DUm Viri Magnifici, Amplissimi ac Excellentissimi IOHANNIS STRAUCHII, I. U. D. Sereniss. Saxoniae Ducis Electoris Consiliarii, Collegii Iuridici Ordinarii, et Decretal. Pub. Prof. et. Academiae hoc tempore Rectoris, promulgandus obitus ex more, et indicendum eius funus est, usque adeo et insperati luctus magnitudine, et ansio futurorum metu attoniti oppressique sumus, ut vix dispicere, vix comminisci liceat, ecquid oporteat praefari, nec alienum nostro tempore, et satis efficax ad demonstrandum dolorem eum, quo nunc turbari i terum mirifice atque confusi omnes sumus. Magna profecto calamitas est, quae denuo ingruit Academiae; multoque adactum altius vulnus, quam ut curari ex fa cili, aut persanari ita possit, ut nihil infirmitatis amplius atque languoris in corpore reliquo maneat. Enimvero fuit in STRAUCHIO nostro rara atque excellens optim arum artium
eruditio; Iuris civilis peritia incredibilis; tanta virtus praeterea; et quidam quasi indomitus recti amor ac iusti, ut breviter ac obiter recenseri nec possit sane, nec debeat Quare his maximis dotibus privari, tanto acerbius duriusque est, quo difficilius reperiuntur hoc tempore; et necessarium magis ad conservandam aut restituendam publicam rem, iis minime carere. Si in magna aliqua domo asseres quosdam in tabulato contingat solvi, aut frangi tegulas, vel alias istiusmodi partes necessarias quidem, sed ignobiliores tamen, corrumpi ac disperire labe, leve habetur damnum, nec quicquam metuitur, dum reparatio in promptu adest; at vero cum fundamenta incipiunt sidere, cum ipsa laxatur murorum compages, pilae ac destinae, quibus innititur moles, sublabuntur, tanto maior sollicitudo versat omnes, quo plus periculi ac discriminis manifeste impendet, nec tam refectione, quam instauratione ipsâ est opus. Vix annus exiit, quod ex hoc loco Rectoris funus indiximus: et paucos post dies absolvetur, quod eum extulimus, qui cum Prorectoratus munere vitam ipsam finierat. Inde hactenus conciliari nobis veluti visum est fatum quidem, et quasi dolendi lugendique spatium dare, sed paulo post ut percuteret denuo, plagam vehementius repetens, eumque nunc tandem nobis adimeret, qui non tantum Amplissimo ICtorum Ordini hactenus dedisset caput, sed in Praesenti adeo etiam ipsius Academiae fasces administratet. Quid agiter Deus, ac astruat, quid de hac Academia nostra facturus sit tandem, dum, postquam ex mediis bellorum incendiis admirabiliter servavit hactenus, atque a vi et impotentia hostium non sane humanis opibus defendit, tot maximis viris orbat ac privat, in principes partes, et ipsa capita adeo saeviens, calitginosa nocte demersum latet. Sed tamen cum firmi ac solidi aliquid sperari vix queat, cum casus casum excipit, ruina ruinis cumulatur; quid laeti ac prosperi nobis ex ista fortuna promittere licet? Quapropter magna omnibus incumbit necessitas deprecandi mature ac avertendi suppliciis, quicquid sinistri ac diri omnis exserecet ac versat. Idem et laeta et tristia immittit Deus. Et unde invecta ruina ac clades, inde petendum auxilium ac restitutio est. Quae magna atque ingentia destruit manus, haec excitat quoque: et qui ex nihilo omnia, ex parvo etiam vasta quamvis atque immania facere potest. Erit misericordiae erit clementiae locus denuo; cum iustae
indignationi satisfecerit. Nec castigare tantum ac plectere desinet; verum solari ac demulcere incipiet, quos paenitere contumaciae veteris, et iam transire in meliora intelligat. Id igitur agamus serio: Nunc autem supremos honores STRAUCHIO nostro prolixe et cumulate, quam fieri Potest, exsolvamus. Is natus in hac clarissima urbe est d XXVI. Iunii anno M DC XXCIIX. Patrem sortitus primarium Civem et Institorem, AEGIDIUM, intergerrimum Virum; matrem GERTRUDEM PLATISIAM: quae honestissima familia eum etiam dedit: qui Sacratissimo Imperatori D. RUDOLPHO AUG. a Secretis Imperialibus esset, ob nobiliores ingenii dotes, magnamque prudentiam ac rerum usum iis partibus praefectus. Atque is quidem Amplissimus ac Nobilissimus Vir, quantuam in maternam gentem luminis atque splendoris intulit, tantundem STRAUCHIORUM nomini noster cum fratre, Viro Perquam Reverendo, Amplissimo et Excellentissimo AEGIDIO STRAUCHIO SS. Theol. D. Ecclesiae Dresdensis Antistite et Superattendente, nec non Supremi Electoralis Synedrii. quod Dresdae est, Consiliario meritissimo conciliavit. Nam cum et altior indoles ad ea ipsum excitaret studia, quae vulgares plebeiaeque animae haud capiunt, eiusque conatibus parentes optimi deessent minime: posthaec fraternae virtutis exemplum mirificos ipsi stimulos admoveret subinde, in id enisus fastigli est, quod ultra togatorum aliquis, huiusque fortunae ac ordinis, ascendere atque eniti vix queat. Primas literas ac artes in Schola Senatoriâ hausit: inde egressus partim ex publicis Praelectionibus, quas strenue obiit, partim ex magistris privatis atque domesticis Philosophiam didicit: quam sane haud vulgariter obiterque saltem, quod plures faciunt, delibavit, sed penirus attigit, pleniusque cognovit, quam vulgo necesse videatur, qui foro ac curiae se paret. Cuius instituti sui tantum abest, ut unquam ipsum paenituerit, ut potius sibi de eo gratulatus saepius sit, cum animadverteret, quantum emolumenti ac utilitatis hactenus id attulisset. Qua de causa et honorifice sensit de eo studiorum genere: quique tractarent ac profiterentur, omni favore ac benevolentia prosecutus est. Iurisprudentiae rudimentis cum induisset animum Pragam se ad Cognatum contu. lit: ductus haud futili coniectura, in eius complexu ac domo, qui publica Imperii negotia curaret, ea se discere
posse et observare, quae ex eruditissimorum scriptorum libris nequiquam peteret: quod in ipso rerum actu usuque posita unice, non ullibi alias reperienda essent. Ibi itaque cum aliquot annis locuplete supellectile instruxisset animum, huc rediit denuo volente matre, reversusque ad suos libros est, qui velut in curia hactenus inque ipsis negotiis magis, quam schola erat versatus. Quibus se totum immersit quasi, ac ita dedit, ut nullam aliam voluptatem maiorem statueret, quam quae ex Lectione optimorum auctorum et maximarum rerum cognitione frugi et optime animatis hominibus carpi solet. Tam alienus luxuriae et rerum illarum, quae salsa et captiosa dulcedine iuventutum alias trahere et invitare plerumque solent: quam eas noxias pestiferasque noverat animis ad magna surgentibus, et qui refertum sapientiae ingenium, quam belle curatam cutem habere expetant, venerique ac gulae maxime vacent. Quorum mores non tantum exsecratus semper est, sed sodalitia etiam maximopere vitavit. Ne contagione laederent, et vitia ipsa subirent animum, quae iam assueta et velut familiaria facta essent. Ad honores ac dignitates aditum ipsi idem annus praebuit, qui funestissimis istis bellis initium dedit. Is Saeculi huius octavus et decimus fuit. Tum enim experimentis legitimis probatus pro Licentia, quam vocat, disputavit publice summa cum laude: alteroque anno post, Decano Amplissimo ac Excellentissimo Viro ERASMO UNRUHIO I. U. D. et Prof. Publ ipso Doctoris gradu ornatus sollenniter est: et aliquanto post inter Electoralis Curiae, quae hic est, Advocatos adscriptus. Quas partes cum annum unum quasi administrasset, ab Electore Serenissimo vocatus Dresdam inter Consiliarios Aulae reddendique iuris assidere cepit: quod ano M DC CXXII. d. XXIII. Aprilis evenit. Sed X. abhinc ann. cum Ampliss. ac Excellentiss. Vir BARTHOLOMAEUS REUSNERUS, I. U. D. Sereniss. Electoris Consiliarius in Appellationum Curia, nec non Collegil Iuridici Ordinarius. Senior, Director Ecclesiastici Consistorii, quod hic est, et Antecessor Primarius etc. obiisset diem, dignus praecipue vusus, noster fuit, qui in partes defuncti succederet, et tot amplissimorum munerum provinciam sustineret deinceps. Surrogatus igitur in eius locum ineunte an CIC DC CXXX. huc venit, coque meiore laude et gloria has gessit vices:
quo plus non modo excellentis doctrinae atque experientiae, sed optime etiam in Academiam animati et studiosi animi attulit secum: atque id semper unice hactenus dedit operam, ut Academia detrimenti aliquid ne caperet, et iura ac privilegia eius salva ac integra custodirentur. Rectoratu semel, Decanatu Collegii autem saepius functus est, magna prudentia iuxta et fide. Uxorem duxit An. M DC CXXI. d. XXIX. Maii CATHARINAM, Prudentiss. ac Spectatissimi Viri MICHAELIS BLUMII Senatoris et Camerarii Reip. oppidanae ac Mercatoris primarii, singularis virtutis atque exempli filiam, qui cum hos annos octodecim summa concordia egit ac vixit, septem liberorum pater, cum nominis suavissimi sanctissimique titulo octo integris post nuptias annis caruislet. Filiam unam cum quinque pueris (sextum enim nondum quinquemestrem extulit) reliquit superstites, optimae spei, atque de quibus luculenta praesumptio est, non fore indignos, ex quibus nati. Ut fiat scilicet, quod ille in Romana quidem Tragoedia, sed Graeci argumenti ait:
Generosa in ortus semina exurgunt suos. Die XX. huius mensis ex febri maligna laborare cepit. Sic tamen, ut magna spes esset, fore, ut brevi restitueretur, cum multa indicia ad salutem essent: et ipsa naturae vis non unâ via se liberare morbi conaretur malo. Praecipue vero ille solutior alvus et fluens nihil non boni videbatur spondere: quod iam egesti humores noxii expeditam ac facilem medicinam promitterent. Non defuit tamen Medicorum sollertia prudens, intentaque in omnes casus se aegritudini opposuit auxiliis vigilantissimis: quae nihilominus tamen et praeter opinionem olusa fuerunt et enervata. Ita enim mox quinto et insequentibus diebus invaluit morbus ac insurrexit, ut omne artis praesidium impar esset. Nam quia ante non ita diu, ineunte scilicet Iunio mense, sub finem usque gravissimo, neque dissimili morbi genere decubuerat noster, atque ex eo hactenus non convaluerant satis vires, vix aliter fieri potuit, quam ut malignitas morbi vinceret ac superaret. Quare nudius quartus inter Xam. Xlamque, cum sacra concio iam solveretur, inter medias preces, solutus et ipse atque decessit, cum Ll. ann. Mens. III. et dies totidem fecislet vivens. Pietati, ut sola est, a qua omnis nostra petenda felicitas: ita praecipue et non vulgari modo deditus fuit. Cuius studio, nullam aliam curam
atque negotium, quibus quamplurimis semper distinebatur, praeverti est passus: nec quicquam auspicatus est, quod imponebat muneris ratio, priusquam DEO reddi dillet suum, et post sollennes preces praescriptum Lectionis Biblicae pensum absolvisset. Multum quidem ad res agendas sollertia prudentiaque ingenii, iudiciique gravitas, industriaque ac opportunitas temporis facit; sed nihil horum succedit recte, et ipsa res tandem pessime expetit, cum non curatum rite ante et invocatum Numen aspirat. Cuius solius benevolentia ac favor, omni prudentia valentior est, et solus secundiorem rebus eventum praestat. Hanc regulam vitae cum observaret perpetuo, et nihil ipso praeterea in miseros inopesque, quos semper aut consilio suo aur ope iuvabat, mollius atque humanius esset, iustitiae ceterum assertor et vindex acerrimus suum cuique ius integre redderet, et nemini adeo deesset facile, omnes et boni civis et Christiani implevit numeros, qui non in sentiendo recte tantum, sed faciendo etiam positi sunt ac collocati. Quod alterum ad ostendendam fidem pertinet. alterum ad charitatem demonstrandam. Utrumque autem alit confirmatque spes, atque haec tria illa sunt, ex quibus universa Christianismi ratio constat. Quam quo plenius. cum viveret, expressit hactenus; eo uberiora praemia nunc aufert. Qui redditus Servatori ac Creatori optimo, liber curarum, liber laborum, dolorumque immunis, qui passim urgent et vehementer incumbunt, nunc degit, laetusque laetitiis omnibus inenarrabili gaudiorum voluptate abundat. Non ille amari hostis proterviam, non aliorum iniurias ac impotentiam metuit, qui hoste ipso crudelius saeviant, atque sic magis acerbi ac intolerabiles evadunt; inter beatos Genios agit, inter triumphantes fidelium coetus et ipse exsultat Agno victori epinicium canens. Cuius reliquiae cum ad H. I. postea efferendae sint in templum parochiale et inde contione funebri habitâ deportandae ina rcis, ut ibi sepeliantur more Christiano, Vestrum est, ACADEMICI CIVES, exsequiarum officio prolixe decenterque vos fungi, ac allegare Deo castas preces, ut avertat clementer haec tristiora omnia sistatque imminentes clades. Ne eversis fortunis patriae, et vastitate invecta late agris, bona et salutaria studia tandem, tot Clarissimis viris exstinctis, et ipsa exstinguantur: ac pro humanitate literarum barbaries ingens inolescat animis, quae cum virtute
mox pietatem ipsam ac eruditionem deleat atque suffocet. PP. ad d. II. Octob. anno recuperatae gratiae M DCC XXXIX.
HIC. SITUS. EST. IOHANNES. STRAUCHIUS. QUI. NATUS. WITEBERGAE. D. XXVI. IUNII. AN M DC XXCIIX, DUCTUSQUE. A. PRIMA. USQUE. AETATE. PER OMNEM. ER UDITARUM. ARTIUM. CULTUM. IURISPRU. DENTIAE. SE. DEDIT. ATQUE. IN. EO. STUDIORUM. GENERE. INDEFESSA. INDUSTRIA. ITA. PROFECIT. NO. BILITER. UT. GRADU. ASSUMPTO. AD SUMMOS. TOGAE. HONORES. AC. DIGNITATES. ASPIRARIT. VIXIT. ANN. LI. MENS. III. ET. D. TOTIDEM. DIC undo. IURI. IN. SUPREMA. CURIA. DRESDAE. CONSILIARIUS. ELE. CTORALIS. OPERATUS. EST. ANN. VII. IN. APPELLA. TIONUM. CURIA. ANN. IX. TOTIDEM. QUOQUE. IURA. APUD. NOS. PUBLICE. DOCUIT. ET. FACULTATI. IURIDICAE. ORDINARIUM. DEDIT. AC. CAPUT. CAUSASQUE. ECCLESIASTICI. FORI. DIIUDICAVIT. DECESSIT. D. XIX. SEPT. ANN. M DCc XXXIX. EX. FEBRI. MA. LIGNA. IN. IPSO. RECTORATU. SECUNDO. QUEM. PROPIUS FINEM. ADDUXERAT. PIETATIS CANDORIS. IUSTITIAE. ATQUE. MODESTIAE. SINGULARIS. LAUS. ET. ABSOLUTAE. DOCTRINAE. GLORIA. QUAM. VIVUS. SIBI. PEPERIT. TAM. DIU. DURABIT. IN. TER. RIS. QUAM. DIU. VIRTUTIS. ET. SAPIENTIAE. NOMEN. NON. EVILESCET. CATHARINA. BLUMIA. SUO. ET. SEX. DE. SEPTEM. SUPERSTITUM. LIBERORUM. NOMINE. MARITO. PATRIQUE. INCOMPARABILI. AC. EA. DE. CAUSA. DESIDERATISSIMO. NON. SINE. IN. GENTIBUS. LACRIMIS. P. C.
Collegium iuridicum Successionum ab intestato: VVitteb. 1621. 1645. in 4.
Disputationum Publicarum de selectis et praecipuis iuris materiis Decas prima: ibid. 1621. in 4.
De Legitima liber in Academia Wittebergensi, publice praelectus: ibid. 1621. in 4
Ex Disputationibus a D. Strauchio publice ventilatis quoque sunt de Locatione et Conductione: De Germanorum Principum iure: De Proventione, quam progradu Doctorali habuit, et quae nostrum hactenus conspectum haud subierunt.