07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 160, image: s164

VITA Magnifici, Amplissimi et Consultissimi Viri, DN. HERMANNI VULTEII, ICTI, Comitis Palatini, S. Caes. Maiest. itemque Serenissimorum Hassiae Principum Consiliarii, Academiae Marpugensi Pro-Cancellarii, Senioris et Prosess. Primarii, descripta a IOHANNE HENRICO DAUBERO. ICto.

HERMANNUS VULTEIUS, Vir inter literatos vere illustris et Iureconsultorum sui saeculi facile princeps natus est veteris Hassorum, oppido praeclarorum ingeniorum et doctissimorum virorum ferace, anno 1555. decima dsexta Decembris intra octavam et nonam matutinam, quevo tempore Magnus ille Philippus Hassiae Landgravius, Pater Patriae et Religionis columen, Imperum et orbem nominis sui famâ replebat. Pater ei fuit lustus Vulteius, Vir in politiore literatura, Philosophia et Linguis celebris, Professor Hebraicae linguae in academia Marpurgensi, ac ibidem Paedagogearcha: Mater Catharina Fettia. Utrumque genus, paternum et maternum, inter suos praestantissi. mum In hoc viro omnia, quae raro coniuncta esse solent summa fuere, ingenium, emeoria, iudicium, sedulitas et iustitia illa h(kato/lou, ut idea viri virtute aeque ac iuris sapientia eminentes haberi possit. Quaecunqueve enim ad perfecti Iurisconsulti normam et decus requiruntur, sive ipsam legum iuris scientiam spectes, quae in eo fuit absoluta; sive subsidia ad iurisprudentiam necessana, Philosophiae fundamenta, utriusque linguae Graecae et


page 161, image: s165

Latinae notitiam, quam habuit perfectam; quin et historiarum et antiquitatis Graecae Romanaequeve non ornamenta dicam, sed fulcra et pedamenta, quibus legum moles nititu r et sustentatur; usum denique fori, quae exactissime, si quis unquam alias tenebat; omnia ista immenso cumulo ad necessitatem, utilitatem, ornatum possedisse illum satis compertum est. Studiorum eius progressus celeres quidem, non praecoces tamen fuere. Quarto enim aetatis anno in Schola patria literis imbui coepit, decimo quarto ad lectiones publicas Marpurgi admissus, decimo quinto Baccalaureus a Petro Nigidio Seniore Physices Proftssore renuntiatus et decimo nono Philosophiae Doctor, a Bernhardo Copio linguae Graecae Professore creatus fuit; ubi inter quatuordecim Philosophiae Candidatos locum obtinuit secundum, cum ommum iudicio primus ei deberetur. Poterat ista obtinuisse citius, ni pater prudenter iudicasset, studia maturiora praestare festinatis: Cuius et illud Consilium fuit, ut principia Philosophiae sub se, et Petro Nigidio in Physicis, Victorino Schönfeldio in Mathesi, Copio in Graecis et Petro Nigidio iuniore in Philosophia Practica ibidem hausta, Heidelbergae in Academiâ omnium tum temporis sub Friderico III. Electore, optimo et pientissimo Principe, celeberrimâ recoqueret, iisque inaedificaret, ubi per triennium fere integrum Professoribus clarissimis, Zachariae Ursino in Physicis et Hebraicis, Lamberto Pithopaeo in Anthmeticis et Astronomicis, Guilielmo Xylandro Organi Aristotelis Interpreti, Hermanno Vitekindo Graeca docenti, Matthaeo Lanoio Philosophiae practicae Enarratori, et Immanueli Tremellio Theologo insigni in Hebraicis, publice et privatim operam dedit: quo tempore et Hieronymum Zanchium locos communes Theologicos tractantem audivit, ac per intervalla quoque Poesin excoluit. Iuris studium non nisi post praeclara in Iure divino iacta fundamenta et absolutum totius Philolophiae praecipuarumque linguarum, quas linguas eruditorum vocant, cursum, qui totum quadriennium implevit, aggressus est: quod illi forsan mirabuntur, quibus ista ad civilia studia parum conferre persuasum est, errore pernicioso et intolerabili. Nihil certe facilius fuisset Vulteio, tam illustri praedito ingenio, si parcius ista, nec tamen vulgariter de gustare et legum Oceano statim se immergere voluisset, quam anno aetatis decimo octavo, ut olim Nerva adolescens, quod


page 162, image: s166

Ulpianus libro sexto ad Edictum refert, de iure publice responsa dare. Verum inani ista gloriola post habita, eam quam dixi viam ingressus est, florentibus tunc in Academia Hassiaca summis ICtis, Regnero Sixtino, Hermanno Lersnero et Nicolao Vigelio; privata Iohannis Antrechti, sororii mox sui, institutione non parum adiutus: Genevae vero familiariter usus Francisco Hotomanno et Iulio Pacio, (ubi et de difficillima Pactorum materia maximo cum Germanorum Gallorumqueve applausu disputavit et permissu Academiae Collegium Institutionum, ut et Dialectieum et Oratorium aperuit) nec non Patavii Iacobo Menochio, Tiberiano Deciano, Cephalo et Soacio Iureconsultis prastantissimis, vastum illud Iuris utriusque pelagus feliciter emensus, ac peragrata Gallia et Italia, Academiisque et scholis Bonoiensi, Senensi, Pisana, Romana, Neapolitana, Taurinensi, Ticinenfi, Argentoratensi, Dolana et aliis plurimis per lustratis, anno aetatis vicesimo quarto in Academia Basileensi summos in utroque iure honores diis hominibusque plaudentibus petiit et obtinuit. In patriam reverso ilico defertur Professio linguae Graecae, anno sequenti Academiae Syndicatus; mox et Professio Institutionum Iuris Civilis, et non totis decem annis interiectis Celeberrimo Sixtino, ex Academia in aulam a MAURITIO Hassiae Landgravio attracto et in Consilio secretiore Rei publicae gubernaculis admoto, in primaria Iuris Professione successit: in qua statione inprimis, velut in sublimi gloriae theatro, mirifice emicuerunt splendida et divina illa dona, quae Vir Magnus a natura aeque ac ab arte habebat. Versatissimus erat, ut dixi, praeter Philosophiae et variarum linguarum decora, in literatura politiore, in Historia item et Antiquitate Graeca et Latina, sine quibus ad iuris fastigium non ascenditur: his Vir iudiciosissimus in difficillimarum legum interpretationibus adeo dextre uti norat. ut doctissimis quibusque non immerito palmam praeripere crederetur. Ac docebat tanta sama, tantaqueve ommum aestimatione, ut ex omnibus Europae partibus studiosi ad Eum audiendum accurrerent. Nec mirum: cum divinum eius ingenium, memoria felicissima, eloquentia incredibi. lis. singulare iudicii acumen, summae eruditionis copia, methodus exquisita; tum eius dexteritas in interpretando, sagacitas in coniectando, promptitudo et soliditas in disputando et respondendo, felicitas in perorando omnibus


page 163, image: s167

admirationi essent. Ac famam, quam alias praesentia minuere solet, augebat actio nobilis, spiritus et animi plena, et vox illa grata simul t mascula atque sonora, quae potentissima rationum momenta, quacumque de re dissereret, ex profundissimae eruditionis abysso eruta promptissima facundia provehens et fulminis instar in aures et animos auditorum penetrans, vi quadam inevitabili vel a reluctantibus assensum extorquebat. Et saepe illa studiosorum, qui eum ut patrem venerabantur, excepta vox, se Vulteium tonantem auditum ire. Magnae quidem hae laudes, sed inferiores forsan re ipsa. Qui virum noverunt, sciunt aliquid in ipso fuisse, sublime et insolitum, quod vix expresseris. Nec minor erat in Curia. Sive enim in Dicasterio Hassiaco, quod Marpurgi est, in quo a legitima fere aetate ad extremam usque senectam integerrimus Senator assedit, ius diceret; five Facultatis suae nomine responsa conciperet; sive denique solus consultus Regibus, Principibus, civitatibus, rivatis, de iure responderet; summam ubique aequitatem non minus, quam exactissimam praxeos peritiam et sic vere se Iuris Consultum ostendit. Ego certe praecipuum eius decus hoc puto, quod iuris et legum cognitionem exquisitissimam, cum moribus et usu tam feliciter, ut nemo felicius, coniunxerit: eoque maius illud, quo rarius est vel praecellere in Theoria, vel eminere in praxi, cum hic in utroque ad stuporem usque excelleret. Quod doctissim eius scripta, felici manu et eloquenti stylo exarata, Commentarius in Institutiones, Iurisprudentia Romana, Tractatus de feudis, Disceptationes scholasticae, Commentarius in Cod. de iurisdictione, tot eius Consilia et Responsa, quae in Consiliorum Marpurgensium tomis magno numero hinc inde refulgent, et alia abunde testantur, inter quae hoc de Iudiciis opus posthumum, quo in hoc scriptionis genere nihil praecellentius, nihil practicis aeque ac studiosis utilius unquam in lucem prodiit, haut postremum locum obtinere debet. Ac plura deidisset Vir diligentissimus et de Republica literaria indesinenter bene mereri cupiens, nî innumera negotia obstitissent, quae paucissimas ei horas meditationi et scriptioni impendendas relinquebant. Erat enim ipse totius Germanicae civitatis oraculum, eiusque domus iustitiae ara et aequitatis delubrum; quo quicquid in Imperio fatigatum vel oppressum, confugiebat sciscitatum de iure, quo se et penates ab iniuria defenderet: quin et extra


page 164, image: s168

Imperii pomoeria de rebus arduis et intricatissimis ad ipsum relatum scimus. Neque privatorum tantum iura, sed et publica tractavit, variisqueve legationibus non minus quam ceteris vitae actionibus eum inclaruisse constat. Quantus vero esset Vulteius et haberetur, Regum, Principum et Academiarum, certatim eum lautissimisstipendiis ad se evocantium et attrahere summa ope nitentium, studia testantur. Dux Iohannes Casimirus, Comes Palatinus Cancellariatum ipsi adhuc iuveni et trigesimum secundum aetatis annum vix egresso obtulit. sub idem fere tempus Academia Heidelbergensis ipsum Hippolito a Collibus successorem destinavit: eademqueve non multo post, cum discessisset Pacius, Professionem ei primariam, si impetrari posset, decrevit. Aliquoties tentatus, ut Cassellis a latere Principis Guilielmi Consiliarii munere fungeretur, id semper egit, ne vocatio ad se perveniret. A Duce quoque Brunsvicensi officio Consiliarii et primariae Iuris Cathedrae in Academia Helmstadiensi Iohanni Borcholten successor destinatus: Similiter a Rostochiensibus ad Syndicatum Urbis et Professionem in Academiâ desideratus. Sed et a Rege Daniae, an Cancellarii munus ad res Germanicas dirigendas in Regno suscipere vellet, novimus sobcitatum. Quas vocationes omnes gratiis actis recusavit constanter: in fatis enim erat, propitio Hassiae genio favente et benigne ita disponente. ut patria eius et natale solum, cui prae ceteris nos plurimum debere naturae lex est, propinquo sideris huius, cui ortum dederat splendore usque ad eius occasum illuminaretur. Procancellariatum vero Academiae patriae, resignante Amplissimo Lersnero, a Principe Mauritio sibi delatum suscepit et gessit. Suscepit et simul munus Consiliarii Suecici ad res Germanicas, a Sueciae Rege honorifico stipendio ei oblatum. denique et in numerum Assessorum supremi Hassiae Senatus Ecclesiastici, eodem principe MAURITIO volente et tantum non iubente, se quamvis invitum cooptari passus est. Magni fiedbat in ipso et hoc inprimis, quod tot tantasqueve dotes prorsus extraordidnarias singularis plane et rar modestia comitaredtur: quae tanta, ut nec laesus ad vindictam prosiliret, nec de aemulis, a quibus aliquando immerito traduci se audierat, per honoridice loqui non desineret. Aliorum insul. tationes, eorum inprimis, qui cum discipuli eius fuissent, cum ipso congrediendi et hac ratione inclarescendi


page 165, image: s169

occasionem quaerebant, contemptu et silentio vindicabat. Nobilitatem familiae suae intulit decimo ante obitum anno, quo FER DIN ANDUS II. Romanorum Imperator proprio motu ipsum Sacri Palatii Comitivâ strenae loco decoravit; nec minus Equestris dignitatis ac Consiliarii Caesarei a)ci/wma per Dominum a Stralendorff Imperii Pro-cancellarium ei multum reluctanti obtulit. Fuit staturâ mediocri, corpore sat bene compacto, firmis lateribus, habitu corporis dgravi et decoro, acie oculorum vegetâ, facie valetudinis nunciâ, quâ sat prosperâ ad extrema usque vitae tempora usus est. Cetera humanissimus erga omnes et ab omni fastu alienus, et qui dignitatem loci, quem obtinebat, comitate potius quam supercilio tuendam arbitraretur. Fratres habuit duos, Iohannem et Christophorum; quorum ille Rakersburgi Archiater Archi Ducis Austriae, hic Haderslebiae Regis Daniae in Iuttiâ Consiliarius decessit: et sororem unicam, Iohanni Antrechto, Hassiae olim Cancellario, cuius et supra memini, nuptam. Ex unico matrimonio cum Adelheide, Wigandi Happelii Icti et Professoris Marpurg. filia unica, lectissima femina, suscepit liberos tredecim, quorum sex filii et duae filiae ante patrem diem clauserunt. Superstiter post se reliquit Ioha. Christophorum, Consiliarium Hassiacum, iam caelitem; et Iohannem Vulteium, innumeris illustribus legationibus pro patriae salute calamitosis et periculosissimis temporibus exantlatis iam ante nobilissimum, et ad nuperos tractatus pacis Monasteriensis et Osnabrugensis cum aliis quibusdam ex praecipuis Serenissimae Celsitudinis suae Ministris cum plenâ potestate Legatum, insignium meritorum, doctrinae et virtutis patrocmio, ad hassiae nunc Cancellariatum evectum: tres item filias, unam Christophoro Deichmanno, Pandectarum tunc in Academia Marpurgensi Professori, post Cancellario Lippiaco, mox Suecorum Regis in Circulo Westphalico Legato ordinario, et tandem Ducis Megapolitani Cancellario et Residenti Hassiaco nuptam; alteram Hieronymo Cottichio, Consil. Wiedensi et Saynensi, mox Generali Commissario Suecico et Principi Auraico a consiliis elocatam; et tertiam Iohanni Pfreundio, Principi et Abbatissae Hervordiensi a consiliis, eiusque Cancellariae Directori nuptum datam: ex quibus multos nepotes neptesqueve non sine gaudio singulari vidit. Quarto ante


page 166, image: s170

excessum suum mense, iubileum coniugii quinquagenarii sollenne, ita volente Principe Georgio Hassiae Landgravio, celebravit, cum eodem actu neptem ex filiâ Conrado Balthasari Pichtelio Icto desponderi vidisset. Obiit Vir pientissimus morte placidâ, trigesimâ prima Iulii, anno Christi 1634. aetatis 79. Professionis 55. matrimonii 53. Assessoratus in Dicasterio summo 54. et Procancellariatus 29. nec tamen esse desiit. Vivit adhuc per gloriam, nec vivere unquam desinet: Hassiae decus et Germaniae, quin totius Europae, immortale ornamentum.

In Imaginem Consummatissimi ICti HERMANNI VULTEII.

Cernere VULTEIUM vultis? datur ecce potestas!
Maximum in hoc tenui cernitis aere Virum.

SCRIPTA.

Expositio XVI. posteriorum tit. libri II. Institutionum: Francon. 1586. in 8.

Oratio de vita et morte Guilielmi Hassiae Landgravii: Marpurgi 1592. in 4.

Commentarius in titulos Codicis de Iurisdictione et foro competenti: Francof. 1590. 1630. in 8.

Disceptationum iuris scholasticorum liber unus: Marpurgi 1584. 1594. 1608. 1618. in 8.

In Guerrinum Pisonem de Feudis. Wittenb. 1598. in 8.

Exegesis. summa iuris, quod est de Feudis capita continens: Marpurgi 1595. 1617. Francof. 1629. in 8.

Oratio de vita et obitu Ludovici, Senioris, Hassiae Landgravii: ibid. 1604. in 4.

Iurisprudentia Romana: Marpurgi 1590. 1614. 1620. 1628. et cum Annotationibus Winckelmanni Hanoviae 1652. in 8.

Commentarii in IV. libros Instritutionum Civilium: Marppurgi 1605. 1610. 1630 in 4.

Idea iuris: Witteb. 1613. in 8.

Consilia sive Responsa rDoctorum et Professorum facultatis iuridicae in Academia Marpurgensi, in IV, Volumina distributa: Marpurgi 1611. Francof. 1631. 1652. in fol.


page 167, image: s171

Tractatus tres 1. Idea iuris Logica 2. Diatribe de causis iuris Constituentibus 3. Expositio XVI posteriorum tit. lib. 2. Institutionum, ad ultimas voluntates pertinentium: Witteb. 1613. in 8.

De Feudis eorumque iure libri duo: Marpurg. 1609. 1617. Francos. 1629. in 8.

Tractatus de iudiciis in libros IV. divisus: Cassellis 1654. in 4.

Disp. de iure dotium.