SImonideum praeceptum est, ne quis quam temere de futuris pronuntiet, cum nati simus homines: Sed nec um alterum videat, quam diu victurus
a)kei/a ga\r ou=te\ tanupteru/gou mui=as2
w(/tws2 ametastasis2.
Nam sicut muscae, ait, se movent celeriter ac avolant, ita repentinae sunt vices mortalium, et levi casu commutantur. Quotumquemaque latet, Amplissimum Virum GEORGIUM
SCHULTZIUM I. U. D. eximium paucis diebus ante obiisse strenue officii partes, firmum, validum, et sibi recte constantem; qui nunc in capulo positas, exsequias et funus et nobis exspectat? Adeo vix trochus ullus aut turbem velocius vertitur, quam vita hominis: quae instar vitri, cum maxime splendet; frangitur, et tum praecipue ostendit, quod fuit. Tamen plerumque sic vivimus, has cogitationes capimus homines, quasi duraturi in lon. gum et morituri vix unquam simus: Cum satis certe sibi polliceri aliquis nec crastinum queat. Sed nec miserius quicquam homine, nec superbius est. Ceterum vitam humanam aequa lance pensitabit, qui suae fragilitatis semper fuerit memor. Natus est noster Leobergae in Silesia anno a CHRISTO nato M DC XCIX. M. Septembri. Patrem habuit GEORGIUM SCHULZIUM, eius civitatis consulem. Virum prudentia atque virtute insignem: matrem REGINAM FROBIAM, et generis et pietatis laude cumprimis praestantem. Puer in Schola patria literas hausit celeriter, ut erat ingenio docili et ad ingenuas et liberales artes apto cumprimis. Quibus cum imbutus satis videretur, in Academiam nostram missus est anno M DC CVI. ut iuri Civili operam daret. In quo studiorum genere ea industria ac diligentia versatus est, ut anno M DC CXXIV. d. XVII. Februarii a magni nominis Iurisconsulto BARTHOLOMAEO REUSNERO, Ordin. eius Collegii et Seniore, cum singulari sua laude utriusque Iuris Doctor creatus sollenniter et pronuntiatus fuerit. Qui cum deinceps doctrinae atque ingenii praeclara quottidie documenta dedisset, factum est, ut sequenti anno in Ictorum Ordinem (cuius Decanatum semel administravit) et postea inter Electoralis curiae, quae hic est, Advocatos adscriptus fuerit. Quas partes suas qua respondendo de Iure, qua consulendo, ita administravit ac gessit hactenus, ut magnam prudentiae paritae et integritatis laudem consequeretur. Quo et evenit, ut non tantum Illustres Comit. de Barby hunc sibi potiss. Consiliarium primo, deinde Cancellar. etiam legerent: sed et Amplissimo Ictorum Collegium non semel dignum iudicarit, cui Professio Iuris publica, si Electori Serenissimo ita vifum, committeretur. Nempe latere virtus non potest: emicat, erumpit; et nisi ipsa sibi deest, plerumque invenit, qui provehant ac ament. Coniugem duxit, MARIAM MAGDALENAM, Amplissimi Viri BARTHOLOM. REUSNERI, cuius paulo ante honoris gratia meminimus, filiam:
ac eo ipso quidem die, quo Gradum, quem vocant, consecutus est. Cum hac suavissime hactenus et coniunctissime vixit sine omni querela et ex ea suscepit liberos quinque filiolos duos et tres filiolas. Ex illis BORTHOLOMAEUS; ex istis sola MARIA MAGDALENA superat: reliqui iam olim diem suum obierunt. Nudius quintus sub Vespertinum drei tempus periculosissimi morbi genere correptus est. Ac licet auxilia Medicorum mature adhiberentur, nihil tamen infringi aut tolli potuit malum, et incrementa semper cepit. Unde contingere fuit necesse, oppeteret mortem et digrederetur vita, quod heri quidem circa undecimam meridianam evenit. Praeclare quidem consuluit Deus humano generi, inventus tor rebus, quae aegritudines morborum levent atque depellant: sed suus cuique fixus terminus est: ad quem simul provecti sumus, nihil omnino humanae artes, nihil herbarum virtutes possunt. Exeundum de vita est, et ire oportet. quo evocat nos, qui ducit omnia et regit Deus. Id itaque danda assidue opera, ut in procictu semper stemus, et prompte sequi possimus ubi conclamatum ad vasa. Quod et SCHULZIUS noster studuit ac ita se comparavit ad exitum, ut plenus fidei et spei in Servatorem uncium discederet. Cum quo coniunctus nunc immortalem vitam agit, procul omni sollicitudine ac metu, quibus nos hac turbatissimâ tempestare moentis singulis circumagimur et exercemur misere, ignari futurorum, quae nobis impendent. Quocirca Deum precamur ut vertat monia in melius et afflictissimam viduam soletur non tantum ac erigat, sed et clementer conservet: ut defuncta periculo, in quo versatur, educerer parvulos ad paternae virtutis exemplum possit. Vos autem monemus, Cives Academici, ut ad horam I. postea venitatis exsequias, et habita contione funebri sollemnia sepulturae praesentiâ vestrâ cohonestetis. Nec grave cuiquam existimamus futurum hoc genus officii Amplissimo Viro exhibere. Procedet pompa ex aedibus Rhodianis: quod adhuc monendum erat. P. P. ad d. VI. Octobris anno recuperatae gratiae M DC CXXXIV.
SUB. HOC. MONUMENTO. OVIESCIT. VIR. CLARISSIMUS. ATQUE. EXCELLENTISS. DN. GEORGIUS. SCHULTZIUS. LEORINUS. SILESIUS. U. I. D. FACULTATIS. IURID. ASSESSOR.
CURIAE. PROVINCIALIS. ELECTOR. SAXON. ADVOCATUS. ET. PRACTICUS. NEC. NON. ILLUSTRISS. ET. GENEROSISS. COMITUM. BARBIENSIUM. QUONDAM. CANCELLARIUS. ET. CONSILIARIUS. QUI. NATUS. EST. LEOBERGAE. IN. SILESIA. ANNO. A. NATO. CHRISTO. M. D. XCIX. D. II. SEPTEMB. MORTUUS. VERO. D. V. OCTOBR. WITTEB. AN. M. DC. XXXIV.
Synopsis Institutionum cum tit. de Verborum Significatio. ne, et diversis regulis iuris antiqui: Witteb. 1628. 1630. 1648. in 12. aucta ab Adr. Beiero: ib. 1660. in 12. Lipsia 1655. in 8. Heidelb. 1660. in 8.
Paratital Constitutionum Electorum Saxoniae: ibid. 1630. in 12.
Synopsis iudiciaria ex iure novo, quo hodie in Imperio Romano-Germanico utimur, nec non receptis in foro opinionibus desumpta: ibid. 1630. in 12.
Synopsis Iuris Feudalis Romani Germ. Imperii: ib. 1631. in 12. lenae 1664. in 8.
Processus iudiciarius: ibid. in 4.
Processus iudiciarii Pars prima: ib. 1634. in 8.
Tractatus de Oblatione, Obsignatione ac Depositione pecuniae seu rei debitae: ibid. 1632. in 12.
Arboris Consanguinitatis et Affinitatis expositio: ibidem 1633. 1643. in 12.