07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 104, image: s108

PROGRAMMA. In funere Viri Magnifici, Amplissimi atque Consultissimi, DN. BENEDICTI CARPZOVII, I. U. D. Illustrissimae Principis ac Dominae, Dominae SOPHIAE etc. D. CHRISTIANI l. Electoris ac Ducis Saxon. Viduae quondam Cancellarii, Serenissimi ac Potentissimi Electoris Saxoniae Consiliarii, nec non Supremi Dicasterii Dresdae, quod Appellationum vocant, Alsessoris dignissimi, P. P. a RECTORE ACAD. WITTEBER GENSIS IACOBO MARTINI SS. Theol. Doct. et Prof. Publ.

QUod in cuiuspiam de Romanorum illustribus viris funere aliquando dictum est, victorem gentium populum ad celebriores exsequias venturum facile non esse; id hodiernâ luce usurpare possumus, dum Viri Magnifici, Amplissimi ac Eminentissimi DN. BENEDICTI CARPZOVII, I. U. D. Illustrissimae Principis ac Dominae, Dominae SOPHIAE etc. D. CHRISTIANI I. Electoris ac Ducis Saxon. Viduae, tou= en a(gi/ois2 Excancellarii, Serenissimi ac Potentissimi Electoris Saxoniae Consiliarii, Vobis, studiosi iuvenes, pro more, indicimus funus. Nam quamquam ille per caedem ac sanguinem ad decus et gloriam grassatus non est, ferroque ac manu vel tutatus patriae sines, vel auxit ac prolatavit; id laudis tamen prudentiae artibus, quae in sagacitate consiliorum et rebus rite dextreque peragendis consistunt, consequutus est, ut paucissimos existimare liceat, qui paria cum ipso facere


page 105, image: s109

mereantur. Quocirca et nos, qui nunc nuper iterum, singulari beneficio Numinis, ipsum possidere cepimus, excelsum ipsius non aliter interpretamur, quam praeclarissimi luminis ac ornamenti, non modo Academiae, sed et universim nostrae Civitatis, privationem omnium amarissimam. Nam quis tam Homericis oculis, tam infantili inscitia est, qui non statim videre atque conicere queat, quantum splendoris ac dignitatis, quantum gloriae famaeque ad nos ex eo redundarit viro, qui honoribus atque muneribus splendidissimis defunctus iure suo dicere poterat, quod Ennianus ille Apollo apud Tullium gloriatur, eum se esse

Unde sibi populi et reges consilium expetant
Suarum rerum incerti, quas ille sua ope ex
Incertis certios, compotesque consili
Dimittat, ne res temere tractent turbidas?

Ceterum quia salubre cumprimis atque frugiferum est, clarorum Virorum exempla proposita praeter oculos assidue intueri, quum fieri vix possit, quin quorum virtutes legimus, et imitari quoque studeamus: nos nec praeter rem, nec receptam consuetudinem hactenus facturi sumus, sitam egregii et singularis viri vitam breviter ab initiis repetamus. Ut igitur exoreinamur a patria, eam sibi sortitus est Brandenburgum, vetustum et celebre Marchiae oppidum: ubi anno M DC LXV. a. d. XXII. Octobris sub prima diei exordia, quinta scilicet matutina, ab honestissimis Parentibus genitus, prodivit in lucem. Patrem habuit SIMONEM, Virtutis atque prudentiae merito primariam Consulatus dignitutem consequutum; matrem ANNAM, Dn. BENEDICTI LINDHOLZII Strausburgensis Reip. Cons. filiam, ornatissimam et praestantissimam feminam. In horum sinu educatus, tam compositis et emendatis moribus se adsuevit, ut sicut in herbescenti segete illa laeta vernansque viriditas futurae messis indicium est; sic non obscuro argumento iam tum ostenderet, quem mirati tentopere sumus hactenus, et multi Principes ad Electores Potentissimi amarunt, hoc est, pium iustum, sidelem, sedulum, continentem, integrum, amatorem pacis et veritatis, tuum gravitate hilarem, cum serietate quadam remissum. Literarum ac doctrinarum studia amavit a pueris: quibus parentum auspiciis eo se applicuit felicius, quo naturam insigniorem dociliusque ad percipiendas


page 106, image: s110

honestas disciplinas ingenium meliori nascendi lege fuerat consequutus. Prima rudimenta in patria partim, partim in Brunovicensi schola posuit. Ubi quum earum linguarum, quas penes est eruditio disserendi item, et aliarum artium, quae liberalium nomine venire solent, cognitionem sibi necessariam comparasset, in Francofurtensem Academiam anno Christi M DC LXXXIII. profectus, sedulam Iuri Civili atque Canonico operam navare cepit. In quo studiorum genere tam laudabiles atque egregios cum tempore profectus fecit, ut summum Doctoratus, quem vocant, gradum tandem quoque fuerit consequutus. Nam postea quam Wittebergae, quô annô M DC XXCIV. venerat, legitimum quadriennii tempus incaepto Iuris studio explevisset, et visitatis Altorsina, Ingolstadiana, Tubingensi, Argentoratensi, Heidelbergensi denique Academiis, anno M DC XC. reversus fuisset in patriam, Wittebergam inde iterum venit, gradumque Doctoris in utroque iure et petiit et impetravit: quippe qui post legitima experimenta, Decano spectatissimo, Viro Nobilissimo atque Amplissimo, Dn. EBERHARDO a WEIHE ICto Celeberrimo, Brabeuta, Viro Clarissimo et Consultissimo D. IOHANNE LIMMERO I. U. D. sollenniter publiceque omnia illius dignitatis insignia ac privilegia ad d. IIX. Septembris praedicti anni fuerit consequutus. In illo autem dum versaretur negotio, simul etiam factum est, ut cum florentissima et honestissima Virgine, ANNA, Viri Opinatissimi Dn. CONRADI FLUTHII, Senatoris et Medicamentarir Witebergensis filia, matrimonium rite contraheret ac feliciter iniret. Quum Doctoratus dignitatem esset adeptus, maiotem quottidie doctrinae atque ingenii sui opinionem ubique concitavit: quo factum ut subinde evaderet celebrior, et ad alias alias que dignitates admoveretur. Nam postquam anno M DC XCII. in Amplissimum ICtorum Collegium esset cooptatus. secundo mox anno ab Illustri et Generoso Dn. MARTINO. Comite in Reinstein et Blanckenburgk, Cancellarii munus ipsi demandatum est, quod eâ conditione in se suscepit, ut Wittebergae ipsi manere integrum permitteretur. Mutare enim sedes, quas fixerat, provinciamque in qua erat positus, gravibus ad ductus rationibus eô quidem tempore nolebat. Postea, anno M DC XCIV. Professio Institution. Iuris Iustinianearum, et deinceps anno M DC CI. Professio Digesti Infortiati et


page 107, image: s111

novi demandata ipsi atque concredita est. Quo ipso anno, post excessum prioris coniugis, quae in difficillimô partu defecerat et exspiraverat, ad vota secunda transiit, cumque Lectissima Virgine CHRISTINA, SAMUELIS SELFISCHII, Viri Consularis et de hac urbe benemeritissimi filia, nuptias fecit. Insequenti anno ab Illustrissima Principe SOPHIA, D. CHRISTIANI I. Electoris Sax. Vidua hinc evocatus Dresdam Cancellarii ab ea demandatum munus, mox et Consiliarii provinciam in causis Appellationum a Serenissimo Electore CHRISTIANO II. p. m. sibi iniunctam suscepit, cui quidem officio ad obitum usque praefuit. Anno demum M DC CX. Illustrissima Domina DOROTHEA, Ducissa Saxoniae et Abbatissa Quedlinburgensis et ipsa quoque Consiliarii partes ei detulit, quippe quem viderat hactenus et Matris Illustrissimae, et Serenissimi Fratris rebus tantopere advigilantem. Illis enim officiis omnibus, quae recensuimus hactenus, eâ fide, eâ industriâ et gnavitate praefuit, quae summa maximaque veniat iudicanda. Anno M DC CXXIIII. post obitum optimae ac pientissimae Principis SOPHIAE etc. ex singulari Serenissimi Electoris indulgentia cum familia omni huc remigravit, ut procul a strepitu, liberiore quiete ac otio tot curis delassatam aetatem refoveret. Quod tale tamen consequi non potuit, quod extra negotia prorsus constitutum esset. Nam praeterquam quod adhuc ipsi incumberent, quae in consilio Appellationum peragenda; sane et gravissimarum rerum expeditiones, a Sereniss. Electore ipsi delegatas, administrare erat necesse. Sobolem habuit et numerosam et talem, qua vel felicissimum Patrem sese poterat existimare. Ex priori enim coniugio suscepit silios, Viros Ampliss. et Excellentiss. Dn. CUNRADUM et Dn. BENEDICTUM, I. U. Doctores; ac illum quidem in Academia nostra Professorem Publicum, et Consistorii sacri ut et Dicasterii Provincialis Assessorem; istum Electoralis Curiae, quae Lipsiae est, Scabinum: Filias, ANNAM, quae An. M DC CIX. Viro Praestantiss. ERASMO LUdWIGERO, Patricio Hallensi, fuit elocata, et MARIAM, nunc Viri Magnif. ac Praecellentiss. Dn. FRIDERICI LENZII, I. U. D. et Cancellarii Quedlinburgensis uxorem. Ex altero secundoque matrimonio suscepit filios V. Christianum, Iohannem-Benedictum, Carolum, Augustum, et Iohannem, qui quidem in tenera pueritia obiit; ceteri in Virtutes patrias feliciter adolescunt. Filias habuit IV.


page 108, image: s112

ELISABETHAM, SOPHIAM, ANNAM-MARIAM, et CHRISTINAM ELISABETHAM: ex quibus ELI. SABETHA et ANNA MARIA in primo et ipsae flore obierunt. Superiore mense Iulio, anno M DC CXXIV. ex febri quartana laborare caepit: nihilominus tamen Diaetae, ut vocant, quae ad d. 1. Augusti, Iutroboci, a Principibus circuli superioris Saxonici instituta fuerat, Serenissimi Electoris iussu interfuit, magis attendens, quid Rei publ. quam suae propriae saluti deberet. Inde quum octa. vo post die rediisset, indies infirmior factus, et tandem denique prorsus decumbere, ob prostratas et defectas penitus vires, coactus est. Quamquam autem furori morbi omnibus modis iretur obviam, nihilque auxilii sollertissima Medicorum cura intentatum relinqueret, effici tamen non potuit, ut tam necessarius isto tempore rebus publicis vir longiori vitae reservaretur. Superiore enim die Veneris, qui fuit XXVI. M. Novembris, inter secundam et tertiam pomeridianam placidissimo resolutus obitu, vitam multis negotiis et curis exercitam quidem ac satis laboriosam, ceterum factorum gloriâ illustrem atque conspicuam, pie prorsus ac Christiane finivit. Quô autem ille animô aegritudinem suam morbique molestias, quo morrem imminentem iam et supra caput adstantem tulerit, quot quantasque moribundus pii et vere Christiani animi dederit signa, qua mentis submissione peccata sua confessus a Deo eorum veniam petierit, quâ veneratione et devotissimâ reverentiâ SS. Domini et DEI nostri Corpus et Sanguinem acceperit, dici satis non potest. Quibus omnibus armatus veluti ac praemunitus, liber ab omni metu, qui morientes saepius terret, ad eum, quem spirabat unum, in quo spes suas collocabat uno, IESUM CHRISTUM Servatorem nostrum, evolavit. Quamquam vero tanto nobis imposterum Viro carendum sit, virtutes tamen factaque eius nobiscum remanent. Quae quum eâ conditione constricta non sint, ut cum vita simul intercidant, aut brevi intra spatium temporis finiantur, arbitrari sane convenit, ipsum eum adesse nobis, quoties in illa intuebimur, et nunc exemplo suo esse utilem, quos consilio quondam ac opera ivit adiutum. Semper supererit quod admirari, quod imitari liceat: illis praecipue, qui vegeta mentis alacritate ad consimile decus ac gloriam, sustinent adspirare. Efferetur ad H. I. postea ex aedibus, quas vivus habuit, et honestatus


page 109, image: s113

contione funebri in Templo arcis Academico rite atque sollenniter a suis componetur. Cui actui ut frequentes nobiscum adesse velitis, pluribus vos adhortari, censemus sane rem penitus supervacaneam. Quisquis enim pro pietate suâ contendet exsequiis interesse illius Viri, qui vix alium habuit, hoc certe in loco, qui meritorum gloria cum eo contendi aut aequari posse videretur. P. P. ad d. XXX. Novembris, Anno recuperatae gratiae M DC CXXIV.

Habita insuper fuit Excellentissimo huic Viro quaedam ex Psalm. XVI. 10. 11. cancio funebris a Balth. Meisnero SS. Theol. Doct. et Profess. Witteberg.

VIR MAGNIFICUS BENEDICTUS CARPZOVIUS BEAT. M. IURIS UTRIUSQUE DOCTOR, SEREN. ATOVE POTENT. ELECTORIS SAXONIAE CONSILIARIUS INTIMUS. )*anagrammatikw=s2 INSIGNE PATRIAE DECUS: VIRTUTIS OCULUS: SUPERIS CARUS: AEQUI COMES: ABIIT! MORTUUS CONDITUR SAXO! IN CINERE QUIES: AT NOMEN FLOREBIT.

Hesperus ut nitidas rutilanti slumine stellas
Vincit et occultat lucis honore suae
Sic quoque BENDICTUS CARPZOV cognomine, cunctos
Marchica quos tellus subuts et intus alit.
Hic etenim variâ Virtutum luce coroscus,
Numina fatidicae sacra Themistos adit:
Inclita quem Pallas solidis atque aurea Peitho
Consiliis docuit res animare Ducum:
Quem chartis, famaeque dedit populisque loquendum
Ingenio et genio gloria parta suo.
Hic INSIGNE DECUS PATRIAE: VIRTUTIS amator
Atque OCULUS dextrae: CARUS erat SUPERIS:
AEQUI iustitiae gratusque COMESQUE fidelis:
Clarus amore domi; clarus honore foris.
Ah! ABIIT terris cito dira febre peremptus!
MORTUUS effertur! CONDITUR, heu, tumulo


page 110, image: s114

Sub rigido SAXO, IN CINERE et corpus re QUIE Scit:
Sub Patris aetherei numine vita later.
NOMEN AT ipsius FLOREBIT, lausque manebit;
Non Pietas, Virtus, Fama perire sinunt!

BASILIUS THAM.

In Tumulum. BENEDICTI CARPZOVII, Senioris, ICTI Magni et meritissimi.

CARPZOVIUS Senior cubat hic, O flete relicti,
Hic simul Ars, Pietas, Suada, Themisque cubant.
Saxea Saxonica es, si non haec funera defles,
Saxeus, hinc quisquis siccus abire potest.

BALTH. MEISNERUS D.

EPIGRAMMA In obitum ICTI INCOMPARABILIS, BENEDICTI CARPZOVII.

Qui BENEDICTUS eras terrae constrictus habenis,
In caelo potius nunc BENEDICTUS eris.
Nam si multa tuam cinxit BENEDICTIO vitam, Atque tui studii gloria si qua fuit;
Haec equidem cunctos tetigit BENEDICTIO cives,
Quos bona nunc etiam dicere verba iuvat.
Ast Tibi, quis nescit? geminati saepe labores
Curaque difficilis dona laboris erant.
Ingredere ergo DEI quo Te BENEDICTIO poscit,
Praemia dum caeli Te BENEDICTA manent.
In terris retinet clarum haec BENEDICTIO nomen,
Donec ad astra Deus nos BENEDICTA vocet.

ALIUD.

Hic est CARPZOVIUS tacita haec quem Saxa recondunt,
Cui divinus honor cura suprema fuit;
Altera sedulitas bene de virtute mereri,
Ultimo erat patriam condecorare suam.


page 111, image: s115

At postquam licuit vivendi tangere finem,
Quae magis excoluit, sentit amica magis.
Patria spondet enim memori sub pectore laudem;
A virtute tamen gloria maior erit:
Maxima sed caelo pietatis praemia restant,
Quae Deus aeternâ porrigit usque manu.
I nunc et triplici sivis sorte esse beatus,
Disce a CARPZOVIO vivere, disce mori.

CHRISTIANUS WEISE.

SCRIPTA.

Practica rerum Criminalium: Witteb. 1635. 1646. 1658. 1665. 1670. in fol. Lipsiae 1641. Francos. 1652. in fol. huius synopsis a Gothofr. Suevo edita est Lipsiae 1655. in 4. 1669. in 8.

De Capitulatione Caesarea, sive de lege Regia Germanorum: Erfurti 1623. Lips. 1640. 1651. in 4. Hanov. 1669. in fol.

Synopsis iuris Feudalis X. Disputationibus publice proposita: Witteb. 1615 Lips. 1647. 1651. in 4.

Usus Practicus Consanguintiatis et Affinitatis in foro Saxonico, tribus disputationibus subiectus: Lips. 1648. in 4 et 1664. in fol.

Centuria positionum iuridicarum de iuribus Feminarum singularibus X. dispp. proposita: ib. 1651. 1653. in 4.

Decisiones illustrium Saxonicarum: Lips. 1646. in 4. 1660. 1666. in fol. Earum Synopsis per Petrum Pancratium Kraussen edita est lenae 1669. in 8.

Definitiones forenses ad Constitut. Saxon. Francof. 1638. 1650. 1660. Lipsiae 1644. 1663. in fol. Harum synopsis per Ernestum Frid. Schroterum edita Ienae 1664. in 4. 1669. in 8.

Volumen disputationum Historico Politico-Iuridicarum: Lips. 1651. in 4. 1666. in fol.

De Oneribus Vasalli Feudalibus, sive debitis in foro Saxonico ex Fundo solvendis: ibid. 1654. in 4.

Definitiones Ecclesiasticae seu Consistoriales: Ibid. 1649. 1653. Hanoviae 1652. in 4. et 1665. in fol.

Processus iuris Saxonici: Ienae 1657. Dresdae 1667. in fol.

Opus Responsorum iuris Electoralium: Lips. 1642. 1658. 1670. in fol.


page 112, image: s116

Peinliche Sächsische Inquisitions- und Achts-processes: Leipzig 1662. Franckfurt 1653. in 4.

Disputationes quoque sequentes suo munivit Praesidiô: De Votis septem-Virorum: De contractu Mutui: De Inhibitionibus: De Pacto Confraternitatis Saxonico-Hassiacae: De non. provocando a domo Saxonica: De Tutelis: De rebus, quae in Feudum dari possunt: De donatione bonorum utensilium sive geradeae Saxonicae: Asilum generale debitorum: De Regalibus Fisci: De Remediis et Auxiliis: Vindicias iuridico-Politicas Theologorum Lutheranorum, contra ICtos Dillingenses, et quae iunctim editae sunt.