INusitatum candoris virtutisque omnis exemplum nobis orbique subreptum in HENRICO FUIRENIO, Clariss.
Medicinae utriusque Doctore, deploramus, cui iusta persoluturi, dolendum ne in publica magis calamitate, quam privato amici luctu iure dubitamus. Aestimanti enim utriusque iacturae, pacis et amicitiae, fortunae et virtutis conditionem, illa potior occurrit, cuius damnum est irreparabile, quaeque meliora exemkpla mortalium animis im pressit. Aestuantis quidem belli exempla detestamur, quibus veluti pilae hinc inde varia fortuna, sed dura semper, iactamur, milleque miseri involvimur ruinis, caelo infenso et superis iratis in nostri perniciem coniurantibus, quum ubique prostent miseriarum argumenta, et velut victimae homines passim immolentur, ut patriam tandem in patria quaeramus, et alia opus sit infelicitate ad istam tuendam infelicitatem. Malorum omnium in bello sumam contraxit DEUS scelerum vindex, quia nostra scelera vindictam merebantur, et suppliciis nostris acerbae Numinis irae litandum erat, quae tanto urgent premuntque vehementius, quo sunt iustiora: Sed tamen, quia pacis tantum causa ex Platonis sententia suscipiendum, mediis bellorum fluctibus haud dubia spe erigimur, quod pace postliminio nobis restituenda, aliquando sit terminandum, quodque vitiis cessit, virtute possit revocari. Quis vero integros illos mores reducet, antiquam constantiam et candidam mentem, quibus cum FUIRENIO ivimus nuper exsequias? Vellem nobis blandiri, si possem, si saeculi iniquitas pateretur. Prona iam mihi in peius fides. Mala multa patimur, sed maiora vel experiemur vel merebimur, quia exulat candor, proscripta ex animis recti verique voluntas, in DEUM hominesque amor, et quicquid denique beatos nos reddit et felices, laudare malumus quam imitari. Bellorum finem praevidemus, sed numquam vitiorum, quae insanabilia, quia ferro exasperantur. Nos igitur publicis his aerumnis irretiti, quibus se subtraxit praescia futurorum FUIRENII mens, tantum virum privatim, sed publico quoque nomine grata in beatos manes recordatione deflemus, quod vitae taedio inter maxima mala existimaverit vivere, morique maluerit natus divinâ, quam didicer at arre, mortales servare, quam inter vivos quottidiana funera intueri, et perversos mores. Utinam eo amico diutius frui licuisset, ut tantarum virtutum commercio publicis facilius incommodis sufficeremus, quibus tanto urgentius premimur, quo acerbior est doloris magnitudine amici memoria. Ego tot annorum itinerum studiorumque comes,
sanguinis vinculo, sed maiori amicitiae veritatisque iure obstrictus, committere nolui, ut beati FUIRENII et in publicum et in me merita, totque illustres virtutes, quibus velut gemmis vita eius insigni fulgore coruscavit, alta oblivione sacri vatis defectu sopirentur. Pauca ex multis libabo, quia cuncta paucis pagellis comprehendere, nec mea tenuitas nec fecunda bnis exemplis FUIRENII vita patitur, in qua sola beatissimae vitae habuimus compendium. Plura tamen dicturus sum, quam voto conceperam. Enimvero, quod si ipsum redivivum quottidie intueri, et velut in speculo non fictam virtutum maximarum speciem admirari in superstite liceret, iucundius opera hac supersederem. Nunc quia nobis fata Virum inviderunt, pene dixerim, virtutem omnem ex mortalium contubernio cum illo abduxerunt, in hoc erimus facundi, ut prae multitudine excellentium virtutum vel minima dicantur. Nota narrabo, a primis tyrocinii annis consuetudine mihi perspecta, quorum fidem non commendabo Lectoribus, quibus vel FUIRENII virtus, vel nostra fama innotuit, ego insuetus mentiri, ille nec mentientes ferre.
Sicco pede praeclaros FUIRENII natales praeterirem, nisi et hi inter virtutis argumenta essent, quibus inflammati posteri, ad gloriam concitatiori cursu grassantur. Non terrae filius fuit noster, sed ex familia Asclepiadea satus, Patre Medico consummato, sed extra saeculi fastum D. Georgio Fuirenio, Botanico et Chymico nulli secundo, Matre vero Matrona incomparabii Margareta Finchia, summi Medici D. Thomae Finchii, Avi nostri, filia lectissima. Dies erat XXVIII. formosissimi Maii, quarto decimo saeculi currentis anno, quo lucem primam vidit beatus FUIRENIUS, et primam parentibus laudatissimis, Avoque Paterno tum adhuc superstiti, Spectatissimo Viro Henrico Fuirenio Seniori, spem et exspectationem concitavit, quam cum aetate egregia pueruli indoles indies exauxit confirmavitque. Eluxere enim in prima aetate haud obscura indicia, quibus et se tantis parentibus dignum assereret, et sequuturae vitae praeclarum initium faceret. Abutroque Avo, rarissimo et venerando senum pari, gravitatem primis annis didicit a Patre Doctissimo literarum semina, a Matre, qua nihil inter feminas sanctius, cum ipso lacte pietatem, probitatem caeloque dignas virtutes ceteras imbibit, ex omnibus compositos mores et vitae integritatem, quam semper servavit,
laudabili aemulatione expressit animo et concepit. Haustis domi a severis magistris studiorum fundamentis, altius postea aliis se neutiquam immersit, quibus ad ornatum potius quam utilitatem eruditi utuntur, sed quum artem longam, vitam perbrevem ex Coo intelligeret, statim patriae Academiae initiatus, initia meditabatur artis ad quam naturae quadam propensione, et parentum exemplo ferebatur. Tantum tamen aliis indulsit, ut linguis Latina et Graeca scientiisque Philosophicis, inprimis Mathesi, esset abunde ad eruditionem Medicam instructus. Et haec et illa acriter ursit auspiciis beati Parentis nostri, in cuius familia per tempus vixit, moxque morienti adstitit, et fideli operâ Magni Avi sui Thomae Finchii cuius convictu postea et eruditione quottidie utebatur, denique consiliis D. Olai Wormii Affinis et M. lacobi Finchii Avunculi, plurimum adiutus, quorum omnium ductu tantum profecit, ut capacior animus per latiorem orbis campum esset explicandus. Itaque Soram cum Parente nostro et fratre seniore Bartolo Bartholino concessit, ut D. Ioachimo Bursero Celebri Florae Amasio, familiarius innotesceret. Numquam eo fuit animo, quo multorum stultitia pervenit, quibus patrise bona sordent, et externa quaecumque singulari se fuco adornant. Famam et eruditionem magnorum Medicorum, qui ea tempestate in patria nostra eminuerunt, Finchii, Wormii, Arnisaei, Fabricii, Burseri, Laurenbergii, Fossii, Pascasii, Sperlingii, Severini, Laelii, aliorumque, suspexit semper et ad imitandum serio, nec infelici successu elegit. Insigni Parente suo praemature orbatus, ab aliis hausit scientiam, qua ad stuporem domi ille abundabat, filioque eandem insevisset, si mors non intervenisset, magnis inimica conatibus. Posteaquam Sorae Clarissimo Burseri succo victitasset propter Epidemiam luem, quae patriam depopulabatur, et Excessum Parentis nostri Caspari Bartholini, ad suos reversus alios soles meditabatur, quibus ulterius inclaresceret virtus domi spectata. Belgium primo adiit, et in florentissima Leidens. Academia, vicinisque bonarum literarum emporiis, quatuor annorum decursu universum Medicinae studium absolvit. Cadaverum sectionibus apud Adrianum Falcoburgium, nitidum Prosectorem, vacavit, Botanico sub Adolfo Vorstio Florae genio et Polyhistore excoluit, crebrisque excursionibus inquilinas Bataviae plantas collegit, Praxin auspiciis Ottonis Heurnii et Evvaldi Screvelii exorsus,
Nosodochium frequentavit, et duce Ioanne Walaeo medico subacti iudicii singula ac curatiori cura percurrit. Subinde Amstelodami summos in arte secandi et medendi Magistros Nicolaum Tulpium et Zacutum Lusitanum audivit invisitque. Franekerae nonnumquam studia sua Menelao Winshemio notae famae Medico, submisit. Traiectiquoque ad Rhenum, cuius sollenni inaugurationi interfuit, henrico Regio, Reimere, aliisque rarae doctrinae Professoribus innotuit. Enchysae denique Paludani Musaeum, Naturae illud theatrum, curiosis oculis perlustavit. Ubique hoc egit, ne locatae operae temporisque paeniteret, ab omnibus quos eruditio Medica evexit, mutuatus est, quod arti suae sciret profutu rum, et ubique modestiae, candoris et insignis doctrinae famam post se reliquit. Maturus deinde eruditione et iudicio ad Gallos abiit, cultissimam gentem, ut officiosam linguam amplioremque doctrinae proventum sibi compararet, Lutetiae in scholis Medicorum discendi cupidus frequens visebatur, in Theatro Anatomico Medicorum et Chirurgorum assiduus erat Dissectorum spectator, privatoque cultro extra animalium evolvit, in Nosocomiis instructissimis variorum morborum historias vidit et curationes, sub Davisonio Chymico Clarissimo arcana naturae ignis artificio sollicitavit et invenit, Hortum Regium variis plantis sub Dn. de la Brosse magnifice nuper instructum, amore Florae saepicule ingrediebatur, et quicquid denique ad artis suae perfectionem ubique in urbe vastissima extabat sine taedio viarum aut sumptuum avidissimo animo venabatur. Reliquas Galliae Provincias eadem sollicitudine percurrit, non tam videndi studio, quod plurimis sufficit, quam ut naturae varietatem in elegantissimo imperio, et doctorum de singulis iudicia exquireret. Bone DEUS! quam turpiter hic alii se dare solent, qui terras oberrant, veluti pecora, luxum peregrinum tantum sectantur et ad suos referunt, neglectis praeclaris gentium institutis, sola vitia, habitum peregrinum, et peregrinos morbos pro usu patrio mercantur. Rectius domi manerent illi, et focum patrium instruerent. Oceanum, ad quam sanctius vivitur, suis moribus inficiunt, et dum alienos errores imitantur, propriae poenae misere succumbunt. Noster FUIRENIUS ubique incorruptos mores servavit. Vitia aliorum vidit multa, sed correxit et exsecratus est, omniaque praeclara amplexus didicit in peregrinatione servare modum.
Peccant enim et illi, qui nimis curiosâ diligentia per omnia vagantur quaeque multi scire debent, soli volunt. Non omnia mens humana capit, et omnium intervenire secretis in peregrinatione periculosum. Id per universam vitam FIIIRENIUS egit, ut sine ulla Polyhistoris ambitione, sola illa sectaretur modestissime, quae maxime facerent ad Medicae artis complementum. Pluribus illam temperantiam optaremus, qui universum ingenio suo metiuntur, et intra diligentiae suae ambitum constringunt. fastidientis stomachi est, omnia Apicii fercula degustare, quae inquinant corpus, non alunt. Ut ciborum, ita et doctrinae suus est modus. Nimia eruditio onerat, moderata prodest. Hinc, dum omnia nonnumquam nimia sciendi aviditate sectamur, quae necessaria sunt vel negligimus vel non assequimur. Late patet Medicinae campus, per quem decursurus, caveat, ne vel nimiis sarcinis oneri succumbat, vel serius tardiusque iter aggrediatur. Antiqui amplitudinem artis emendaturi, ut singulis pares essent, singulas partium affectiones suis Medicis assignarunt. Nostro saeculo omnium particularum salus uni Medico incumbit, qui vix partibus suis ex voto aegrorum defungetur, si per varia Criticorum, Historicorum, antiquariorum, Philosophorum, Politicorum, ICtorum, Theologorum studia nimio temporis discpendio et audaci temeritate fuerit divagatus. In immensum quoque crevit Medicorum inter nostros scientia. Anatomes, Botanices et Chymiae amplitudo, et novorum morborum infelix ortus, potiorem hominis aetatem solitariasque curas requirit. Itaque accuratum FUIRENIUS cum studiis calculum subduxit, et nglectis in itinere quisquiliis seriora Medicorum apprehendit. Quo animo ab ininere suscepto ad Montem Pelium deflexit, illustre illud Medicorum domicilium, ubi copiosius per campos suas opes Flora et ornamenta spargit, et in urbis horto luxuriat. Gratâ praesentiâ Fr. Ranchini et R. Bellevali Medicorum in orbe notorum favorem ibidem meruit, et Catellanum celebrem Compositionis Alkermes Dispensatorem convenit. Marsilia Genoam vectus, per Liburnum, Pisas, Florentiam, et Bononniam, Patavium appulit, quam studiorum optatissimam sedem sex annorum spatio sibi delegit. In familia Ioannis Rhodii Polyhistoris et Medici, maximo Rei publicae Literariae damno non ita pridem defuncti, ex cuius familiaritate quottidiana tantum discere potuit, quantum frustra
alibi passimque per orbem quaesivisset, cum fratre Thoma Fuirenio, Viro Eruditissimo, naturae artisque Medicae abditis nocturna diurnaque industria se immersit. Ingentes conatus iuvit Ioannis Veslingii in dissecandis cadaveribus dexteritas, et in Creticis Plantis facundia, quem etiam ad Baldi montes amicum comitabatur; Magna Veslingii erat fama, et maior eloquentia, quam accurara manus comitabatur. Quum duraturo ad omnem memoriam operi Anatomicas figuras per caelatorem ex vivis cadaveribus exprimendas adiungeret, praeter FUIRENIUM nostrum, Me et Leonicenum admisit neminem. Eodem Ioanne Leoniceno, artis perito, praeeunte,homines animaliaque privata manu FUIRENIUS evisceravit, et artificiosas venarum, arteriarum et nervorum, magna cura ex unius hominis cadavere exsectorum, tabellas stupendo opere exstruxit patriae Academiae destinatas. Chirurigicas operationes apud Petrum de marchettis, unicum Aquapendentis discipulum superstitem, manu promptum et consilio, accurate perdidicit. Chymiam cum I. Zvvelsero, domestico tum nostro, iam bene de Re Pharmaceuticâ merito, recoluit. Consultationibus gravissimorum medicorum Benedicti de Benedictis, Io. Dom. Salae, Benedicti Silvatici, Io. Veslingii, Fr. Frigimelicae, aliorumque, subcisivas horas impendit, et perpetuus Exercitatiss. Medici Io. Dom. Salae laudati erat comes, cuius favore et incredibili humanitate ad omnes aegros cum illo admittebamur. Referebat ad Diarium singulorum aegrotorum affectiones, causas morborum, signa, curandi Methodum, remediorum formulas a Sene nostro praescriptas, denique eventum, qua exercitatione nihil ad recte feliciterque medendum utilius, quum frustra in universalibus scientia nostra occupetur, nisi in Caio vel Titio exerceatur. Bibliothec ae interim illustris Nationis Germanicae cum laude praefuit, resque eiusdem rantâ prudentiâ, Consiliarii titulo, administravit, ut omnium applausum memerit, et supremum in Gymnasio patavino magistratum obtinuisset, si a modestia eius id impetrare potuissemus Ceterum gloriae contemptor maluit honores mereri, quam accipere, et quamquam civili abundaret prudentia, eruditioneque Medica excelleret, numquam tamen vel inde laudem, vel hinc lucrum ambivit. Sibi maluit privatim vivere et cum sapientia habitare quam publicae omnium se invidiae exponere. Felicius degunt, qui hac animi moderatio~ne vitam quietam sine
ambitu ducunt, vere illi vivunt, nec spiritum ab aliis precario trahunt. Honroes declinare quos meremur, magnae opus est prudentiae, maioris tamen se ipsum prudenter sine fastu gerere, et sua felicitate contentum sibi ipsi imperare. FUIRENIUS noster sibi oblatum honorem Naturae artique Medicae detulit, dum spretis aliorum superbis curis, honorumque blandimentis unius veri utilisque investigationi sese unicum addixit, ut sciret penitius naturae procus, quid sinu interiori condiderit natura, quid amasiis suis aperuerit, quid de naturae vitiis et morborum incantamentis vel usus probaverit, vel maiores tradiderint. Utrumque in prolixo itinere quaesivit et invenit. Maiorum iuniorumque Medicorum placita ex editis monumentis investigabit, quae tantâ curâ tantoque delectu passim in itinere et patriae redditus congessit, ut paucae in orbe medico huic Bibliothecae conferri possint. Naturae varietatem et insolitos morborum casus sedulâ inter itinerum molestias invenit exercitatione. hac mente animatus, quum diutius moram utilem Patavii traxisset, reliquas Italiae urbes data oportunitate perlustravit. Venetiis Caecilei Folii Anatomici et aliorum conatus publico dedicatos expendit. Bononiae, Fortunii Liceti, Philosophi tum eminentis, postea primi in Gymnasio Patavino, Sala defuncto, Professoris medici amicitiae se insinuavit. Ibidem opera Barth. Ambrosini in Musaeum Aldrovandinum admissus Naturam variam venerabatur. Florentiae Magni Ducis Etruriae officinam Chymicam et alia visu digna invisit: In urbium Reginâ Româ benevole ab Equite Illustri Cassiano a Putes, naturae et antiquitatis promocondo exceptus, eruditos P. Athanasii Kircheri, utiles Pauli Zacchiae, et curiosos Petri Servii labores admirabatur. Neapoli Chirurgorum Principem Marcum Aurelium Severinum, hospitem olim nostrum sibi demeruit. inde Vesuvii vidit ignes, thermas Puteolanas, fontes Tiburtinos, et quicquid rarum aliisque terris invisum florentissim a Italia exteris solet monstrare. Omnium singulari amore tenebatur et de natura sollicitus, visis imperati Neapolitani et Calceolarii Veronensis naturae thesauris, ipse collegit quicquid hinc inde illustre spectantium oculos animosque exsatiat. Digna profecto severis ingeniis diligentia, unde pressius naturam velut nudam et sine velo intuemur. Ludunt illi operam, qui Naturam inter Sophistarum tricas et disputationum contentiones quaerunt.
Monstrari debent haec, non disputari, et sexcentis Sophistarum distinctionibus ne culicem aestare mediâ profligaveris. Peffime se prostituunt multi, qui pleno ore de plantis certant, de animalibus disserunt, de Metallis commentantur, de natura Rerum litigant, et si ad rem ventum fuerit praeter olus et asinos norunt nihil, quia in cerebro naturam formant, et ingenii acumine constringunt. Inspicienda ipsa Natura est ut in telligatur, et sensibus in vestiganda, quae sensibus capiuntur. Ingredere Musaeum FUIRENII, quicumque Philosophi nomen inanibus altercationibus ambis, ut Philosophus egrediaris, discasqueve, quod ignoras, aliud esse naturam nosse aliud rationem. Videbis ibi artificiosas offium humanorum omnis aetatis compages, nervorum venarumque speciosas tabellas, metallorum genera, mineralia, terrarum varietates, gummata, lapides suis classibus per species distinctos, animalia peregrina, monstrosos pisces, serpentum exuvias, lacertos squamosos, insecta variegata, miras concharum facies et infinita alia naturae ludentis miracula, ex quibus ad publicum commodum et solidam eruditionem plus erues, quam ex mille libris, aut bis mille disputationibus. Hisce in itinere accurate conquisitis domique postea digestis, animum verâ Naturae cognitione imbuit FUIRENIUS et per omnem vitam insigni voluptate pavit. Hoc Medicae doctrinae thesauro, usu rerum praeclararum, selectissimorum librorum et universae naturae copiâ instructus, velut amplis spoliis, relictâ Italiâ per parmam, Placentiam, Mantuam, Mediolanum, perque Alpes invios cum fratre Theodoro Fuiren, illibato illo pectore, Helvetos salutavit masculam et cordatam gentem, inprimis Basileae, laude medentium clarae, videndi desiderio tenebatur. Summa humanitate Medicinae Proceres, Emanuel Stupanus, Io. Iacobus a Brunn, Io. Casp. Bauhinus, Felix Platerus Iunior, iunctos nos exceperunt, utriusque Parentis memoriâ et amicitiâ. Passus est hic FUIRENIUS noster se exorari, et a se tandem difficillime obtmuit, ut antequam patrios reviseret lares, exantlatorum laborum solidae eruditionis Medicae testimonium, sollenni ritu publice exambiret. Ab omni fastu semper fuit alienissimus, doctusque maluit esse, quam videri. Ne tamen praeter maiorum consuetudinem sibi diffidere videretur, hoc mecum elegit Brabeuterium, in quo utriusque Parentes, Avi et affines lauream Medicinae supremam reportarunt, ubi cum
delectu ingeniorum honores digni conferuntur. Igitur Patres Basileenses, iusti humanique candidatorum censores, audita in privato examine FUIRENII in Re Medica eruditione, ad publicas Lectiones admiserunt, quas disputationis vicarias,urgente pectoris necessitate, data optione elegit. Hydropem Asciten triduanis praelectionibus in medicorum Collegio eo eruditae caveae applausu absolvit, ut qui publicam alioquin lucem de industria declinaverat, suasu tamen Clarissimorum Virorum typis Basileensibus posterorum memoriae commiserit. Ita publico consensu Doctoralem mittam diribitore Celeberrimo Bauhino in eadem mecum Cathedra iure meritissimo Pridie Idus Octobr. M DCC XLV. obtinuit. Gratulabar impense mihi, quod in partem praemiorum admitterer, qui eruditione rerum. que usu libenter illi et ex merito cedebam. Sensimus et aliud Doctorum Rauracorum beneficium, quod in Collegium Medicorum adoptati Principibus illis Achivis permisceremur. Quaecumque FUIRENIO hic et ubique consignabantur virtutum laudumque documenta, minora meritis censebantur. Laudari ab omnibus virtus, satis tamen a nemine aestimari poterat. Aegre hinc divulsus, per Solodurum, Bernam, Lausannam, Genevam, Lugdunum et Aureliam, tandem Lutetiam rediit, difficillimis itineribus hibernis, ubi lustraris revisisque quae digna videbantur, intimiusque cognitis quae ex usu existimavit, magnam Britanniam magnorum ingeniorum feracem meditabatur. Temporum vero iniuria et bellorum civilium tempestate saeviente, in Belgium regressus, amicis veteri necessitudine coniunctis Vorstio, Walaeo, et consanguineo Andrea Bickero, Consule Amstelodamensi et Foederatarum Provinciarum Ordine Illustri, officiose valere iussis, ad reditum in patriam se mecum composuit. Comite Petro Charisio, cognato nostro honorando, per Frisiam utramque, Groningam, Bremam, et Cimbriam ad desideratam Matrem et Amicos, ad patriam urbem post decem et trium annorum iter, animo ad rectas spes sublevato properavit. Ingenti doctrinarum et experientiae supellectile onustus, privatos suos lares redux composuit, sibique vixit et amicis. Molestus nemini, omnibus gratus morum integritate et vitae innocentia ad exemplum stupendae. Bibliothecam magno passim studio et sumptu collectam erexit, omnium aetatum Medicis instructissimam, et in suas classes ordinesque disposuit, ut
non tam propriis quam amicorum usibus inserviret. Nullum enim ex commodo huius thesauri usu exclusitm, nec canis ad praesepe excubabat. Ipse necessarios per vies et temporum indulgentiam revolvit perlegitque, ut hausta foris Medicinae arcana, continuis domi lucubrationibus perficeret. Consulebatur in dubiis rerum eventibus, et librorum usuram omnibus literatis amice concessit, sed Medicis, Sicut enim reliqua studia arti suae postposuit, ita nec ullum in Bibliotheca patiebatur librum, qui vel Medicam rem vel Naturalem historiam non complecteretur, Logicorum, Grammaticorum, et Criticorum farraginem aversatus. Hoc unum in vita quieta studiose curavit, neinutili aliarum rerum vel lectione vel possessione seria interrumperet, et utilia obfuscaret. Ita enim vita potuit aequali et uno tenore procedere, quam alii propositis diversissimis scindunt. Curas seriores horti urbani cultura interpunxit, Dioscoridis, Theopharasti, Clusii, Bauhinorum studia aemulatus. Rariores plantas et exoticas curiose collegit, et quotannis conservavit. Et ut corporis falleret imbecillitatem levaretque, subinde aestivis mensibus in praedio Eberrodiano cum Varrone, Columella, Palladio et Constantino Caesare rusticabatur. Numerosam aegrorum multitudinem numquam ambivit, commissorum tamen sibi curam habuit diligentem, Quamquam enim ad intima Medicinae admissus in artis operibus esset exercitatus, non conceffit tamen corpusculi valetudo pluribus vacare. Rogatus nulli operam suam denegavit. Quos angusta res domi premebat, et consilio et ope subvenit. Nec publicis rei publicae muneribus inhiavit, quaeque in aliis venerabatur, neglexit ipse, non contemptu sed necessario valetudinis praetextu. Publicam illam servitutem magnae fortunae declinavit, ubi nihil ex arbitrio nostro nobis licet, sed saepius opprimit invidia virtutes. Optima cum lare suo secreto ratio constabat, quem legendo et meditando splendide ornavit, secuique ea egit, per quae posteris profuit. Magnificam a se exstructam in fundo paterno domum. Democriti speluncam esse volut et naturae collegium, mutis Bibliothecae Doctoribus refertum, Musaeo raris Naturae operibus mirandum, hieme exoticis plantis virescens. avibus personans, semper variis experimentis occupatum, amicorum denique quos constanu et incorrupta fide dilexit, einditis colloquiis saepiffime illustre. Sobrietate
vitam fragilem temperabat, sine libra, sed non sine modo vivens. Parce prandebat, primo semper ferculo parabilis cibi contentus, ne animo nebulas et corpor pravorum humorum materiam offerret. Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, non ratione ducimur, sed con suetudine. Ille vero egregio suo exemplo sine exemplo contentus, luxum omnem detestabatur. Legis Oppiae abrogationem truci magis quam Porcius olim Cato oratione inhibuit, nec unquam vehementius excanduit, quam ob consuetam in conviviis et vestibus patriae profusam licentiam. Ceteroquim mitissimo erat ingenio, nullos laedere, sed nec laedentes ferre. Famae popularis contemptor. ita se tamen gessit, ut maximâ famâ inter omnes maximos et medioxumos dignus esset. Numquam silentio involvenda FUIRENII merita, aeterna sit beneficiorum illius apud cives nostros memoria, quod in Academiae ornamentum et civium utilitatem publico testamento instructiffimam Medicam Bibliothecam dedicarit, publicis omnium usibus inservituram, salariumque illus exauxerit, qui Bibliothecae curam est habiturus. Legatum satis aestimari a nemine potest, nisi a sapiente, cui notum est, quanti res tanta sit taxanda. Praeivit olim Petrus Albertius Academiae nostrae Rector, et summa prudentia apud Maiores spectatur, qui librariam suam supellectilem Academiae primus consecravit. Crevit numerus clementiâ Augustiss. Regis Divi CHRISTIANI IV. Quibus symbolam contulit Andreas Lymvicus meritissimus in Acad. Medicinae Doctor. Maiorum liberalitatem in immensum auxit incomparabi. lis Episcopus Selandiae. Casp. Erasmi Brochmannus, cuius nulla aetas delebit apud nos memoriam. FUIRENII vero Bibliotheca, quam non Apollinis, sicut olim Augusti aevo, sed SS. Trinitatis templo consignavit moribundus, ut ex divinis ingeniorum monumentis. surgens mortalium gloria et salus in DEI T. O. M. tutela esset; primam inter Medicos laudem meretur, quos ingenti librorum rarissimorum numero solus instruit. Quidquid ab antiquis Graecis, Romanis et Arabibus praeclari in chartas relatum fuit, quid. quid medii aevi Scriptores de re Medica commentati sunt, quidquid denique diligens sequentium saeculorum industria vel noviinvenit, vel ex antiquis invenit, stabilivit confirmavitque FUIRENIUS collegit, et aeternis studiosorum usibus destinavit. Nec in historia Naturali quiddam
desiderari voluit, quod hactenus quidem sub incude venit, et aere pretioque comparari potuit. Defectum publici iuvandi prompritudine supplevit frater Thomas Fuirenius, cui idcirco immortales gratiae debentur, quod in omnium saeculorum cogitationes admittamur, nec ullo p???ne Medico nobis sit interdictum. Ne vero naturam ex libris solis venaremur, inaestimabili liberalitate ex Musaeo addidit secretissima Naturae miracula et ostenta, quibus colligendis domi forisque desudavit, sumptus que necessarios suppeditavit, quibus et indies excrescercnt, noborum ac cessione, et Medicorum Collegium commodius hoc loco hospitaretur. Videmur iam ubique, dum in Musaeo Academico versamur, provida FUIRENII cura locupletato, quod terrarum omnium et aquarum, animalium hominumque portenta claudit. Quae fusa oratione libri adumbrarunt, hic oculis obversantur, quaeque illi coniecturâ investigarunt, nos palpamus, et cum rerum natura in consortium omnis naturae pariter incedimus. Habet hic quo se Medicus exerceat, quod tyrones discant, quod admirentur omnes, quo nomine tibi, FUIRENI beate, patria universa obstrictam et debendi ream se profitetur. Haec erunt vitutis tuae tropaea, haec publica monumenta, quibus nomen aeternitati apud nos posterosque consecrasti. Nec minus illi Res publica nostra Medica debet, quod in Dispensatorio Hafniensi conficiendo praeclaram cum ceteris Medicis operam contulerit, calssesque ipsi sorte divina oblatas cum laude absolverit. Mirum dictu quanta alacritate ad publicum bonum promovendum excubaverit. Quicquid egit, serio egit, praeclaro quodam perficiendi impetu. Sententiam in Collegio Medico rogatus, paucis sed quibus pondus inerat, rerum momenta expendit. Numquam verborum quaesivit lenocinia, nec sermones sesamo aut papavere adspersit, sine fuco et fallaciis, sine pompa ulla simplici oratione mentem cordate aperuit. Et quod in illo excelluit, candore omnes mortales superavit, et se ipsum. Plebeia illa exolevit virtus, et ad rus plurimorum calculis ableganda. Felicius tamen singulorum se fata explicarent, si intra domesticos urbis parietes admitteretur. Neminem ille fallere, et fallentes ocisse. Cor in fronte gerebat, et pectus apertum, nullis dolis consutum aut fucatum, omnibus patebat. Nullius unquam famae insidiabatur. Submisit se omnibus, tumque se maximum inter amicos existimavit, quum
minimum de se ipso sentiret, nihil sibi, cuncta aliis indulgens. Infra modestiam cetera, quibus gloriari poterat, reputabat. Animo invictus, damna iniquae sanitatis Spartana nobilitate concoxit, nec ullis cessit voluptatibus, ut etiam castis amoribus licitisque numquam ab otio sapientis et animi tranquillitate, cui sacramentum dixit, potuerit dimoveri. Maium, nativitatis mensem, perpetuo coluit, quo Romani uxores non ducebant. Noluit libertatem suam incerto Venereo, et, si male ceciderit, impotentiae muliebri subicere, quae subinde domi devicta, in foro quoque, ut ille ait, obteritur et calcatur. Amavit Hippocratem, non uxorem Hippocratis, quae semper quo modeste coerceretur opus habebat. Amore interim divinae pulchritudinis rerumque a DEO creaturarum unice captus, non damnavit coniugia, sed aliis reliquit, posteritatem suam in libris superfuturam ratus, memoriamque, quam tanti tamen non putavit, inter amicos et inculpatae virtutis gloriam apud omnes duraturam.' Secum habitare et vivere, DEO servite et amicis, inter maxima felicitatis dona numerabat. Fortunae am. pliffimae bona, pro suis non computans, quia peritura, cum iis patiebatur quos vel bona mens commendabat, vel socia papertas urgebat. Bene precantur alumni, viduae, Nosodochia, quibus in vitae subsidium aliquot mille Coronatis prospexit. Optime de Deo ipso meritus cuius Ecclesiis ex suo patrimonio, ne migraturo hinc oneri esset, devote legavit signati argenti summam, velut donarium sacris aris suspendendum. Ita officia cum amicis, hona cum egenis, utrumque cum Deo divisit, nihil pro suo venditans, nisi infractam vitiis mentem, recti conscientiam et animi constantiam, quam inter peregrinationum taedia, inter languidi corpusculi iniurias, inter saeculi fatiscentis perversitatem, semper servavit integram. Hac animi beatitudine et virtutum satellitio; peritura omnia neglexit, frequensque cum Deo immortali commercium exercuit. Primus in templo visebatur et ultimus, et Numinis praecepta non ore tantum, sed, quod divinum, vita expressit. Immortalia quottidie meditabatur, et ad aeternitatem se tacite composuit. Minabatur a teneris unguiculis corpusculi imbecillitas, casu an ab interna origine, in vitales partes, respiranonis difficultatem, quae per complures annos pectori compresso inimica, crescente aetate, sed decrescentibus viribus, asthma molestum excitavit. Inclementiores hiemes binae,
patriae exitiosae, pectori quoque illius tam fuerunt molestae, ut arctatis animae meatibus vix spiritum libere duceret, quo tandem in patriae urbis obsidione et publica calamitate, auctis iniuriarum asthmatisque causis, sensim intercepto, anni currentis initio, aetatis vero XLV, inter mortales desiit esse mortalis. Nos tibi, beatissime FUIRENI, felicitatem, qua cum Patre et Fratre Theodoro, heu quondam nostris, in caelo frueris, non invidemus, sed nostram infelicitatem deploramus, et tui memoriam colimus. Manent in animis nostris admirandae dotes, inusitatae virtutes, in publicum merita, incredibilis tuns in nos amor, et desiderium testamur. Virtutis omnis in Te vidimus exemplum, nec sequi possumus. Ignosce quaeso, beatissima anima, quod parcius tua, nec pro dignitate fatis expresserim, Vita tota, modestia fuit, nec laudari Te aequo animo es passus, et dum omnia animo complector, sub singulis haeret lingua, tuis colloquiis afsueta Quia vero pietatis meae extare volut monumentum, si in singulis penna defecit, universa condonabis, et dolori iusto tribues, quicquid meritis tuis decessit. Nos interim dum inter aeterna fidera fulges, malis innumeris, quae effugisti, succumbimus, saeculi iniquitate, quam superasti, premimur, et fato, quod sprevisti, debemus ludibrium. Ego et hoc nomine infelicior, quod inter extrema tua ultimum Vale forte absenti non dixeris, quem in itineribus habuisti comitem, in studiis socium, in amicitia parem, ub que fratrem. DIXI.
DUm Patriae obsessos cingunt infensa penates,
Signa, per insolitas exitiosa vias,
Non potuit clausos urbis perferre recessus
Assuetus caelo liberiore frui.
Mutat mente domos, urbisque et pectoris orbem
Deserit, auxilio Numinis alta petens.
Sic licet hostiles includant moenia turmae,
Claudere nulla animos vis inimica potest.
IRatus vitiis perituro infensior aevo,
Fastidit nostros connumerare dies.
Anni principium nobis fecêre Calende,
Olli cui spirant saecula finu orant.
TH. BARTHOLINUS. D.
VIATOR. QUI. TRANSIS. HENRICUM. FUIREN. FAMILIAE. DECUS. SOLATIUM. AEGRORUM. NOBISCUM. DEPLORA. LACHRYMIS. QUI. LONGIS. ANNORUM. PEREGRINATIONUS. ANIMO. SEMPER. QUIETUS. VITA. EXPRESSIT. QUOD. FAMAE. FUSA. NOLUIT. ELOQUI. CLARUS. ERUDITIONE. QUAM. OCCULTAVIT, MODESTIA QUUM. NIHIL. OSTENTARET. OMNIA. POSSEDIT. VIR TUTEM. SOLAM. DISSIMULARE. NESCIUS. ET CANDOREM. DUM PATRIAE. DUM. AMICIS. DUM. EGENIS. VIXIT. QUI. PER. ILLUM. SEMPER. VIVUNT. DUM. MORITUR. PER. NATURAM. PER. MERITA. VIVIT. PER. DEUM. QUEM. COLUIT. CUM. DEO. VIVIT. IN. AETERNITATE. VIXIT. HACTENUS. INTER. MORTALES. ANN. XLIV. MENS. VII. DIE. X. PERPETUA. APUD. PLURES. FAMA SUPERSTES. ABI. VIATOR. ET. MORTUO. LEGEM. QUAE. VIVO. GRAVIS. PRECARE. TERRAM. POS. D. Th. BARTH.
De ascite: Basileae 1645. in 8.
Catalogus Bibliothecae Henrici Fuiren, editus a Fratre Thoma Fuiren: Hafniae 1660 in 4.
Rariora Musaei Henrici Fuiren ab eodem edita: ibid. 1663. in 4.