07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 137, image: s141

PROGRAMMA In obitum luctuosum VIRI Amplissinei et Consultissimi, BARTHOLOMAEI REUSNERI, ICTI Celeberrimi, Iuridicae Facultatis in Acad. Wittebergensi Ordinarii ac Senioris, Eiusdemque Professoris emeriti, necnon Curiae Provincialis ac Consistorii Ecclesiastici ibidem, et supremi Appellationum iudicii, Dresdae Assessoris, Publice propositum, a RECTORE ACAD. WITTEBERGENSIS, DANIELE SENNERTO, Uratislav. D. Facult. Med. Seniore et Prof. Publ. ac Sereniss. Electoris Saxoniae Medico.

LAudare mortuos publice, eorumque parentes, patriam, genus, universam vitam denique (in illis, qui virtute ac rebus gestis excelluissent) commendare posteris, non modo Graecorum, gentis sapientissimae, receptum moribus, sed et Romanae consuetudinis fuit. Ita enim existimabant, interesse Reip. clarissimarum Virtutum exempla nosci. Ut haberent iuniores scilicet, quo excitare indolem; et velut normam quandam ac regulam, ad quam mores suos exigere possent vel emendare. In quo negotio tamen multi se ita tractabant, ut maiore suorum studio (nam eas laudes, a propinquis decantari praecipue, mos erat) quam veritatis ducerentur; et falsis adeo ac fictis laudibus non tam ornarent defunctos, quam onerarent. Quo acci. debat, ut hae Laudationes funebres, suspectae non modo


page 138, image: s142

fierent, sed palam quoque a magnis auctoribus vitiatae rerum memoriae accusarentur. Quod nobis eo diligentius nunc quidem cavendum est, dum Viri Amplissimi ac Eminentissimi, Domini BARTHOLOMAEI REUSNERI I. U. D. et Professoris Emeriti, eiusdemque ICtorum ordinis Senioris et Ordinarin Clarissimi etc. indicturi funus, non nihil de vita eius, pro consuetudine huius Academiae antiquissimâ, dicendum habemus; quo ipse studiosior Veritatis, et ab omni vanitate atque mani gloriâ alienior semper fuit. Nam sua se involvens virtute, quam ipsam sibi mercedem omnium pulcherrimam in conscientiâ recte factorum norat praestare, externas laudes, et in quibus multi hodie, etiam qui sapientes existimantur, prope intolera. bili modo insaniunt, magna securitate contemnebat; non raro stomachanti proprior, quum ventosissimi saeculi nugas detestaretur. Dolorem autem et vulnus nostrum, quod ex tanti Viri obitu accepimus, ipsa eius magnitudo verbis exprimere non sinit.

Lacrimae ingentes stupeni,
Parvae loquuntur,

ait Poeta. Itaque nihil praefati amplius, ad ipsam narrationem nos accingemus. BARTHOLOMAEUS REUSNERUS, Vratislaviae, Silesiae metropoli, et omnium Germanicarum urbium puclherrimâ ac nitidissimâ, perantiqua gente familiaque tot in omni disciplinarum genere doctissimis viris clarissimâ, anno gratiae clo lo LXV. d. XXIIX. Martii, horâ II. pomeridianâ natus, avum paternum habuit, BARTHOLOMAEUM; proavum NICOLAUM; abavum IACOBUM; atavum SIMONEM, omnes antiquae virtutis et fidei viros; quique amplissima praedia ac fundos in universo agro Leorino, (hinc enim oriunda REUSNER ORUM gens est) iam olim possederunt. Pater BARTHOLOMAEUS REUSNERUS D. primum Vratislaviae, novissime autem Zittaviae ad Sudetum radices sitae, Poliatrum egit: vir eximiae doctrinae, non in re Medica tantum, sed Theologicâ etiam, et Philosophicâ, quod scripta, quae edidit, testantur. Mater CATHARINA UTHMANNIANA, Patriciae stirpis, sanctissimis moribus femina fuit, Literas et Artes, quibus prima aetas imbui solet, quum mirâ docilitate ingenii, qua praestabat, in Ludo Zittaviensi arripuisset, exemplo Patrui, CHRISTOPHORI REUSNERI ICti et Syndici Leoberg.


page 139, image: s143

instigatus, Iurisprudentiae discendae causa, Argentoratum, commendatus literis Nobiliss. et Amplissimi Viri, Dn. IS RAELIS REICHELII in Vratislaviensi Rep. Senatoris, affinis sui, in cuius sinu primam pueritiam egerat, instar filii ab eo amatus, XVI. quasi annorum adolescens abiit, et statim in contubernium agnati sui, NICOLAI illius REUSNERI, IC. et Comit. Pal. Caes. qui eo tempore in Academia illâ publice Iurisprudentiam cum magna nominis gloriâ docebat, se dedit. Quo duce atque auctore cum universae Philosophiae, tum Civilis Sapientiae cumprimis, et Iurisprudentiae doctrinam studiose perdidicit. Agebatur iam annus septimus, quum accidit, ut idem ille Magnificus atque Amplissimus Vir, cuius modo menrionem fecimus, ab Illustrissimis Saxoniae Ducibus ad instaurandam et reformandam Academiam Ienensem evocaretur: quem sequi noster omnino sui officii, nec minus e re studiorum fore, existimabat. Quocirca quum per triennium integrum ibi commoratus, qua disputando ac declamando; qua docendo ac repetendo, cum se ipsum, tum alios bonae notae et illustris ordinis adolescentes exercuisset, summo Docturae, quem vocant, titulo ac gradu insignitus publice, sollenniterque M. Decembri anni M DC CXCI. decoratus est. Hactenus tempus fuit, quod sibi praecipue ac privatim vixit Noster: sequitur illud, quod et Illustre dignitatibus, et omne in publicis gravissimisque negotiis actum fuit. Nam posteaquam publico doctrinae Iuridicae testimonio ornatus atque instructus esset, omnium ore eruditio ipsius atque sollertia ferri caepta est. Quo factum, ut, quum A. M DC XCIV. requireretur, qui Iustinianeas Institutiones in Academiâ nostra doceret ac explicaret, ipse potissimum ab Ampliss. ICtorum Ordine idoneus iudicatus est, cui id muneris demandaretur: quod cum Academiae Senatus, tum imprimis Illustrissimus Pro Elector D. FRIDERICUS WILHELMUS Saxoniae Dux etc. ratum habuit. Has igitur partes quum strenue et magna cum laude functus esset, sequentibus annis ad altiora subinde conscendit; donec tandem anno M DC CVII. IOHANNE ZANGERO Collegii Iuridici Seniore et Antecessore primario; et paucis post sepitmanis LUDOVICO PERSONIO Profess. Codic. et Electoris Sax. Consiliario, qui in ZANGERI locum subrogandus erat, mortuis, Professor Drecetalium, quae prima dignitas, adeoque totius Amplissimi Ordinis


page 140, image: s144

caput designaretur. Quas summi muneris partes, quum XVI. ann. magnâ industriâ, fide, ac innocentia (nec enim temere alius in iure dicundo religiosius versatus fuit) administrasset, novissimus honor accessit, quum An. M DC XXIV. iu Supremo Apellationum Iudicio, quod Dresdae est, a Sereniss. Electore assidere iuberetur. Academiae fasces Rector ter gessit: Decanatum saepius: Visitationi Ecclesiarum Electoratus, Principis nomine cum aliis, quibus id datum negotii, semel adfuit. Quibus magistratibus ac muniis publicis ita praefuit, ut semper singularem, cum sollertiae, tum prudentiae atque iustitiae laudem auferret. Praeter insignem Iuris universi scientiam, Theologiam ita doctus erat, ut alius vix magis, qui in eo studiorum genere totus esset. Quo ipsum naturae praestantia, et ille innatus amor ac reverentia Dei incitabant: quem recte nosse, et pure colere, principem sapientiam, et quo nihil maius homini contingere posset, existimabat. In quo multum adiuvabatur, quod Graecae non modo, sed et Hebraeae linguae cum paucis peritissimus esset. Nam qui non nisi Bartolum et Baldum mirari solent, et sapientiae regnum tenere putant, quum aliquam Legem Iuris semilatinis verbis exponere, et eius usum in foro paulo dexterius monstrare possunt, suae opinioni relinquendos putabat. Sibi et aliis sublimioribus animis nonnihil altius enitendum arbitrabatur, quam ubi vulgus ingeniorum haerere solet. Praeter nobiliores has linguas, Italicam quoque et Gallicam, quarum in aulis hodie maximus usus est, suo sibi Marte didicerat. Nec quicquam usquam fuit in literis aut disciplinis, quae quidem liberali homine dignae sint, quod sibi intactum pateretur. Nam et Astronomiae attenderat et Geometriae: et Geographiam omnem, hodiernam cumprimis, ita callebat, ut nemini notior sua domus, quam huic universus terrarum orbis esset. Sed Musicâ imprimis delectatus fuit: quevi ut selectissimarum Cantionum, et organorum variorum copiam sibi compararet, magnos saepe sumptus fecit. Quae tarnen non instrumenta luxuriae ac lasciviarum patiebatur fieri, quarum rerum acerbissimum odium semper professus est; sed ut occupata divinis laudibus, animum, non modo fessum rebus gerendis innocente voluptate reficerent; sed et eundem, ab ignobilibus curis avocatum, sua divinitate imbuerent. Quo sine et Sophus ille Samius, qui multa Christianismo proxima, ut ipsi SS. Patres


page 141, image: s145

observant, et pene paria docuit, discipulos suos, et mane surgentes de somno, et vesperi ituros cubitum. tam lyra, quam voce canere volebat. Amavit et Poeticen, eiusque a primis annis Studiosus fuit. Nam et legebat Poetas, quum esset otium, veteres cumprimis, et ex illis Homerum atque Virgilium praecipue, hoc est, optimos et sapientissimos: et ipse non raro liberalis lusus causa aut Epigrammate, aut alio quodam breviore carmine (nam magna opera componenda otiosis relinquebat) expertus ingenium, negotia sua interstinguebat. Maximorum virorum secutus exempla, qui ab harum literarum suavitate remissionem subinde petere soliti fuerunt. Sed praeter Musas, et Flora quoque, hoc est, hortorum et illa divini, et quidam loquitur, ruris amoenitas, ipsius animum delinierat. Ratus numquam se magis vivere, quam ubi in villa sua suburbana et horto, qui Domini frugalitatem facile prodit, aut subter arborum, quas ipse severat, umbraculis, aut florum inter areolas iucundissimo spectaculo pascens oculos, obambularet; nec tam cum animo volveret, quam belle cauponari causas, aut promercalem habere iustitiam posset; sed quanta felicitas fuerit primorum hominum, et innocentissimi saeculi voluptas, quod non abs re Poetae aureum appellarunt; cuius ruri praecipue quae dam vestigia superesse aiebat. Uxores omnino duas habuit: DOROTHEAM, IOHANNIS ZANGERI ICti et PP. etc Viri Amplissimi atque Clarissimi filiam, quam M. Novemb. anni M DC CI. domum duxit: et DOROTHEAM BRACKELIAM, Patre Livono, Equestris dignitatis viro, natam: quam prius Coniugem IOHANNES SCHREITERUS, Regis Daniarum Piscatuum Praefectus, habuerat, ex quo nihil liberorum tulit. Prior septenâ prole patrem reddidit: de qua et hodieque superant, praerer filium IOHANNEM BARTHOLOMAEUM, omnium natu minimum, eximiae spei adolescentulum, MARIA MAGDALENA, Viri Ampliss. D. GEORGII SCHULTZII, I. U. D. et Facultatis Iuridicae Assessoris digniflimi, uxor, et Charitas Ursula, D. Nicolai Schultzi I. U. D. Viri Clarissimi Coniux: denique Anna Dorothea, quae nullis implicita nuptiis, eximiâ pudoris et castitatis laude celebratur: reliquos in primâ pueritia mors exstinxit. Uxores comiter habuit, et rarâ fide semper dilexit. Liberorum ut amantissimus fuit, ita nihil antiquius habuit, quam ut recte educarentur: quos inprimis pietate imbuendos existimabat.


page 142, image: s146

Altera cura erat, ut doceret, contemnere humana, et nullum pretium in illis ponere, quae prima omnium plerique putant. Quod voce non modo, sed exemplo, quod efficacius est, faciebat. Quibus adiciebat utilium quoque librorum lectionem, qui vel imbuerent vera fide animos, vel praeceptis salubribus atque exemplis recte componerent. Ex quibus pii illius ARNDII libros, et Acta Martyrum nominasse sufficiat. Videbat enim ea in nos venisse tempora, quibus firmare animum expedit constantibus exemplis. Tali modo quum ultra LX. annos produxisset vitam, catarrho Apo;ectico infestari coepit; nonnumquam, ut de vitâ periclitaretur. Quô factum, ut vires corporis mirum in modum deficerent, alias et perpetuis studiis et tot negotiis ac curis satis afflictae. Quamobrem, optionem sibi generum suum, Dn D. GEORGIUM SCHULTZIUM I. U. D. etc. adiungere, qui suam vicem in exponendo Iure publice praestaret, necesse habuit. Sed quum superiore anno mali vis in praestantissimam humani animi partem cumprimis incumberet, domi se continere penitus et ab omni negotiorum administratione se abstinere voluit: assidua mortis meditatione, quae sapientiae praecipua pars, animum exercens. Ineunte hoc mense Novembri magna vehementia catarrhus suffocativus ingruit: sed qui repressus Medicorum curâ nihil tum nocuit vitae. Sed quum superiore Dominica se commoveret iterum, tum accidit, ut tot virtutibus, tot dignitatibus Clarissimus vir, lenissima morte, quod eius merebatur pietas, decederet, quum LXIV. annos; et quod excurrit, confecisset. Qui licet nunc suo potitus caelo, de rebus mortalium amplius parum sollicitus sit, nec ullo, vel splendidissimo exsequiarum honore teneri possit; tamen non negligendae ipsius reliquiae sunt, quin omni honoris genere, quo affici vita functi solent, corpus ipsius, in quo tam nobilis et supra vulgarem conditionem evectus animus hospitatus, prosequendum est, Quod cum ad H. I. postea futurum sit, Vestrum erit, Viri Amplissimi et tam eximie de Academiâ ista et studiis per XXXVI. fere annos meriti funus frequentes deducere ac comitari. Efferetur ex aedibus propriis, et Contione fanebri celebratus in Templo arcis, eo, quod sibi vivus paravit, sepulcro componetur, dum fama interim eius ac gloria semper nobiscum commorabitur. PP. ad d. XX. Novembris anno recuperatae gratiae M DC CXXIX.


page 143, image: s147

Summo huic ICto habita fuit concio funebris in Ecclesia a D. Paulo Robero, ex Apocal. 2, 7. 11. 17 26. 27. 28. et cap. 3, 5. 12. 21. In Auditorio autem publico, Eidem Heroicô carmine parentavit M. Nicolaus Hoffmannus, Culmbachio-Francus.

EPICEDIA.

Eloquio qui non ulli prudente secundus,
Lanx Ihemidos, Pacis Fautor, et Artis amans:
Consilio promptus, casus resolutus ad omnes,
Laudem omnem supra, maior, et invidiam:
Iure-peritorum trabs aurea et inter Atlantes,
REUSNERUS noster funere mersus obit.
Hic cum transit apex, O quantum transit honoris:
Quantum Parca decus sustulit, eripuit?
Hunc ergo fatis plangat Res publica ademptum:
Hunc quoque Leucoridum plangat in urbe cohors.
Huic ego pro meritis et consuetu dinis usu
Ultima cum lacrimis defero verba Viro:
Acer er as Heros Themidos fortis quoque in armis
In caeloHEROIS praemia digna feres.

IACOBUS MARTINI, D. et P.P.

Non dedit una dies, quem nobis abstulit una,
REUSNERUM magnâ dexteritate Virum.
Si tua res fuerat delata ad iudicis urnam.
Illius poteras consulere ora Viri,
Laus erat haec illi sine vi componere lites,
Et, veluti fas est, reddere cuique suum.
Si linguam Hebraeam, Graecamque ex codice sacro
Audire optabas, promptus id omne dabat.
Et sic in sacro atque humano dogmate clarus,
Re testante, senex hic vener andus erat.
Hunc rapit una dies mundo, sed et ingerit aestus;
Cum Christo innumeras viveut ut ille dies.

AMBROSIUS RHODIUS D.

EPITAPHIUM.

BARTHOLOMAEUS. REUSNERUS. URATISLAVIENSIS. SILESIUS. U. I. D. et PROFESSOR. EMERITUS. IURIDICAE. FACULTATIS. ORDINARIUS. ET. VICEDECANUS. PERPETUUS. AC


page 144, image: s148

IN. ACADEMIA. SENIOR. SERENISS. PRAETEREA. SAXONIAE. ELECTORIS. CONSILIARIUS. CURIAE. PROVINCIALIS. ET. DICASTERII. NEC. NON CONSISTORII. ECCLESIASTICI. HIC. WITTEBERGAE. ET. SUPREMI. APPELLA. TIONUM. IUDICH. ASSESSOR. DR ES DAE. OBIIT. AN. CHRISTI. M. DC. XXIX. MENS. NOVEMB. D. XVI. AETATIS. A. LXIV. PROFESSIONIS. XXXV.

SCRIPTA.

Oratio, cum Illustuissimus Princeps D. Augustus Saxoniae Dux Rector Academiae Wittebergensis renuntiaretur: Wuteb. 1601. in 4.

De obligationibus ex die vel ad diem contractis: ibid in 4.

Discursus Philosophicus contra Novatores et abusores legum corruptores: ibid. in 4.

Commentar. in septem Leges difficillimas: Francof. 1606. in 4.

Disputationes exercitii causâ crebro instituit, quarum not aliquot vidimus, de Moneta: De Mutua coniugum successione: De exemptione Clericorum, quoad personas eorum ex c. si diligenti etc. De foro competente: De recusatione iudicis suspecti: De actis iudiciorum rite conscribendis: De Traditionibus, modo acquirendi Dominii naturali et frequenti: De hereditatibus ab intestato: Ex L. rem maioris pretii 11. c. de rescind. venditione.


page 145, image: s149