07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 145, image: s149

PARENTATIUNCULA DE VITA ET MORTE VIRI Consultissimi et Excellentissimi DN. ANDREAE DINNERI, ICti, Consiliarii et Professoris Notiti laudatissimi etc. Honoris et bene volentiae ergo in celebri Universitate Altdorphinâ Habita a FRIDERICO TUCHERO NORIBERGENSI, 14. Calend. Novembr. Anno 1633.

MArcum Tullium disertissimum illum Romuli Nepotem, Magnifice Dn. Rector, Reverendi, Consultissimi, Excellentissimi, Clarissimi. Dn. Professores, Praeceptores, fautores observandi, tuque splendidissima studiosorum corona, M inquam Tullium indecorâ semper trepidatione quasi puerum singultientem exordiri consuevisse, tam notum vobis esse arbitror quam quod notissimum, quod Fabius in eo laudat, ut cordati Oratoris, et periculum intelligentis argumentum. Id ego nunc inter literatos qui sum, tamquam. Nycticorax ad solem, vel nihil, vel parum admodum intuens, dum paulo altiori mentis indagine perpendo: Summum illum Oratorem, quo non alius eloquentior fuit unquam, consepectu Virorum Gravissimorum adeo fuisse perturbatum, vereor, nec non extimesco magnopere, ne mihi illud, aut si quid possit peius, accidat, quod olim Theophrasto, qui progressus in contionem repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto. lcaro enim aut


page 146, image: s150

Phaethonte, ne dicam Gigantibus audaciorem esse arbitror, quod homo adolescens, qui munus Oratorium non modo primoribus labiis non gustavi, nec extremis digitis attigi, sed ne a limine quidem salutavi, inque hoc genere penitus rudis, inter tot eruditissimos Viros, qui mihi supremus eruditionis Magistratus, et Senatus quasi quidam litterarum esse videntur, ad dicendum accedo, cum libere fatear, largiarque lubens, in hoc splendido splendidissimorum Virorum ac Studiosorum consessu, neminem, si hanc dicendi provinciam suscipere voluisset, fore, qui non eruditione et eloquentia tantum me praecedat,

Ante alios quantum Pegasus ibat equos.

Verum, Auditores Humanissimi, non me mira aliqua gloriae fames, non eruditio imaginaria, non denique illa quae adolescentiae ut plurimum adhaeret, inconsideratio, tam audaculum me reddidit, sed sola, atque unica Virtus: Virtus inimitabilis, Virtus omni depraedicatione maior piae memoriae Viri indicendo, omnibusque artibus admirabilis, Dn. ANDREAE DINNERI ICti Summi, cuius vel ipso commemorato nomine singularis quaedam omnis eruditionis species animis auditorum occurrit, qui, verus Musarum Apollo, litterarumque Princeps integrum fere abhinc annum fatale et lethaeum illud poculum quod omnibus est exhauriendum magno, proh dolor! totius huius Universitatis luctu hausit, exhausit: quod omnes recenti adhuc tenebunt in memoriâ. Cum igitur ipsa Virtus nullam mercedem aliam, laborum, periculorumque desideret, praeter laudis et gloriae, ut nimirum frequenter bonorum virorum praeconia virtute acquisita renoventur, ac celebritas eorum, qui honesti aliquid gesserunt, immortalis, et gloria illorum, qui patriae benefecerunt, multis innotescat, adque posteros propagetur: et quod maximum est, iuventus ad hoc provocetur, ut nihil non pro Rei publicae commoditate ferendum subeat, quo celebritatem, quae bonos viros comitatur, consequatur: itaque ne et huius tanti Viri posteritatem oblivio capiat, et ego pium hoc, ut puto, quamvis grave onus solâ (ingenuê ut fatear) inclinatione voluntatis mihi imposui ipsi, paucas quasdam ex ANDREAE DINNERI laudibus (neque enim possent in hâc temporis fugâ numerari omnes) Musis bene faventibus recensere, Timanthem hâc in parte imitaturus, qui Cyclopis dormientis magnitudinem parvâ tabellâ exprimere volens, pinxit iuxta Satyros thyrso


page 147, image: s151

pollicem eius metientes, ita et ego exiles tantum in tantâ laudum sylvâ lineas ducam, cum in me tantus ingenii vigor, tantaque dicendi vis et copia non sit, ut non dicam exornare, sed vix mente consequi, aut rudi penicillo delineare vel leviter saltem possim, quantae sint illae nostri procul dubio Aeternitaris nunc Candidati, quantisque elogiis extollendae virtutes. Nunc quidem iam semel altum ingresso, quae me cumque tempestas exceptura est, vela utique facienda sunt. Quapropter Auditores Praestantissimi, si parum elaborata haec mea oratio tantum apud vos ponderis non habet, quantum personae tum dignitas rum honor requirit, aut si forte lacrimarum imbres oculis profluentes, cursum Orationis meae retardaturi sint, id partim tenutati, inprimis vero tristitiae, atque dolori ut condonetis, per genua, atque dextras oro. Ut igitur sine prolixiori digressiunculâ exordiar a natali solo, vel patriâ Viri huius Incomparabilis ANDREAE DINNERI, fuit haec, Francia Orientalis, Vetustissima illa nobilium Virorum parens, Augusta, bellicosa, regionum quotquot magna illa, ac vasta Germania continet, generosissima et florentissima illa, inquam, acerrima aureae libertatis propugnatrix Francia, quae nomen sibi ipsi a vindicatâ libertate creavit, antiquatâ communi illa Germanorum appellatione, a meridiae Sueviae, atque Bavariae vicina, ab Ortu Bohemiae, ab Occasu Rheno contigua, et qua Septentrio est, Hassos vicinos habet, atque Thuringos. In qua aer regionis purus, et saluberrimus: regio ipsa apud omnes audiens amoenissima, terrenusque orbis Paradisus, summa, planeque prodiga soli fertilitas: hordeum enim triticum, et omne frumentum, atque legumen satum cum foenore reddit: piscium quoque volucrum, et quicquid animalium venatio, piscatio et aucupium desiderant passim ultra abundantiam alibi non sicinveniendam, praesens est copia. Plurimis in locis montes consiti, collesque vestiti vitibus vinum gignunt, omnium palato Ambrosiâ, nectareque suavius: nec non cum bonitate certat etiam vini copia, ita ut cottidie magnam copiam domum asportent, hispani, Galli, Angli, Scoti, Sueci, et quicquid poulorum bibacissimus continet septentrio. De hortis ad invidiam amoenissimis, omnium diliciarum sedibus, de arborum opulentiâ cultissimis pomariis. atqu epratis verba non faciam, singula enim singulas postularent orationes. Cedent certe huic terrae, terra Cretensis, parvi Iovis gloriata cunabulis, et alumno Hercule


page 148, image: s152

nobiles Thebae, Cedent Campania monte Gaurano celebris, Polonia, atque Hungaria memoratae armento, cedent fastuosa Hispania, mundi ocellus, atque gemma Gallia, cedet denique Italia, totius Europae beatissima, optimaque omnium prope terrarum. ut scribitur, alumna, Uni, inque huic Franconiae assurgent omnes, omnesque splendoris nobilitatis, et praeeminentiae fasces illi submittent merito. Specialem autem nativitatis locum si desideratis, auditores, en vobis Herbipolim, civitatem Franconiae primariam, Metropolitanam, illam nobilem, illam cultam. illam amoenam, urbem antiquitus celebri Dianae fano, nunc vero Episcopali sede clarissimam planissimo sitam loco, monticulis tamen et collibus undique circumiacentibus, qui suavis vini feraces sunt, ab Indigenis a dulci musto Wirceburg appellatam, naturâ loci, et opibus firmissimam, civibus plenam, aedificiorum structuris, templorum molibus, fontium deliciis, viarum nitore, aediumque pulcherrimarum frequentiâ tam nitide ornatissimam, ut quae sint civium domus, eae Principum palatia esse videantur, fossis praetereâ vallibus, moenibus, turribus, propugnaculis opti me munitam: Celebre in eâ est Gymnasium, studiis liberalibus, litteratisque hominibus affluens, opibus et splendore nulli secundum. Ad occasum habet praeterfluentem Moenum, Europae fluviorum facile Principem.

Qui centum populos, et magnas alluit urbes.

Qui magna navigia patitur, et ad subvehendas copias, largo, et perenni alveo fluit, cuius ripas utrinque iungit pons lapideus, fortissimis innixus iugis, quo patet transitus ad arcem, quam variae tum civium tum rusticorum oppugnationes inexpugnabilem esse ostenderunt. Episcopatus huius urbis fundatus est a S. BONIFACIO Archiepiscopo Moguntino, consentientibus Pipino, et Carolo Magno filio annum circiter 750. eique adiunctus est Franciae Ducatus, ut non tam Episcopi, quam Duces Franciae nominentur Praesules Wirceburgici; Ex quo evenire illud etiam scribitur, ut missam agens Episcopus gladium strictum prope aram positum habeat, quae res rythmo causam dedit,

Herbipolensis sola, iudicat ense stola.

Hanc igitur urbem celeberrimama DINNERUS noster usurpavit patriam, in hâc primos edidit vagitus, terrenumque hoc exilium exorsus est ipso die Purificationis beatae Virginis anno a nato mundi Redemptore 1579. Parentem habuit Virum Amplissimae dignitatis, et Consultissimum


page 149, image: s153

Dn. CONRADUM DINNERUM duorum Reverend. et Illustrissimorum Episcoporum Wirceburgensium, Franciae Orientalis Ducum, Dn. FRIDERICI, et Dn. IULII Consiliarium longe laudatissimum, I. U. Doctorem eximium et praeter exactissimam Iuris cognitionem in omni genere eruditionis adeo versatum, ut saeculi sui facile eruditissimus et pene unicum Graecae litteraturae lumen esset, quod doctissima, et utilissima eius scripta, inprimis vero Epitheta illa Graeca, magni equidem laboris opus, cum in medio sint, me etiam tacente loquuntur, ita ut illis non opus sit suspensa hederâ. Matrem vero habuit idem Noster, spectatissimae fidei, pietatis, et Honestatis femin. HELENAM BURCKHARDAM, filiam Dn. IOHANNIS BURCKHARDI Praefecti Ochsenfurtensis, quod tertio lapide distat ab urbe Wirzburg ad Moenum fluvium, oppidum minime ignobile: Is igitur de laudatissimo parentum consilio in omni pietate sancte educatus, ut primum per aetatulam potuit, in ludum literarium missus prima artium rudimenta feliciter percepit, ac nobile in literis ingenium mature ostendit. Parentes conspecta in puero ingenii promptitudine insigni, magnam de ipso, ut credibile, spem concipientes, e patriae ludo hanc in Academiam miserunt, ut ingenium, quod naturae beneficio nactus erat, vegetum, expoliret, excoleretque. Ille, ut erat ingenio praecoci; in studiis optimarum artium laudabiles fecit progressus studiis ita insudans, ut cum dies non sufficeret, subsidio noctis ad dulcissimas suas Musas uteretur, et quasi sibi ipsi certamen indixisset, se ipsum eruditione et industria indies superabat, unde magnam etiam doctrinae et virtutis famam apud omnes eleganter doctos obtinebat, cumque generosa indoles illius eximium ex paterno exemplo, (quem imitari unice sibi proposuerat) concepisset ardorem, et pro ea, quae iam in iuvene elucebat prudentia, videret linguam Graecam omnium scientiarum matrem, et quasi fontem esse, magna et olei, et somni iactura ei operam dedit, eamque tam facile imbibit, quam Themistocles linguam Persicam intra tempus annuum assequi, et expedite cm Artaxerxeloqui potuit. Ita praeclare iactis, et stabilitis doctrinarum fundamentis, ex omnibus iis artibus, quas Philosophia ambitu suo compelctitur, et quae ad excolenda, et acuenda ingenia necessariae sunt recte praeparatus et excultus, cum iam animus ad maiora respiceret (sicut optimo cuique est innata gloriae et honoris cupiditas) studium Iuris


page 150, image: s154

aggressus est, et sacrarum legum vasto Oceano se commisit. Noverat enim Iuvenis perspicacissimus, quanta esset legum, et nomofula/kon qui Philosopho sunt di/kaion e)/myuxon, animatum quasi ius; quanta, inquam, esset dignitas, quanta necessitas, utilitas quanta, quantoqueve olim in honore, ac pretio ICti habiti fuerint: quam carus fuerat Alexandro Severo Domitius Ulpianus, ille iuris doctrinae thesaurus, adeo ab illo Caesare aestimatus, ut sine ipso maioris momenti decreverit nihil, et a milite seditioso appetitum porpurâ suâ saepius texerit, defenderitqueve: et nostro aevo nihil omittihonoris, nihil favoris, nihil dignitatis, quod ab Imperatoribus, Regibus, Principibus, Rebus publicis, non prolixe, abunde, affatim conferatur. Noverat insuper Iuris prudentiam unicam esse Iustitiam, omnium virtutum parentem atque altricem, ex quâ unâ virtute boni viri appellantur, et sine quâ nihil esse potest laudabile: illam esse Deam, quae secundum ethnicorum calculum cum Iove sedens iura et leges praescribit mortalibus, cuius vigore et ordine immutabili geruntur omnia, quae in mundo har moniam, in civitatibus pacem, in privatis aedibus concordiam, in mentibus vero hominum tranquillitatem, felicitatemqueve progenerat, atque conservat: quae publicam privatamqueve salutem promovet bonorum studia praemiis excitat, malorum improbitatem poenarum irrogatione coercet. Huius et aliarum virtutum quasi stimulis excitatus DINNERUS noster sublimi legum scientiae vigiliis atque laboribus perpetuatis totum se mancipabat, animumqueve in Musaurm hortis iucundissime pascens omnem movebat lapidem, ut non tam Iuris, quam Iustitiae studiosus esset. Vigebat eâ tempestate in hoc nostro Athenaeo Excellens, atque aeternâ memoriâ dignissimus ICtus, CONRADUS RITTERS. HUSIUS, huius ille in enucleando iure acumen miratus, pietatem veneratus, humanitatem insigni temperatam gravitate exosculatus est, huic indefessâ diligentiâ, audiendo vacavit, hunc sibi devinxit fere totum, praeceptorem semper salutando, et elogiis splendidissimis alicubi ornando Confirmato iam iudicio, et feliciter inchoato Iuris studio, Ingolstadium tunc temporis Bavariae scientiarum celebre Emporium concessit, Excellentissimorum ICtorum ANDREAE FACHINAEI, et HUBERTI GIPHANII fama excitus, quibus cum aliquandiu operam dedisset, omniaque eorum dicta, scriptave thesauri instar et observaret, inque


page 151, image: s155

memoriae Codices referret maiorem indies Iuris sibi cognitionem comparabat, scientiam subinde scientiae addens, ita ut magnum Clarissimorum illâ literaria in officinâ Virorum favorem, atque benevolentiam colligeret. omnesque in sui admirationem adduceret. Alios insuper eâ memoriâ Summos in Utroque Iure Viros in diversis Germaniae Academiis cum audiret, coeptum studii legalis cursum, in cuius quasi sinu totus conquiescebat, magnâ cum laude, prosperoqueve successu absolvit: Etenim cum bonatum literarum viatico largiter instructus, se vasto illi Iuris Oceano commisisset, in quo multos videas diu iactatos, fractosque vix tandem litus attingere, non paucos etiam naufragium facere, mirum dictu, quam plenis ille velis navigarit, quam ingens spatium brevi tempore emensus sit, quamque prospero ventorum flatu in portum appulerit. Peracto porro literarum curriculo, cum animadverteret in homine Politico, et ICto peregrinationis studium laudari, et eam rem multis aditum ad summam prudentiam, summasque laudes patefacere, tamquam generosus animus caelo affinis motu gaudens peregrinatione suscepta induciis ad tempus cum laribus paternis, et iucundâ amicorum consuetudine factis, illam terrarum reginam, parentem illam optimam ingeniorum ac nutricem Galliam eo tempore iuris doctrina celebrem adiit, eam ut perlustraret, audiendisque quibus illa abundabat cum aliis doctissimis hominibus, tum ICtis praestantissimis aliquid temporis impenderet, instituta eius gentis, cognosceret, moresqueve domesticos asperiusculos extero civilitatis cultusque sale maceraret. In peregrinando enim minime satis esse sciebat, regiones vidisse, ceremonias solum vanas addidicisse, quod factitant plerique qui cum nil nisi castella, montes, valles, amphitheatra, templa, palatia, columnas, statuas, ruinas, hortos, aquaeductus, sepulcra, aliaque ludicra intuentur, suo se officio probe functos esse sibi persuasum habent: verum necessarium esse recondita quae sunt in ipsâ politiâ, statum uniuscuiusque Rei publicae, officia, modum vivendi, leges, mores, naturasque populorum quam diligentissime perspexisse, atque exinde acquisitam prudentiam in Rei publicae suae usum conferre. Instituta enim variarum gentium, ritus hominum, formae civitatum, incredibile est, ad iudicium et prudentiam quam potenter possint, scribit ille totius humanitaris politissimus vindex Iustus Lipsius. Noster igitur DINNERUS postquam


page 152, image: s156

florentissimum hoc regnum peragrasset, alias etiam regioner visendi cupidus, laudatissimam illam regnorum trigam Britanniam transfretavit, ut et

Illorum moves hominum lustraret et urbes.

Cumque ibi quoque aliquantisper commoratus desiderio suo satisfecisset, secundâ vice Galliam repetiit, post etiam Germaniam Europae latissimam regionem, Romanique Imperii decus, securitatis olim certissimum portum, nunc vero (DEUS bone) bellicis refertam furoribus, et ad vastitatem plurimis in locis vocatam, communem nostram patriam perlustravit, quam Machiavellus commendat, quod in eâ solâ exstent adhuc antiquae illius Romanorum virtutis, atque bonitatis insignia exempla: Inde in Italiam, principem illam gentium, rerumque Dominam delatus, peregrinandi desideium in eâ per integrum annum quodammodo explevit. Dici autem vix poterit, quantum molestiarum, laborum, et periculorum illis in itineribus, solo literarum et scientiae amore exantlârit, cum iam inter ac super lacus, atque paludes innumerabiles, nive, et glacie labescentes, super maria, flumina, pontes, praecipitia, inter piratas, latrones, haereticos, nives Alpium, immensaequeve longitudinis silvas, pediti, equiti, naviganti, die et nocte, frigore et aestu fuit eundum. Verum ex illâ peregrinatione, non inops virtutum rediit, sed praeter exactissimam non Italicae solum, sed et Gallicae linguae congitionem, ea ipsemer oculis vidit, quae nullo studio, nulloque magistro addisci possunt, et ea, quae honestati sibique olim usui futura putabat, recto iudicio selegit atque in sucum et sanguinem convertit, unde magnum et ornamenti et dignitatis foenus ipsi accessit. Cum autem per multa confragrosa, atque ardua ad Virtutis aedes quae in sublimi, atque aspero collocatae sunt loco, pervenisset, restabat nihil amplius, quam ut per eas Honoris templumingrederetur: Vix enim invenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. Tübingam igitur Germaniae celeberrimum Musarum emporium anno a Messiâ exhibito 1603. profectus, DOCTORIS titulum non minori studio, et assiduitate aucupabatur, quam si cum Iasone aureum vellus ad Colchos rapturus esset, ibique post rigorosam, ut loquuntur, et diuturnam examinis probationem non modo Iuris Antistes audivit egregius, sed et suprema lautea uno omnium facultatis Iuridicae patrum et voto, et suffragio 22. aetatis anno


page 153, image: s157

iuvenis adhuc raro exemplo fuit ornatus. Inde confestim Spiram Nemetum Camer. Imperialem ad praxin quae (teste Baldo) est scientia legum digestiva, et sine quâ theoria maximê mutila, manca, et periculosa evadit, se contulit, in quo studio exercitatissimos quosdam Franconiae Advocatos, Adiutores, et Magistros habuit, ubi ab ipsis quippe fundamentis iura omnia discebat plane ad amussim longoque usu, et experientiâ depraehendebat doctos quosdam dolos quorundam, quibus glaucoma iudicum oculis offundere solent. Inde tandem laetus, ac velut triumfans domum rediit, annoque Christi 1605. coniugio se mancipavit, nexumque iniit Bambergae cum lectissima, expetita religiosaeque pietatis virgine URSULA, Amplissimi et Consultissimi Viri Dn. PANCRATII HOLTZSCHUCH I. U. Doct. praefectique Praepositurae Bambergensis, et Nobilitatis Montanae in Franconia Advocati florentissimi siliâ. quâ cum, ut coniuges decuit, vitam egit instar turturum placidam et concordem, ita ut ne voto quidem suavius coniugium optari possit ex quâ decies parens effectus, ceteris in beatarum illud animularum contubernium iam ante praemissis, filium tresque natas post se reliquit, quarum natu maior nata cum parente viduâ a saeviente pro tempore Apolline abrepta, paucas abhinc septimanas inter vivos esse desiit, nuncque in cineribus hospitatur. Vix autem maritus factus, cum fama eruditionis ac nominis ipsius indies latius se diffunderet, virtute duce, comiteque fortunâ ab Inclito Senatu Noribergensi anno nuptias sequente 1606. mense Iunio evocatus, ut a consiliis sibi esset, vocationem secutus suo loco fidem, et industriam praestitit singularem, causasque Rei publicae Noribergensis ita praeclare egit, ut promptissima eius consilia, expeditae consultationes, salutaresque decisiones, tamquam Apollinis Oracula personarent, et eius operae uberrimum fructum civitas illa adhuc sentiat. Sub idem fere tempus, paulo post demandatum, ei munus consiliariatus, caepit hic publica Institutionum exedra vacare, cui statim summâ omnium consensione ipse est praefectus, quam ita quidem prudentiâ suaviloquentia, sedulitate decoravit suâ, ut non ab ea accepisse, sed in illam splendorem intulisse praedicaretur, tanta namque industria, tantaque in frequentia auditorum propagabat Iuris doctrinam, ut diserta et succincta explicatione lucem afferens plerisque materiis, plurimum adiuverit, et provexerit studia discentum. Collegas tunc habuit


page 154, image: s158

amicissimos et familiarissimos, Dn. CONRADUM RITTERSHUSIUM, et Dn. SCIPIONEM GENTILEM, quod nobile ingeniorum par literaturae decus ille strenue extollebat, amicisque et collegis saepissime confirmabat, eorum celebritate, et famâ magis quam vitâ ipsâ se laetari: cumque iam Institutiones Iuris sexennium, et quod excurrit, magnâ quidem laude pro Cathedra exposuisset, Clarissimus Dn. RITTERSHUSIUS Pandectarum Professor, olim Praeceptor, tum autem Collega eius amantissimus, Vir quo maiorem Germania non habebat, in caelestis vitae consuetudinem migrabat, adeoque lacuna agebatur laudatissima, ad quam explendam DINNERUS noster maxime idoneus visus Successor et Professor Pandectarum A. 1613. a Senatu Norico est electus. Hanc igitur Spartam, quam propter opinionem virtutis atque doctrinae nactus erat, egregie ornare studebat, inque id unum elaborabat, ut studiis suis tam privatis, quam publicis, tam Academicis, quam forensibus, ordinem Iuridicum, ante celeberrimum redderet celebriorem: quam functionem laudatissimam per triennium, tantâ semper et fidelitatis, et diligentiae laude obivit, ut omnium in se ora converterit, et laudibus eruditi theatri floruerit. Morte tandem Excellentissimi ICti SCIPIONIS GENTILIS Codicis Professoris, Summi certe Viri, et fe. lici sidere huic nostrae Universitati dati, ad primariam hic Doctorum sedem, ac maximum dignitatis, et eminentiae gradum iussu Magistratus Norici A. 1616 aspiravit, et cum titulo Professoris primarii Codicis Professor est designatus, princepsque studiorum non ut unus e multis, sed inter multos prope singularis omnium consensu perhibebatur, Tam praeclaram enim solidae in legibus scientiae, et accuratissimae legum interpretandarum facultatis famam, atque existimationem apud exteros quoque obtinuit, ut fidelissimis consultationibus instar certi Oraculi adhibitus fuerit, et ad eum difficilimae undique causae delatae sint: Accuratâ enim et pene superstitiosa utebatur diligentiâ, et circumspectione in ferendis sententiis, ut ne quid de re non satis exploratâ diceret inconsultus. A Tullio commendatur incredibilis quaedam, stupenda, et pene divina Sulpitii in legibus interpretandis, et aequitate explicanda sententia: at enim vero hic alter quasi Sulpitius minorem laudem in iure tractando consecutus non est, qui non tam docendo, quam tumprivatis, tum civitatibus. Principibusque consulendo, quasvis


page 155, image: s159

etiam gravissimarum causarum agendo, domi eam aequitatis famam consecutus est, ut eius domus merito Oraculum Curiae, Senatus et totius Urbis Noribergae dici potuerit. In illum etiam, si in quempiam alium quadrare videtur elogium illud, quo Themistoclem in signivit Thucydides: Erat rerum improvisarum cum brevissimâ deliberatione iudex praestantissimus, et futurarum ac eventus ipsarum plerumque optimus coniector. Non enim ea quae ante pedes modo erant videbat (ut Comici verbis utar) sed etiam futura. Strabus quidam tam certâ oculorum perspicuitate olim usus esse fertur, ut CXXXV. milia passuum pervideret, atque in Lilybaeo Siciliae promontorio classem ê pottu Carthaginensi solventem cernens, et navium numerum, et velorum seriem dinumeraret: Noster vero DINNERUS longius multo prospiciebat, ita ut etiam incertos provideret casus, et prout rerum, et temporis varietas exigebat, prudentia quâ pollebat singulari, consilia in numerato, et quasi catenata haberet: Quantum enim visus reliquis sensibus, tantum prudentia in regimine ceteris praepollet virtutibus. Unde veteres Aegyptii in sceptro regio oculum insculptum extare voluerunt, quo innuerent prudentiam (quae animae oculus a Philosopho nominatur) in principibus Viris eorumque in gubernatione administris vel maxime requiri. Ceteras eius virtutes ne enumeremus, in profitendo summam habebat gratiam, et actionis v vidissimam energiam. Iureconsultum acris iudicii, et in praxi dexteritatis singularis, ac velut alterum quendam Papinianum cognovit curia Noribergensis, ordoque Amplissimus, Oratorem dicendi peritum, Historicum, et Philologum, rerum etiam et exemplorum, omnisque vetustatis peritum probant dicta et scripta eius. Humanitatem eius, ut taceam, quae illo pene maior fuit, quam in tantum virum credatur cadere, itaque magnus ad eum, et literatorum, aliorumque fuit concursus, quos admisit humaniter iuvitque quibus modis potuit liberaliter, nihil erat, quod illis non communicaret, ex suis, quod si poterat, non praestaret, itaque vicissim carus omnibus erat. Pietatem autem regulam et Principium virtutum ante omnia impense colebat, inque lectione scriptorum Propheticorum, et Apostolicorum, et infrequentandis contionibus sacris erat indefessus, atque assiduus: Vera enim pietas altissimas in eius pectore radices egerat, cum summam doctrinae, quae


page 156, image: s160

secundum pietatem est, a primis incunabulis ex verbo Dei didicisset, ac religiosissime semper esset amplexatus, hac inflammatus Deum quottidianis precibus non sine calidis lacrimis est veneratus. Testantur id illae precum quottidianarum formulae, quae nil nisi purum, merumque Dei amorem spirant, ac loquuntur, tamquam Iustitiae autem Sacerdos adeo erat iustus, ut ne montibus quidem aureis adduci se pateretur, quo contra aequitatem statueret, faceretve. Erat in omni vitâ amans ordinis temperans, castus, sobrius, comis, officiosus, omnibusque instar herbae parietariae, ut veteres loqui amarunt. Atqui si omnes et singulas Viri huius virtutes enumerare velim, sat scio

Ante dem clauso componet vesper olympo.

Rectoris officio secundum functus est, et quidem tantâ integritate, dexteritate tanta, tantaque cum laude, ut omnes Universitatis huius cives, atque adiuncti, omnia se summa ei debere semper lubenres, meritoque uno ore sint confessuri, quem honorem cum compluries gerere potuisset, oblatum semper certas ob causas constanter recusavit. DECANATUM, ut vocant, Facultatis Iuridicae aliquoties gessit, ipseque Decanus Clarissimos et Excellentissimos Candidatos primus primos in hac Universitate I. U. Doctores, tamque Themidos Antistes supremâ laureâ coronavit. Senior Collegii ICtorum per multos annos fuit, a morte nimirum beatae memoriae Viri numquam intermorituri Scipionis Gentilis, ad usque tricesimi tertii saeculi huius annum, Lycaeoque Altorfiano velut stella radians affulsit, aliisque praecellunt, praeclarumque illud Alciati meruit elogium.

- - magnae spes altera Romae.

Verum ut summus ille vitae, mortisque arbiter Deus, optimum quemque, aut mala valetudine, aliisve incommodis afficit, sic et DINNERUS noster tamquam Deo dilectus adversa quandoque valetudine laborare, ac aliquoties cum morbo satis periculose conflictari coepit. Phtisin vocant Medici, quae vires eius paulatim collabascere fecit, ita ut aliquot iam abhinc annos sine scipione in publicum prodire non posset: Neque vero hic morbus, qui alioquin voluptariis familiaris esse ut plurimum consuevit, ipsi ex intemperantiâ aut crapulâ enatus est: domi enim suae temperanter vixit, et conviviis fere prorsus abstinuit, quod olim et Zenonem Philosophum fecisse memorant historiae: sed forsan ex peregrinationibus, curisve aut quia sic Principi


page 157, image: s161

illi Universi, ac Domino complacuit: Qui morbus licet semel, atque iterum peritissimorum Medicorum opera fideli esset depulsus, attamen saevior, atque ardentior semper rediit, ita ut Medicorum amplius cura, atque peritia adversus eum nil valeret, diuque se protraxit illa, quam per omnem vitam pertinacissime observabat temperantia, usque dum eo tempore maiori cum impetu letali omnium virium deliquio recurreret. Ille igitur, cum iam mortis prodromum in suo tabernaculo sentiret, se ad beatum exitum comparabat, ususque sacra Eucharistia viatico pernecessario ad iter illud extremum in caelestem patriam conficiendum, praemissa humili peccatorum confessione in ardentissima invocatione DEI, corporis tandem ergastulo exemptus est morte placidissimâ, et sic bene actam vitae fabulam catastrophe beatâ clausit, ea nocte cui illuxit 24. dies Novembris in Dominicam incidens, anni praeteriti 1633. cum vix per biduum decubuisset, lue tabificâ ita consumptus, ut de eius emaciato corpuscuio dici potuerit:

Pellicula indutum sceleton vix ossibus haerens.

Hic fuit exitus viri ad omnia summa nati, qui ut illi beatus atque oportunus, sic Rei publicae, Universitati, et suis luctuosus amicis, extraneis, ignotisque tristis accidit, qui suo etiam exemplo comprobavit illud e sacris: Homo vanitati similis est dies eius quasi umbra praeteriens. Ideo et nos familiariter illum dolemus, atque maeremus: eius enim morte singulare praesidium, decus, et Ornamentum, Universitas, et Res publica Norica amiserunt. Obiit namque DINNER US noster eruditionis columen, summum literatum, et literatorum decus, Abyssus eruditionis, scientiarum quasi mare, doctorum sol. Obiit eruditorum Alpha, illa fama literatum atque anima, ille eruditi orbis splendor, lumen Iureconsultorum, sacerdos Iustitiae, legumque custos: Obiit is qui Athenaeum hoc nostrum non aliter fulcivit humeris, quam Atlas caelum sustinet apud Poetas. Sed quid dico obiisse eum, qui terrarum orbem nominis celebritate occupavit, cum Musa dignum laude Virum vetet mori: non enim obit, qui caducam hanc vitam cum immortali commutat, sed viv t, regnat, inhabitat nunc beata caelestis Paradisi viridaria, ubi passim oculis simul, ac naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, hyacinthus, Adonidis hortuli: promissumque pietatis


page 158, image: s162

brabeum a Christo Agonotheta retulit, illi nunc immortalitas parta est, inque ipso aeternitatis sinu conquieseit, ille iter huius peregrinationis difficillimum iam fuit emensus, atque ad fatalem illam metam, quae nobis omnibus adhuc instat attingenda, iam pervenrt

- - - illum non impia namque
Tartara habent, tristesve umbrae, sed amoena piorum
Concilia, Elysiumque colit -- ut Poeta canit.

Deus enim TER OPT. MAX. in cuius manu sortes sunt omnium, qui terrae munere vescuntur, hominum, quique vitam non mancipio ulli, sed usui dat singulis, illum avocavit atque eo detulit

- - - sedes ubi fata quietas
Ostendunt miseris. - - -

ubi post laborem, requies, post luctum, fructus, post ploratum dominatus, post dolores, honorem, post aestum, tem. peries, post famem, fama, post nuditatem iucunditas, post tristitiam solatium invenitur, ille nunc mortalitate exutus, immortalitatem omnibus bonis affluentem est adeptus, ille nunc sortem suam ne cum Persarum regibus, nec cum Scipionibus triumphum suum cupit permutare. Et quamvis corpuscelum in sesquipedali terrae frustillo nunc captivus teneatur vermibusque esca sit, et pabulum: animula tamen eius, per hanc caducam vitam, quae nihil est, nisi nasci, dolere, mori, illam vitam aeternam intravit, in qua gaudiorum, nec modus ullus est, nec finis, ubi inter Angelorum exercitus, coetusque sanctorum gaudio fruitur ineffabili, Deumque intuetur de facie ad faciem. Nos vero in hac bellicosa et Martiali mundi aetate, in his conclamatis ultimis temporibus viventes, ubi nunc orbis terrarum, inprimis vero Germania universa bello ardet, tantum funerum, tantum luctus, tanrum lacrimarum, exstinctas praeterea artes, oppressas leges, obliteratam religionem, confusa divina, humanaque omnia, eversa insuper moenia, compilatas domos, direpta fana, proculcatas segetes, abacta pecora, incensos passim vicos, ac villas, desertos agros, tor orbos senes, tot orphanos liberos, tot viduas matronas, universum, inquam, hoc malorum agmen, quod ex bello nascitur intuentes, bellorum rumores, tubarum clangores, perdentium, et pereuntium hostium clamores, telorum, et gladiorum fragores, terrificos boatus, et tonitrua


page 159, image: s163

tormentorum exaudientes, semper cum fame hoste pesteque pugnantes, mortem optatissimum perfugium vitae aerumnosae saepicule cooptamus. Sed

- - - dabit Deus his quoque finem.

Ut igitur nunc receptui canam: Tu Beatissima DINNERI anima, VALE arque SALVE. SALVE inquam, ac postremum VALE: nos te loco, atque ordine, quo SUPREMUM NUMEN iusserit, sequentes, post fragilem caduci huius corpusculi usum depositum, in magno illo censorio, et emortuali die per spem et virtutem resurrectionis futurae revisuri sumus: Interim Beatissima animula VALE, VALE, VALE.

DIXI.

SCRIPTA.

Disputationes de Monetae mutatione, quoad solutionem: Norimb. 1622. in 4.

Oratio de Natali altero Academiae et Promulgatione Privilegiorum Doctoralium: Altorph. 1623. in 4.

Conclusiones tam contractuum, quam contentionum obscuram. Stutgardiae 1659. in 4.

Fama Altorphina: Norimb. 1626. in 4.

Commentar. de iusto rerum pretio definiendo et quatenus in eo circumvenire contrahentes licerat. ibid. 1622. 1647. et Studgardiae 1661. in 4.

Oratio de Milite Vespertilione edita a Christophoro Ludov. Dietherro in Thesauro Practico Besoldiano p. 508.

Epistolae ad varios et varorum ad Dinnerum exstant una cum Richterianis: Norimb. 1662. in 4.

Oratio in creatione quinque Doctorum iutis habita: Altorph. 1623 in 4.

Ex Disputatioibus seorsim publiceque habitis et istae recensentur de Venatione: Ad Leg. diffamari: De Academiis: De Maiestatis iure et privilegiis etc.


page 160, image: s164