07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 006, image: s010

PROGRAMMA in funere VIRI OPTIMI HENRICI CAMERARII, I. U. D. et Professoris in alma Academia Rostochiensium: Ducum Lunaeburgensium et Pomeraniae Illustrissimorum Consiliarii dignissimi, Publice propositum, a RECTORE ACAD. ROSTOCHIENSIS, VALENTINO SCHA CHTIO, SS. Theol. Doct. et Professore.

PRaeclarum et magnificum Iurisconsulti insigniter docti, prudentis, ver boni, iustitiae et aequitatis amantis, et alutem ac pacem populorum civiumque spectantis, et serio promoventis Encomion reeitat orator ille summus, cum scribit: Est sine dubio domus Iuris consulti tetius Oraculum Civitatis, et de ipso vere pronuntiari potest, quod apud Ennium Pythius ille Apollo dicit; se esseillum, unde sibi, si non populi et Reges, at omnes sui cives consilium expetant:

Suarum rerum incerti, quos ego mea ope, ex
Incertis certos compotesque consili
Dimitto, ut ne ves temere tractent turbidas.

Qui vero ius civile contemnendum putat, is vincula vevellit non modo iudiciorum, sed etiam utlitatis vitaequeve communis. Quiqueve interpretes Iuris vituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de iure civili detrahit: sin peritis non putet esse obtemperandum, non homines laedit, sed leges ac iura labefactat. Est namque Ius Civile, quod neque inflecti gratiâ, neque perfringi potentiâ, neque adulterari pecumâ potest. Et verus


page 007, image: s011

Iurisconsultus est, qui scelus fraudemqueve nocentis potest dicendo subicere odio civium, supplicioqueve constringere, idemqueve ingenii praesidio innocentiam iudiciorum poenâ liberare: idemqueve languentem labantemqueve populum, aut ad decus excitare, aut ab errore deducere, aut inflammare in improbos, aut incitatum in bonos mitigare: qui denique quemcumque in animis hominum motum res et causa postulet, eum dicendo vel excitare potest vel sedare. Sic enim Cicero illum in Oratore describit. Talem ingenio, arte et eloquentiâ praecellentem Iurisconsultum, Theoreticum pariter et Practicum, proh dolor, Academia nostra maerens lugensqueve nunc amisit, vel potius in caelestem Scholam praemisit, doctorem HENRICUM CAMERARIUM, cuius domus revera fuit Oraculum non huius tantum Urbis et Ducatus, sed etiam aliquot vicinorum Principum et Civitatum, quibus ille a consiliis, et kthma\twn pa/ntwn timiw/taton, a)nh\r fi/los, cuneto/ste kai\ e)/unoos fuit, ac nominari merito koino\n a)gaqo\n potest, qui nullinocere, omnibus autem prodesse, et de singulis bene mereri studuit, quiqueve nimio labore, vigiliis et studiis intempestivis, multisque profectionibus, propter aliorum salutem et utilitatem susceptis. se ipsum exhaustum, eheu, nimis mature consumpsit. Tantum enim annos LIV. vel circiter vixit. et in medio cursu aetatis florentis, nostro suorumque incommodo non parvo, praeter spem omnem et exspectationem, nobis ereptus est. Ideo vehementer dolemus ac querulamur, ipso exstincto nunc alteram, et quidem praecipuam nostrae Academiae columnam, intra annum non plene exactum collapsam esse. Utinam non propediem plures corrunat, quarum iam nutare nonnullas et panwleqri/an Academiae minari gementes videmus. Dona huius sancti viri plurima et eximia fuerunt; Pietas in DE UM summa, sacrarum cncionum auditus frequens et devotus, preces ardentes, amor erga ministros Christi sincerus, Theologiae non minor, quam Iurisprudentiae notitia fundamentalis, largitiones ad pios usus liberales, eruditio maxima cum humilitate et manusetudine coniuncta, ingenum sublime, memoria felicissima, dexteritas in iudicando singularis, facultas in disputando prompta, solida et expedita, perspicuitas in docendo grata et utilis, quae praelegendi ratio frequentissimum ei auditorium aperuit, et magnam ipsi auctoritatem apud studiosos conciliavit, qui agminatim ad


page 008, image: s012

eum cuppide audien dum confluere solebant. Nunc vero ipsi parietes, intra quos vivus docuit, mortuum gementes frustra revocant, et studiosa iuventus redivivi vocem ius interpretantem nequiequam exspectat. Promotiones aliquot celebravit, et inter plurimos gradu D9ctorum ornavit Celeberrimos Viros, D. Ernestum Cothmannum, D. Christophorum Sturcium, D. Bartholdum Kichlerum, D. Henricum Bergium. D. Martinum Nordanum, D. Haionem a Nessa, D. Theodorum Meierum, fratres DD. Iacobum et Albertum Heinios, D. Nicolaum Wildebrandum, etc. Principes etiam multi, nobiles, ac cives non pauc, docta illius resonsa dolenter desiderant. Et inprimis tu Brunsviga civis tui optimi consilio et opera salutrai, tam repentino ac tristi fato, in ipsa causae gravissimae difficilima tractatione, te privatam esse, dubio procul altis suspirus gemis dolesqueve. Haec nostra quoque Communitas, Iuris sui prudentissimum et peritissimum reformatorem nimis sero postmodum deploratura est. Utinam autem officiorum ipsius praeteritorum memoria numquam apud gratos cives excidat: Et Viduae ac Orphanis illius insigne beneficium conferatur. In coniugio felici, tranquilio, suavi et fecundo, cum honestissima coniuge Margareta, filia Dn. alberti Dobbinii, senatoris olim primarii, femina omnibus ornamentis muliebris sexus condecoratâ, vixit annos XXVI. et talis inter utrumque coniugem amor mutuus fuit, ut vere dici posset s1w/mata me\n du/o, yuxhn/ de mi/an ei)=nai. Filiae supersunttes, similima proles sanctissimo parenti, quarum pietas, virtus, pudicitia, insignis verecundia, et erga parentes reverentia et oboedientia scripto testimonio non indigent, sed se ipsas viva imagine omnium oculis obversante satis superqueve commendant. Certum est autem D. Camerarit, cuius memoria sit in benedictione perpetua, domum fuisse parvam Ecclesiam Christi, in qua saepius, et maiore pietatis ardore, Tacrae literae tractatae, et preces devotae, quam in alicuius Theologi aedibus, quottidie recitatae hactenus fuerunt. Et cum verissimum sit, quod in Psamlo seriptum est: Generi rectorum benedicetur; ut etiam vetus Poeta rectissime scripsit: e)usebe/wn pai/dessi ta\ lwi+/a, dussebe/wn d' ou), non dubium est, liberos illius beatos et felices certo futures esse, si permanserint in fide ac timore Domini, quod sperantes optamus. Emisit autem ille animam in medio cursu viarum suarum, et instar militis in


page 009, image: s013

acie occumbentis honeste, in vocatione sua subito exspiravit, dum librum precationum manibus tremulis moriens inter fusas ad DEUM preces teneret, quasi erigens et consirmans labasceus corpus suum, certissimâ spe sequuturae refurrectionis ad vitam et gloriam aeternam. Exuviae corporis inanimis in monumentum suum inferentur hora 1. Peramanter igitur oro dominos Collegas, Doctores, Magistros et Studioso omnes hortor, ut Deductioni funeris frequenter intersint, et singuli suae mortalitatis memoriam tibi renovent, ac isto officio Viduae, eiusque liberis maiorem in modum plangentibus, ac genero D. Martino Chemmcio, Viro longe optimo, vehementer Soceri carissimi morte perturbato, dolorem conceptum lenire studeant, et simul reverentiam et amorem debitum Clarissimis et Iuris. Consultissimis affinibus ipsius, D. D. Eriderico Hemio, Consuli huius Urbis Amplissimo, eiusque generis et filiis, D. D. Ernesto Cothmanno, Illustrissimi Principis UDALRICI Consiliario ac Professori huius Academiae dignissimo, D. Bartholdo Kichlero, D. Martino Nordano, D. Nic. Vvillebrando, D. D. lacobo et Alberto Heinio, fratribus amicissimis, qui omnes partim Scholae, partim publicae utilitati salutaiter prosunt, et toti honestissimae Dobbiniorum familiae cum benevolentia praestent et declarent. ou)k ga\r a)ixro\n a)nqrw/poisin a)llh/lwn kaka\, quod Apostolus etiam graviter monet: Gaudete cum gaudentibus, et flete cum flentibus, P. P. Rostochii 3. Calend. Mart. Anno 1601.

In Memoriam Celebratissimi huius ICti, HENRICI CAMERARII. Orationes conscripserunt Christophorus Sturcius, ICtus et Historiarum Profess. Publ. et Martinus Braschius. Logices Prof. P. In eadem Acad. Rostochiensi.

EPITAPHIUM.

COnditur HENRICUS parvâ hâc CAMER ARIUS urnâ,
Qui iure eximius Doctor utroque suit
Maesta dolet pietas, cuius sincerus amator
Liquisti domui nomina magna tuo.
Iustitia hane mortem lugubri plangit amictu:
Et virtus omnis maestior esse solet.
Non minus ipsa tamen pietas, ius, cunctaque Virtus,
Mercedem studiis gestit inesse tuis.


page 010, image: s014

Amissus non es, verum proemissus ad aulam
Caelestem; niveum nix tibi secit iter.

MATTN. ZUBERUS.

Varniades Missoe et Themides tot Principum et Aulae,
Tot populi atque urbes, funite nunc lacrumas.
Candor et integritas et recti conscia Virtus.
Magni idea una viri fama, fides, pietas.
Entheadque ingenii domitrix prudentia mundi
Occubuere uno heu! cum CAMERARIADE.

EILHARDUS LUBINUS.

HENRICO CAMERARIO, Viro famâ, virtutibus, et meritis in Remp. clariss. IURECONSULTO PRAESTANTISS.

ACademiae Rosae Lumini et Columnae,
Senatus Populique Rostociensis Consiliario,
Familiae patriae et affinitati sibi adiunctae ornamento singulari,
Multorum Principum delico et amori unico,
In cuius ingenio habitabat Pallas et Themis
In animo pietas, integritas et iustitia,
In lingua sedem finxerat Peitho,
Ex vultu et sermone omnes se efferebant charites.
Qui aliis inserviendo toto vitae cursu, se ipsum consumpsit,
Quem boni amabant, ne mali quidem odisse poterant,
Cui omnes longissimam vitam precabantur.

Cum anno aetatis 54. die Febr. 11. repentin1a morte, nullis laboibus fractus, ex hac miseriarum valle esset evocatus.

Hoc Monumentum chartaceum quidem, sed aere et marmore pretiosius 1. meritoque posuit MART, BRASCHIUS.


page 011, image: s015