07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 209, image: s225

MONUMENTUM LITERARUM Viro Nobili, Excellentiss. ac Experientissimo DN. GEORGIO KIRSTENIO, Medicinarum Doctori, Paedagogii Regii Prof. et Pract. apud Stetinenses famigerabili, Ad diem 11. Martii Anno xristogoni/as2 M DC LX. Condigno exsequiarum honore mactando, Cum invitatione STUDIOSAE GYMNASII NOSTRI IUVENTUTIS Ut decenti ordine funus comitatum prodeant Constitutum ab HENRICO SCHAEVIO, M. D.

INcidebamus. Iuvenes dilecti, his diebus inter frugales summi Viri epulas in hoc sive Philosophema sive querelam: quid intendat DEUS et Natura quod infiniti prope homines nascantur, qui fatis concedunt prius quam vel per aetatis infantiam se suaque agnoscunt, vel ingentis laboris, cui per vitam omnem se manciparunt, operae pretium referunt: et ecce commodum se offert scaevi augurii rumor, indicitque eximium inter nos Medicum ac Professorem GEORGIUM KIRSTENIUM insigne urbis et Lycei nostri ornamentum e vivis emigrasse. Nihil


page 210, image: s226

luculentius ad problema nostrum firmandum, nihil ad incerta casuum nostrorum comprobandum promptius. Certe Medicus, non quales se iactant rasores, vetulae, fornacarii, sed qui publica artis et doctrinae tropaea varie erexit, quique armatam morbis ac morti dexteram tam feliciter opposuit, ut et seriis latrinae cultoribus de gravissimis casuum respondere, et decumbentibus amplam salutis spem de se prodere possit, venerandam scientiam non in molli lecto invenit, sed inter ingentes vivacis ingenii contentiones, vigiles lucubratones, difficiles peregrinationes, obscenas nauseas, tetros odores, abominabiles morosorum aegrorum squalores, deliras anicularum interpellationes, sinistros malevolorum rumores ad laudis et honoris sui culmen provectus est. Ita omne eruditionis latifundium ad Medicos perrinet,' ut, quae in omni scientiarum genere primas sibi vendicant, ab iis, non saltem ut ornamentum, sed velut necessarium requisitum, exigantur. Praetervehor variarum linguvarum ad intelligendos artifices, qui in suo passim idiomate ingenii monumenta reliquerunt, cognitionem. Quid vero iis ita familiare esse debet quam quae solae scientiarum nomine veniunt Physiologia et divina Mathesis? Quot silvas. prata, montes, dumeta perreptant priusquam in stirpium ac terra nascentium immensam varietatem intromittantur? Quot lanienas et cadaverum confectiones aggrediuntur, ut partium humani corporis munia, situs, nexus et conformationes ut suos ungues teneant? Quanta assiduitate Pharmacopoeorum officinas frequentare debent, ut mineralium, succorum, refinarum, ceterorumque primorum, et velut elementarium, facies, patriam et bonitates, per signa sua characteristica et gentilitias notas a spuriis, supposititiis et exoletis internoscant? His vero omnibus pertinaci studio imbibitis, non callent ulterius quam ubi pueruli literarum nomina et picturas complexi. Tunc primum in virtutes ac idiomata eorum, qualitates primas, secundas, tertias et amplius, manifestas et occultas, earumque gradus, mansiones, latitudines altius inquirendum. Hinc infinitae commistiones, sugxu/seis2 praecipitationes, sublimationes, reverberationes aliaque sexcenta molimina, ut siant catapotia, malagmata, eclegmata, spanadrapi, pessi, dropaces, errhina, ptarmica, marmeladae, panchresta, et quae porro sunt horrenda nomina horrendis humani generis invasoribus opponenda. Verum


page 211, image: s227

nihil adhuc actum, quando de ipsis morborum phalangis deque variis eorum nomenclaturis, natalitiis, moribus, inceslu ac comitatu, quibus item indiciis a se invicem discriminentur immane quantum mdagare ac perdscere restat. Quorsum autem et illa? si non ad omnem hostium istorum occursum, modi, tempora occasiones, ac vices armorum, quibus apte iis resisti possit, ita teneantur, ut non modo nociva tela averruncari, sed et de conflictus eventu et ancipiti vitae mortisque alea velut quodam augurio definuum quicquam praenuntiari possit. An non vero haec et mulra alia, instar liberalis episagmatis et mantissae, in Defuncto nostro ultra vulgarem mensuram praeluxerint, et annon inde senectâ Hippocraticâ, quam vegetum ad an. num aetatis centesimum sexagesimum nonum deposuisse perhibent, dignus fuisset, ex ipsa vitae eius historia dispiciemus. Ingressus in hanc scenam est Stedini Pomeranorum Anno appropinquantis Salutis M. DC. XIII. die Ianuarii vicesimo, Patre Viro Integerrimo NICOLAO KIRSTENIO. pistorum ac dulciariorum Protostatae et Ducibus Pomeraniae a panificio, Matre femina piissima ANNA Löfflers. Cumque sub ipsa pueritiae teneritate parentibus ab erecta indole spem haud macram ostentaret, nihil ad eius cultum non tentandum duxerunt. Tradiuts itigur primo fuit in disciplinam domesticuam Dn. Andreae Virginio hoc tempore SS. Theologiae D. et Episcopo Revaliensi: cuius fidelem operam publica in Schola hac oppidana informatio, sub moderamine virorum celeberrimorum M. Loleii, et deinde D. Micraelii, excepit. Eius suasu, cum a sufficientibus primae literaturae rudimentis instructus esset, Illustre Hallensium Gymnasium, cui tunc praeerat Clarissimus Gveintzius, adiit, tanto cum studiorum emolumento, ut non modo Praeceptorum amorem, sed et familiaritatem ad se traduxerit. His auctoribus anno aetatis decimo septimo Academiam Lipsiensem accedere debuit: sed obstiterunt copiarum militarium discursiones, coeuntibus tunc in foedera nonnullis Germaniae Ducibus. Declinavit igitur Iena, et lustratis quae interveniebant clebrioribus quibusdam urbibus, Argentoratum amplexus est, ubi per quaturo solidos annos duravit. Non alia sedes Viris in omni eruditionis pulvere versatissimis abundantior, nec ardentibus Defuncti desideriis accommodatior. In quovis disciplinarum genere generosos sibi


page 212, image: s228

duces eligebat, a quorum ore et latere individuus pendebat. In Philosophia, non ieiuna illa et in vocularum Labyrinthis laborante, sed seria et quae pectus exssaturat, facem praeferebat Clariffimus Danhawerus: Medicinae splendorem de se largiebantur Sebizius, Saltzmannus et Karstadius Stetinensis, qui cum ingenium Defuncti ad amplissimam artem, complectendum satis amplum deprehenderent, non destiterunt eum officiis et benefactis provocare, quoad in suas partes eum pertraxissent. Ille mox tantis patronis se dignum praebuit, et praeter alia sollertiae documenta bis de cathedra accurata theses semel de Lactatione et Lactis generatione deinde de Vulneribus capitis publice defendit et auditorio satisfecit. Interim dum ibi civem ageret, ad vicinam Academiam Tubingensem cum Dn. D. Ludemanno et M. Scheningio digressus notitiam praeclarorum Virorum, qui ibi degebant, sibi conquisivit. Sed mox ferale nuntium de obitu patris eum ita perculit, ut rerum suarum penderet. Reddidit tamen ipsi animum maternum auxilium, quod ei providae patris curae, ne nobiles carissimi filii conatus interciderent, per novissima destinaverant. Quaesivit igitur alteram Argentinam eamque Lugduni Batavorum invenit, Viris Clarissimis Dn. D. Tha. bore et Dnn. Oesleris Stetinensibus iter ipsius stipantibus. Per sesquiannum ibi egerat, cum fatale pestilentia malum excedere inde colonos iuberet. Hiemavit igitur Franeckerae et Groningae, ubi Freitagium et Antonium Matthaei familiares et rebus suis insigniter proficuos expertus est. Sub ineuntem aestatem inaugurationi Academiae Ultraiectanae interfuit. Inde Lugdunum reversus felicem studiorum telam pertexuit D. Stypmanno et Beringio commensalibus, hoc etiam contubernali: Antecesloribus viris illustris doctrinae Schrevelio, Heurnio, Falckenburgio, Walaeo et Vorstio, sub quo tantos in Botanico studio progressus fecit, ut multis admirationi fuerit. Geminas ibi Disputationes auspiciis Walaei in publico habuit, alteram de symptomatibus visus et auditus; de olfactus et tatctus alteram. Constituerat postquam quinquennium ibi absolvisset et viciniores Belgii provincias lustrasset, ceteras quoque regiones inspectare, sed revocavit ipsum per hteras a proposito Dn. Christoph. Albinus Medic. D. et Practicus Stetinensis celeberrimus, suasitque ut Axioma in arte Medica summum ibi caperet. Secutus fuit Viri amicissimi consilium, affixa


page 213, image: s229

sollenni Disputatione de generatione lumbricorum in corpore humano, quam suo Marte et citra alterius praesidium tanto omnium applausu defendit, ut iam ad insignem famam gradum sibi conderet. Iam ipsi ad docendum aperiebatur cathedra in Academia Gryphica, sed praecludebat ipsi ingressum inauspicata tempestas quae unc saeculum concutiebat. Emanabat per eadem tempora de eius eruditione celebratio Dorpatum, quo ad successionem Dn D. Belovii vocabatur: sed bellum Sveco Danicum eum et hoc proposito excludebat. Nec defuissent aliae viae quibus se publico probaret; verum matris precibus cessit ut in loco subsisteret, et gratia ac favore Illustrissimi Herois ac Cancellarii Regni Svecici Axelii Oxenstiernae, in cuius laudes et virtutes concinnum carmen ad typos dedit, ad Professionem Medicam in Paedagogio Regio aspiraret. Obtinuit haud difficulter quod honeste ambierat, et iussu Sereniss. Svecorum Reginae Christinae Spartae illi datus est, non sine insigni iuventutis nostrae fructu. Quicquid ad salutaris fludii emolumenta faciebat per praelectiones Physicas, Medicas, Anthropologicas, Anatomicas, Botanicas, nec non Disquisitiones Phytologicas, quarum pars lucem publicam vidit, pars per desidiam auditorum suppressa est, fideli manu porrexit. Praeter haec operam suam aegris tanta fide contulit, ut iam ad ipsius excessum multa urbis pars lacrimis ac suspiriis ei parentet. Quantum ego de ceteris eius dotibus iudico, nescio an non inter paucos

Quis melior respexit in arbore Phoebus

velut quidam chroagus ac Triarius eminuerit. Quis ipso ingeniosiora et quae antiquitatis gratiam magis referebant tornabat carmina? Cui purior ab ore aut calamo fluebat dictio? Quis de omni eleganti literatura, quae apud defaecatiora ingenia tantum diverti consuevit, accuratius ac tempestivius respondebat? Viva quaedam ac ambulans bibliotheca erat, tam divite penu pectus distenderat. Cum vero mortalem se suaque intelligeret, de extendenda ad posteros suos virtute cogitavit, atque eo etiam fine ante octo annos maritale foedus iunxit cum pudicissima ac honestissima Virgine Elisabetha, Dn. Christiani Rochlini, civis ac mercatoris Prentzloviensis primarii filia, ex qua gemina profecit sobole, praemissaque ante annum filiola, solum filium â paterna consilio iam, proh dolor! desertum desti tuit. Nimium illa scire videtur quantam iacturam fecerit,


page 214, image: s230

ille felicior qui nondum novit computare sua detrimenta. Ad ipsos potissimum pertineret hic inquirere quid sibi velit DEUS T. Opt. M. quod virum domui suae, urbi atque publico ita, salutarem in ipsa dierum suarum aestate subtraxerit. Sed quid sumus miseri? cui litigamus? cui dicam scribimus? Stat pro ratione voluntas sed paterna, sed optima, sed rebus nostris faventiffima. Si ergo vivimus gratia est, si morimur beneficium. Quandiu supersumus gratulemur nobis quod igni habemur in vinea Domini laborate: evocamur? applandamus dimissioni gratiosissimae. Talem se gessit Defunctus. Dum in his castris militavit hoc agebat: cum exauctorandus esset, hoc solum voluisse visus est. Cum enim anno abhinc nono ex acutissimo morbo morti iam naulum numeraret, cumque nuperrime sub initium mensis elapsi difficili affectu scorburico tentaretur, non abiecit iugum, sed conformavit se eius arbitrio a quo meliorem vitam exspectabat. In illam igitur translatus est die Mart. 4. hora 11. meridiana. arduo hoc evibrato Epiphonemate IUVA 6 IESU! cum quintam septimanam quadragesimo anno adiecisset. Iam vos appello, Iuvenes nostri, ut vobis et de sertae domui collugeatis, utque nobiscum aestimeris non temere factum quod illud sapeintiae et eruditionis fanum quod Celsissimorum Ducum pietas erexit, quodque Regalis gratia subinde recreavit, intra menses sexdecim duobus insignibus fulmentis Micraelio ac Kirstenio dispoliatum sit. Quis non videt quam in prono sit lapsus? Vos modo quod debetis, quodque saltem potestis. Viro incomparabili novissiia exsequiarum officia exsequimini. Valete.

SCRIPTA.

Oratio de Medicinae dignitate et praestantia contra Platonem et Plinium: Stetini 1647. in 4.

Disquisitiones Phytologicae: ibid. in 4.

Adversaria et Animadversiones in Iohann. Agricolae commentaria in Poppium et Chirurgiam parvam: ibid. 1648. in 4.

Disputationes aliquot publice habuit, nempe de Lactatione et lactis generatione: De Vulneribus capitis: De Symptomatibus visus et auditus: De Symptomatibus olfactus et tactus: De Generatione, etc.


page 215, image: s231