07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


image: s155

MEMORIAE MEDICORUM NOSTRI SECULI CLARISSIMORUM RENOVATAE DECAS SECUNDA, CURANTE M. HENNINGO VVITTEN.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Apud MARTINUM HALLER VORD, Typis IOANNIS ANDREAE. Anno M DC LXXVI.


page 140, image: s156

AMMIANUS MARCELLINUS LIB. XXIII. C. H.

NULLA VIS HUMANA, VEL VIRTUS, MERUISSE UNQUAM POTUIT, UT, QUOD PRAESCRIPSIT FATALIS ORDO, NON FIAT.


page 141, image: s157

VIRO NOBILISSIMO, AMPLISSIMO, ET EXCELLENTISSIMO, DN. IOHANNI DANIELI HORSTIO,

MEDICO DOCTORI UNDIQUE CELEBRI, SERENISSIMI HASSIAE PRINCIPIS D. GEORGII II. ARCHIATRO QUONDAM DEXTERRIMO, PROFESSORI ITIDEM IN ALMA LUDOVICIANA PRIMARIO, AC COLLEGII MEDICI SENIORI, NUNC VERO, IN LIBERA IMPERIALI AD MOENUM FRANCOFURTO PRACTICO LONGE DIGNISSIMO, DOMINO ET FAUTORI SUO SINGULARI, MULTISQUE NOMINIBUS AESTIMA TISSIMO; NE MEMORIAM BENEFACTORUM AB IPSO, SIBI PEREGRINO, NIL TALE QUID PROMERITO,


page 142, image: s158

ET CORAM ET PER LITERAS EXHIBITORUM, ULLUM DELERET TEMPUS LOCORUMQUE DISTANTIA; HUIUS AEVI AESCULAPIOS ILLUSTRES, QUORUM IPSE PRINCIPATUM HODIE GERIT, PANEGYRICIS QUIBUSDAM EXORNATOS, MEMORIAE ET OBSERVANTIAE CAUSA, DEVOTE NUNCUPAT, UTQUE IPSUM SUPREMUS RERUM HUMANARUM ARBITER DECUMBENTIUM SALUTI, GERMANIAE GENTIS DELICIO, FAMILIAE HORSTIANAE SPLENDORI, FLORENTEM DIU CONSERVET, INTIME VOVET, VETEREM, DE QUO PER OMNES VITAE SUAE DIES GLORIATUR, FAVOREM SUMMO AMBIENS OPERE, TANTAE VIRTUTIS ET PER EUROPAM INCLUTI NOMINIS CULTOR SINCERUS M. H. WITTE.


page 143, image: s159

SERIES MEDICORUM SECUNDAE DECADIS.

Obiit anno

1652. Iacobus Fabricius Doct. et Profess. Rostoch.

1653. Ludovicus Iungermannus, D. et Prof. Altorph.

1654. Olaus Wormius, d. et Professor Hafniensis.

1656. Thomas Finckius, D. et Professor Hafniensis.

1659. Henricus Fuiren, D. et Prof. Hafn.

1660. Georgius Kirstenius, D. et Professor Stetnensis.

1662. Christianus Lange, D. et Profess. Lipsiens.

1663. Adolfus Vorstius, D. et Professor Lugd. Bat.

1664. Ioh. Antonides van der Linden, D. et Prof. Lugd. Bat.

1664. Marcus Banzerus, D. et Professor Witteberg.

1670. Daniel Beckerus, D. et Professor Regiomont.

[editor: Instead of the life of Marcus Banzerus, the text gives the vita of Guernerus Rolfincius; the last chapter, containing the life of Iohannes Theodericus Schenckius, is omitted in this list.]