07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 126, image: s130

ORATIO In Exsequiis Viri Clarissimi, D. EVERHARDI BRONCHORSTII, Iurisprudentiae in Acad. Lugdunobatav. Professoris, Anno M DC CXXVII. recitata a PETRO CUNAEO.

BEne ac sapienter olim, Auditores, clarorum Virorum laudes in funeris sollennitate dicere consuevere veteres. Ex quorum institutis ita mihi quidque optimum videtur, ut antiquissimum, et ad propagandam virtuem maxime comparatum est. Nimirum iudicabant cordatissimi mortales sacram esse debere magnarum animarum memoriam, atque hanc ipsam optime nobis repraesentari, cum recenri adhuc luctu acrius in defunctorum amorem ageremur. Hic mos e prima vetustate in Academias traductus, a quo potius, quam a collega, aut quando magis usurpandus colendusque est, quam nunc hoc tempore, cum rogatu Magnifici Rectoris, precibus spectatissimi Senatus Academici ad parentandum homini celeberrimo Everardo Bronchorstio excitamur? Amisit Academia Professorem: at ego amicum, cum quo perdiu sane iucunda mihi consuetudo fuit: a cuius ore pendêre, quem audire senem iuvenis gaudebam. Itaque cum ex illius morte ingens luctus ad universos pertingat, plus tamen est, certeque maius quiddam, quod me male afficit. Utique de hoc viro ut multa dicam, atque ut sigillatim omnia exsequar, summa eruditio et merita eius suadent: ut brevior sim, quam fortasse decebat, dolor iubet. Nescio enim quo pacto animus noster sibi succumbit, et quidquid languor aegre effert, involvere silentio amat. Curae parvae loquuntur, ingentes stupent. Quae cum ita sint, non recensebo accurate ea omnia, quae in vita


page 127, image: s131

eius fortunisque fuere notabilia. Est enim in rebus hominum admiranda varietas, et nescio quae sors modo noverca, modo mater, alios dure, alios molliter, numquam autem omnes eodem modo versat. Quae si nunc referre omnia velim, magna rerum series dicenti surgeret. Est hoc eorum, qui historiam contexere potius, quam laudare de functum cupiunt. Mihi satis erit casu potius, quam ordine, quaedam de sene nostro dixisse, quae ad commendationem virtutis, eruditionisque, quae summa in illo fuit pertinere videbuntur. Vetus opinion est, iam inde a mundi ortu plurium sapientum firmata consensu, esse aliquod momentum in natali solo ad ingeniorum felicitatem. Id ego cum semper verum esse crediderim, propterea quod concors et consentiens mortalium opinio veluti naturae quaedam vox est: tum vero illud ipsum multo magis nunc sentio, postquam optimum senem nostrum Transissulania ortum esse cogito, quae terra simul cum vicina Geldria, ut cives proferre animosos, generososque solet, ita iam pridem hominum erudissimorum fuit pates. In huius regionis nobilissima urbe Daventria natus ille anno M DC LIV, patrem habuit Iohannem Bronchorst Neomagum, Iuris Utriusque Lic entiatum, matrem Claram Costeram, Iohannis Costeri Consulis Daventriensis filiam. Est hic ille Ioannes Neomagus, qui in Academia Rostochiensi Mathesin praeclare professus ext: qui Philosophiae, et historiarum singularem scientiam publicis monumentis testatam saeculo fecit. Nam et Bedae Presbyteri Anglosaxonis opus de natura rerum, itemque Georgii Trapezuntii Dialecticam doctissimis scholiis illustravit: et Arithmetices libros duos composuit, qui et Coloniae et Parisiis excusi sunt. Adhaec Claudii Ptolemaei Geographiam Latine vertit, addito regionum et utbium ab eo memoratarum indice: et in Aristotelis aliquot libros quaedam scripsit, quae supra plebem interpretum sunt. Non miramur in Bronchorstio nostro ingenium ad doctrinam eximiam efformatum, cum talem tantumque habuerit parentem. Permultum quippe potest indoles rite nutrita sub faustis penetralibus: ac omnino insitam naturae et pectoris bene nati vim iuvat erigitque recta institutio, et in maius meliusque provehit. Inter prima adolescentiae initia, artium et linguarum cognitione mediocriter imbutus, propter motus bellicos religionis causa cum patre in exilium abiit, sedibusque Coloniae Agrippinae


page 128, image: s132

positis, cum literas liberalesque artes plenius didicisset, patre ibidem defuncto, Iurisprudentiae studiis animum adiecit, successu tam mirabili, ut non multo~ post docere alios ausus, titulum ff. de diversis regulis Iuris Antiqui non sine auditorum magno concursu explicuerit; qui mox eundem commentarium, elegantissimum illum quidem, sed tamen tunc rudem et impolitum, ipso ignorante ediderunt, qua ex causa tandem in senectute eum librum recognovit ipse, auxitque, ac nuper etiam evulgavit. Colonia digressus, in aliis celeberrrimis Germaniae Academiis, Marpurgi, Erphordiae, atque Wittebergae, operam dedit summis antecessoribus Valentino Forstero, Nicolao Vigelio, ac inprimis viro incomparabili Matthaeo Wesembecio, quem domi docentem audivit, cum per arthriticos dolores in publicum prodire venerabilis ille senex non posset, ac crebro semet ipse ob morbi illius vim per iocum pro Matthaeo Wesembecio Matthaeum de Afflictis appellaret. In iisdem Academiis cum privatim Institutiones Iustiniani, diversosque ff. titulos interpretatus esset, Basileam profectus, sub maximo Iurisconsulto Samuele Grinaeo gradum Docturae in utroque Iure publice accepit, suffragiis et consensu cum omnium, tum etaim Clarissimi Francisci Hotomanni, qui e Gallia eiectus vivebat tunc illic, ac diplomati eius sub. scripsit. Mox Wittebergam regressus Ius Civile per annum docuit, ac deinde in Academia Erphordiensi integro biennio munere publico Professoris functus est. Hanc tam praeclaram, tam excultam indolem diutius peregre inter exteros procul a suis haerere, id vero triste nimis et acerbum Transissulaniae fuisset. Occurrebat eius animo iden. tidem assueta oculis regio, et hoc caelum, sub quo natus educatusque esset. Quae eum cuncta movebant caritate sua, uti patriam, cui se natum esse, cui omnia se debere intelligebat, tandem reviseret aliquando. Vix Daventriam redierat, cum a civibus suis consul urbis creatur. Enimvero mortales illi optimi, cum nondum a prisca maiorum simplicitate discessissent, sciebant honores et magistratus deferri illis oportere, qui minime eos appeterent, et maxime mererentur. Intelligebant virtutem excellentium virorum, etsi magnos impetus a natura sumat, tamen doctrinâ consummari, quae, ut sapientiam dare sola non potest, ita animum ad eam augendam roborandamque parat. Eo munere dum fungitur, uxorem duxi Matronam


page 129, image: s133

lectissimam honestissimamque Adelheidam a Middelburgo, Gerardi a Middelburgo consulis Svvollani filiam, e qua liberi superstites exsistunt tres: inter quos filium, Iuvenem Ornatissimum Candidissimumque, Gerardum Bronchorstium, Iuris Utriusque Doctorem, coram hic adesse cernitis. Patriam urbem summa fide et diligentia consul tuebatur, nec quidquam omittebat, quod provideri fierive ab homine prudentissimo poterat, et tamen derepente tempestas inopinata totam urbem perculit. Hostem adversum homini strenuo opprimere haud difficile est: occulta pericula vitare in promptu non est. Proditione ac perfidiâ prae sidiariorum militum Regi Hispano urbs traditur, eiectusque iterum in exilium noster est. Ceterum, ut solet Deus ex adversis secunda saepe gignere, haec tam tristis, tam subita rerum mutatio gradum huic fecit ad iucundum et honorificum otium. Contigerat tunc forte urbi huic Leydae id, quod saepe aliis civitatibus evenerat, quae diu quiescere nequeunt, sed si foris hostem non habent, domi inveniunt. Oborta hic erat inter cives discordia et factio quaedam, cui cum sese incautius miscuisset Iurisconsultorum princeps Hugo Donellus, anno M DC LXXXVII. Academiâ nostrâ relicta in Germaniam commigravit. Vocatus statim in eius locum Bronchorstius est, dignusque videbatur tanto viro successor. Ita ille ordinariam iuris professionem ex eo tempore suscepit, et in hoc munere procul a Republica, etiam post receptam restitutamque Daventriam, aetatem egit. Annus hic est quadragesimus, Auditores, ex quo doctissima eius vox haec Academiae subsellia, atque has sedes personare coepit. Quae res quam bene, et feliciter et successerit, nusquam deesse testes possunt. Vos, quotquot hic adestis Iurisconsulti, qui ex ea tempestate Ius Civile tractavistis, discipuli fere eius fuistis. Quorum pars nunc Rem publicam, quidam curiam utramque iuridicam regunt, alii Academiae huic praefuêre, aut praesunt nunc etiam. Ut taceam quam multi summi viri iam diem suum obierint, quos habuit praeclarus noster se nex debendi reos. Scripsit quatuor centurias legum, quae in speciem contrariae videbantur, et conciliationes earundem. Ad haec duas alias Miscellaneas centurias controversiarum iuris, atque etiam methodum Feudorum adiecit: praeter commentarium in titulum de Reguli Iuris, quem ab auditoribus pridem editum, mox meliorem


page 130, image: s134

locupletioremqueve reddidit. Fama eius et existimatio per totam Germaniam mirum in modum magna et illustria fuit: ut passim apud omnes modo Iurisprudentiae, modo legum pater appellaretur. Non aliter hercle, quam si proprium id quoddam et gentile familiae nomen esset. Id quod fortasse nobis, qui cottidie adspectu et alloquio eius fruebamur, incredibile pene erit. Sed ita nimirum comparatum est, ut summorum virorum praesentia gloriam eorum minuat, maiorqueve sit virtutum ex longinquo maiestas, quae vitio quodam humani ingenii nullam adeo ob rem magis evilescunt, quam occursu crebro, et rerum optimarum fastidio. Rectoris Academici munere functus est anno M DC CIV. in quo sane fide ut optima, ita propensissimo in Academiam affectu gessit omnia, ac Senatui, collegisqueve suis numquem defuit; quorum ornamenta et commoda adiuvit auxitqueve. Quae quidem exstant adhuc publicis actorum monumentis consignata, ut semper futurum aliquid sit, quod acceptum feratur huius beneficentiae. Memoria ei fuit inusitata, et, ut ipse dicere solebat, ferrea; rerum omnium, quas in vasta hac et prope infinita iuris pervestigatione semel cepisset, admodum tenax. Diligentias insuper adeo et perpetua et indefessa, ut non contentus intra Iurisprudentiae spatia consistere, a nullo studiorum genere continuerit flagrantem animum. Quare et politica tractavit, notasqueve etiam in doctinae civilis aphorismos quosdam saeculo publicavit: et ne ea ignorare videretur, quae posita in Graecarum literarum cognitione sunt, proverbia Graecorum, quae versibus comprehendit Illustrissimus Scaliger in opere pulcherrimo, quod Stromateus ab illo inscribitur, Latine omnia vertit. Quem librum iam Typographis excudendum commiserat. Vir fuit studio in Rem publicam atque in religionem summo: morum comitate, humanitate, facilitate insigni. Inter amicorum primos habuit Viros Clariss. Collegas suos, Cornelium Grotium, Iulium Beymam, Everardum Vorstium, Willebrordum Snellium, quibus superstes fuit: denique Cornel Svvaneburgium, quem usque ad extremum vitae dilexit tenerrime constanterque. Sermones eius in consuetudine vitaque familiari acuti, et ut plurimum literati. Proverbia totidem aut apophthegmata singula videbantur. Quare habebam fere, quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in alloquio et suavitate omne curas


page 131, image: s135

doloresque deponerem. Ubi ludere aut iocari vellet, nihil triste, nihil senile agnovisses. Idem inter res serias gravissimus cordatissimusqueve. Valetudine ante plures annos infirma saepe erat. Et intercurrebant morbi, qui diu eum lecto affigebant, in quibus inesse vis quaedam melancholiae videbatur. In quo profecto nihil novi ei contigit. Solet hoc, quodcumque tandem est, maximisacerrimisque ingeniis accidere. Excelsus ille naturae veriqueve auctor Aristoteles omnem in hominibus excellentiam, et quidquid in utramque partem bom aut mali a communi conditione plebis recedit, in sola atrae bilis varietate collocat. Inde vult exsistere non eos solum, qui aliis praestantiores sunt in Philosophia, in Republica regunda, et in arte Poetica: sed Sibyllas quoque, et Bacidas, et eos denique omnes, qui instinctu numinis agitentur. Inter haec cum aetas eius iam ingravesceret, et requiem, immunitatemqueve diuturni laboris suo quasi iure exposceret, concessum ei tandem illud est, quod maximis eius virtutibus, meritisque debebatur, ut a lectionum publicarum muniis vacaret, atque ut nihil nisi nominis sui honorem impertiret Academiae. Ex qua quidem tempestate, cum mox starim morbus discessisset, otium altum iam nactus (quod mirabile dictue est) minime otiosus tamen fuit. Videbat iam in extremo vitae pene se situm, nec diu abesse posse fatalem illam et decretoriam horam, quae in meliorem rerum statum nos transmittit. Quare sacrae doctrinae studiis totum se dedit, piisqueve cogitationibus pectus implevit, et haesitationes omnes, difficultatesqueve, quae in religionis nostrae mysteriis oborerentur, quottidie ferme collegis suis, Viris Reverendis, SS Theol. Professoribus, quos habet haec Academis clarissimos, cum publice tum privatim proposuit. adeo pulchra res ei videbatur consummare vitam ante mortem, ac deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem. Ceterum, cum esset litterarum quoque et antiquitatum aestimator, addebat in extrema aetate reliquis quoque curis et studia literaria, ac libenter interdum, duos Academiae nostrae praesules D. Danielem Heinsium, equestri dignitate Virum, de Republica Romana, dequeve civili doctrina facundissime prudentissimeque disserentem, et Clarissimum D. Ioannem Gerardum Vossium, temporum rationem, ac mundi saeculorumqueve fastos, aut etiam Graecas literas explicantem, audiebat. Et iam novissime huius lectioni Graecae intererat, cum inter haec doctrinae oblectamenta


page 132, image: s136

morbi ingruentis initia sensit, ac domum cum ea febrerediit, quae post paucos dies eum exstinxit. Ibi vero deinceps animus eius, non, ut in sene, morbo succumbens, sed alacer et erectus, contra languorem exurgens, quemad. modum de valetudine recuperanda non desperavit, ita nec mortem extimuit unquam. Mox cum vis mali acrius grassaretur, et vitae nullaiam spes superesset, quotquot eum visitabant amici, bene et recte praeparatum pectus eius ad mortem perspexêre. Quippe fiduciam omnem suam in DEO collocavit, et peccata sua solo Christi sanguine redempta profitebatur. Retulit nobis Magnificus Academiae huius Rector D. Iohannes Polyander verba eius, quae arrecta in caelum mente proferentem audivit, A Christo liberationem meam exspecto, quem novi mihi lucrum esse in vita et in morte. Ipse est via, veritas, et vita. Paratus sum emigrare ex hoc mundo, ut sim cum ipso, atque ut ipsum intuear. Et consimilia pene, atque in eandem sententiam sunt, quae intelligere interdum ex illo potuerunt Viri Clarissimi et Praestantissimi Dn. Andre???s Rivetus, et Antonius Thysius, Theol. Professores, D Festus Hommius, Collegii Theologici Ordinum Hollandiae Praeses, ac denique D. Ludovicus de Dieu, Ecclesiae huius Pastor. Haesunt verae illae et sincerae voces, quae ab imo pectore eiciebantur, cum persona eripitur, manetqueve res. In hunc modum grandaevus senex noster, qui iam annum septuagesimum et tertium pene impleverat, leni morte exspiravit, animamqueve caelo, unde profecta erat, reddidit. Ex huius viri morte quam grave vulnus Academia acceperit, squalor ille, et dolor publicus significat, quem in vestro omnium ore conspicio, Auditores. Abiit a nobis, excessitqueve vir langiore vita, atque etiam immortalitate dignissimus, non visurus nos amplius in his terris, non hic videndus nobis. Numquam posthac licebit dexteram illam humanissimam amplecti; numquam audire ac reddere notas illas et amicas voces. Sed quid ago? Non lubet mihi deplorare iacturam nostram, cum cogito quantum illi boni contigerit. Facessere patiar privati mei damni sensum, ne, dum propriis incommodis indolesco, non tam amicum, quam memetipsum, amare videar. Quo quidem animo et vos omnes esse, pro ea, qua senem optimum complexi estis, affectione, magna ratio suadet, Auditores. Et quis vero negare potest optim cum illo actum esse, qui facili cursu in portum


page 133, image: s137

pervênit aeterna quiete placidum, in quo semotus a rebus nostris seiunctusqueve longe, neque miseriis exceditur, nequeiis angitur, incommodis cum quibus nos quottidie dum in terris sumus, luctamur? Utique contigit ei illud singulari DEI favore, ut vegetis adhuc viribus in grandi hac aetate esset, ac vix sentiret senectutem suam imbecilliorem factam, quam adolescentia fuisset. Quare et labores patienter tolerabat, et ea faciebat omnia, quibus me quidem tot annis minorem plane scio iam nunc etiam esse imparem. Ceterum cum aetas eius iam in flexu esset, nec per rerum naturam stare diu in isto robore posset, quid, obsecro, longior ei vita attulisset, nisi consertim et simul omnia mala? Optima quaeque et iucundissima dies nobis illucet, dum in citeriore termino consistunt anni nostri. Quemadmodum in amphora gravissimum quodque turbidumqueve subsidit; sic in extremo aetatis nostrae quod remanet, non modo minimum, sed pessimum quoque est. Quis nostrûm adeo ultra modum deditus vino est, qui extremum amphorae exsiccet, et faecem quoque exforbeat? Beata quaedam res est ex hoc corpore evocari, antequam decrepita aetas coeperit vitiis suis concutere mentem, partesqueve eius convellere, et homininon vitam relinquere, sed animam. Et quid de senectute dico? Iuventam ipsam, et annorum nostrorum vegetum robur si spectemus, non est tam optanda res vita haec nostra, quam fortasse multis videtur. Quid enim habet boni? Quid non potius molestiae et calamitatis? Ipse homo, animal istud superbum et ceteris imperaturum, imbecillitatis imago est, ad omnem fortunae contumeliam proiecta: invidiae et calamitatis trutina: cetera, ut verbo dicam, pituita et bilis. Nunc de pectore ac faucibus, nunc de capite querimur. Quocumque se movet haec compago ex infirmis fluidisque contexta, nutrimentum mali sui ex se ducit. Nunc deiectio, nunc destillatio vitium facit. Tenuissimus causis et offensionibus, ac denique per illas ipsas res, sine quibus vivere non possumus, in tabem imus. In rebus, quae geruntur, nullum gaudium est, quod non continuo contaminet aegritudo aliqua. Dolor et voluptas per vices quasdam cedunt sibi et quidem brevior voluptas est. Spectandae alibi pravae improborum artes sunt. Regnum alibi avaritia, alibi


page 134, image: s138

ambitio tenet, et infera supera miscet. Inter haec mala quoniam versari necesse est, quamdiu in his terris gravi quodam necessitatis munere perfungimur, quantum, obsecro, iam lucrum est, cito emori? quam bene cum illis agitur, qui ex hac vita in quandam veram atque incorruptam felicitatem emittuntur? Falsum est et inane quidquid hic laetum nobis in terris imaginamur, etiam tunc, cum in rebus summis et affluentissimis sumus. Caesar Augustus supremo die amicos admissos percunctatus, Ecquid iis videretur mimum vitae commodo transegisse, addebat et clausulam, iussitqueve uti statim, cum excessisset, plauderent omnes, et cum laetitia strepitum darent. Nimirum summus ille princeps, qui ex se uno pendêre omnia videbat, qui imperia gentibus dabat et adimebat, haec ipsa, quae tantopere mortales concupiscunt, propter quae bella suscipiunt, et Rem publicam turbant, quisquilias volantes et venti spolia iudicat. Pertaesus ille mundum est, nec amplius agere histrioniam cupiit. Satis diu hoc saxum volverat. Liberari voluit. De ceteris paganis, qui pariter religionis nostrae sacra non novêre, quid dicam? Equidem ego cum eos intueor, plerosque eorum video, qui modo pectus sapientiae studiis imbuerunt, ita animatos fuisse, uti mortem non iam fortiter ferendam, sed etiam optandam existimaverint. Non libet mihi eius rei exempla, quae prope infinita sunt, afferre, ne in immensum nostra evagetur oratio. Illud duntaxat ad nos pertinet, ut cogitemus, si tanta animi promptitudo ad excipiendam mortem in illis fuit, multo iam magis in nobis, qui DEI Dominique nostri IESU CHRISTI disciplinam profitemur, tale et studium et votum esse oportere. Quid enim? Non illi miseram sortis suae conditionem, quae ex peccati poena atque ex iusta DEI ira proficiscitur, scivêre. Nec rursus futuri saeculi agnoverunt bona, quae Christianis ex meritis Servatoris nostri exspectanda sunt. Sed nec intelligebant, qua via ad aeternam felicitatem, quae promissa nobis post hanc vitam est, pervenirent. Non capsebat mens eorum tenebris obsita tantam rem, tam salutarem, tam divinam. Et tamen pulchrum putabant mori, uti immunes saltem a vitae malis essent. Silenus, hominum olim omnium sapientissimus, cuma Mida rege captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem,


page 135, image: s139

Non nasci homini longe optimum esse; proximum autem quam primum mori. Male vero et perquam inepte Silenus sensit. Est quidem verum alterum illud, optimum cito mori, certe homini Christiano. Quid enim pulchrius est, quam esse cum CHRISTO? At prius illud, non nasci, non est optimum. Quin imo magnum beneficium est, cum natos nos DEUS ad aeternam vitam, atque ad beatissima gaudia per pauxillum aerumnae traducit: cum redemptos nos ex tenebrarum vinculis in regnum filii sui transcribit, ubi omnia rerum omnium arcana nobis retegentur: ubi admirabimur divinam lucem, eamqueve suo loco videbimus, quae nunc per nebulam nobis fulget: ubi gaudium ineffabile est, quod nec oculis qu squam ante adspexit, nec auribus percepit, nec animo aut cogitatione complecti potuit. Equidem ego quid de Homero pronuntiandum sit, quem tanti fecit antiquitas, nescio. Certe quidem in tanto auctore ridiculum illud est, ac longe etiam a sapientiae sacris alienum, cum apud eum Achilles in mortuorum sedibus regnum in manes ceteros tenens, malle se ait in terris pauperi colono villissimâ mercede iervire, atque agros colere, quam illic imperium et summam rerum tenere. Nimirum scripsit hoc ille, qui, ut oculis, ita mente etiam in religionis causa caecus erat. Melius longe rectiusqueve sensit divinus noster vates, qui eodem tempore pene vixit: cuius illud exstet Oraculum, Cupere se potius in DEI atriis per unum diem esse, et ianitoris munere illic fungi, quam alibi vivere per mille annos. Tantam ille beatitudinem et gloriam eius vitae cogitavit, quae nos sacratos in omnia saecula cum DEO coniungit, et suprarerum hoc universum collocat. Haec est, Auditores, haec est illa felicitas, qua optimus senex nosterfruitur, qua totum se perfundit: quam excipit magna et aeterna pax: quam nullus maeror, nullusqueve metus contaminat. Et quid dicam amplius? aut quo modo dicam? aut quid omnino no dicam? Iam medius fidius, cum istam sortem eius cogito, propemodum dolet mihi, quod me antecesserit. Sed non patitur aut candor meus, aut illius amor, ut quidquam illi invideam. Beatum vero te, beatum ter quaterque, Bronchorsti: qui, cum antea multam operam in rerum sacrarum pervestigatione posuisti, nunc cupiditatem tuam exsaturare potes, et ea inspicere, ea discere, quae nos cuncti ignoramus.


page 136, image: s140

Nunc inter caelestes orbes vero lumine te imples; nunc noctem nostram, et has tenebras, in quibus vivimus, miraris, Nunc procul dubio sedes illic, et ludibria cadaveris tui rides ex alto. Liberatus iam es ab omnibus malis, atque etiam ab eorum iudiciis, qui nec praesentem virtutem aestimant, et sublatam ex oculis quaerunt frustra. Tu vero vale, vir summe, et aeternum salve. Nos, sicut te viventem impense et amavimus et coluimus, ita memoriam tui carissimam iucundissimamque iure meritoque deinceps conservabimus.

In Nomen Celeberrimi ICti EVERARDI BRONCHORSTII.

Si Bronchum iuris pleno qui gutture potat
Et rivulos et evomit
Appellare licet quemquam, Bronchorstius inde
Daventriensis dicitur.

Eius Symbolum: BEATA GENS, CUI IEHOVA DEUS. SCRIPTA.

)*enantiofanw=n Centuriae quatuor et conciliationes eorundem Hanoviae 1603. 1607. in 8. Lugd. Bat. 1598. in 4.

Centuriae duae Miscellan controversiarum iuris: Lugd. 1602. 1610. et iunctim centuriae sex 1621. in 8. Hardevici 1652. in 8.

Enarrationes in Titulum Digestorum de diversis regulis iuris antiqui: Francof. 1608. Lugd. Bat. 1624. in 8. Rostoch. 1626. Lipsia 1667. Amsterod. 1665. in 12.

De studiosorum Privilegiis: Lugd. B. 1621. in 4.

Exempla ad Aphorismos Politicos Lamberti Danaei: ibid. 1623. 1639. in 12.

Methodus Feudorum, cui adiunctae sunt orationes duae; Una de studio iuris instituendo, altera de laudibus iurisprudentiae: ibid. 1613. Ultraiecti 1652. in 8.


page 137, image: s141