07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 011, image: s015

VITA CUNRADI RITTERSHUSII IC. Consiliarii Reip. Norimbergensis, et Academiae eiusdem quondam Antecessoris, etc. Descripta a GEORGIO RITTERSHUSIO F.

PHilosophos, qui ad virtutis et gloriae studium adolescentes ducere hortarique unice satagunt, hoc suasorium monitum proferre scimus. Quicquid tractent vel agant Adolescentes, cogitent id se in conspectu reverendi alicuius senis facere, qui per angustum virtutis tramitem, ad augustum honoris fastigium pervenit, quique ex praescripto recte, Deoque subiectae rationis omnes actiones instituat, illum imitentur, et ad ipsius vivendi normam suam quoque vitam componant. Quod si quidam maiorum et e familia ipsorum doctrinae velvitae integritatis, rerumque praeclare gestarum laude claruerint, tanto magis ipsis incitamento esse debere domesticum exemplum: ne adulterina videantur soboles, atque in ipsos Aristippi apophthegma congruat, qui eiecto filio suo a)kola/stw| et degenere, eat; de causa ab amicis reprehensus: An nescitis, respondit, stigmenta et pediculos aeque a nobis provenire: Quos tamen abhorremus, pedibusque conculcamus: Ita ergo agendum cumiis, qui sanguinem tantu a maioribus suis traxerunt, animi vero vel ingenii dotibus illis omnino sunt dissimiles Sin hoc natalium splendore Adolescentes destituantur, iidem animorum curatores atque Medici eos monent, ut caput altius exserant, aliorumque heroum vitas legant, contemplentur, imitentur. Me, cui Dei munere, pro quo mega/lh xaris2 a)utw|, honestus contigit ortus, satis cum Avorum, tum parentis inprimis exemplum ad virtutis et doctrinarum studia urgere potest, ita ut opus non habeam foris bene vivendi studendique rationem et paradigmata querere: Ad illorum virtutem si pervenire potis essem, haud postremum inter viros honoslocum et nomen me consecuturum omnino confido. Itaque ut quottidie ilos non tantum somniarem, sed et eorum vitam, acta, gestaque continuo


page 012, image: s016

inspicerem atque examinarem, in usum et memoriam meam nonnulla, quae in vita Parentis mei desideratissimi a)ciomnhmo/neuta mihi visa sunt, confignavi: quae cum Typographus secum communi cari a me petiisset, neque ipsius petitioni refragari, neque pietatis officio deedsse volui. amicum vero Lectorem maximo quaeso opere, ut crassum filum boni consulens, eorum potius veritati, quae ex scriniis prvatisque annotationibus side sincera, absque fuco et hyperbolicis verborum lenociniis deprompsi, intendat, nobisque faveat.

Natus est CUNRADUS RITTERSHUSIUSIC. An. no 1560. qui multis Principibus ac Viris doctis et natalis et mortifer fuit. Lucem eodem anno videre Christian. I. Saxoniae Elector, Carolus com. Palat. Rheni, Ernestus Fridet. Marchio Badens. Ianus Gruterus Antverpiens. Philologorum nostri saeculi Princeps, amicus tw| maka/rith| nostro usque ad aram optimus et intimus: Caspar Bauchinus, celeber. rimus Basileens. Medicus et Anatom. vitam cum morte commutavêre Francis. II. Galliae Rex; Gustavus Rex Sueciae, Maria reg. Scotiae. Philippus Pomer. Dux, Philippus Melanchthon, Georg. Sabinus, Petrus Lotichius, 11. Poeta et Med. LL. Alexander Monsign. IC. et plurimi alii, Mensis natalis et fatalis ipsi fuit September, ut ipse testatu Iubilaeo suo his verbis: Huius mensis d. 25. primum ante hosce L. annos hanclucem aspexi, in urbe honesta Brunsviga, hone. stis, et quod caput est, Christianis parentibus natus. Hoc mense lavacro aquae in Spir. Sancto renatus et Christo insititius, et Ecclesiae DEI civis factus sum. Hoc mense an. aetatis 33. An. Christi 1593. primi coniugii mei suavissimi benedictionem divinitus percepi, et primogenitu filium meum Henricum suscepi. Hoc mense ex periculo vitae praesentaneo, quod a submersione in aquis impendebat, plus vice simplici ereptus et in vivis consetvatus sum: semel an. aetatis 14. ineunte (An. Christi 1574.) ipso die Michaelis, quo die in profluentem Ocrae, Brunsvvigam perlabentis, prope molam arcis decideram, et multum iam aquae hauseram, sussocationi proximus, sed ope hominis forte superventientis extractus. Iterum autem anno 1587 cum in Maeno navigatem, et Francofurtum (quo tendebam) ferem conspectu haberem. Ibi namque unnus ex comitibus itineris, qui mihi ingntus, Werthemii nobiscum conscenderat navem, in ipsa correptus a malo Spiritu, et ut vetere verboutar energumenos factus (erat enim, ut postea nobis relatum fuit, lunaticus)


page 013, image: s017

ita horrendum in modum et vociferabatur et toto fese corpore iactabat, ut navem in utrumque latus vacillantem conquassaret, vixque a validissimis duobus vel tribus viris retineri posset, nosqueve omnes, qui eadem in navi eramus, digitis a morte remoti quatuor (ut ille ait) in discrimen vitae presentaneum adduceret: ne quid de reliquo terrore dicam, quem omnibus nobis energumenus ille vociferationibus suis et corporis contortis diris atque absurdis agitationibus incutiebat. Hoc eodem mense An. 1580. cum Helmstadii in Acad. Iulia studiis operarer, ex lue illa epidemia, quae tunc temporis ferme totam Europam pervagata multos sustulit, et mequoque gravissime prostravit atque afflixit, quasi a portis mortis et inferis sum retractus, valetudinique per DEI gratiam utcumque restitutus. Hoc denique ipso mense studiorum iurisprudentiae testim. publicum consecutus. Basil. IX. Septemb. an. 1592. Doctor renuntiatus sum: indeque Altorfium redii, peregrinatione mea feliciter confecta, et domicilium collocare caepi in Academia ista; cuius Curatores Nobilissimi et Ampliss. me paulo ante in Professorum numerum, aliis prelatum competitoribus, benigne coopt arunt. Omitto nunc brevitatis causâ alia quaedam longinqua itinera, quae hoc ipso mense feliciter confeci, divina ope protectus et conservatus. Nec illud vero reticendum est singulare DEI benesicium, quod an. 1606. cum hoc ipso mense quaedam pestilentiae semina in hac Acad. apparuissent, nonnullosque infectos nobis eripuissent (inter quos etiam CL. U.D. Nicol. Taurellus Montbelgardens. Medicus et Philos. acutissimus, Acad. Noricae per XXV. annos Profellor) mature illa extinxit: nec solum me cum familia incolumem conservavit, sed etiam universum corpus Academicum, cuius ego tunc Rectoris vices gerebam, hoc omnimetu clementiss. liberavit, et dissipationem caetus Scholast ci, quae metuenda nobis videbatur, avertit. Haec ipsius verbis. Qui divinorum beneficiorum tamquam torrentis in unum mensem confluens ut mirabilis est, ita mir abilior dies Matthiae Apostoli, qui Carolo. V. Imp. feliciss. fuit atque prospertrimus. Ita enim Alfons. Ullos lib. 2. de vita ipsius p. 67. b. Il giorno di S. Matthia a 24. di Febraio, corse prospero all'lmperadore Carolo V. Percioche in questo dinacque, nel mede simo su coronato, in questo di vinse il fatto d'arme della Bicoca: et pag. 69. b. Havendo da piu lati asseltato il Re Francescodi Francia, chi assediava Payia, nel Parco lo constrinse a uscir del


page 014, image: s018

suo forte, lo vinsee eprese nel medesimo giorno. A. 25. et P. 8416 II. Carolo V. fu coronato il Givedia 24. Feb. dell' a. 1533. giorno felicissimo perlui nel quale haveva havuto diverse vittorie, e in quello stesso era nato. Sed de diebus et locis fatalibus, Lectorem remitto ad Mich. Piccart. observ. histor. Redeamus in orbitam. De Parentibus et Maioribus Parentis nostri tou= en a(gi/ois2, ex ipsius autographo ad compatrem quendam suum hac adscribo: Maiores mei ultra Proavum paternum Mindae domicilium habuerunt, ibique honesto inter suos cives loco fuêre. In ea urbe (ut de caetetis taceam) Proavus meus etiam honoribus functus est amplissimis, Ibidem avus meus p. m. Henricus Rittershusius natus est Anno 1503. Is amore renascentis purioris religionis Wittebergam profectus, Luthero et Philippo diu operam dedit, praeter iuris civelis studium. Quae res ipsum Optimo Principi Ernesto. Brunsvvicens. et Luneburg. Duci, eiusque filiis Francisco Othoni etc. abeo commendavit, ut nomine quidem a secretis, revera eum inter primos consiliarios carum haberent. Cum is Cellae in aula patrem me. um, Balthasarem, una cum aliis XIV. liberis procreasset, in bonis literis et doctrina pietatis eum diligenter institui curavit, et adolescentem Wittebergam misit D. Philippo commendatum: Ubi cum aliquot annos (quinque aut sex. puto) in studiis exegisset, tandem ob patris sui morbum (qui ipsum rebus humanis exemit, conflictatum cum quartana per 15. hebdomadas dierum) revocatus est domum, et a Principe propter merita patris donatus benesicio Ecclesistico in aede Brunsvvicensi ad S. Blasium: cuius ius Patronatus ad illum Principem pertinebat. Ea igitur occasione parens meus Brunsvvigam venit, ubi sedem ac domicilium rerum suarum fixit, ductâ uxore Margaretâ Bergiâ M. Matthiae Bergii nostri sorore, quae M. Conradi Bergit Ecclesiastae Brunsvvic. filia erat. Cum esset iuvenis, Ioachimum Morlinum et Martinum Kemnitium in schola publica Brunsvvigae docentes diligenter audivit tam epistolas Pauli, quam locos communes Philippi. Eorum hortatu saepe etiam coram Brunsvvicensibus contiones habuit, Sed mature consilium mutavit, quod sibi hoc vitae genus parum conveniens esse sentiret. Itaque ad ius animum adiecit: in quo et privato studio et iudicialibus exercitationibus egregiam iuris cognitionem est assecutus. Liberos suscepit ex duobus matrimoniis XI. ex quibus sex etiamnum


page 015, image: s019

superstites sumus, duo fratres et quatuor sorores. Mortuus est 9. August. Anno 1602 Patrui mei partim in Hispania et Belgio stipendia meruerunt, partim per celebres Saxoniae et Pomeraniae urbes honesti sunt cives: unus eorum Praefectus est arcis in Ducatu Luneburgensi. Propatruus meus Gregorius Hildesiae in summo templo organo Musico praefuit, aliaque postea officia honestiora administravit. Maiores mei a linea materna multi Senatores fuerunt Brun svvigae, ut etiam nunc quidam ex illa cognatione sunt: ceteri cives honesti etc.

Prima pietatis, literarum et bonarum artium fund menta o( makari/ths2 path\r mou= iecit in schola patria, cuius tum Rector erat avunculus ipsius Matthias Bergius, vir linguae Hebreae, Graecae et Latinae peritissimus. Theologus et Poeta non vulgaris, quod ipsius scripta iam dudum edita loquuntur famamque augebunt deinceps, su\n *qeou= pala/mh|, edenda. Sub cuius institutione tam praeclaros fecit profectus, ut pulcherimam in parentibus et propinquis de se spem non circumforaneae, sed solidae et profundae eruditionis atque scientiae excitarit: Qui proinde suis etiam partibus deesse noluerunt, ipsumque uberioris ingenii culturae ergo in celeberrimum omnium artium et facultatum emporium Iulium, quod est helmaestadii, An. 1580. ablegarunt: ubi praeterquam quod sacratissimae iuris scientiae operam dare coepit, sacribendis rebus variis oratione cum soluta, tum ligatâ Graeca et Latina, industriam suam et in Philologicis dexteritatem singularem Professoribus, et inter illos D. Heshusio, ita probavit, ut de promovendo ipso Halam Saxonum Anno 84. ad scholasticam functionem consilia invierint. Quia vero animus ad sublimiora tendebat, medullisque ipsius iurisprudentia iam insederat, repudiatâ Provinciâ istâ, telam iuris sub CL. ICtis Ioan. Borcholt et Ioan. Iagemanno feliciter caeptam, sibi pertexendam censuit. Erat tum praeter alias Germaniae Academias celeberrima Altorsina, nomine summorum ICtorum, quos audiendi cupiditate incesus, a Parentibus petiit, ut integrum sibi esset Altorfium concedere. Idquo eo facilius impetravit, quod Avunculus et Praeceptor quondam ipsius Matthias Bergius ibi Philosophiae moralis exphilcationem susceperat. Relictâ ergo Iuliâ, anno 84. sedem studiorum suorum in Academia Norica fixit. Ubi raptus admiratione Giphanii, quem


page 16, image: s020

iurisprudentiae Reginae, Philosophiam, Philologiam et Philistoriam, tamquam pedissequas more rarissimo iungere, et in docendo brevem atque perspicuum videbat, totus ab ipsius ore pependit: lectiones ipsius non iuridicas tantum, sed et Ethicas et Politicas summâ assiduitate frequentavit, statuens cum Theone th\n a)kroa/sin ti/s2 ou)k a)\n a)s1meni/sei; ta\ meta\ po/nwn toi=s2 a)/llois2 ei)rgas1me/na e(toi/mws2 lamba/nwn. Et Isocrati obtemperans, qui katana/liske, inquit, th\n en tw=| bi/w| xolh\n ei)s2 th\n lo/gwn filhkoi/an ou)=tw ga\r ta\ toi=s2 a)/llois2 xalepw=s2 e(urhme/na sumbh/setai\ soi r)adi/ws2 manqa/nein. Itaque integra commentaria Ethica et Politica ex ore Giphanii excepit. Et ne a)roa/sin qewrhtikh=s2 filosofi/as2 negligeret, Philippo Scherbio, Med. et Philos. peripatetico acutissimo in Metaphysicis auscultavit, testante M. S. quod etiam nunc nobis ad manus est. Quâ suâ diligentiâ cum publicâ tum privatâ, et Professorum plerorumque amorem, et Senatorum atque Patriciorum Norimbergensium gratiam sibi conciliavit eam, ut liberos suos inspectioni fideique eius concredere nihil addubitaverint. Giphanium vero tanto studio sectatus est, ut cum Altorfio Ingolstadium migraret, ipsum tamquam umbra corpus comitaretur, et viri exquisitissimi iudicii, nullique secundi doctrinam, quoad liceret hauriret. Ex quo vero Auditor ipsius fuit quinque magna iuris volumina: Commentaria in quatuor Libb. Institut. duo iusta volumina in ius civile: Explicationes IX. Libb. Cod. Tractatum de iudiciis: de regulis iuris: de pignoribus: de iure dotium: de remediis iuris: de renuntiationibus etc. collegit: Quibus intra illud temporis spatium conscribendis neque lynceos oculos, neque tachygraphei manum sufficere quis diceret? Quo vicissim affectu atque favore Giphanius Dn. Parentem nostrum prosecutus fuerit, si non sufficit, quod praesidium disputationis de Actionibus empti et venditi, habitae Ingolstadii 23. Martii, Ann 1591. ipsi non denegavit, argumento sit, quod ipsum su/niron suorum laborum cooptavit cum in aliis, tum in Commentario de iustiniano in quo Giphanium se virum praestitisse omnes, quibus acetum est in pectore, uno ore confitentur. Idem testantur literae frequenter ad ipsum absentem datae: et cumprimis praefatio Partitionibus Feudalibus praefixa. Nactus est insuper Dn. parens Ingolstadii Doctorem Andream Fachineum ICtum celeberrimum. Ibidem aliquando disputationis aleam cum Gregorio de Valentia


page 17, image: s021

celebri Iesuita subire non dubitavit: Usus est familiariter cum Professoribus reliquis, tum Philippo Menzelio, et Alberto Ungaro, SS. Theol. Doctore, qui ipsum propter modestiam et eruditionis amoenitatem non leviter amarunt, hic vero et hoc elogio insignivit: Revixisse D Nazianzenum, quia vivat Cunradus Rittershusius, qui in scribendis Graecis carminibus potis sit genium et ingenium Nazianzeni ostendere. Cogitans vero a)na/pausin en pa/nti glukei=an e)/rgw|, atque dedecori sibi ducens semper inter libros sepultum esse, hominem tantum de schola aliquando audire: aliorum hominum vitam moresque non cognovisse: se ICtum atque Politicum in societate civili cum variis vivere non didicisse, Anno 87. in Franconiam et Hassiam excurrit: Francofurti cum Fr. Modio; Heidelbergae cum Ioanne Posthio et Paulo Melisso: Marpurgi cum Regnero Sixtino, aliisque iuris luminibus clarissimisnotitiam contraxit: Anno sequenti Sueviam peragravit. Anno 87. cum Salomone Panthero, alias Rifinio, Bohemiae Metropolin Pragam lustravit: An. 91. Austriam et Pannoniam adiit, in quo itinere ab illustri Comite. Dn. IULIO a SALMIS etc. ad munus Consiliarii invitatus fuit: quod tamen cum propter alias rationes, tum propter comporationes crebas, et modum vivendi a se quam alienissimum, renuit: ut ipse elegiâ quâdam ad Ioannem Trudisium Salmensem scriptâ apud Galgocium Pannoniae, in arce dicti Generosi Comitis, prid. Cal. Mai. Anno 1591. his verbis fatetur:

Non facit ad mores aulica vita meos.
Non ego magnatum didici captare favorem,
Qui fragilis vitro non minus esse solet.
Nec me delectant strepitus, pompaeque tumentes:
Apta sed ingenio est vita quieta meo:

Eundemque apud se retinere studebat Hieronymus Arconatus Leorinus Silesius, S. C: M. consilio bellico ab epistolis Viennae mense Maio Anno 1591. quem tamen renitentem hoc tandem dimisit Epigrammate.

Vellem ego nobiscum posses Cunrade morari
Innumeros lautâ conditione dies.
Namque tuo ingenio multum Delector amoeno,
Delector nitidis carminibusque tuis.
Compositi mores et verba carentia fuco,
Prudens simplicitas pectoris usque placent.


page 18, image: s022

O quam vita mihi tecum iucunda, profana
Quam procul a vulgo dulciter acta foret.
Sed quia te revocant, patriasque revisere sedes
Fta volunt, fatis morigerum esse decet.
Arbitrio superum (quis nescit? cuncta reguntur:
Hunc natale solum, hunc terra aliena beat.
Vade igitur, cursum vitaeque vieque secundum
Aethereus Rector per loca cuncta dabit.
Infixa haerebit nobis tua semper imago,
Pro te fundemus vota, piasque preces.
Tu facias ut idem cupimus: sic tempore nullo
Rumpetur nostrae foedus amicitiae.

Eodem anno 91. Mense Iulio per agrum Wurtenbergicum et Brisgoviam Basileam adiit, petendi supremos in iure honores ergo quos Tubingenses et Friburgenses ultro ipsi transeunti offerebant, salvâ quoad hos quidem religionis diversitate, Examen subiit Piraste d. Samuele Grynaeo, et Ioh. Gut, IC. tum temporis Rectore: Disputationem instituit, de bonis maternis aliisque adventitiis liberorum: Orationem: An haereticis data fides servanda sit. Competitores habuit tres: qui cum invidiae vitandae causa sorti ordinem committere, quam Decani iudicio maluissent: Sors vero D. Cunradum, parentem p. m. ultimum esse voluisset: Nobilis competitor, cui primus locus erat attributus, ultro ipsi cessit: quod cum ipse modeste recusaret, accedente reliquorum competitorum voluntate, et Promotoris auctoritate, primo loco constitutus, et unanimi Facultatis iuridicae consensu, nemine dissentiente sollenni ritu Doctor renuntiatus est V. Idus Septemb. Decano et promotore Samuele Grynaeo, Ioanne Gut, Rectore. Tiarâ doctorali orntior Altorfium reversus, postquam publice ibi docere caeperat, maturo consilio (neque enim more multorum de vacca prius quam de stabulo, ut proverbium habet Germanicum, cogitavit) aimum ad matrimonium applicuit, et honesto amore complecti caepit HELENAMSTAUDNERIAM: natam VII. April. Anno Christi 1569. patre GEORGIO STAUDNERO, et matre BARBARA HESSA. Pater cum iuvenis Halae Saxonum iuventutem Scholasticam per aliquot annos instituisset Wittebergae Theologiae operam aliquandiu dedit sub Philippo Melanchthone. Postea in Italiam profectus, praecipuas eius regiones et urbes perlustravit. Inde reversus Ecclesiae Noribergensis, quae est ad D. Sebaldum, ministerium suscepit; quo aliquot annos cum laude perfunctus,


page 19, image: s023

Solisbachium, quod est Palatinatus superioris, oppidum vocatus est, ut ibi in patria sua Pastorem ageret, simulque vicinarum Ecclesiarum curam et inspetionem iustineret. Ibi ad senecturem usque sine ullis morbis ac molestiis tranquille vixit, exstinctus morbo epidemio autumnali, An. 1580. climactere suo 63 quem magnis fere ingeniis fatalem esse experientiâ constat. Ita autem ubicumque vixit, sese gessit, ut omnibus gratus et carus esset praesens et vivus, discedens vero et moriens magnum sui desiderium relinqueret. HELENA mater, post Patris obitum, a quo prae ceteris liberis impense diligebatur, partim Solisbachii apud matrem partim Noribergae apud fratrem natu maximum GEORGIUM, partim in aula Palatina Principis OTTONIS HENRICI, quae est apud Solisbachium vixit, pedissequa et in gynaeceo curatrix arcae linteariae per quadriennium. Cum ea nuptias celebravit Dn. Parens 14. Novembr. An. 1592. et concordanti in matrimonio vixit annos 14. menses 6. dies 16. Obiit enim ultimo Iunii 1607. ex febri. Mater exstitit novem liberorum: Henrici, Balthasaris, Georgii, Nicolai, Ludovici, Annae Mariae, Christophori-Conradi, Helenae Christinae et Andreae: Ex quibus tertius, quartus et quintus filii, et ambae filiae, post utriusque parentis obitum in vivis mansêre, et sunt, DEI beneficio, etiam nunc sospites. In viduitate constitutus post longam deliberationem, utrum praestaret manere viduum, an ad secundas nuptias transire, tandem has praetulit, et sibi elegit alteram vitae sociam, Virginem CATHARINAM HOLZSCHUCHIAM, Viri Ampliss. et Consultissimi D. PANCRATII HOLZSCHUCHII, ICti Praesecti Praepositurae Bambergens. et Advocati Nobilitatis Franconicae filiam, cuius sororem alteram natu maiorem, Clarissimus et Iurisconsultissimus Vir, Dn. Doct. Andreas Dinnetus in matrimonio habet. Cum ea ergo matrimoniali foedere sollenniter ivuctus fuit d. 19. Iun. Anno 1609. atque ex ea suscepit Iustum Theodorum et Magdalenam: Qui liberi secundi matrimonii in fata mox concesserunt.

In quottidiano victu fuit parcus et frugalis: erga pauperes benignus: erga peregrinos cuiuscumque conditionis hospitalis et filo/zenos2. Frontem libenter exporrexit apud amicos: quorum colloquio ut liberius uti posset, non rarô convivia, non sumptuosa quidem illa, quibus tamen nihil necessarii deerat, honorato praesertim aliquo hospite praesente, instituit: eaque frequentiora, quo minus ipsi ex


page 20, image: s024

voto aliorum syssitia accedere licebat. Ex voto, inquam, quod Deo liberatori suo fecit. cum d. 18. Nov. An. 1602. noctis vigiliâ primâ a convivio quodam valedictorio, habito in aedibus Philippi Scherbit, Professoris et Doctoris Medici, domum tendens, sicarii qui inermem stricto pugione in via publica a tergo invasit, manus effugisset. Cui voto sincere stetit ad extremum usque diem: excepris casibus, si a Dn. Scholarchis, vel Senatu Norico ad convivium forte vocaretur, vel extra urbem aliquo invitaretur. Quâ morum severitate licet multorum reprenensionem incurrerit, satius tamen duxit, nil Deo vovere, quam voto contravenire, quidquid dicant vel sentiant alii, quibus omnibus placere ne Iuppiter quidem ipse potest: deque contemnendis vulgi sermonibus aliquand hos composuit versiculos:

Ne curato, quod hic vel ille garrit,
Urbs est libera, liberaeque linguae,
Nemo quas queat abdere in capistrum
Foenove ora, vel obserare farre.
Nos recte faciamus atque iuste:
Rumoresque hominum calumniantium
Omnes unius aestimemus assis:
Quos tandem sua vanitas refellet
Atque ipsos faciet sui pudere,
Si quae est gutta super pudoris usquam.

Professioni Institutiionum per aliquot annos praefuit, usque dum post discessum ex hac Academia Petri Wesenbecii, Scipioni Gentili, qui prius Pandectas explicabat, successio in locum sublimiorem daretur, Parenti vero Pandectarum Professio demandaretur: Qua durante praeter alia explicuit atque praelegit regulas Iuris, materiam ultimarum voluntatum: de iudiciis: de contractibus: de donation e mortis causa: LL. XII. tab. Synopsin iuris publici et privati, quam posteriorem tamen ad titulum saltem de feriis produxit ubi Deo placuit aeternas ipsi ferias indicere. Quanto vero studio et quo fervore profectus Auditorum suorum quaesierit, ex eo colligere est, cum morbi pertinacia viribus collegii adeundi ipsum exuisset, lectoque affixisst, Auditores, ne illis morbus damno esset, ut se privatim convenire non gravarentur, rogavit, in quo labore perstitit, usque dum succidanea in absolvenda lectione horaria opus haberet voce. Praeterca in gratiam eorundem Auditorum


page 21, image: s025

suorum a Professione ordinaria non nihil digressus, ipsis praelegit doctrinam feudalem: Nec non differentias iuris civilis et Canonici: Non solum publice disputantes praesidio suo iuvit, sed privatim vel Institutionum vel pandectarum collegia habuit. In summa, quicquid studiosi ab ipso petebant, ad nutum omnia praestitit. Cuius rei exemplo sunt Methodicae Novellarum exposiitiones, itidem in gratiam quorundam Iuris Prolytarum privatim traditae: non cessantibus interim vel praelectionibus publicis, vel causis in facultare iuridica, quae non rarae erant, decidendis, vel consulentium responsis, vel litigantium processibus. Praeter studium iuris, quae succisivis horis egerit vel in Theologicis, vel Philologicis, librorum ab ipso editorum (quem nos infra dabimus) monstrat et exhibet Catalogus. Quibus Herculeis laboribus si quis iungat epistolas singulis septimanis plus vice simpla in varias Europae oras, Galliam, Angliam, Italiam, imo et Graeciam ipsam, ad Scaligeros, Dauzas, Thuanos, Casaubonos, Lipsios, Heinsios, Bongarsios, Maximum Margunium Episcopum Cytherorum, et quis omnes enumeret, exarandas, nemo tam invidus erit, quin hanc filoponi/an laudet et admiretur. Admirabilis etiam in ipso fuit memoria, quâ tam variorum auctorum loca innumerato habere potuit, absque adiumento locorum, quos vocant communium, tam in iure, quam Lectione Patrum, historicorum, poetarum et philosophorum. Memoria tenuit Hesiodi libb. e)rg. *kai\ h(me/b. In lectione Homeri ita versatus fuit, ut in colloquio cum primario iam Antecessore Altorfino, tum temporis adhuc adolescente, linguae Graecae et studiosissimo et peritissimo D. Andrea Dinnero etc. solis aliqundo usus fuerit versibus Homericis. Cum Archiepiscopo Constantinopolit. qui An. 1607. Altorfinam Academiam salutaverat, itidem Graece conversatus est. Praeterque alias linguas exoticas impense delectatus fuit linguâ Gallicâ, cuius cognitionem consecutus est, ut quae legeret non solum intelligeret, sed et ad fontes linguae latinae exacte revocare sciret. *filokerdh\s2 omnino non fuit, subindeque illud Theocriti in ore habuit: a)uta\r timh/nte kai\ a)nqrw/pwn filo/thta pollw=n h(mio/nwnte kai\ i(/ppwn pro/sqen e(loi/mhn:: Est mihi gloria pluris amicitiaeque bonorum plurima quam mulorum et equorum armenta tentere.

Non inhio magnis, parvo me duco beatum,
Cum victu tegmen vota repletque mea.


page 22, image: s026

Quapropter honoratissimas et lautissimas vocationes recusans, a professione provincia quieta et ad finem, ad quem tendebat, apprime apta nec prece nec pretio sese avocari passus est: adeo ut frustra omnem lapidem moverint celeberrimae cuiusdam Reip. Legati, qui Ratisbonam ad Comitia An. 1608. tendentes, flectendi ipsius causâ a via deflexerunt, et in ipsis comitiis praesentem summo honore affecerunt. Ut taceam consilia Academiae iuliae et Ienensis de ipso ad se polliciendo. Taceam item amplissimorum honorum promissiones hinc inde vel Româ etiam ipsi datas, si aviditate dignitatum et divitiarum a veritatis et recti tramite abduci potuisset. Qui affectus erga Academiam Noricam et Remp. literariam cum inclitum Senatum minime lateret, singularem etiam de valetudine ipsius is curam habuit. Nam cum Anno 1598. febri quottidianâ malignâ laboraret, his ad patrem suum D. Balthasarum munificentiam istam verbis depraedicat: Nusquam nisi in hoc morbo meo magis se ostenderunt studia et voluntates erga me omnium ordinum: adeoque et Noribergâ nomine et iussu publico Collegii DD. Scholarcharum duo Medici ad me bis, primâ vice Nob. V. D. Ioachimus Camerarius, et D. Doldius, secundâ vero D. D. Herden et D. Doldius, sine meo sumptu missi sunt (ceteroquin usus sum fidelissimâ curâ et operâ D. Philippi Scherbii) qui coram me inspicerent, et in medium consulerent: me vero bono animo esse, deque nulla alia re, quam de valetudine recuperanda iuberent cogitare. Ita cum meo malo sensi, quam carus hîc sim omnium ordinum hominibus. Quae me res facilius apud exteros detinet etc. Quam proqomi/an incliti Senatus Norici (quod non absque praefatione Devotae gratiarum actionis refero) alterâ quoque vice in hoc eodem genere, de aliis etiam benevoli animi signis non loquor, D. parens expertus est, cum morbi violentia indies magis magisque vires ipsius prosterneret, ex eadem paterna providentia Amplissimus D. Scholarcharum Ordo Experientiss. et feliciss. Medicum, D. Ioachimum Camerarium, quem honoris causa hic nomino, Altorfium ablegavit, exquisitissimis remediis instruxit, et qerapei/an Professoris atque consiliarii sui commendavit ipsi quam diligentissime. Verum al mal mortal e Medico ne Medicina gli val. Male primum, ut in hoc morbo fieri consuevit, Dn. parens noster habere coepit a tussi, inde internae lancinationes et tormina corporis,


page 23, image: s027

fanguinis expuitio: quae interna tabis krith/ria tandem et externe eruperunt, ita corpus attenuando et emaciando, ut praeter cutem et ossa mors nihil invenerit reliqui. Nocte vero priore precationibus et lectionibus librorum consuetis suspiiriis quam devotissime Deo oblatis, mane intra horam quintam et sextam placidissime et ne illis quidem, qui a latere ipsi dormiebant, animadvertentibus, diem suum eheu! obiit, feriâ III. Pentecostes, qui erat dies 25. Maii, anno aetatis LIII. minus IV. mensibus. Anno Ch. 1613. An. Professionis 22 relictâ in maerore et sui desiderio summo Viduâ; et e priori matrimonio filiis tribus et filiabus duabus. Sepultus est in Caemiterio ad latus avunculi et praeceptoris sui M. Matthiae Bergii Ethices quondam in Academia Norica Professoris: Quorum animae sint en e)ulogi/a| kai\ ei)rh/nh| e(/ws2 ei)s2 h(me/ran th=s2 a)nasta/sews2 nekrw=n. amen. Scripsi Altorfi XV. Augusti Anno M. DC. XXII.

SCRIPTA.

Sententiae Iulii Pauli cum Scholiis Anniani recognitae et emendatae: Norib. 1590. in 8.

Oppiani libri IV. de Venatione: et V. de piscatione cum latina interpretatione, variis lectionibus e collatione aliquot MSS. et commentariorum: Lugd. Bat. 1595. in 8.

Guntheri Ligurinum, sive de rebus gestis Friderici Barbarossae, cum commentar. Tubingae 1596. in 8.

Phaedri Angusti liberti Fabularum libr. V. cum Comment. Lugd. Bat. 1596.

Maximi Margunii hymni Anacreontici de Graecis Latini eodem genere carminis: Augustae 1600. in 8.

Partitiones iuris Feudalis in duobus libris: Hannoviae 1603. Marpurgi 1615. Argent. 1659. in 8.

Isidori Epistolae ex MSS. Ducis Bavariae emendatiores, et integro libro prius non edito auctiores, cum notis et argumentis in singulas epistolas: Heidelb 1600. in fol.

Salviani Massiliensis opera, cum commentariis: Altorfii 1611. et Norib. 1623. in 8.

Malchi seu Porphyrii libellus de vita Pythagorae. ex MSC. primum prolatus et commentariis illustratus: Altorf. et Ambergae 1611. in 8.

Sex Prophetae ex numero XII. minorum carmine Hexametro latino coniuncti cum totidem Prophetis D. Iacobi Augusti Thuani: Ambergae 1604. in 12.


page 24, image: s028

Argumenta Graeca XII. Prophetarum Minorum ex Graecis Hesichii et aliorum veterum latine reddita: ibid. 1604. in 12.

Orationes duae de iudiciis. Item philonis libellus aureolus de iudice Graece et Latine: Francof. 1602. 1610. in 8.

Commentar. in Epistolas Traiani et Plinii: Ambergae 1607. in 8.

Speculum Principis civiliter boni: Lipsiae 1611. in 12.

Optimus Princeps, Traianus, in lucem reproductus: Amb. 1608. in 8.

Orat. de fide cuivis homini ex iure gentium servanda: item de Zaleuco et charonda: Altorf 1591. in 4.

Amores clarissimorum Poetarum elogiis celebrati: Ibid. 1593. in 8.

Orationes duae Ioh. Sleidani: Helmstad. 1598.

Photii Patriarchae CP. de Consolatione ad Eusebii libellum cum interpretatione et emendatione: 1601.

Boethius de Consolatione Philosophiae: Antverpiae 1602.

Apotheosis Iani Douzae patris, Norib. 1605. in 8.

Consilia Altorfina: Hanov. 1603. 1530. in 4.

Disp. ad Institutiones Iustin. Norib. 1580. Revocatae a Paulo Fr. Romano: Lips. 1671. in 4.

De Iure Asylorum: Marpurgi 1624. in 8.

Ius Iustinianeum, sive Novellarum Iustin. methodica expositio: Argent. 1615. 1629. in 4. Francof. 1615. in 8. 1669. in 4.

Dodecadeltos, sive in XII. Tabularum leges commentarius novus: Argent. 1616. 1659. in 4.

Comment. ad L. Contractus de diversis regulis iuris antiqui: ibid. 1616. 1659 in 4.

Differentiarum iuris civilis et Canonici libr. 7. ibid. 1616. 1618. 1639. in 8. 1668. in 4.

Commentaria in IV. libros Institutionum: ib. 1618. 1629. 1649. in 4.

Vita et Mors Heliae Putschii Descripta: hamburgi 1608. in 4.

Reliquiae coniecturarum in Panegyricos veteres: Francof. 1607. Hanov. 1612. in 4.

Sacrae Lectiones: Norib. 1643. in 8.

De ultimis Volunatibus etc.


page 25, image: s029