07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


image: s117

MEMORIAE IURISCONSULTORUM NOSTRI SECULI CLARISSIMORUM RENOVATAE DECAS SECUNDA, CURANTE M. HENNINGO WITTEN.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Apud MARTINUM HALLERVORD, Typis IOANNIS ANDREAE. Anno M. DC. LXXVI.


image: s118

SABELLICUS LIB. X. C. XIV.

QUAE DEFUNCTIS DANTUR, MERA PIETAS EST, MERUS AMOR ET ANTEACTAE VITAE TESTIMONIUM, IN QUO NON SPECTATUR, QUID VELIT IS, CUI HONOS EXHIBETUR, SED QUID MERITUS SIT, NON QUID ALII DANDUM PUTENT, SED QUID QUISQUE DATUM VELIT: NIHIL ENIM EFFICATIUS EST AUT APTIUS AD COLENDAM DEFUNCTORUM MEMORIAM, QUAM HUMANI ANIMI AFFECTUS, QUI LIBER EST, NEC AB ULLO COGI POTEST.


image: s119

VIRO MAGNIFICO, NOBILISSIMO, PERQUAM STRENVO, AMPLISSIMOQUE, DN. MELCHIORI FUCHSIO,

CELEBRIS RIGENSIUM REIP. PRInCIPI ET PRO-CONSULI PRIMARIO, S. CONSISTORII PRAESIDI VENER ABILI, SCHOLARCHAE AC PORTORII REGII PRAEFECTO SMMMO. DE PATRIA TRIGINTA AMPLIUS ANNOS BENE MERENTISSIMO, NOSTRORUM TEMPORUM CATONI, AL TERIQUE NESTORI, EVERGETAE SUO SUBMISSO ANIMI CULTU AETATEM PROSEQUENDO; QUEM ARDENTISSIMA IN DEUM PIETAS, FELICISSIMA CONSILIORUM PRUDENTIA, CONSTANTISSIMA IUSTITIAE CURA,


image: s120

INTER PIOS, PRUDENTES, IUSTOS QUORUMVIS SECULORUM PROCERES UUDUM REDDIDIT CONSPICUUM: HANC GRATAE MENTIS TABULAM, NE MAXIMORUM SIBI IN NAVALI OLIM ITINERE, ET NUN QUOQUE EXHIBITORUM BENEFACTORUM IMMEMOR ESSE VIDEATUR, L. M. Q. EXHIBET, SIMULQUE SUMMUM SUPPLEX VENERATUR NUMEN, UT, DIFFICILLIMIS HISCE TEMPORIBUS, CONSCRIPTUM HUNC PATREM, PRUDENTIAE AEQUE AC SENECTAE FLORIBUS, CEU CORONA AVADAM, FULGENTISIMUM, COELESTIBUS SERO TANDEM ADSCRIBAT, NOSTRIS VERO COMMODIS DIUTISSIME CONSERVET SUPERSTITEM! ITA SPERAT, ITA VOVET INFINITIS EIUS MERITIS SEMPER OBSTRICTUS M. H. WITTE.


page 117, image: s121

SERIES ICTORUM SECUNDAE DECADIS.

Obiit anno

1627. Martinus Chemnitius D. et Cancellarius Holsat.

1627. Everhardus Bronchortius D. et Prof. Lugd. Bat.

1629. Bartholomaeus Reusnerus D. et Prof. Witteb.

1633. Andreas Dinnerus D. et Prof. Altorph.

1634. Hermannus Vulteius D. Cancellat. et Prof. Marpurg.

1634. Georgius Schulzius D. et Cancell. Comitum Barbiens.

1636. Caspar Bitschius D. et Prof. Argentor.

1637. Georgius David Locamerus D. et Prof. Argent.

1638. Petrus Cunaeus D. et Prof. Lugd. Bat.

1639. Iohannes Strauchius Doct. et Profess. Witteberg.