UT singulari GRATIOSORUM titulo prae Facultatum reliquarum Doctoribus gaudent Medici: Sic charius habendi et existimandi, nec non ipsorum iactura ferenda est acerbius. Unde titulus hic nauts, Philologi manus, quos dicitur, non iungunt amicas. Sunt, qui ab Apollinis effigie, quam dextrâ Charites, sinistrâ sagittas tenentem pingunt, quod ad iuvandum, quam ad nocendum sit promptior, petitum volunt: sunt, qui a Philosopho Medicorum familiae natales debente, Medicos tw=n xarie/ntwn epitheto (ut in Ethicis eximios et selectiores in genere humano tou\s2 xarie/ntas2 vocat) salutante arcessunt. Quicquid sit sive titulus hic active, sive passive spectetur, in Medicos optime quadrat. Si enim lwston u(giai/nein, ita, ut pro redimenda vita bonorum omnium iacturam faciat homo, gratiam certe non exiguam praestat, qui
sanitatem vel conservat, vel amissam recuperat, et vitam prolongat. Quae ratio est, quod Medicina xei\r to=u *qeou=, semetipsum Israelis Medicum nuncupantis, et Medicus i)so/qeos appelletur. Fortean. quod Apollo cum sua familia Aesculapio filio et Podalirio nepote Dcorum nun ero fuerint aslociati, ex eodem gratiae fonte promanat. Nec unius duntaxat nationis calculo et suflragio, sed omnium, aut praecipuarum, Hebraeae, Graecae, Arabum; nec heri, aut nudius tertius, sed ab omni aevo Medicis haec e\coxh\ fuit delata. Homerus certe Scriptor antiquissimus. imo eruditionis omnis Oceanus iam sub prima Monarchia Medicum pollw=n a)nta/cion a)/llwn vocat: ipsae vero medicamentorum formulae antiquitus in templis velut anathemata qua dam, suspendebantur, ex quibus Hippocrates magnogeneris humani commodo, priusquam Epidaurii templum cremaretur, descripsit, in ordinem redegit et auxit. Quia vero secundum proverbium xa/ris2 xa/rin ti/ktei, pro tantis benesiciis his Evergetis gratia multa debetur ipsorumque privatio non sine cordolio insigni est serenda. Idipsum ex insperato Viri, dum in vivis erat, Amplissimi, Nobilissimi, Experientissimi Dn. CHRISTIANII LANGII, iunioris, utriusque Medicinae Doctoris celeberrimi, Pathologices in hac Academia Prof. meritissimi, Collegii Principum maioris Collegiati et Academiae Decem. Viri longe digniffimi, Practici dexterrimi et famiger atissimi obitu Academia, urbs et honoratissima familia impraesentiarum sentiunt Ut enim Academia lumen et columen: ita urbs Evergetam grationsum, familia honoratissima ornamentum et firmamentum Viri huius desideratissimi obitu amisit. Lenius etiam iacturam hanc forsan ferrent, nisi praeter omnium exspectationem, cum ante triduum adhuc iucundâ ipsius conversatione uterentur, fuisset accelerata. Sed digito labellum compelscentes in divina voluntate acquiescamus, et potius beatissimo Dn. Collegae et amico de superatis vitae huius concatenatis miserris omnibus, et permuratione incomparabili gratulemur, gratae ipsius memoriae studeamus, et ad sequelam, vocante Domino, nos comparemus. Quod vero mortale nobis reliquit, horis pomeridianis dormitorio suo spelaetae resurrectionis in feremus, et ultimum humanitatis officium pro more persoluturi vitae cursum e)uxhmo/nws2, et decenter peractum (cuius gratia concivis Hippocratis Cous, Apelles de penicillo suo compellandus eslet)
hîc adscribemus, et templo Mnemosynes consecrabimus. Si natalium splendor lucis aliquid foenerare potest postgenitis, Beatiffimus noster LANGIUS orttum debuit Parenti, quem adhuc omnes, aut plerique novimus, Viro Admodum Reverendo, Magnifico, Amplissimo et Excellentissimo domino CHRISTIANO LANGIO, SS. Theol Doctori celeberrimo, et eiusdem P. Publ. primario, Facult. Theol. et Nationis Misnicae Seniori, Ecclesiae Cathedralis ingenuae Misnensis Decano, Collegii maioris Collegiato, Acad. Decemviro, Consist. Ecclesiastici Assessori, ad D. Thoma Pastori, Ecclesiae Lipsiensis et vicinarum Superintendenti, de Collegiis omnibus, quorum pars fuit, meritissimo: Matri sui sexus ornamento et integritatis exemplari amussitato CATHARINAE, Viri Perquam Reverendi, Clarissimi et Excellentissimi Dn. M. IOHANNIS FEILERI, Pastoris et Superintendentis Pegaviensis meritiss. p. m. filiae. quam in aetate adhuc tenella, cum istius adhuc maxime fuislet indigus, per mortem immaturam amisit, vel potius ad aeterna gaudia praemisit. Ab his pareritibus optimis Luccaviae anno saeculi currentis 19. septimo Id. Maii in lucem prognatus, utque CHRISTO et Ecclesiae concorpor fieret, ad paliggenesi/as2 lavacrum statim fuit promotus. Post praecepta catechetica, et ietatis fundamenta, fidis, doctis, et indefessis in ossicio Praeceptoribus, utpote Dn. M. TOBIAE PF. TERMANNO, Scholae Pirnensis Rectoris bene merentissimo, in vivis etiamnum exsistenti. et Professon deinde Organi Aristotelici laudatissimo Dn M. HIERONYMO RECKLEBIO bonis literis et artibus, nec non elementis Philosophicis imbuendus fuit commislus, sub quorum etiam xeiragwgi/a| sic profecit, ut in studiorum suorum cursu frenis potius, quam calcaribus opus haberet. Ex quo suopte Marte in ambulacris Philosophicis ea fecit spatia, ut anno saeculi huius 36. aetatis 17. primit as honorum Philosophicorum o(moyhfi/a| Praece???torum suorum consequeretur Aduberiorem vero cultum in studiis humanioribus conse quendum, anno adhuc eodem currente 36. Wittebergam inspectioni Dn M MARTINI CASELII, Fac. Philos. Assessoris, postmodum SS. Theol. Doctoris. et Superintend. in Ducatu vicino Alten burgico Generalis commissus de Consilio Dn. Patentis sele contulit, ubi pendens ab ore huius sui praeceptoris. ut et Virorum inter eruditos luminum Clarissimorum Dn.
AUGUSTI BUCHNERI et Dn. IOHANNIS SPERLINGII, Prof. P. luculenta et in studiis Philosophicis et Philologicis sensit incrementa, ut redux in Patriam anno labentis saeculi 38. aetatis 19. supremum in philosophia gradum applausu bonorum omnium, inprimis congratulatione Dn. Parentis adipisceretur. Quia vero studio Medico dudum consecratus, a Domino D. ANTHONIO CRoSIO, Chimiatro celeberrimo, cuius Wittebergae fuit su/ssitos, in Chimia colorem non exiguum duxerat, a contubernali vero Domino AUGUSTO HAUPTMANNO, iam utriusque Medicinae Doctore ac Practico felicissimo stimulum sibi addi senserat, in hoc studio perrexit, et ad pedes Nobilissimi et Amplissimi Viri Dn. IOHANN. MICHAELIS. in Bendorff hereditarii. Philos. et Medicinae Doctoris celeberrimi, Chimiatri decantatissimi, Archiatri Altenburgici, Prof. Therapeutices et Facult. Medicae Decani meritissimi, utriusque Collegii Collegiati et Acad. Decem Viri, etc sedens eos in studio Medico, inprimis Chi mico progressus fecit, ut habita de vertigine disputatione publicâ, Baccalaureatus titulo in studio Medico anno 40. aetatis 22. condecoraretur. Ex hoc consensu Domini Parentis, ut ex conversatione cum Viris celebribus, etiam in aliis locis remotioribus eruditioni suae Medicae indies adiceret, solum mutavit, et in Italiam per Bohemiam, Moraviam, Austriam et Stiriam excursiones secit. Mari adriatico non sine naufragii periculo superato, Venetias appulit, inde Patavium, celeberrimam illam studiorum Medicorum Matrem, accessit, ubi per integrum annum Profestoribus Medicis adhaesit. Cumprimis autem singulari favore to makari/thn complexi fuerunt BENEDICT. SYLVATICUS, DOMINICUS SALA, IOHANNES VESLINGIUS, ANTONIUS FRISIMELICA et PETRUS MARCHETTI Medici, Anatomici et Chirurgi consummatissimi, quorum praxi, consultationibus, publicis sectionibus et raris operationibus familiariter interfuit. Nec studiis sinceram navare operam tw| en e)ulogi/a| nostro sufficiebat, sed publicis etiam muneribus ab Artistarum inclita Natione Germanica, quae primitus in Procuratorem, mox Bibliothecarium, atque Bohemorum Consiliarium eum legit, honorabatur. Spartam hanc per integrum semestre assiduo cultu exornavit, sicut in absentia Universitatis istius Pro-Rectoris atque Syndici, nec
non Germanorum Consiliarii vices eorum aliquoties sustinuit, atque bis pariter ad Sereniss. Venetorum Ducem et Illustrissimos istius Dominii Procuratores ad impetrandum Nationi Germanicae commodum et absolutae prioritatis auctoritatem, quam etiam applausu Sympatriotarum obtinuit, delegatus fuit. Tempore successivo urbes circumiacentes, praesertim in Insubria, Vicentiam, Veronam, Bergamum, Mediolanum, Ticinum, Parmam, Cremonam, Mantuam et alias perlustravit. Exinde meditullium Italiae cis et trans Appenium adiit, et Ferrarae, Bononiae, Anconae, Lorettae, Romae, Neapoli, ubi Chirurgo et Anatomico magni nominis Dn. MARCO AURELIO SEVERINO innotuit, temporis aliquid dedit. Romae per bimestre spatium commoratus, antiquitates et visu dignissima, Bibliothecam praecipue Vaticanam, oculis et mente perlustravit. In discessu ex Italia Senensem ac Pisanam Academias, Florentiam, Liburnum et Genuam salutavit, cumque per mare Ligusticum tum temporis non liceret, per Alpes et Sabaudiam non sine periculo in Galliam et quidem Montem Pessu lanum iter instituit. Favoris ibidem vadum ap. Medicos fama illustres Dn. SIMON. CURTANDUM, Facult, Medicae Decanum, LAZARUM RIVERIUM et alios tentavit. Per Lugdunum et Araris et Rhodani confluxum sitam, Aureliam, Lutetiam parisiorum, Rupellas et fretum Anglicanum in Britanniam magnam venit, et visâ ibidem metropoli Londino, ut et Oxoniensi Academiâ, per provincias Belgicas Hamburgum et inde Lipsiam bonis vialibus fuit reversus. Hîc recens, praemissis praemittendis, lectione cursoriâ, disputatione de catarrho et examine rigoroso Licentiam in studio Medico anno 23. xeirotoni/a| Praeceptorum impetravit. Praeviâ vero denominatione Amplissimae Facultatis Medicae subiectiffima, Professor Physiologus a Serenissimo atque Potentissimo Sax. Electore IOHANNE GEORGIO I. glor. recordationis clementissime confirmatus anno proxime seq. 44. non sine Dn. Parentis, iam fructus educationis et sumptuum spe praecipientis, pexultatione insignia Soctoralia, supremum honorum apicem in studio Medico, cum laude obtinuit. Professionem Physiologicam anno 47. Anatomica et Chirurgica tandemque anno 54. Pathologica, cui Collegiatura in Collegio Princm. maiore annexa est,
excepit. Dignitates statas etiam ambulatoriae, ut Recto. ratus an. 1655. Procancellariatus eodem anno, Compromotoris ossicium anno 53. fuere comitatae, quibus tandem Decemviratus an. 58. colophonem imposuit. Has sibi demandatas provincias, publice privatimque praelegendo, disputando, cadavera secando, Chymicis operationibus vacando, et quibuscumque tandem modis studiosam iuventutem informando ita obiit, ut Magistratui Serempssimo fidem, Academiae et Facultati Medicae industriam probaret, apud omnes vero bonos, inprimis discipulos, quorum nonnuili Doctoralibus honoribus insigniti ex ipsius scholis prodierunt, acerbum fui de siderium iam relinquat. Auxilia vero mutua, in vita praeserrim privata, necessaria sentiens, praemissis ardentibus precibus fidem Coniugalem anno 54. Virgini rarae pietatis et edecumatae virtutis, ANNAE MA. RIAE. Vin Amplill. et Experientissimi Dn. PAULI MA. CASII. Phil. et Med. Doctoris celeber rimi et Practici nominatissimi siliae dedit, cum qua in utraque fortuna commune iugum tam suaviter traxit, ut licet pignoribus lectus coniugalis destitueretur, ipsimet tamen amabilissimi coniuges vel oculorum ictus et nictus conformando sincerum amorem satis invicem contesseraverint. Quanto itaque cum luctu dixotomi/a haec unius animae in duobus corporibus latentis facta fuerit, rem altius perpendentibus coniectu non erit difficile. In vira reliqua Christianum egit bonum, fidem suam non foliis ficulnibus, sed fructibus declarans. Ab auditu verbi divini, viribus licet infirmus. aegre avellebatur, lectione ac meditatione S. literarum, ut et crebro mysteriorum usu fidem suam nutriebat, cum Collegis et quibusvis hominibus facilis condescendebat, imprimis Dn. Parenti et Novercae honore debito assurgebat, ut senectutis paternae firmamentum, quo nitebatur, audiret. Quia vero Christianorum tessera curx est, hic Christianus sui similis, id est, Crucianus esse debeat. Praeterquam enim quod adversitatum variarum in hac vita non fuerit a)/geustos, hoc tandem mali ante decennium circiter accedebat, quod Dn. Affini suo ex cena vespertina domum repetenti comes a grassatoribus quibusdam noctur nis letaliter vulneratus in integrum restitui non potuerit. Quae causa etiam fuit, quod nudius sextus proximo Solis die cum doloribus nephriticis, et malo hypochondriaco infestaretur, licet medicamenta pretiosissima opponeret, ita viribus
statim statim fractus fuerit, ut de reconvalescentia desperaverit. Quare non nisi beatam analysin desiderans domui suae disposuit, et e)fodiw| dacro ad beatam ex corporis ergastulo emigranonem instructus ad excipiendum bonum suum Domi num stetit in procinct??? Hic ipse, solutis mortis dolori bus. sequenti die Lunae circa undecimam antemeridianam to en eufhmi/a| nostrum, integro rationis usu et fide non titubante, annos 42. cum dodrante et paulo amplius in hoc theatro mundano personâ suâ probe functum, terrenis fecibus exemit, caeloque adscripsit. Sic parvo momento maxima rerum momenta vertuntur. Quem ante octiduum his ipsis horis nobis assidentem vidimus, illi iam supremum honorem persolvimus. Sed bene Te, beate LANGI, qui talento divinitus concesso multum lucratus, iam ingressus es gaudia DOMINI tui, et hanc lacrimarum vallem cum vita, quae nec temporum metis, nec felicitatis modo describitur, permutasti. Nobus quidem triste tui desiderium, sed famam nominis sempiternam, ceu fragrans unguentum, posteritati reliquisti, Exuvias, Spir. S. domicilium Terrae matri depositum credemus, et ad sequelam, quo tempore, vel ordine quemque vocaverit Dominus, tibi iungendi nos componemus. Quia vero exsequiis dicta est hora terita, nostros, ut ad declarandam erga familiam honoratissimam fuam sumpa/qeian et erga pie defunctum gratitudinem, frequentes nobiscum in funus procedant, his ipsis iubemus. P. P. V. Cal. April. anno M. DC. LXII.
EPITAPHIUM. D. O. M. S. LEGE. VIATOR. AC. LUGE. CONDITUR. HIC. CORPUS. ANIMUM. ENIM. NEC. TOTUM. UNIVERSUM. CONTINERE. POTERAT. VIRI. NOSTR. TEMPOR. VERE. HIPPOCR. CHRISTIANI. LANGI. LUCCENS. PHILOS. ET. MEDIC. DOCT. ET. IN. HAC. UNIVERS. PER. XIIX. ANN. PROF. P. FACULT. MED. SEN. COLLEGI. MAI. PRINC. COLL. ACAD XVIR. CHYMIATRI. ET. PRACT. NOMINATISSIMI. FELICISSIMI.
QUI. IN. OPT. FAMAE. AC. AETATIS. FLORE. SUMMO. BONORUM. DESIDER. INTER. CONIUGIS. AMPLEXUS. ET. PLENTISSIMA. SUSPIRIA. QUI. CE. HAB. MORTAL. PLACIDE. PIEQUE. DEPOSUIT. XIV. MARTII. A. E. C. M. DCc LXII. ANNUM. AGENS. XLIII. CONIUX. MOESTISSIMA. ANNA. MARIA. MACASIA. CONIUGI. DESIDERATISSIMO. H. M. F. F.
De Thermis Carolinis: Lipsiae 1653. in 4.
Miscellanea Curiosa Medica: ibid. 1666. in 4.
De Acidulis Egranis: ibid. 1651. in 4.
De genio Thermarum: ibid. in 4.
Disputationes publice habuit non abeo paucas, e quibus sunt: De Morbo castrensi seu Hungarico: De Morbillis: De Elexir Proprietatibus, et dubio procul plures, quas iam ignoramus.