07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 164, image: s280

PROGRAMMA In funere Nobilissimi, Excellentissimi atque Experientissimi DN. GVERNERI ROLFINCII, Medicinae Doctoris et in alma Academia Salana Professoris longe meritissimi et celeberrimi. P. P. a RECTORE ACADEMIAE IENENSIS IOHANNE Frischwuth, Linguar. Sacrar. P. P.

ILlustre ad omnem memoriam est decretum prudentissimae, quam C. Iul. Caesar ap. Sallust. appellat, Atheniensium rei publicae, quae in vicem gratam meritorum Hippocratis, medicorum principis, scivisse fertur: ut ipse magnis mysteriis, non secus ad Hercules Iovis filius, publice initiaretur, et corona aurea mille aureorum coronaretur, praecone coronam Quinquatribus magnis Minervae festis proclamante: et liceret omnibus Coorum liberis Athenis pubeseere uti liberi Atheniensium; eo quod eorum patria talem virum genuisset: Hippocrates ipse civitatis iure et victu in Prytaneo toto vitae tempore donaretur. Enimvero cum Athenae nostrae defiguntur in contemplatione Hippocratis sui, Viri nobilissimi, excellentissimi et experientissimi, Domini GVERNERI ROLFINCII, Phil. et Medic. Doctoris, Pract. et Chim. Professoris ac huius Academiae Senioris per multos annos celebratissimi et summe venerabilis, tantam reverentiam virtus insolita, beneficia charitatem, gloriam caelestis ingenii animique vastissimi monumenta protenus imperant, ut nullum fatis amplum satisve honorificum SCtum facturis


page 165, image: s281

occurrat, unde divinas viri maximi dotes et merita in Academiam ingentia, per idoneam obnoxiorum et devotorum pectorum redhostimentum, videamur agnoscere. In Coo sene diversa mirabantur veteres Athenae. Ortum primo ab Aesculapio. At noster Semo non vani nommis Aesculapium animorum patrem. et Phoebum avum, cognomines ambos, laudat, illum Hamburgensis Gymnasit Proessorem, hunc Rectorern, utrumque sua tempestate celebrem et nepoti silioque in paran multo praelustrius decus divinitus oblatum. Nam a Patre isto, et Matre optima ac laudatissima, Catharina Hermesia, antique et honoratae inter cives prosapiae, post primam in fonte fidelium lustrationem, is anni, priore secuolo, XCIX. d. 15. Nov. ad eximiae pietatis et elegantiae speciem continuo formatus est. Et his fato concedentibus tenerum et orphanum Agnati, Dn. Christophori Schelhammeri, P. L. C. et Collegae ad D. Iohann. clarissimi, amor et sollicitudo paternam aemulata ad pleniorem religionis, humanitatis et plurium linguarum notitiam mirifice provexit, testibus iam in illa aetate notis ingenii excellentis plurimis: quorum respectus movit Amicos, ut septendecim annorum adolescentem Witebergan ire sinerent, fato perbono, cum ibi et Philosophiae penetralia integro biennio perlustrarit, et Medicinam, duce Sennerto, illo per eruditum orbem tam illustri, feliciter auspicatus sit, Incepta vero Lugduni Batavicae per alterum biennium, idque ab A. C. M DCC XVIII. magnis auctibus auxerit, in anatomicis et aliis Medicinae operibus perpetuus. Tanto itaque paratior pervidendis et aestimandis longius positis, Angliam pervadit, mox et Galliam; e qua in Italiam transito, Patavium ut capax dotibus tantis theatrum, prudenter electa est. Patuit confestim, quam virtus suos latere non sinat. Occulto emmgenio magnorum animorum conciliatore, inter primos congressus prodentibus sese excelsae mentis et doctrinae luminibus brevi inclaruit, adeo, ut a)/u+stos ante kai\ a)/pustos et Proceribus Patavinis gratiosus esset, et Iuventuti omnium nationum, Germanicae praeseritim, velut inter orbes luna minores, in exemplum virturis et indolis eminentioris praeiret. Ipsis in Sereniss. Republ. illustrissimis Contarenis fratribus Petro et Francisco tam cordi erat, ut Palatium suum liberaliter permitterent publicae anatomiae, quam in coetu trecentorum studiosorum tanta gratia et applausu instituit, quantam Acta Nationis Germanicae ad invidiam usque


page 166, image: s282

depraedicant. Erat enim ammae tam exquisitis ornamentis coruscantis hospitium dignissimum, corpus procerum torosque robore erectum, decora facies, artus eximia concinnitate sibi respondentes, gestus mista comitati gravitate ineffectata spectabilis, par vox et oratio personae, animo et sensibus oportuna in omne argumentum amoenitate et prudentia exsinuatis. Quae ergo fortuna mores sequi amat magnis passibus Iu. venem illustrem prodeucere gestiit. Creatus primum in panegyri Patavinae Academiae splendidissima, utpote ipso Venetorum Duce et nominatis ante Contarenis aliisque magnis viris spectatoribus, Philos. et Med. Doct. elogium insoliti ad alios styli d. 7. Apr. A. C. 1625. impetravit. Mox, ut e quinquennali per Italiam mora nutricem adolescentis studii Leucoream revisit, is annus saeculi erat XXIIX. concordibus Venetorum et Germanicae Nationis Patavinae desideriis ad Anat. Professionem revocabatur. Sed inter moras deliberantis, post dies paucos, Iena ad idem officium, Chirurg. et Botan. profes. sione auctum, d. 4. Febr. anni XXIX. invitat. Heis vero patuit alterum quod in Coo Athenae tantopere aestimarunt, summa scilicet benevoleutia erga Germaniam ivam. Blandiretur licet hortus ille Europae, suasque Gratias et irritamenta certatim ostenderet, potior tamen patria communis, dignior tali pignore depositaria Salana visa fuit. Adita haec d. 13. Mair. inter laetas voces ac fausta excipientium omina et, cum disput. de Epilepsia cathedrae iura et ordinem meruisset, plura confesum doctrinae et insolitarum ad istum diem demonstrarionum miracula struxit, praesertim ubi Octobr. XIX. eiusdem anni ad publicam Anatomen duo catavera masculina e munificentia Sereniss. Duc. Saxon praebita sunt, ut qui Aesculapius olim ab Epidauro Roman, nunc Patavio Ienam transisse credi posset. Nam et proximo anno XXX. Chriurgia, ante publice audiri non solita, in cadavere per artus singulos praeclare ostensa: et Hortus Medicus disponi et exoticis plantis ornari ceptus est, quae industria Nostro Praefecti titulum a Nutritoribus Academiae obtinuit. Ita seqq. annis corporum humanorum publica sectio undecies repetita, easque inter illustris habita est, quam Vinariae in corona sex Principum peregit. Excepit anno XLI d 21. Febr. Chimiae Professio, quam et primus Ienae orsus est immenso Medicae rei bono et, Practica accedente, ad fastigium perduxit, maiori inde Germaniae salute, quam quae exputari digneque dilaudari possit. Ecquem fugit, quod ille Magnatum votis ad sanitatis


page 167, image: s283

curam certatim expetitus et peroptatus exstiterit e Ut nil de Sereniss. Saxon. Domus Ducibus, Dn. Wilhelmo, Dn. Alberto, Dn. Ioh. Philippo, Dn. Ernesto iniciamus, quorum primus cum Coniuge excelsissima hunc sibi Archiatrum optavit, flagrantissime dilectus et perpetua virtutum aestimarione. Non rarior in plerisque Germaniae proximae regiis, Hallense, Martlsburgica, Cizense, Altenburgica, Coburgica, Holsato-Gottorpica, Brunsvico Cellense et Hertzbergica, Anhaltinarum Servestana, Cothenia, Bernburgica et Dessaviense, uti Comitum Illustriss. aulis, Schwartzburgicis, Glichense, hazfeldica, Kirchbergica, Stolbergica; et summis Exercituum Praefectis ad valetudinis subsidium accersitus, non minore fide et, inter bellicos tumultus, periculo vitae suae promptissimus adfuit, quam ope consilioque praesenti et efficacissimo aegrotantibus subvenit. Quae et olim fortuna Ioannis Cratonis celebratur, qui trium lmpp. consiliarius et medicus constantem gratiam sensit: noster heros apud omnes, quibus semel innotescebat, perinde eminuit: ultimis vitae annis Sereniss. Ducis ad Domini nostri clementissimi BERNHARDI et Uxoris perinclytae favorem illibatum expertus, quem nulla nisi mortalitatis hodie luctuosae violentia abrumperet. Nil nunc de nobilium, doctorum, et praestantium in omni ordine ac aetate hominum iudiciis, spebus et votis dicimus, quorum illa meruit amplissima, haec voce scriptoque, manu et medicaminum novis et saluberrimis inventis potentissime implevit. In Hippocrate Athenienses commendant, quod peste a barbaris in Graeciam pervadente, dimissis per regiones iu i discipulis medelas indicarit, quibus et qui uterentur perservari, et qua ratione adhibitis insecti malo sospitari possent. Rolfin cius, ceu Pater medicorum, innumeram discipulornm non inficiandorum multitudinem per omnes Germaniae partes emisit, in remotiora aliquibus et extremas septentrionis oras penetrantibus. E quibus centum quatuorve Docturae Medicae dignitate mactavit, talibus plerisque, quos iuvenes senex collegas porro et adstites consiliorum clarissimos adscisceret. Haec praesentis ac viva magnae fortisque industriae argumenta. Non leviora (quo nomine Senem Attica Pallas celebrat) Scriptorum accuratissimorum subsidia ad vitam et salutem humani generis praeparavit, illa, quae partim lucem dudum novo splendore auxerunt, partim enitescent in posterum, et solem hunc occasum


page 168, image: s284

nil deminuto fulgore radiosum ostendent. Magno, ita nos Deus amet, sui in Salanam amoris indicio, cui tot pignora virtutis, tam varias illecebras attrahendis erud tionis Medicaeque artis alumnis, non oportunius quam copiosius impertivit. Certe, si Hippocrati gloriae fuit, invitatum Magni Regis praemiis Graeciam patriam praetulisse barbaro et hosti; quid Rolfincio referamus, qui a Sereniss. Ducibus Holsato-Got. torpicis, Parente ad Archiatri speciosam et utilem provinciam, et Filio, qui hodie feliciter imperat, pro illustriori Kiloniensis Academiae incremento, ad primarii in Medica Facultate Doctoris munus clementissime vocatus, Ienam, quae florentis ac vegetae virtutis campus fuerat, mansuram Senectuti sedem praeoptavit? Sed ista, ut Medicae gloriae specimina, tamen longe infra mensuram viri summi, data sint. De eodem ut omnibus vitae officiis tam aequabili, Senatore praecipue Academico ac Seniore nostro, et sextum (raro exemplo) Recotre alia deinceps commentatione opus foret. Verum longius haec opera procedit, et dolori nostro quitam sanctum, gravem moderatum et providum rerum nostrarum arbitrum alienissimo rempore amissum gemebundi reposcimus, nunc tolerabilis non est. Erit autem, cum et horum decorum pars enixiori cultu a memori meritorum in egregium publicum pectore aestimabitur. Nunc privata, et suprema abripiunt. Virtus enim viri cum ordinis et publicae vitae operibus ostentui esset, domestici status successibus non minus excellit, in Uxore primum, Sophia Margarita, quae quam genere clara, quippe celeberrimae memoriae ICto et Consiliario Aulico et Ecclesiastico Vinariense, meritissimo Dn. Gunthero Heinrico Plathnero p. m. patre edita, tam matronalium decorum sigularib. et publice decantatissimis ornamentis illustris, ab A. C. 1642. d. 9. Febr. concors et laestissimum tori consortium praestitit. Inde et in Coniugii pignoribus, quorum cum quinque, ceu pulcherrima veris et ordinis virginei lumina, patre olim inspectante, non sine penito dolore animorum, exstinguerentur, quarta spes in Anna Catharina, maternarum laudum herede, et Magnifici Aulae Saxo Martisburgicae Cancellarii, Dn. D. Iohann. Christophori Wexii, cuius doctrinae et virtuti Academia haec non parum debet, connubio felicissimo decorata, uti quinta in virgine Maria Sophia, hodienum sustentatur? Solatio ab utraque non evanido matri iam et viduae maestissimae, quae tam insigni marito


page 169, image: s285

tota vita soi amantissimo orba lacyrmis et planctu, prope ut Panthea Abradara suo apud Xenophontem, consumitur. Ultimam Rolsincianae magnanimitatis et prudentiae fidem cura supremorum et eventus affirmant. Integer valetudinis, in robusto et continuis laboribus exercito corpore, quam potens morborum in aliis domitor tam imminentis sibi mali averruncus diutissime visus est, praesertim cum gravi vitae periculo ante annos aliquor suis consiliis feliciter sese explicuisser. Ita proximo tempore quo calidae destillationes in caput ruere ceperant, arte et naturae bonitate derivatae dissipataeque sunt. Nuper demum par incommodum oculo dextro incumbens, et alio deductum, cervicem nequiquam inflammavit, percurato fere chirurgi opera loco affecto. Sed febris lenta et marasimus in senili et exhausto viribus corpore vitalia sensim depascens, per deliquia crebra brevi docuit, ventum ad supremum, nec aliam principi medicorum nisi a medica Iehovae dextra opem peti haberique iam posse. Et noster aevi plane satur, spretis vitae longioris et languidae moris, aetermitatem totus meditabatur: post sacrae synaxeos percepta ante paucos dies mysteria, praeeunte summo Ecclesiae huius Antistite, maxime reverendo et excellentissimo Dn. D. Sebastiano Niemanno, in preces et desideria beatae a)nalu/sews2 effusus. Quo colloquio praeparatior ecclesiastica consecratione componi, mox in levem somnum labi cepit, donec ante Martis Diluculumihor. 2 recurrentibus deliquiis et certiore defecturi specie, inter vota ardentissima, eodem quo spirans ac validus, oris animique habitu. Christiana constantia et tranquillitate admirabili, media qumta mortalitatem impleret. Hic finis Rolsincii fatorum. Quo familiae clarissimae luctu, quantoque nostro et dolore et damno, non cogitandi nedum eloquendi idonea facultas est. Sentiemus indies cladem tantam et boni, quo diutissime, per eximiam Dei gratiam, perfructi sumus, absentiam in omni rei publicae nostrae vitaeque parte tristes et indignabundi nequiquam incusabumus. Nunc memores humantiatis et iustissimi in virum tot necessitatibus nobis coniunctum officii, corpus olim excelsum et visu ipso venerabile publica et quantum fieri potest, instructissima pompa ad conditorum suum Hor. I. perferemus. nec minor Athenarum nostrarum in istum pietas et gratitudo emineto, quam quanto olim alteras illas fungi comperimus. Debitores sibi primum nos, ac dein


page 170, image: s286

Germaniam omnem, adeo quiquid bonorum et cordatorum per orbem est sciat amplissima Hamburgensium civitas, quae talem virum nobis ac bono universorum protulit, vicem receptura m prole sua, quantamcumque in hoc Musarum hospitio pubescere et tanto exemplo insistere voluerit. Domuietiam mortui, clade gravissima afflictae, medelam et praesens Numine indulgencissimo favor, et Serenissimorum Academiae Conservatorum gratia, et nostrum universorum studium enixe et opurtune suggerent, Magnum vero Rolfincium, qui dudum summis aeternitatis mysteriis initiatus fuit, adorea gloriae in omnibus Minervae certaminibus decorabimus, ut quicquid ex illo amavimus, quod mitati sumus, maneat in animis nostris, ini aeternitate temporum, in fama rerum. Semper erit MAGNI ROLFINCI gloria vivax. Semper inexhaustis ibunt haec flumina venis. Semper ab his docti ducentur fontibus haustus. Semper odoratos fundent haec gramina flores, Unde piae libetis apes, unde inclita nectat Serta comis triplici Salanae gratia dextra! P. P. d. 11. Maii, Anno Gratiae M. DC. LXXIII.

SCRIPTA.

Dissert, de Hepate, ex veterum et recentiorum propriisque observationibus concinnata et ad circulationem accommdoata: Ienae 1653. in 4.

Methodus cognoscendi et curandi affectus capitis particulares, qui cerebro tw=| prw/tw| ai)sqhthri/w| insidiantur, dissertationibus XII. explicata: ibid. 1653 1671. in 4.

Dissertatio de corde, ex veterum et recentiorum propriisque observationibus concinnata et ad circulationem accommodata: ibid. 1654. in 4.

Epitome methodi cognoscendi et curandi particulares corporis affectus, secundum ordinem Abuletri rhazae, ad Regem Mansorum libro nono, Hippocraticis, Paracelsicis et Harveanis principiis illustratae et recognitae: ibid. 1655. 1675. in 4.

Dissertationes Anatomicae et circulationem accommodatae: Norib. 1656 in 4.

Methodus cognoscendi et curandi febres: Ienae 1658. in 4.

Ordo et methodus partium generationi Dicatarum: ibid. 1664. in 4.

Ordo et methodus Medicinae specialis commentatoriae, ad normam veterum et novorum dogmatum proposita: ibid. 1665. eius continuatio 1669. in 4.


page 171, image: s287

De Purgantibus vegetabilibus: ibid. 1667. in 4.

Consilia Medica: ibid. 1669. in 4.

Non ens Chymicum, Mercurius metallorum et mineralium: ibid. 1670. in 4.

Chymia in artis formam redacta: Genevae 1671. in 4.

Dissertationes Chymicae VI. de tartaro, sulpure, margaritis, auro, argento, antimonio, ferro et cupro: Ienae 1661. in 4.

Disputationes non raro de nobilissimis in Medicinia matetiis habuit, ut iam dictum, quibus accedunt aliae, e. g. De partu difficili: De Hernia sive Enterocele: De renum et vesicae calculo: De febre hectica: De tertianaa intermittente: De Synocho putrida: De Arthritide: De Vertigine: De Mania: De Dolore capitis: De Scrophulis seu strumis: De Chylificatione laesa: De sanguificatione laesa: De valore Missarum: De quartana intermittente: De tussi: de sc orbuto: De febre pedechiali: De Catharrho suffocautivo: De salivatione: De suppressione mensium: De fetu: De vertiginis diagnw/sei, prognw/sei kai\ qerapei/a|: De dolore colico: De Apoplexia: De calculo: De scabie: de Sycope: De Epilepsia, et si quae sunt, quas nondum vidimus.