponderans, in ea conditione se esse, in qua nemo non est; satagebat tempestive, ut iugi mortis consideratione temperaret vitae spatia actionesque; moderamine tam felici, ut hilaris quietusque semper opperiretur mortem, atque per omnia aetatum discrimina veniret ad eam tamen sine odio vitae: admitteret illam, non attraheret tamen. Quoties postremis proximis annis aut inopinato obvius, aut cum ad ipsum viserem, mihi, satin salve, percontanti dicebat: iamdiu se condito testamento liberis et ceteris domus charitatibus voluntatis suae decreta praescripsisse; de funere et sepulcro quoque, ut


page 225, image: s229

heredum consilia et cogitationes levaret, sancivisse: gratias Deo agere, quod adhuc dum mente sit integerrima ut ut senile corpusculum plurimis locis incipiat laxari instar navigir dehiscentis; et tamen in hoc infirmitatis habitu mhil turbari, sed vel in conspectu mortis laetum non deficere, quamvis deficiat; quin in omnia momenta ad imperium evocantis DEI in procinctu, et paratissimum ad emigrationem esse. Stupebam saepenumero ad animi praesentiam senis invicti, et audiebam illius verba ut hominis in extrema quidem tegula positi, (quippe imbecilli, et octogenario paulo minoris: in quo veluti in putri aedificio omnis iuctura diducebatur) sed eo animo vultuque sinem suum spectantis, quo alienum spectare nimis securi esse existimabam. Unum accidit mihi praeter omnem spem; quod virorum optimus, non immemor, maiorum more decedentium Professorum memoriam laudatione posthuma decorari solere, etram hanc in partem curas suas extendere voluerit; me propterea semel iterumque rogans, uti, si inciderit casus, tunc supermi laudatoris istius officium ego superstes obire, et saltem hunc illibatum defuncto sibi amicitiae fructum servare vellem. Percussus sum (fateor enim) hoc improviso postulato venerandi capitis. Et quamquam poteram excusatiunculas aliquam multas opponere, veritur tamen ultimis illius intercedere votis, fidem dedi. Quod ipsum hunc ad finem exponere volui, utostenderem, non ignarum me esse, plerumque decessoribus successores, aut alios Professores Academicos, sollenni parentatione hactenus iusta solvisse: ac tantum abesse, ut laudabili consuetudini interstrepere ego, aut adversus viros clarissimos, quos ordo dicendi tangebat, obicem e transverso moliri voluerim: cum nemini plus conster, quam mihi, quantum inter illorum summam doctrinam et tenuitatem meam intertiguii sit: ut certe nunc illos audire, quam ipsemet inepte dicere longe maluerim: sed ea erat operam meam requirentis apud me auctoritas, ut irreverenti responso exspectationem illius frustrari velle, nefas duxerum, et facinus nimis quam incivile. Quid? quod Harprechtus in Iurisprudentia doctor fuerit meus: cuius etiam sollertiae, et potissimum in regundis disputationum privatarum collegiis fidei studioque, tantum debeo, quantum haud scio an nemini. Fuit et postea brabeutes meus, cum ex hac ipsa cathedra ab excellentissimo Facultatis Iuridicae


page 226, image: s230

collegio ornamenta, insignia, et privilegia Doctoralia, praesentibus et actum exornantibus tot magnis Principibus (novem enim aderant) Comitibus, Baronibus, corona insuper selectissima ex omnibus Ordinibus tam frequenti, ut capacissimus hic locus laborarit angustia, mihi conferrentur. Fuit praeterea vicinus proximus meus; tam suavi morum utrinque concentu: ut neuter cum altero in gratiam redire opus habuerit. Fuit denique Amicus meus, et quidem non exigua annorum intercapedine, semper sui similis, officiosus, comis, affabilis, et profecto candidus, si quis alius unquam; quales hodie experior rarissimos. Et annon satis causarum hoc est, cur Harprechto qualem qualem hanc operam condixerim, et encomiastae personam sumpserim: quam doleo tam pulchre sustinere non posse, quam summae viri virtutes merentur. Extrema Germanici animam agentis dicta ad Amicos in tempore succurrunt: Non hoc (aiebat saeculi sui decus) praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu; sed, quae voluerit, meminisse, quae mandaverit, exsequi. Exsequar igitur et ego quae fidei meae commisit Harprechtus: atque de ipso dicturus, cum omnia memoratu digna in hac temporis brevitate enarrare non possim eligam ex tanto numero maxime utilia salutariaque: et quae in futurum singulari exemplo esse queant moribus et literis emendandis illustrandisque. Favete, Auditores humanissimi: et si forte infra exspectationem vestram inconcinne, nec satis apposite dixero: errorem Harprechti benigne, quaeso, interpretamini; qui amicitiae nostrae siducia peccans, laudatorem constituit ieiunum, aridum, indiser tumque, cum amplissimi Senatus iudicio nancisci potuisset locupletem, nitidumque, et omnibus numeris absolutum.

Nascitur IOAN. HARPRECHTUS anno aerae Christianae supra millesimum quingentes. sexagesimo, mense Ianuario: die horaque nativitatis non relatis in commen tarios, ut propterea nec genethliacorum promanteumata hic potuerint venditari. Quamquam scio, Harprechtum alias id genus praedictionum repudiavisse, ex sentenua primitivae Ecclesiae, quae illam iudiciariam Astrologiam, ut artem magicam vetitam et damnatam, aversabatur, ita ut et sectatores illius in gremium suum non reciperet, nisi publica prius confessione et paenitentia expiatos reconciliatosque. Sic et apud Alexandrinos vectigal pendebatur ab Astrologis,


page 227, image: s231

cui a stultitia nomen erat *blakenno)mion. Credebatur enim, Astrologos quaestum facere ex ingeniosa stultitia et consuli tantummodo ab hominibus stultis temerariisque. Ac merito arguit princeps aevi nostri Mathematicus Ioan. Kepplerus, adeoque incessit ludibrio Astrologos; quod cum veteres Astronomi Arabes ex forma segmenti sphaerae, inter binos circulos Lunae et Solis intercepti, et ad distinctionem sectionis a sectione nomina fecissent; alteri, caput vermis seu serpentis: alteri, cauda vermis: eo quod vermis vel serpentis species a mucrone incipiat, in ventre latissima sit, iterumque in mucronem, ut haec segmenta desinat; quod Latini transtulerunt caput et cauda Draconis: nihilominus tamen praeclari illi Astrologi, neglecto sapientum instituto, ad solum vocum technicarum horrorem auscultantes, monstra illis conformia inter sidera consecrarint; plane simile quid passi melancholicis, aut pueris et muliercularum vulgo: quibus plurimum negotii facessunt spectra et lemures, qui plerumque nec sunt, nec fuerunt unquam, sed si rem ab ovo pervestiges, vel naturales erant strepitus, vel nocturna animalcula, vel certe in alicuius somniantis vel delirantis imaginatione primum nati fuerunt. Sed per me licet cuivis ex Ephemeridibus atque Pandectis Astrologorum et sapere et desipere: dissimulare tamen non possum, plurimum me tribuere tetrasticho isti, quod exstat in Palatio vetere Pragensi:

Sidera corporibus praesunt caelestia nostris.
Influxuque regunt cuncta elementa suo.
Cogere sed nequeunt Animam ratione fruentem:
Namque sub imperio solius illa Dei est.

Natus autem est Harprechtus noster Wallenhemii; qui pagus est praefecturae Besigheimensis in Ducatu Wirtembergico: et parentibus honestis quidem, agrorum vinearumque culturae deditis: sed nullarum imaginum. Quae sors nascendi nemini bonorum vito verti, nisi ab iniquissimo aut fatuo potest. Nam ruri aeque favet caelum, et saepe plus quam urbi: nec raro intra moenia pepones, allia et nasturtia crescunt uberius. Animus, animus ille rectus, bonus, magnus, qui tamquam DEI legatus in humano corpore hospitatur; ille solus omnis verae nobilitatis praerogativam habet. Hic tam Ulubris, quam Romae: tam Wallenhemii, quam Stutgardiae oriri: hic tam in vinitorem et agricolam, quam in Principem et Regem cadere potest. Ex omni igitur terrae angulo in caelum subsilire licet. Exurge itaque.


page 228, image: s232

quisquis es e Studiosorum ordine, et in hac communi patriae calamitate ad hostium lubitum misere iactatus, adhuc in apricum prodrie reformidas; exurge, et te quoque dignum Deo finge: honorificam in Repub. paratam tibi stationem, si modo pietatis ac virtutum remigio conniti voles, nemo praeripiet: nec, si sis originis modicus, aut domicilium habeas casam stramineam, tibi id erit impedimento. Sebastianus Schertelius, magni nominis dux miltiae, virtutis proedri/an adversus fumosas imagines mascule tutatus est. hoc modo. Gliscentibus inter ipsum, et Marquardum de Stein tribunum militum, prosapia antiqua eximium, at bellica gloria Schertelio haudquaquam comparandum, inimicitiis: cum Rotemburgi ad Nicrum tranquillandis exulceratis utrinque animis conventus ab amicis communibus indictus fuisset: Scherteilius unico duntaxat ordinum ductore comitatus comparuit: Steinius autem praecipuos ex vicina nobilitate, Giltlingum, Ehingum, von Owen, Truchsessium Hofingium, simulque Tubinga ICtum secum adduxit. Ibi tum Scherteilius principium actionis capessens, in hanc sententiam militari libertate verba faciebat: Ego maioribus nobilitatis vestrae auctoribus, ac familiarum principibus nihil cupio detractum: scitote tamen me primo Giltlingo, primo Ehingo, primo von Owen, primo itidem Truchsessio Hofingio parem: Te autem, Marquarde Steini, maiorem ac praestantiorem esse. Quam praefationem ilico excepere proxenetae, atque tranfactio tandem cum bona gratia partium consecuta fuit! Verum enimvero, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerat: a quibus patrimonium, libertatem, civitatem acceperat: quorum inprimis sollicitudine ac divina cura ad Salvatorem generis humani, Dominum nostrum Iesum Christum deductus, ac per sanctissimae regenerationis Sacramentum in numerum filiorum Dei cooptatus, insertusque libro vitae fuerat tenellus Harprechtulus: eos saevissima peste absumptos amisit vix tum quadrimulus. Et qui. dem hic praeceler piorum parentum obitus eorundem optatis prorsus contraveniebat: sic ut illi consulere vivi filiolo suo non potuerint, quo eiusdem solitudo atque educatio quam maxime firmo et in omnes casus suffecturo praesipio munita esset. Et quia metus erat. ne contagio morbi corriperent puerulum; ille de consilio cognatorum confestim ad patruum Stephanum Harprechtum, qui


page 229, image: s233

Germerischemii degebat, delatus fuit: ubinovem amplius annos exegit, pie, honeste, et amanter habitus instructusque a patruo: quo auctore etiam disciplinam ruris perdiscere debuerat, ita ut paternis aliquando curis cum laude insistens, ibi locorum partas opes transmitteret ad nepotes, Nec carebant ratione, quae patruus quottidio suadebat, repetebat, inculcabat. Namque omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius; ut quidem Cicero aestimabat. Sed Harprechtus adolescens, qui tacito naturae ductu, vel potius impetu, non ad rus, sed ad ius excolendum feiebatur, altiori mentis cothurno assurgebat; in tantumque a rustica tutorum, nihil extra sua latifundia ac vernacula artificia magnopere depraedicantium, discedebat prudentia; ut in Besighemiano ludo, in quo ad Germanicam literaturam, qualis forsitan olim pagi Sculteto satis futura fuisset, addiscendam impellebatur, nobili transfugio ad Latinas literas (annus aetatis erat XIV.) facto, aperte dissensum suum a tutoribus prodiderit. Et quantumvis illi Latinitatem aspernati contumaciter reluctarentur, et patrimonii naufragium cum studiis sociatum iri vociferarentur; perstabat tamen constanter in divino proposito suo Harprechtus noster: susque deque habens, quid praeclari vomerum dictatores praeciperent. Iactis autem Besighemii omni diligenria fundamentis Grammaticis; usus Praeceptoribus Andrea Iunglino, et Ioanne Wachsringkio, viris piis, doctis, et generosos discipuli conatus foventibus; tandem Academicae lucis percupidus, et in Studiosorum famliaritatem ac contubernium mansuetiorum Musarum adscribi gestiens, Argentoratum bonis avibus, Anno Christi 1578. comite Carolo Mettmanno sororio suo, velut ad mercatum bonarum artium profectus est. O Adolescentem porentissimi exempli! O pupillum recto more et benigna ingenii vena tutoribus maiorem! O et providentiam caelestis Numinis in orbis tuendis, conservandis, producendisque admirabilem! Afferebat nondum pubertatis annos egressus Harprechrus plus rationis et intelligentiae ad regimen iuventutis suae: quam stivarum reges annis licet et baribs graves tutores. Animadvertebat Harprechtus, tametsi indoctus adhuc, doctrinam literarum vel vitiosissimam naturam excolere posse. Experimentis deprehendebat Harprechtus, ut speculum


page 230, image: s234

implitum, nullas exprimere imagines nisi subobscuras et mutilas: ita et hominem illiteratum virtutes aut exhibere nullas, aut variis dehonestamentis contaminatas. Et confessa omnibus bonis est haec sententia: Literas anteire omnia: et sine literis nec ullam veram vitam, nec ullam cultam Remp. aut absque illis multo deteriorem peioremque esse. Quemadmodum Selandi mirisica arte et industria sal marinum, rude et nigricans, purgant, ac nivis instar candefaciunt: nec non affusione aquae marmae (cuius salsugo in Selandia per est debilis) cum eo iterum decoctae, virtute et numero reddunt auctius: ita ut singula salis Hilpanici centenaria, in centena et quadragena quina: Lusitanici, in centena tricena quina: Gallici, in centena, ut minimum, et vicena quina excrescant: sic ingenium quamlibet acre, sibi soli permissum, non raro haesitat, nec optatam facile potest cursu metam contingere: ingenuis autem disciplinis atque magistris artibus subactum in universo humanae prudentiae imperio perspicit et prospicit parvo negotio omnia: ut verissimum sit illud Poetae veteris,

*diplou=n o(rw=oin o(i maqo/ntes2 gra/mmata.

Ceterum qui haec talia novit, qui talia iusto pretio dignatur, et suffragio stabilit suo: ille sane, si qua prodesse potest, humanitati se non subtrahere, patriae imo, cognato sanguini, amicis, et omnibus auxilii indigis, auxilio dignis, sui copiam facere debet. Vile, latens virtus. Quid enim submersa tenebris proderit? Vivit is,q vi se utitur et se utendum Reip. sacrat: qui vero latitant, et torpent, sic in domi, in patria, in mundo sunt, tamquam in conditorio. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas: mortem suam antecesserunt. Atenim, ut ut interdum sequior fortuna minaci vultu gravis incumbat Musis, nil desperandum: ut ut etiam nonnumquam ingenia, ut vina degenerent et acescant, aut portum bonae spei non ingrediantur: nil ea causa attribuendum culpae providis partentibus: nil in patronos, fautores, amicosque impellendum est. A nullo enim consultore in humanis rebus exigi potest stipulatio eventus. Careat (si Poetae credimus.) careat successibus opto,

Quisquis ab eventu facta notanda putat.

Fuit Iuris Doctor (sed fuit, et nunc est en a(gi/ois2) quem tamen honoris causa non nomino: qui in praegandi Literatorum opulo, uti tunc erat saeculi felicitas rarissime orabat causas, sed feriata lingua, feriato calamo inglorius sibi


page 231, image: s235

relinquebatur, quod nec valde disertus esset, nec gratia clientes alliciendi polleret. Quamobrem ignavae fortunae impatiens, cum Principi et Magnatibus aliis operam ultro, sed frustra obtulisset: postremo in parentes, quia se literis, et non magis opificio cuidam manuario addixissent, indignationem vertit: et aliquando mecum animi causa prodeambulans, atque praetergressus sutrinam, quamprimum intuitus est magistrum calceolarium, inter strenuas operas sedentem, et dentibus corio mordicus inhae rentem, repente e vestigio intumescens exclamabas. Quid, malum, cum Corpore Iuris mihi? Cur pater meus non tradidit me quoque in disciplinam sutoris, aut veteramentarii? Sutor ille (et frendens exprimebat nomen) dentium tenacitate plus lucrifacit unico die, quam ego ex universa legum scientia integris mensibus. Obstupui prima fronte ad istam linguae intemperiem, et hominis vecordiam: et tamen insolens biliosi Doctoris paroxysmus excussit mihi risum, simulque votum, quod concipiebam, ut subita clegantique metamorphosi ex Doctore facere possem sutorem: cum arbitrarer, illum dentibus quam ingenio robustiorem, adeoque subulae et corio tractando, quam pervolutandis libris ambiguisque causarum dirimendis aptiorem esse Vos egregii adolescentes, qui praesentes hic adestis: vos studiosi non minus nomine, quam studiorum contentione insignes: vos amici mei carissimi: explodite atque damnate ignobilra id genus et inscitissima transfugia: delirantibus precamini incolumitatem sanamque mentem: Harprechti autem este aemuli, ac pulcherrimis in literis assidui, palmas nobiles vel invita Bellona certatim petite, porro in amore divinae humanaeque sapientiae a)/treptoi perseverate. Non si male nunc, et olim sic erit.

O socii! (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi graviora! dabit Deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem, penitusque sonanteis
Accestis scopulos: vos et Cyclopea saxa
Expertt: revocate animos, maestumque timorem
Mittite, forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Durate: et vosmet rebus servate secundis

Erit tempus, mei dulcissimi, cum messem opum honorumque ex literis colligetis amplissimam, ac tanto cum foenore labores impensi adversitatesque toleratae resarcientur vobis: ut obiti omnium malorum, gloriam literarum magis magisque


page 232, image: s236

celebraturi sitis. Exspectabunt vos infulae Ecclesiarum: manebunt vos apices dignitatum in Principum et Dynastarum Consistoriis: desiderabunt et venerabuntur vos praelustres Academiarum Cathedrae. Ne multa: domi militiaeque Virtus et Doctrina vestra militabunt pro Ecclesiis, et pro Rebus publicis, merita erunt incomparabilia, et gloria immortalis. Nolite vero ea causa demittere animum, quod adhuc impraesentiarum paupertate et aliis necessitatibus alicubi affligimini. Redimie (oro vos obtestorque) redimite a pravis opinionibus, quas intus alitis, naturam. Haec parvo dimittitur. Non fames nobis ventris nostri, aut sitis magno constat: sed ambitio. Panem et aquam natura desiderat; opinio immensum. Si igitur esuris: utique naturae suum poscenti negandum non est. Illa hoc iubet, famem pelli Quomdo? An cupediis ex Asia? An Lucrinis ostreis? An olla putrida Hispanorum? An aliis gularum deliciis, saturos ad edendum cogentibus: quales edacibus, et se ultra quam capiunt farcientibus, gratissimae sunt? Minime gentium. Vult illa ventrem impleri, non delectari. Vel panis suffecerit, plebeius, an triticeus sit, ad naturam nihil pertinet. Sin sitis: age, conforma te ad naturae voluntatem. Vult sitim exstingui. At quo potu? Omitte de variis vinorum, cerevisiarum, medonum, et aliarum potionum generibus cogitare, vel disceptare. Optime sedat sitim pura et mera aqua: gratissima est homini appetitus castigati, non Tricongio. Si ambigis: ad venerabilem et eximium virorum IOAN. IAC. HEINLINUM te duco; qui cunctis fere opibus ab impio milite, flamma ferroque horrendum in modum grassante, immaniter spoliatus, sed omnes iacturas iniuriasque pietate contegere, et penuriam virtute sarcire solitus, proximo semestri domi suae vinum non gustavit, semper aqua simplici usus: et laudat potum. Et ego mihi gratulor, quod iam habeam, qui aeque praestantiam aquae adgnoscat mecum, et hydropotae nomen non aversetur. Haec Stoica, studiosi et amici oculissimi, haec Philosophia convenientissima temporibus hisce tristissimis est: quae si quando meliora affulserint tunc fas erit, etiam delicatius philosophari: tunc ego

Musis amicus, tristitiam et metus
Tradam protarvis in mare Creticum Portare ventis.


page 233, image: s237

Prosequamur Harprechtum nostrum. Ille Argentorati in Academicorum civium consortium receptus est eo tempore, quo vix aliud ad studia idoneum magis, et disciplinae patientius, et ad omnes laudes feracius fuit. Et ita primo carebat horribili et pestilenti vexatione: quam hodie malo publico in plerisque Saxonicis Universitatibus vigere novimus: ubi in novitios ac tyrones Studiosos Cerberea factio innumeris probris tantaque convitiorum et iniuriarum tempestate debacchari amat; ut nauseem in sceleribus hominum omnibus turpitudinis notis insignium denarrandis: demirer vero, colluviem eiusmodi nebulonum hactenus multis in locis toleratam, nec pridem vel ferro ex finibus humanae naturae exterminatam, vel ad agnatos et gentiles, aut saltem in Rspinianum relegatam fuisse. Ignota etiam tunc temporis quam plurima alia morum detrimenta, studiis inimica, erant. Nondum quippe Studiosi iuvenes in vestitu a veteri modesta gravitate fecerant divortium. Cum hodie bene multi non tantum exautorato pallio verecundiam, bonum alioquin in minori aetate signum, develent ultro; atque frontem confusis tonsoris artificio crinibus operose obnubilent devenustentque: verum etiam undiquaque comptiuli, quasi novi quidam E quites de Schola, semper ocreati et calcaribus armati circum compita errent, publico ludibrio obnoxii quidem, sed nihilominus vani applausus affectatores; qui in cunctis actionibus peregrinis gestibus formisque inania laudum sine modo sectantur: mox superaturi priscum Lampadium illum quoque, qui indignanter admodum sustinebat, si etiam cum spueret, non landaretur, ut id quoque prudenter praeter ceteros faciens. Qui tamen a)/nippoi et pedestres Equites nunc feruntur in Academiis: credo, ut multi habentur in canone Sanctorum, quos liquet errasse in fide, et eorum opiniones pro haereticis ab Ecclesia condemnatas fuisse. Verum Rei pub. literariae et existimationis magistratuum interest, studiorum impedimenta undique et undique dispellere: ac revocato sapientiae habitu curare, ne sacra Musarum a calcarium strepitu familiariter inquietentur. Et opportune suggerebant Musae istos versiculos:

Gens Studiosa frequens hodie calcaria gestat;
Hocque ipsum est signum non leve pigritiae.
Nonne et stultitiae? Quis enim calcar pede gestet
Non-demens, debet cum stimularc caput?


page 234, image: s238

Harprechtus igitur, qui ab istorum monstrorum muricibus erat immunis, ingenti alacritate auspicatus est cursum Academicorum Studiorum, cum bono DEO. et statim fasces libertatis suae submisit sapientiae imperio: ne alias cupiditate plurima cognoscendi flagrans, si sibi fideret ipse, gravi lapsuimpingeret, et imprudens in stultitiae maeandris fatigatus a vero scopo penitus aberraret. Periculose enim discit, qui sine ductore discit. et a regia via deflectens, per diverticula tandem ad praecipitia frequenter ducitur. Nec raro incautus iuvenis pulchris literarum involucris comprehensa toxica cupide arripit, aut etiam salutaria perperam tractans ea vertit in noxam. In eodem enim prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertos ex iisdem floribus apis sugit mel, venenum aranea. Nactus est Harprechtus in humanitate politori ac liberalibus artibus ceteris tam praestantes doctores, quibus meliores ne votis quidem conceptis adipisci poterat: viros praeclarissimos, Sturmium, Iunium, Havenreuterum, Gollium, Winshemium, Wolckenstenium, Boschium, Benzium, Glaserum Butnerum: at quos Professores! quos vel vidisse tantum, erudiri erat. Horum scholas obsldebat: primus admodum veniens, novissimus exiens. Quottidie in Graecis et Latinis auditoriis assiduus: semper in Poetica, in Oratoria, in Logica, in omni Philosophia et Philologia, cum laude et laboris pretio progrediebatur: semper ex amoenislimis Musarum hortis excultas nobilesque morum et sermonis elegantias secum ferebat: semper doctior, saniorque, aut sanabilior domum redibat. Atque haec vis est vocalis Cathedrae: ut auditores instituat, vel praeter eorum opinionem. Sicut qui in Sole diu versantur, colorem: qui in pharmacopolio moras ducunt, odorem loci secvum auferunt: ita, qui Professorem audiunt crebri, bonae mentis peculium augent, vel praeter sententiam. Propositum et Doctoribus illis, et Discipulo Harprechto fuit valde consentaneum: cum illi et maxime prodesse cuperent, et iste proficere summopere vellet. O divini naturae stimuli! Omnibus natura fundamenta dedit, seminaque virtutum: cum irritator accessit, tunc bona illa velut sopita excitantur. Potissimum autem tyrones impetus primos ad optima quaeque habent vehementes: si quis exhortetur illos, si quis impellat. Subinde tamen aliquid praecipientium vitio peccatur, qui docent disputare solummodo, non


page 235, image: s239

vivere: aliquid etiam discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos, non animum excolendi, sed ingenium tantum. Philosophia enim cum Philologia coniungenda est: nec altera sine altera satis commode, nec satis belle habet. Vos Studiosi florentissimi, qui in hoc illustri Musarum stadiodromo honestissime decurritis; Vos tenete animo semper illud Virgilianum egregium, et tamquam oraculo missum:

Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit: subeunt morbi, tristisque senectus,
Et labor, et durae rapit inclementia mortis.

Fugit, ait Poeta; quod currendi genus concitatissimum est. At quia fugit; vigilandum nobis est: nisi properemus, relinquimur. Agit nos, agiturque velox dies: inscii rapimur. Omnia in futurum disponimus, et inter praecipitia lenti sumus. Quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praetervolant, deteriora succedunt. Ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit: gravissimum quodque turbidumque subsidit: sic in aetate nostra, quod optimum, in prima est. Prima autem optima: quia, quod restat, incertum est: quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum, et adhuc tractabilem, ad meliora convertere. Hoc etenim tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis, et exercendis per opera corporibus. Quod superest, segnius et languidius est, et propius a sine. Subeunt morbi; senectus, quae ipsa insanabilis morbus est, premit: et adhuc adolescentiam cogitantibus supra capur est. Post publicas statasque Professorum lectiones, harprechtus noster ad repetitiones earundem festinans, domestica industria preaedulces doctrinarum lautitias, et vere ambrosias dapes quasi in sucum et sanguinem convertebat: instar sacro sancti sideicommissi habens, quicquid a sublimibus illis Doctoribus traditum, custodiendum accepisset. Deinceps ingenium ab omni otii aerugine vindicaturus, sponte urgebat, atque nova semper pensa imperabat sibi. Bonos auctores legebat intente: utilissima excepens: spurca forte, et quae castimoniam morum laedere poterant, avertuncans: et cuncta irriti acuminis ludicra fastidiens. Stylum vertebat creberrinme, epistolas scriptitabat, oratiunculas componebat: et quicquid uspiam in universo Philosophiae mundo offenderet praeter cetera pretiosum et


page 236, image: s240

excellens, peculiari et penitissima sollicitudine in sacrario bonae memoriae reponebat. Neque etiam Poeticam, quippe Rhetoricae a)nti/strofon, capacem omnis scientiae, omnisque elegantiae et ornatus in toto Musarum regno praecipuam magistram, aspernabatur: sed subcisivis horis pangebat carmina: non leviter iucundissimis verborum senten. tiolarumque tragulis erectus, ac saepe recreatus. Quemadmodum enim spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum, patentiore novissime exitu effudit: sic et sensus nostros clariores carminis arcta necessitas efficit. Eadem negligentius audiuntur, minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur: ubi accessere numeri, et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussa torquetur. Et huiusmodi erant intra privati Musei parietes Harprechti pulcherrima otii negotia. In coetu, cum literato prudentique commilitio libentissime iugebat amicitias: ceteroquin a sequiorum consortio alienus. Quare et disputationibus tam sollennibus, quam quottidianis et privatim indictis exercitationibus, singulari studio et voluptate vacabat. Quo instituto nullum aliud in Academiis ad veri indagationem utilius, et ad generosos adolescentum spiritus excitandos animandosque potentius esse potest. Sicuti enim per gymnasticam corporis vires firmantur, et novis viribus crescunt; ita in literaria palaestra animi vires fortiores evadunt et vegetiores. Ex quo forsitan scitum Chaldaeorum enatum est, quo volunt, ut in genesi futuri Philosophi Mars triquetro aspectu Mercurium conspiciat; quasi his congressibus ac bellis hisce sublatis, somniculosa et dormitans foret omnis Philosophia. Velim, Auditores, et exoptem animitus, omnibus bonae spei adolescentibus Studiosis in mentem daret DEUS, ut ad normam exemplumque Harprechti, iusto ordine, et non nisi per Philologiae et Philosophiae scalas, pedetentim et gradatim, ad Superiores, quas vocant, Facultates adscenderent! O utinam et publico sanciretur edicto, ut ad altiores scholas non nisi accurate examinati et communi Doctorum suffragio digni declarati, admitterentur! Scalarum gradus, si alios tollas, alios incidas, nonnullos haerentes relinquas: periculum struis, non ascensum paras. Sed morbus est sonticus degenerantis saeculi: quod cum ad barbariem praecipiset, non curat; quae et quam probrosa sapientiae studiis


page 237, image: s241

obstacula fiant; et quam turpia infamiaque rebus publicis Scholasticis vulnera infligantur. In multis Universitatibus, plerique Scholares e tyrocinio, bonis literis vix extremis digitis attactis, immani saltu ex trivialis pulveris angustiis se proiciunt in vastum iuris Oceanum, ac sine terminis mare: ita cum fere sint in Grammatica pulli, in Poetica nulli, in Logica asini, in Rhetorica muli, oves in Musica, boves in Arithmetica, porci in Ethicis, canes in Physsicis, bardi in Mathematicis, et in ceteris Philosophici regni partibus talpae, et in congressibus familiaribus magis muti quam pisces; audent tamen temerarii illotis quasi manibus sacra Themidis attrectare; audent sanctissimarum tot chiliades legum intempestiva lectione lacessere: sed vix paucis legibus perfunctorie praelibatis, non paucis tamen Brocardicis e pragmatiocrum penu devoratis, tan quam desultorii equi ad forum et Remp. prosiliunt, ac rabularia prurigine causisicinae atque litibus multiplicandis strenue operantur. Et quamquam interdum felicia ingenia, sine bonarum artium multa cultura, solo prope igeneae mentis ducatu et improbo labore ad non paenitendam iuris cognitionem pervenerint olim: publicis item scriptis et ma. gnae molis operibus memoriam sui protulerint atque commendaverint posteritati: quia tamen rudiori calamo utebantur, et identidem e media barbaria rusticas mutuati sunt elegantias; factum est, ut inclementiorem censuram sustineant subinde; et propterea Claudius Verderius Azonis summulas, Accursii glossemata, Bartoli doctrinam, Baldi acumen, Alexandri consilia, Pauli Castrensis felicitatem, Saliceti distinctam, et Butrigarii maturam orationem, Iasonis copiam, et Decii subtilitatem mordaci traducat stylo, deridiculoque castiget. Exactis in liberalium artium disciplinis, quibus olei et operae plurimum, cum magno fructu suo et luculento Praeceptorum testimonio impenderat Harprechtus, aliquot annis: demum Iurisprudentiae, cui iam pridem tacito voto sacramentum dixerat, se totum tradidit. Sex septem annos continuos pendebat ab ore praelustrium iustitiae Sacerdotum. Audivit enim Argentinae, tamquam Iustinianaeus novus et Edictalis, Gifanium, Obrechtum, Tuppium; Tubingae autem, uti Papinianista et Lyta, Demlerum, Varenbulerum, Hochmannum, Laubmarium, Enzlinum: et Marpurgi, veluti Prolyta, aut potius Prolytarum quidam primicerius ac primipilus,


page 238, image: s242

Lerschnerum, Vigelium, Vulteium, Goeddeum, atque Ph. Matthaeum; Antecessores istos omnes tales et in tantum laudandos, in quantum excellere poterant, qui easdem Cathedras ante ipsos cum gloria tenuerant. Doctrinam enim illo. rum si confideremus, ne clarissimis quidem in ltalia et Gallia ICtis cedebant: sin fidem et industriam, nemo Italorum, nemo Gallorum de Auditorio suo meritus est praeclarius: sin et mores, vivendique rationes, nihil illis comius, nihil amabilius, nihil humanius fuit. Omnia supra laudes nostras. Legimus Alexandrum Magnum, cum noctes quoque ad officia quietis, publicae rei, et Musarum divideret, aenea concha suppostia, brachio extra cubile protento pilam tenuisse argenteam, ut cum nervorum rigorem sopor laxasset infusus, lapsae tinnitus pilae abrumperet somnum. Atqui tali machina non opus habebat Harprechtus. Sed uti Iulianus (qui, si odium in Dn. SALVATOREM nostrum IESUM CHRISTUM excipiamus, nulli bonorum Imperatorum posthabendus sit) absque crepitaculo expergefactorio, quoties volebat, evigilavit: atque nocte dimidiata semper, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra exurgens, occulte Mercurio suo supplicabat, postea generosissimo ardore res animo excelso dignas disquirebat: ita omnino et Harprechtus noster:

(quem numquam madidis veniens aurora capillis,
nec citus occiduas curru properante per oras
cessantem caeli Phoebus prospexit ab arce.)

ita, inquam noster Harprechtus, ingentem omnis iuris ambitum mente complexus, pervigili sagacique cura nobilissimis studiis instabat fervidus: et per tot exactae eruditionis honoratissima specimina, per frequentissimos in pbulicis privatisque collegiis disceptationum agones tot adoreis exornatos, ad laurgieros triumfos animose tendebat: cum hoc tamen perpetuo salutarique omnium actionum regimine: ut singulos dies a devotis ad Deum precibus fusis, et a SS. Bibliorum contmuata lectione meditationeque, semper et ordiretur, et conderet: quam sanctam consuetudinem, Christianae pietatis tesseram, tota vita sua constantissime servavit. Subit oppido suavis recordatio immortalium amicitiarum et lectissimarum necessitudinem, quas ante hos XXXIX. annos iunxeram


page 239, image: s243

Marpurgi cum summis viris, insignis Academiae Professoribus: ibi loci quoties conveniebam familiariter (et faciebam hoc persaepe) Vulteium; incredibile est, quam magnisice senserit de Harprechto nostro: quantopere dilaudaverit indefessos labores et vigilatas noctes: et quam extulerit virtutem multiplicem et abundantem doctrinam eius? Quod tanti Antecessoris de Harprechto latum iudieium, tunc temporis me quoque in Legali disciplina assiduum erexit, et ut gloriolum hoc iter magnis incitatisque passibus urgerem, inslammavit.

Hactenus, Auditores, Harprechtum, uti Studiosum in Academiis decennalem, et nobilioris exempli, vobis repraesentavimus: consequens est dicere, quantos honores, dignitates, emolumentaque, vehementissimae illae mgenii et meritorum contentiones pepererint produxerintque, Sicut autem despicimus eos et contemnimus, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putamus: spernimus eos, qui nec sibi, nec alteri prosunt: in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est: ita contra, et meririssimo suspicimus eos viros, maximis efserimus laudibus: in quibus existimamus, nos excellentes quasdam et singulares virtutes perspicere: admiratione imo afficimus, si quos pietate, iustitia, aliisque animi et ingenii dotibus ornamentisque antecellere videmus. Hinc et nemo belli notus, aut domi clarus, exortem praemii sentire debet industriam: praecipue tamen digni sunt, ut, qui scientiarum opibus abundant, reddantur etiam honore reverendi. Atque hoc praecipuum florentis Rei pub. specimen est, si optimae artes intaminatis nutriantur honoribus, et bonae mentis candidatis opulenta et amplissima praemia deferantur. Redeunti igitur Tubingam Harprechto ac tantam doctrinarum opulentiam secum afferenti, confestim alma mater Academia veteri disciplinae suae alumno et civi carissimo portam honoris pandit: atque tunc annum aetatis trigesimum agenti, cum prius omnia, quae statutis et moribus requiruntur, cumulate praestitisset, adeoque Collegii facultatis Iuridicae censuras, examina exspectationemque, eruditis responsionibus longe superasset: eidem, hoc ipso in loco. sollenni pompa, cum summa Auditorii congratulatione, supremos in Utroque Iure honores. titulos, privilegiaque publice tribuit et


page 240, image: s244

plenissime concessit. Et continuo secundantis fortunae Favonii, aliunde etiam quasi gratulabundi aspirabant; cum magnanimus Princeps, Ernestus. Marchio Badensis, qui de Harprechti solida eruditione, prudentia et dexteritate inaudierat, Consiliarii Aulici munus ultro obtulit ei nec cogitanti quidem, nedum ambienti; auctorque fuit, ut Spi. ram paulo post profectus sit, in Caesareo Camerali extremae provocationis iudicio causis explicandis affuturus. Sed an in conditiones hinc inde propositas fortean conveniri non potuerit, aut aliud negotium sufflaminando tractatui iniectum sit: non habeo certum. Atque ita propitio numine exornandae huic Universitati natus, et quasi fato destinatus, paucis post mensibus huc reversus est, ac domi suae, iura interpretando, et disputationes crebras habendo, Studiosorum commodis pro virili consuluit Harprechtus. Intercipiebatur intereadum morbo et mortalitate grandaevus senex, et Collegii iuridici lumen, Anastasius Demlerus: quem virum parce hic laudo; quod in laudatione funebri ab Harprechto prolixe satis uberiusque encomiis sempiternae gloriae commendatus fuerit. Quae professio longius muta vacare non doterat: et poscebant leges Academicae et sanctiones Serenissimorum Ducum Wirtembergiae Successorem Decessori parem; hoc est, ICtum omni exceptione maiorem: nempe clarum ex doctrina apud externas gentes quoque, inculpatum natalibus, vitae integrum scelerisque purum, Christianae Religioni Augustana Confessione comprehensae serio addictum, ad ornandum Spartam Professoriam aptum habilemque, ac sic praestantem: ut docendo et instruendo iuventutem conciliare sibi, Academiae mansurum decus addere, et lumine novo gloriae accenso frequentiam Studiosorum adducere, denique et Serenissimorum Patronorum gratiam promereri possit. In haec capita iureiurando obligantur Professores, quoties ad electionem novi collegae accedunt: qui si prudentes vel imprudentes elegerint ineptum, effugere non possunt, quin censoriae severitatis notam patiantur, audiantque (quod horribile dictu sit) vel stulti et asini, vel perfidi ac fraudulenti. Stulti et asini quidem; quod imprudentiae labe corrupti, qualem eligere debebant, non potuerint: homines digni imbibere

- - purgantes pectora sucos,
Quicquid et in tota nascitur Anticyra.


page 241, image: s245

Persidi autem et fraudulenti: quod Cretica temeritate vel Punico astu abrepti, scientes prudentes, qualem eligere poterant, debebantque, noluerint tamen: homines novissima exempla promeriti. Utrique Professorio ordine indigni. Et quia gravissimo cum Reip. incommodo coniunctum est, si aliquando insciti incallidique in ordinem vel collegium irrepant: omnino tales, publici detrimenti averrendi, ac turpitudinis amoliendae ergo, ilico iterum exturbandi sint: accommodum et nimis quam pulchrum exemplum in hanc rem praebente Episcopo Ultraiectino, Philippi Boni Ducis Burgundiae filio. Hic enim, comperto, epidemiam in sacro ordine grassari ignorantiam, cunctos Diaconos, Subdiaconos, Presbyteros in Aulam acciri iussit: quos dicto audientss praesentesque ipsemet variis sed doctis quaestionibus tentabat, et examini impares deprehensos, (tribus tantum exceptis, qui ad interrogata bene respondebant) exautoravit universos. Quod prudens Episcopi et memorabile factum cum improbarent veterani inscitiae Praesides ac Patroni: dictitantes, toti ordini aeternas inuri maculas numquam eluendas, si ex tanto examinatorum numero tres tantummodo retineantur in functionibus suis: cogitandum potius, ista tempora Paulorum aut Hieronymorum haud quaquam feracia esse: illis cordate reponebat Episcopus, se quidem neque Paulos iam, neque Hieronymos quoque quaerere, nolle permittere tamen, ut hominum loco sacra ab asinis peragantur. Atqui celeberrima Tubingensis haec Academia, magni Ducis Eberhardi I silia dilectissima, extra Scyllam ineptarum electionum hactenus navigavit secure: et singulari DEI Opt. Max. ductu et benignitate, suffragantibus omnibus Professoribus ordinariis, in amplissimi et optime meriti Demleri locum legitime suffectus est clarissimus Doctor Harprechtus, anno aetatis suae trigesimo secundo. Quod splendidum Professorium munus an digne acceperit? an ad normam Serenissimorum Ducum gesserit illud? an tantam exspectationem successibus aequaverit, aut vicerit? id vero recte atque ordine nunc edisseram. Equidem de Harprechti celebritate nominis foris parta, deque multifariis ingenii insignibus monumentis Marpurgi et alibi relictis, quid attinet iterum verba facere cum paulo ante fidem probe fecerim: et vel unica Illustrissimi Marchionis, cauti inprimis atque prudentis Principis, ad Consiliarii dignitatem


page 242, image: s246

splendidissima vocatio, pro omni testimonio sufficere possit? Sic quoque natalium honestatem cur frustraneo labore denuo commemorem: Quamobrem crambe bis cocta apposita Auditorio tam benevolo stomachum moveam? Et gaudebat harprechtus, honestatem non minus stivae, quam purpurae amicam esse: ratus, virtutem non raro habitare com. modius in mapalibus, quam in Palatiis.

Accipere illustres raro solet inclita Virtus:
Illa sed illustret reddere saepe solet.

Sed quandoquidem DEUS omnium hominum pater est: nemo apud eum servus est, nemo dominus: omnes sunt filii. Nemo illi pauper, nisi iustitiae indigus: nemo dives, nisi qui pietate et bene meritis longe praecellit: nemo egregius, nisi qui innocens fuerit; enmo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit: nemo perfectissimus, nisi qui omnes virtutum gradus et charitatem ablol. verit. Efflagitant insuper Serenissimi Principes, et quidem sollicite argumentorumque ponderibus, ab omnibus Professoribus Academicis Christianae Religionis sinceritatem. Quis non praedicet saluberrimam hanc providentiam, et caelestem hunc zelum? Divinus enim cultus, basis est Rerum pub. et vilescunt omnia, ubi pietas in DE UM non obtinet primas. Ubi autem regnum exercet in homine: ibi conscientia bonis approbandis et malis abhorrendis quasi pro tribunali sedet. Et nequam improbusque est, quisquis eam omnium consiliorum et actionum non constituerit magistram ducemve. Quis autem Harprechto in cultu Divino tenaciter observando fuit vigilantior et studiosior? Quis ad Bonae Fidei formulas composuit se diligentius constantiusque? Quis conscientiam reveritus est magis? Norat, DEI vindicem oculum in intimis hominum cordibus intueri omnia; et arbitrari cogitationum quoscumque recessus vel flexuras, cuniculos evasionum formidandis angoribus evertere. Sciebat, conscientiam ei)s2 e(ka/teron paratam, et meritis paria referre: illam pie cultam, ineffabili gaudio et tranquillitate mulcere pectora: laesam autem expedire omnes diras, in peccantis perniciem numquam cessaturas: illam quocumque vadimus, nobiscum esse: secum deferre, quicquid ipsius fidei concrediderimus, sive bonum sive malum: illam servare vivis, restituere defunctis depositum, quod servandum acceperit. Inter multas rerum graves, quas scripsit orationes; illa de vulgato


page 243, image: s247

dicterio, quo Iurisconsultorum natio percellitur, Bonum ICtum, malum Christianum esse, liquido demonstrat, quam sancte tractaverit conscientiam: et quam procul abfuerit ab huius mundi profanis Argis, aliud lingua et externis actibus promptum, aliud autem mente clausum tenentibus. Facilis transmissio a Christiana Religione, ad morum integritatem est: quam itidem laudem Harprechtus ita poffidebat, ut pares paucos, superiorem habuerit neminem. Magna haec perfectio est Professoris: si non tantum praeceptis doceat, verum etiam honesitissimae vitae exemplis instruat auditores ac discipulos suos. Nulli pe ius de mortalibus merentur, quam qui sapientiae dogmara velut aliquod artificium venale didicerunt: qui aliter vivunt, quam vivendum esse praecipiunt: exempla inutilis disciplinae se ipsos circumferunt: vitiis, quae iinsequuntur, obnoxii. Non magis mihi potest quicquam talis prodesse praeceptor, quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum est, rapiente fluctu, gubernaculum: luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela. Quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari, quam ullam ratem? Non est loquendum, sed gubernandum. Harprechtus autem cum veram, non fucatam simulatamque Philosophiam profiteretur: etiam atque etiam dabat operam, ut cunctis officiis impleret munus sancti atque innocentis Iustitiae Sacerdotis: et omnibus Professoris decoribus nullo Antecessorum et Collegarum minor esset. Supra modum illum reddebat omnibus amabilem, prudens simplicitas, fastus omnis inimica. Humantias erat obvia, mira suavitate condita. Aflabilitas incredibilis, null a in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora. Nulli negabat colloquium: arbitratus. cum ab uno homine orti omnes, et hac causa consanguinei simus, grandi sceleri proximum esse, odisse vel nocentem. Observantiam recti comitabatur candor purissimus, a simulationum larva, a decipulis omnibus, et iniustis Caepollitatibus alienus. Libere dicebat sententias in Senatu, in Consistoriis, et in aliis conventibus: ad mitiora consilia ferebatur semper: nec excogitabat crimina, ubi nullum apparebat: nec exasperabat, si quod invenerat. In Academiae


page 244, image: s248

Rectoriatu (quem septies) in Decanatu Collegii Facultatis Iuridicae) quem vicies gessit) nihil paenitendum admisit: et amabat cum Studiosis miti severitate agere, peccantes autem non imperio magis, quam ratione compescere. ET ecce praeter opinionem iam delabor ad illa capita orationis, quibus ostendere animus est, quomodo et quibus virtutibus penetraverit in affectus et benevolentiam Auditorum, et quantum publici boni amore arserit. In tradendis publicis praelectionibus incomparabilem fidem et sollertiam adhibuit. Docebat iusta methodo, perspicue, distincte, nervose, et non nisi ad rem pertinentia; omnia diverticula, quae speratos Studiosorum successus morari possint, caute declinans. Et, quod valde rarum, et hodie sine compare exemplo forsitan sit; numquam Harprechtus horam a legibus assignatam praelectioni, ullas ob privatas causas, negleixt: et hoc nomine, dum vixit, omnis censura (quae quotannis, salutari lege, quater peragitur) in ipsum frustra fuit. Finitis praelectionibus, libera dabatur potestas inter. rogandi, conferendi, opponendi, et cetera inquirendi, quae cupidi disciplinarum volebant. Nec contentus hac insuis tatae diligentiae laude: invitabat Auditores ad frequentissima privata Disputationum exercitia: in quibus ipse Praesidis personam sustmens, liberaliter mysteria legum pandebat, nodos solvebat, et quoseumque alios obices prompte ac dilucide expediebat: unice eo tendens, ut Studiosorum spes in fidem converteret, desiderium plura discendi alerer, ac per iucundissimas istas consuetudines Academiae gloriam apud exteros redderet clariorem. At vero inaestimabilis ista Harprechti mentis agitatio, atque inextinctus in Professoria provincia illustranda ardor: stimulus erit in praesens et in futurum Professoribus qubuscumque ad maiorem industriam, et ad curam Cathedrae acriorem. Et ignoscite, excellentissimi Professores, si paulisper, et per transennam quasi consulam Harprechtanum speculum: atque ex oblatis imaginibus verecunda libertate decerpam nonnihil admonitionum. Harprechtus Cathedram constanti vivae vocis cultu dignatus, numquam, ex quo Professorium in ordinem receptus est, omisit publicam lectionem, ne unam quidem. At quotusquisque Collegarum aequalem profiteri diligentiam potuit? Audebo dicere, et sirmare, si opus sit, argumentis: proximos sollertia, fuisse tamen longo intervallo: fuisse etiam, qui saepe longiusculas inducias


page 245, image: s249

sibi indulserint: aliis quoque menses plusculos, menses autem? imo et annos Cathedrae desertae debentibus; ut Cathedrae repudium quasi minitari velle viderentur. Harprechtus intra XLVII. annos (tot enim in Professorio munere compleverat) arripiebat omnes occasiones Legalibus in palaestris Studiosos exercendi, et quam plurima disputationum collegia instituendi, utilitate eorum incomparabili. At quis Collegarum plus: et quid plus dico? quis tantundem praestitit et profuit: advebo asseverare, a condita hac Academia non fuisse Antecessores, qui crebriores disputationum conflictus aperuerint, ac Studiosos devinxerint magis, quam Harprechtum, et Henricum Bocerum: quos et generosa aemulatio cum incremento Studiorum non mediocriter utrinque accendebat. Quo ipso tamen nihil derogo ceteris clarissimis et optime meritis Doctoribus: qui et ipsi nobilibus documentis suppetias tulerunt cupidae Legum iuventuti non raro: cessatores Professores ea re tacitis convitiis arguendo omnes illos: qui pulcherrimam istam ingeniorum gymnada malo publico negligunt, et Spartam, quam susceperunt administrandam, non satis, uti debebant, exornant. Harprechtus ex decantatae Authenticae Habita praescripto iudicium Imperatoris Friderici emeritus, tamquam nova Tubingae exorta Iurisprudentiae lux, eam animis Studiosorum perpetua perfidelique institutione claritatem infudit, ut inde liberali doctrinarum veluti per traducem sparsa fama universam Europam serenaverit: praeconiis non ingratorum discipulorum ad omnem posteritatem victurus. Absit vero, et procul a nobis absit, ut de tot aliis, qui fato concessere, summis ICtis, sentiam aut dicam frigidius segniusve: quin potius eosdem perinde atque Harprechtum ipsum inter mirificissimos heroesque almae huius Academiae numero: atque successoribus cunctis apprecor, ut moribus antiquis, virtute et doctrina, a mortalitate se asserant, ac serio cogitent; in loco sublimi collocatos viros doctos, sine meritis Orbi notis, non dissimiles esse signis pictis in pariete; sed similimos esse ignibus in aere subsultantibus sive fatuis, qui subito evanescunt. Veteres Venerem ita singebant, ut pedibus premeret testudinem: quo innuere volebant matrem familias ab aedibus numquam oportere discedere, quippe cuius omne officium intra domesticos parietes contineatur. At multo magis ad rem pertinebat, Professores hoc


page 246, image: s250

admoneri symbolo: qui si quid in munere suo peccant, non unius familiae, sed saepe ingentium regionum malo damnoque delinquunt. Quare ab omnibus Professoribus, qui Scholaribus in spem Rei pub. praesunt, huc referenda sunt curae studiaque omna, ut Disciplinae alumni evadant doctissimi, eruditissimi, et universis virtutum ornamentis praesignes. Turpe sit, nisi exputent sedulo, quid ktantis de se iudiciis, tantis titulis, et honoribus debeant. Id autem erit huiusmodi: consulere fidei suae concereditis adolescentibus: illos ante omnes alias charitates amplecti: cum illis quasi cum filiis vivere, et cum iisdem tempus et studia dividere: docere, instituere, emendare, medelam adflictis exhibere: providere posteris: privatis commodis publica praeponere: meritorum denique magnitudine evincere: ut parentes Patriae et doctores Orbis dici haberique iure possint. Ingens profecto haec sit gloria. Nuncupate mecum vota, Auditores: ut illa huius Academiae propria perpetuaque sit. Quicquid supererat temporis, quod vel in Templo sacrorum religio, vel Cathedra auditorii, vel alia publica, ampla, gravia, nec moras ferentia negotia non exhausissent: fere tribuebat Harprechtus scriptioni librorum: ut ita doceret longe remotos populos quoque, ac compendio monstraret exteris, quam belle Athenis Suevicis cum omni Sacra et Civili Sapientia conveniret: quam item facile, quam utile et salutare illis futurum sit, si cum Tubingensibus Musis commercium humanitatis inire arctius velint. Non autem errabat noster communem scriptitantium errorem. Hodie enim inter olores canoros, plerique anserum greges perstrepunt. Rapiunt bene multi calamum vel invita et indignante Minerva: innoxias chartas extremo mactaturi infortunio. Ineptissimi, scripturiunt vehementissime: ut qui balbutiunt, plus loqui amant, affectantes copiam pudore defectus. Antecessor noster recta via incedebat. Utebatur stylo plano, terso: qui nec gravitate horreret, nec veneribus luxuriaret. Observabat scilicet, quod apud Curium Fortunatianum refertur dictum cuiusdam viri Perfectissimi, Verbis utendum est, ut nummis publica moneta signatis. Ridebat futilis subtilitatis magistros, et cascae Latinitatis venatores. Nec ignorabat, Varronem quondam notatum, quod familiariter uteretur verbis obsoletis. Parsimoniam verborum bonorum oderat: putans,


page 247, image: s251

affectatam scribendi brevitatem fastidio, quam offico proximorum esse: ita tamen, ut nimiam ubertatem non consectatetur. Tali styli faciliatate, si quid mente concepisset memorabile. expedito calamo referebat in commentarios et texturam operum. Et ut sedula apis, undecumque ad mellificium suum comportabat, quic quid in Sacra et Polirica sapientia pium, iustum snactumque, in Phiologia eruditum, apud Oratores grave, in Poetis acutum offenderat. Hac ratione multos componebat edebatque libros: praedulces ingenn, adeoque similimos patri liberos. Non verbosus ero in praedicando Orationum volumine: non in laudandis Disputationum tomis; non in illis, quibus universum Iudiciorum ordinem descripsit: non in aliis pluribus opusculis celebrandis. Omitto enim brevitatis causa de hisce aliquid dicere. At illi absolutissimi in Institutiones Iustinianaeas Commentarii, qui aliis id genus in Institutiones publicatis electissimis scriptis palmam reddunt ambiguam, tralatitie laudari non debent. Ac sunt illi

- - monimentum aere perennius,
Regalique situ Pyramidum altius:
Quod non imber edax, non Aquilo impetens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.

Haec, haec sunt vere bona, vincentia omnem comparationem: sunt vere divitiae, nullis exputandae calculis, nullis pecuniis adaequandae: sunt vere beatae, et felici sidere partae opes: inexpleto studio et iudicio maturo coacervatae: perennaturae, dum Iurisprudentiae erit, Et, qui felicitatis apex est: scripsit Harprechtus tantarum opum heredes Studiosos universos, et singulos ita quidem, ut scripsenit ex asse universos, et ex asse singulos; singulis tantundem percepturis, quantum universi et tamen tota massa hereditatis semper permansura integra sit, nulla parte imminuta, atque indivisa. Quae vero opulentia inter mortales fingi locupletior, quae ratio divitiarum iniri sanctior, quae de patrimonio statui potest lex et heredibus praescribi iustior piaque magis, et quae quantumcumque severum, iustum tamen, tribunal reformidet minus? Haec, Auditores, praegrandis est harprechti nostri, ut et eminentissimorum Auctorum omnium praerogativa: qui regales bonae mentis gazas publicando, totum mundum constituunt sibi deibtorem, cum foenore gratiarum laudumque numquam desituro, Quae nimis quam


page 248, image: s252

delicata honorum dulcedo tamquam caeleste quoddam nectar, quantum allubescat excelsis animis; vel unus Ioannes Kepplerus, pro cunctis dicito. Ille iusta amicitia mihi coniunctissimus, et uterque alteri intimus, cum aliquando a me rogaretur, quem ex editis a se libris loco dignaretur praecipuo; primatum dabat Mysterio, quod ita nominaverat, Cosmographico; testatus, in illo scripto Zuinque corporum regulariumi sublime secretum (quippe quod ex illis Planetarum numerum et intervalla desumpta esse, probaverat) tot saeculis absconditum pandi: inventum autem illud, cum adhuc recens esset, tanti se fecisse, ut si eodem tempore Saxoniae Electoratus sibi dono oblatus fuisset, addita conditione, alterutrum, aut donum, aut inventionem repudiandi; amplissima et tot metallorum copiis feta provincia excidere, quam invidenda et perpetuam gloriam secum ductura inventione carere maluerint. Nimirum huiusmodi, superlativi gradus divitiae, numquam mutant dominum; et ut maxime usus communiffimus sit, ac pateat omnibus, mellitissimum tamen e(/urhka illud, et quasi directum ingenii dominium semper apud Kepplerum, et nomen auctoris cum Mysterio ad immortalitatem iturum est. Recreationis ergo, Auditores, interdum Harprechtus ad Camenas divertens, aut illustres veteres Poetas lectiabat, aut (quod etiam supra indicaveram) ipsemet aliquid poetabatur. Bene factum. Nam non Poetices tantum, sed et quemvis alium aliarum Facultatum Professorem, in veterum Poetarum lectione non hospitem esse, utile et ferenecessarium est: ne aliter si fecerit, frequentius cespitet, cum auctoritatis suae imminutione, ac nonnumquam se Auditorii pipulo obiciat praeter exspectationem, et cum Professorii nominis dehonestamento. O quoties audivimus magnos Doctores, qui pronuntiationis verae ignoratione, vel Polonica licentia conturbabant legitimum accentuum statum, breves syllabas producendo, longas corripiendo; aut certe existimationi consulturi aliqua cautela, legentes trepidabant, submissaque voce vocis syllabas singulas per longiuscula intervalla emetiebantur; ut animadverti quantitas ultimam antecedentis accurate haud potuerit. Cur tam caute? Poeticam boni illi Doctores numquam didicerant: placentam illam ex omnium disciplinarum deliciis ac medullis conditam, atque illud ex fragrantibus quibusque flosculis compositum mellificium (qualiter Poeticam


page 249, image: s253

definiunt Viri doctissimi) numquam degustaverunt oranatissimi illi Domini, agrestioribus et rudioribus condituris assueti. Non tamen Harprechtus captabat laurum ex versibus, sed hanc voluptatem; ut subinde in laudes DEI, Magnatum, Amicorum, Musas cieret: parum curans, quid furiati quidam Critici, caelum ipsum petentes stultitia, dum crisibus suis nimium favent, obgannire possent. Marullus Byzantinus sex admodum Latinis, Tibullo, Maroni, Terentio, Horatio, Lucretio, Catullo, Poetae nomen tribuebat, ceteris hanc dignitatem abiudicabat; ita ut et ipse stationem inter Ovidium, Papinium, Lucanum, Senecam, Persium, Iuvenalem, barbaro fastu despiciens, illam non honori, sed oneri fore sibi. asseverare non erubesceret, O ineptum! Otumidum! O et dementem censorem! Ego vero non temno Harprechti venam; laudo magis, ut facilem, piam, castam, et honori aliorum inservientem, et non nisi excusate peccantem. Eleganter Horatius:

Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus.
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manns et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum:
Nec semper feriet, quodcumque minabitur arcus.
Veru~m ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura

Hora abiit: et cum damno voluntatis, Auditores, orationis vela contrahere cogor: qui, si omnia Professoria Harprechti nostri ornamenta recensere hic vellem, non horas, sed diem totum essem exempturus. A liquid de Matrimoniis eius, cum bona venia et gratia vestra, adhuc adicere licitum sit. Ut igitur demerendo hominum generinatus Professor, studiis ac laboribus publicae rei devotis sine molesta interpellatione superesse posset; familiam providenter ordinavit; atque Anno M DC LXXXXmo in uxorem duxit MARIAM, primatis Theologi IACOBI ANDREAE, Praepositi et Cancellarii Tubingensis filiam, viduam Schuziam, feminam praestantissimam, ac plane talem, qualem lim graphice descripserat S. Asterius Episcopus Amasiae, in Homilia: An liceat dimittere uxorem: Uxor (ait sanctus Vir) membrum est, adiutrix est, vitaeque sociae, et communium genitrix liberorum: in morbis opitulatrix, in calamitate solamen, domus custos, ac bonorum thesaurus, Eadem dolet, eadem


page 250, image: s254

gaudet: communes, si quae sune, possidet opes: rem tenuem et augustam sedulo sustentat; maloque paupertatis, quantum potost occurrit ac resistit; laborem denique et molestiam educandu liberis propter consortium tuum ingentem subit. Si calamitas incidit, ille malis obrutus latet; amici, qui censebantur, amicitiam felicitate metientes, rebus adversis se subducunt: servi simul et dominum et miserias fugiunt. Sola adhaeret uxor aegrae partis membrum, et in mals serva et ministra: haec virum eurat, haec lacrimas abstergit, haec plagis ac verberibus medetur, haec in carcerem usque comitatur; et, si quis ingredi permiserit, libenter una cum eo concluditur; sin id prohibetur, sicut familiaris hero catellus circa ianuam carceris manet. Relatu et auditu dignum est: quod, cum piissima illa matrona afferret in domum Harprechti quinque liberos. ex M. Schiizio, viro reverendo eruditoque, priore marito, susceptos; illos tanto amore, et paterna indulgentia curaque excepit, aluit, eduxit, et ad honores produxit Harprechtus: ut nemo genuinus pater promptiori pietate et sollicitudine pignora sua habere, instruere, diligere: nemo etiam ullas in ipso vitricorum tectas artes, aut ullos torvos obtutus unquam deprehendere potuerit. Et adhucdum summis laudibus ad caelum extollit hanc Harprechtianam, et omnino paternam tot annos sibi praestitam pietatem, et numquam interruptam cum immortalibus beneficiis declaratam benevolentiam, amplissimus ICtus lacobus Schuzius, Consiliarius et Syndicus inclitae Rei publ. Imper. civitatis Francofurtensis: et si viverent, una cum ipso tanta secundi Patris merita collaudaturi sint, loannes Schuzius, qui in Moravia obiit; et Georgius Schuzius, qui Lincii decessit, et Anna Maria, Ioan Erhardi Cellii, Theologi Eslingensis facundissimi uxor; et Susanna, nupta, Marcello Dieterich, Cancellario Palatino Sulzbacensi. Ad hosce quinque privignos accessit deinde desideratissimum familiae incrementum: cum honoratissima Andreana maritum suum Harprechtum faceret patrem septima prole, tribus filiis, et filiabus quatuor. In quo domestico populo mira erat harmonia, imperii et obsequii; cultus et amoris; educationis et ptofectuum. lulius natu ultimus, oppetierat infans: ceteri adolescebant cum gaudio et magna exspectatione parentum. Nihil marito charitate uxoris et liberorum prius; nihil in hoc mundo praecipuum, quod illorum commoditaribus et honoribus aliqua obsistere aut nocere posset. Harprechtus


page 251, image: s255

ciconiarum pietatem imitabatur: quae aves quanto amore et cura defendant pullos suos, in Delphensi incendio apud Batavos, ante hos centum annos, experientia testatum fecit. Seniores enim ciconiae, igne iam nidis appropinquante, visae sunt magno primum conatu anniti, si qua pullos flammis possent eripere: quod cum horum granditas gravitasque vetaret, illae aut alis expansis natos tutatae sunt, aut nolentes his superesse, passae sunt se cum iis exuri. Non vero omittebat tam pius et facilis pater, si quid forte admitteretur adnimadversione dignum, corripere, obiurgare, punire; sic tamen, ut non exueret parentem, non indueret tyrannum, aut ita aberrantem iudicem Quomodo Cosmus Medices, Magnus Dux Hetruriae, cladem domesticam insignem accepit. Cum enim flilius eius Garsias Ioannem fratrem in silva occidisset, pater mox Garsiam eodem pugione, quo fratrem occiderat, confodit. Quod tum aliter in vulgus sparsum, tan quam uterque morbo interlisset. Vulneribus aliquot tristibus et praeposteritate naturae afflictus est Harprechtus: quod carissimis tumulos dederit, a quibus accipere sperabat. Amisit enim Ioannem filium, annis florentem. Amisit Christophorum filium ICtum eximium, in quo non leve solatium reponebat: ex quo egregius superextat surculus, unicum familiae columen, Ioan. Christophorus, magnae spei adolescens: quem Deus tueatur et felicitet. Amisit quoque filiam Reginam, praeclarissimi Doctoris Medici Ioan. Ranzenbachii olim uxorem. Sed vivunt adhuc per Dei gratiam filiae tres: Agnes, in matrimonio amplissimi ICti, Georgii Mundii, Consiliarii Saxonici primariae dignationis: Maria, in viduitate, quam moribus laudabiliter exornat, coniunx olim Martini Rumelini, IC. doctiss. et laudatiss. Professoris: cui, qui similes fuerint, de favore Studiosorum et commendatione publica dubitare non debent: et Rosina, excell. IC Ioan. Georgii Mairii, Winshemens. Reip. Consil. et Syndici uxor: quibus omnibus precor omnium prosperitatem.

Harprechtus noster, XXIV. annis in summa concordia et felicitate cum suavissima MARIA transactis: fatis urgentibus, incidit in viduitatem. Huius incommoda, uti virum gravem decebat, tulit prudenter: sed cum postea levamentum in administranda familia quaereret, ac domesticae necessitatis interpellarent, vitae novam, adscivit sociam. et uxorem duxit secundam, ANNAM BARTHIAM, Georgii Othonis, celebris Advocati, relictam viduam. Quae an


page 252, image: s256

vere secunda fuerit, rumor utique non semper affirmabat: quem tamen, qui pluralitate linguarum plerumque gaudet, ac solito licentius grassatur, quando refert nocitura et maligna; non arripio in suffragium. Quod si autem, quae sinisterius sparsa in mores et amarissimam consuetudinem feminae, ex vero originem trahunt: ingenue dico, Harprechtum, tamquam alterum hac in parte Socratem, supergressum esse virtute communem opinionem; cum constantia et patientia per quatuordecim annos maluerit concoquere Xantippes quottidiana iurgia et flagitia, quam nil profuturis querelis ea prodere. Si fas esset cum Calphurnio Bestia ingratas uxores aconito (quod omnium venenorum ocissimum esse; Plinius affirmat) interimere: minus rixarum et quiritationum irent in vulgus, ac tribunalia minus exercerentur infamibus litibus. Verum Christiana charitas et leges matrimoniorum sanctitatem longe melius aestimant: adeoque in illa divini humanique iuris communicatione Calphurnianis aconitis non est locus. Sed sicubi accidunt animorum dissociationes, tunc iusta remedia applicari solent: nec raro alterius coniugum duskoli/a, in altero magnarum virtutum experimenta sunt. Marquardus Freherus hoc dicterio saepius iocabatur: Singulari fato viros obnoxios esse uxoribus: quae ut plurimum dominium adipiscantur clam vi, aut precario. Ceterum Harprechtus domesticis tempestatibus vultum opponebat serenum: ac si quid humana ope maius eveniret, Divino Numivi in solidum permittebat curandum. Decrescentibus corpotis viribus, quas summa senectus quottidie depascebat: animo altior cunctas adversitates ferebat humaniter, et pietate condiebat. Crudelitates et exspoliariones immanium grassatorum et raptorum (quos dum hominum genus erit.. qui accuset et damnet eos, non deerit) fere gemitihus refutabat. Tandem clinicus factus, in nidulo suo nil nisi Deum et Caelum, et aeternitatem, et preces cogitans, et loquens rara moriendi felicitate, sine ullo sensu mortis vivere desiit, plenus annorum, plenus gloriae. Desiit autem die XVIII. Septembris, Anno Christi, M DCC XXXIX.

Talis tantusque, Auditores, fuit Antecessor HARPRECHTUS: quem quamdiu Tubingensis haec Academia habuit, causam non habebat, quamobrem Heidelbergae Bacchovium, Argentinae Meierum, Cothmannum Rosto


page 253, image: s257

chio, Vulteium Marpurgo, Gentilem Altorfio; Ienae Arumaeum, et tot alios magnos ICtos aliis florentissimis Academptis, posset aut deberet invidere.

Vos, clarissimi Antecessores, in sistite viam a beato Harprechto tritam, et pergite qua pergendum est: Studiosorum coetui tam in publica cathedra, quam in privatis congressibus facem praeferte ad Virtutes, ad Doctrinas, omni diligentia et fide: et eruditis denique Scriptis Orbem terrarum informate, cum immortali laude vestra, praelustri Academiae gloria, et publica privataque Rei pub. Germanorum salute.

Deum veneror, ut Serenissimum Principem nostrum praestet incolumem florentemque, atque nomini eius addat hoc candidum omen: ut quemadmodum olim ante hos centum sexaginta tres annos EBERHARDUS I. fuerat Academiae huius felix fundator et conditor: ita nunc EBERHARDUS III. eiusdem exsistat gloriosus restitutor instauratorque.

Fiat! Fiat!

In Effigiem Celeberrimi ICti, IOHANNIS HARPRECHTI.

IUre vocor, quia sum Germano HARPRECHTIUS ore,
Suaviter Harpa canit iustitiae acta mea.

In Eiusdem Obitum.

QUi iuris nodos, qui legum aenigmata solvit,
Heu mortis nodum solvere non potuit!
Non potuisse dolet tanto viduata Tubinga
Doctore, e Cathedra cui docuisse parum est:
Sed qui Discipulos, quos scriptis posse doceri
Gallos atque Italos crederet esse suos.
O divine senex, nostrum haud revocabilis ulli,
Quantum operae pretium Te revocare foret!

M. BALTH. RAITT.


page 254, image: s258

EPITAPHIUM.

HARPRECHTUS Magnus, quem non Germania tota
Cepit, perparvo clauditur hoc tumulo.
Quam metuo, ne cana fides generosaque Virtus
Hîc cubet, HARPRECHTO contumulata suo!

MELCHIOR NICOLAI D. Pro-Cancellarius.

SCRIPTA.

De Publicis iudiciis: Tubingae 1599. in 8.

Tractatus de processu iudiciario: ibid. 1602. 1611. in 8.

Tractatus Criminalis, in quo propter multas arduas, quaestiones in publicorum iudiciorum materia aliaeque cognatae explicantur: Francof. 1603. in 4. Tubingae 1609. in 8. auctior multis materiis et quaestionibus: ibid. 1615. in 4.

Commentarius de iure tutelae et Curae: Francof. 1604. et Tub. 1609. in 8.

Oratio in obitum D. NIcolai Varenbuleri: ibid. 1605. in 4.

Repetitio plerarumque difficilliamarum legum, quae in Pandecctis passim occurrunt: ibid. 1604. in 4.

Ad quatuor Institut. Iustiniani libros Disputationum pars prior et posterior. ibid. 1606. 1615. in 4. et Francof. 1613. 1663. in 12.

Tractatus de Patria potestate, de Nuptiis et Adoptionibus: ibid 1607. 1613. in 8.

Commentarii in tit. 6. 7. 8. 9. et ult lib. IV. Institutionum civilium: ibid. 1607 in 8.

Commentarii I. De Legatis II. De Lege Falcidia III. De Fidei commissis IV. De Codicillis; ib. 1608. 1617. in 8.

Commentarius de Locatione et Emphyteusi: ibia. 1609 in 8.

Commentarius in titulum Institut. de Actionibus: ibid. 1609. in 8.

Commentarius in titulum de rerum divisione: ibid. 1610. 1617. in 8.

De Successionibus ab intestato Commentarius: ibid. 1610. in 8.


page 255, image: s259

Commentarius de Servitutibus realibus et personalibus: ibid. 1612. in 8.

In Titulum de iustitia et iure: ibid. 1613. in 8.

Commentar. in tit. 6. lib. 2. Institut. de Usucapionibus et longi temporis praescriptionibus. Adiecta est eiusdem oratio de veris et iuventutis comparatione: ibid. 1613. in 8.

De Emptione et Venditione: ibid. 1612. in 8.

Commentarius de Procuratoribus et satisdationibus: ibid. 1613. 1619. in 8.

Commentaria in Decem primi Institutionum aliosque titulos: ibid. 1616. in 8.

Commentarii de Obligationibus, Mutuo, Indebito, Commodato, Deposito, Pignore: ibid. 1615. in 4.

Commentarius novus de Testamentis: ibid. 1617. in 8.

Comment. in titulum libri III. Institutionum de Verborum obligationibus et titulos quatuor sequentes: ibid. 1618. in 8.

Poematum libri quatuor: ibid. 1617. in 8.

In titulum libri secundi Institut. de Donationibus: ibid. 1618. in 8.

Commentarii I. De Exceptionibus II. De Replicationibus III. De interdictis. IV. De officio iudicis: ibid. 1619. in 8.

Commentarius in Titul. de Mandato, de servitute et seqq. ibid. 1619. in 8.

Orationes de variis materiebus, publicis in conventibus et actibus sollenniter habitae: ibid. 1619. in 8.

Commentarius in Titul. Institut. de Fideiussoribus et literarum obligationibus: ibid. in 8.

Tractatus de Retorsione: ibid. in 8.

Operum Tomi Quatuor: Tubingae 1628. et Francof. 1658. in 4.

Inter tot ab Harprechto habitas publice disputationes huc solummodo referimus. De Pignoribus: De Verborum significatione ad Clement. saepe etc. De iniuriis et famosis libellis: de verborum obligationibus: De substitutionibus: de obscuriorum quarundam legum sententia de renuntiationibus.


page 256, image: s260