07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 125, image: s141

VITA IOANNIS BAPTISTAE VAN HELMONT, Bruxellensis, Philosophi per Ignem, Toparchae in Royenborgh, Pellines, etc. Descripta, Partim a se, partim a Filio eius, FRANCISCO MERCURIO VAN HELMONT, Philosopho (ut se vocat) per unum, in quo omnia, Eremita peregrinante.

ANno 1580. totius Belgii calamitosissimo, parens meus obiit: Fratrum ac Sororum postremus, et vilissimus ego. In studiis enim educabar. Anno autem 1594. cursum Philosophiae absolveram, qui erat mihi decimus septimus. Itaque cum solam matrem haberem, videbar Lovaniae, totus mei iuris et arbitrii factus. Quocirca videbam neminem ad examina admitti, nisi tunica talari et cuculla larvatum, quasi vestis doctrinam sponderet; caepi cognoscere, quod Professores, ab olim, iuvenes, in artibus proponendos, ludibrio exponerent: delirii quoddam genus in professoribus, adeoque in toto mundo admirabar, ut et simplicitatem credulitatis iuvenum. Contraxime in calculum, ut saltem meo iudicio cognoscerem, quantus essem Philosophus; an veritatem, an scientiam adeptus, ipse examinabam. Comperi, me litera inflatum, et velut manducato pomo vetito, plane nudum, praeterquam quod artificiose altercari didiceram. Tum prius enotuit mihi, quod nihil scirem, et scirem quod nihili. Sphaera namque in Physicis aliquid scientiae promittere videbatur, cui idcirco


page 126, image: s142

Astrolabium, usum annuli, et theoricas Planetarum adiunxeram; Logisticem simul et Algebram, loco oblectationis, quoties aliorum lectio taedia adduxerat, colebam: Quibus elementa Euciidis nectebam, hancque doctrinam, socialem feceram genio meo, eo quod veritatem contineret, fortuito autem, ars Cyclognomica Cornelu Gemmae, velut altera Metaphysica in manus venit. Quae cum Nicolaum Copernicum unice commendaret, non destiti, donec eundem mihi familiarem fecissem. Unde didici vanas excentricitates, alium caelorum gyrum, adeoque non impenso tempore dignum, quidquid de caelis magnis laboribus acquisiisse praesumebam. Caepit itaque vilescere studium Astronomicum penes me, quod parum certitudinis ac veritatis polliceretur, inania vero plurima. Peracto ergo cursu, cum nihil solidi, nil veri scirem, titulum Magistri artium recusavi; nolens, ut mecum morioinem Professores agerent, Magistrum septem artium declararent, qui nondum essem disceipulus. Quaerens itaque veritatem et scientiam, non autem apparentiam, me Scholis subduxi. Canonicatus opimus mihi promittebatur modo Theologiae me emanciparem, sed deterrebat me S. Bernardus, quod peccata populi comederem. Rogavi autem Dominum IESUM, me dignaretur eo vocare, ubi maxime ipsi pla. cerem. Annus enim erat, quo Iesuitae Lovanii caeperant, docere Philosophiam, Rege, Proceribus, et Universitate, invitis; idque cum illis a Clemente VIII. vetitum esset, discipuli vero illorum ad gradum aspirantes, ad Paedagogia confluxissent, ceteros vero ac ditiores, plausibili studio alliciebant Geographico: alterque Professorum Martinus del Rio, qui prius Iudex Turmae Hispanicae, ac dein in Senatu Brabantico fessus, ad Societatem allectus, confluxerat, Disquisitiones Magicas exponebat. Utramque lectionem suscepi avide. Ac tandem pro messe, solas stipulas inanes rapsodiaque pauperrima collegi, iudicio privatus. Interim ne hora absque fruge evanesceret,f trivi L. Annaeum Senecam, qui mihi impense placuit, ac praesertim Epictetus. Videbar itaque in morali Philosophia, veritatis sucum reperisse: Statim dein cogitavi, hanc esse, pro qua Pythagoras tot annorum stricta exigeret silentia, iudicium excellens ac propterea oboedientiam insignem. Tandem paucis mutatis, videbam Capuccinum, esse Stocium Christianum. Arrisit quidem studium pro aeternitate: Sed pro


page 127, image: s143

tanta austeritate, obstabat valetudo tenerior. Oravi Principem vitae aliquoties, vires daret, quibus nudam veritatem contemplarer, immediateque amarem; auxit hoc mihi desiderium Thomas a Kempis, ac deinde Taulerus. Cumque per Stoicismum me proficere in perfectione Christiana praesumerem, et certo fiderem, tandem post aliqualem in isto exercitio moram et fatigationem, incidi. in. somnium. Videbar factus Bulla inanis, cuius diameter, a terra, in caelum usque vergeret: Superne enim eminebat Sarcophagus, inferne vero, locoterrae, abyssus erat obscuritatis, horrui immensum, simulque excidi extra omnem rerum meique notitiam. Ad me vero rediens, intellexi unico conceptu: Quod in CHRISTO IESU vivimus, movemur, et sumus. Quod nemo, vel nomen IESU. ad salutem dicere, sine peculiarigratia DEI possit. Quod continuo orandum sit, et ne nos inducas intentationem, etc. Datus est mihi nimirum intellectus, quod sine peculiari gratia, ad quaslibet actiones, non nisi peccatum nos exspectet. Quo conspecto, et saporabiliter cognito, admiratus sum priores meas ignorantias; et cognovi, quod Stoicismus me, inanem et tumidam belluam, inter abyssum inferni et mortis imminentis necessitatem, detineret. Cognovi inquam hoc studio, specie mediocritatis fieri me arrogantissimum: quasi libertatis arbitrii fretus, gratiae divinae renuntiarem, ac quasi, quae vellemus, per nosmetipsos efficeremus. Absit tale nefas, dixi. Quapropter istam blasphemiam, Paganismo quidem indulgendam; at Christianum decedere censui, adeoque Philosophiam Stoicam, hoc titulo, odibilem censui. Interim cum nimia rerum aliarum lectione, taecho afficerer, ac fatigaret, recreationis ergo, Matthialum ac Dioscoridem volvebam, ducens mecum, nil mortalibus aeque necellarium, quam DEI gratiam, in vegerabil bus admirando, proprus ministrare necessitatibus, fructusque corundem carpere. Mox dein camperi, a diebus Dioscoridis, nil artem herbariam increvisse; quin imo hodie ab ipso traditis herbarum iconibus, nominibus atque faciebus plantarum, utrimque dumtaxat disputari: nil vero virtutum, proprietatum, ac usuum, esse adiectum priori inventioni, atque historiis: Praeterquam quod posteri confinxerint gradus qualitatum elementarium, quibus tota herbae crasitribuenda est. At cum ducentasforte herbas, unius


page 128, image: s144

qualitatis et gradus, diversas habere proprietates comperissem, atque aliquot diversarum qualitatum, ac graduum, Symphoniam (puta in potionibus vulnerariis) habere in productione eiusdem effectus, caepere mecum vilescere, non quidem herbae (pentacula divini amoris) sed ipsi herbarii: cumque causam instabilitatis effectuum, tantaeque obscuritatis, in applicando, ac medendo, mitarer: Inquisivi, num esset liber aliquis, tradens axiomata et regulas Medicinae? Rabar namque Medicinam doceri, ac per disciplinam tradi posse, instar artium et scientiarum, adeoque esse traditivam: Non autem, quod esset merum donum. Saltem cum Medicina sit scientia, donum bonum descendens a Patre luminum, cogitabam, quod haberet sua theoremata, suosque Principes Auctores, scientiâ infusâ instructos, quibus, tamquam Besaliel et Ooliab, Spiritus Domini inspirasset morborum omnium causas, et cognitionem,, simulque scientiam proprietatum rerum. Cogitabam itaque hos illustratos, esse antesignanos Professores medendi. Inquisivi inquam, an non esset alter, quidescripsisset vegetabilium done, proprietates, applicationes, et convenientias, ab Hyssopo usque ad Cedrum Libani? Respondit mihi Professor quidam Medicinae, nil horum in Galeno, vel Avicenna desiderari posse. At cum non essem credulus, nec apud Scriptores reperirem certitudinem quaesitam, illam suspicatus sum iuxta veritatem, quod dator Medicinae maneret continuus eiusdem dispensator. Itaque anxius, et incertus, cui professioni me resignarem, respexi ad populi mores, leges, ac Principum placita; vidiius esse traditiones humanas, incertas proinde, instabiles, et veritatis expertes: Quippe quod in humanis nulla esset stabilitas, nullaque scientiae medulla; videbar inutilem vitam transigere, si in placitis nominum illam traducerem Cognovi denique, me ipsius gubernationem mihi sat fore difficilem, iudicium vero de bonis, ac vita aliorum, esse obscurum, et mille spinis obnoxium: Quapropter prorsus studium iuris, aliorvumque regimen, abnegavi. Ex altera parte instabat vitae humanae aerumna, et DEI voluntas, qua quisque se tueri debet, quam potest longissime: propendebam autem singulari aviditate, in rerum placidissimam naturalium cognitionem: et prout anima, serva advenit suis inclinationibus, omnino in scientiam naturalium, insensibiliter lapsus sum. Legi itaque Institutiones Fuchsii et


page 129, image: s145

Fernelii, quibus totam medendi Scientiam, velut per Epitomen, me inspexisse cognovi, et subrisi mecum. Siccine scientia medendi traditur, absque theoremate, et doctore, qui ex adepot medendi donum hauserit? Itaque tota naturalium proprietatum historia, clauditur qualitatibus elementariis? Itaque legi opera Galeni bis, semel Hippocratem (cuius Aphorismos paene memoriter didici) totumque Avicennam, et tam Graecos, Arabes, quam modernos forte sexcentos serio, et attente perlegi, ac per locos communes annotans, quidquid singulare mihi in iis, et calamo dignum videretur. Tandem collectam suppellectilem relegens, cognovi meam egestatem, piguitque me insumpti laboris atque annorum. Cum scilicet libros omnes, eandem cum institutionibus cantilenam canentes, animadverterem, solidi nihil, nihil quod scientiam veritatis, aut veritatem scientiae sponderet. Interim vel ab initio comparaveram a Mercatore omnia simplicia, ut tantillum singulorum penes me servarem, deinde ab Amanuense officinarum, sive simplicum collectore, habui omnes plantas usuales patriae nostrae: Sicque plurium cognitionem, per vultum eorundem, didici. Simulque perpendi mecum, quod faciem quidem simplicium, et nomina agnoscerem: nil minus autem, quam eorundem proprietates. Volui itaque comitari practicantem Medicum; mox insufficientiae, incertitudinis, et coniecturarum medendi, me etiam atque etiam paenituit. Noveram quidem problematice disputare de quovis morbo; at ne dolorem quidem dentium, radicitus curare sciebam, vel scabiem. Vidi denique febres, morbosque obvios, nec certo, nec scienter, nec tuto curari: Graviores autem, et qui non sponte cessant, plerumque incurabilium in catalogum destitui. Subiit mihi tum in mentem, quod ars medendi inventum esset imposturâ plenum, citra quod Romani feliciter quingentos egerant. annos. Reputavi, artem medendi Graecorum falsam esse: temedia vero ipsa, aliquot velut experimenta, iuvare absque methodo non minus: quam quod eadem remedia cum methodo plerosque fallerent. Utrobique, canonum medendi, in complexionum diversitatibus fundatorum, fallaciam, atque incertitudinem deprehendens, dixi, corde meo, Bone DEUS! quousque eris mortalibus succensus? qui hactenus ne unam quidem veritatem, medendo tuis Scholis reclusisti? quousque populo te confitenti,


page 130, image: s146

veritatem denegabis? hisce diebus plusquam praeteritis necessariam? At tibi placet holocaustum Moloch? vis tibi vitas papuperum, viduarum et pupillorum, sub miserrima morborum incurabilium tortura, et desperatione, consecrari? Quomodo ergo non cessas, tot familias perdere, per medentium incertitudinem et ignorantiam? Concidi in faciem, et dixi. Domine, ignosce: si favor in proximum, me extra limites abripuit. Condona, condona, Domine, indiscretae claritati meae: nam tu es radicale bonum ipsiusmet bonitatis Nosti suspiria mea, et quod fatear, quod nihil sim; sciam, valeam, possim, et habeam, sim egenus, nudus, vacuus, inanis: Da, Domine, da scientiam creaturae, ut creaturam tuam intime noscat, se primum, cetera praeter se, propter mandatum tuum charitatis, ultimo in te, omnia, a super omnia. Quod cum a multo taedio, et animi fatigatione, intense orassem, fote in somnium deductus sum, et vidi totum universum, in conspectu veritatis, tamquam aliquod informe chaos, quod merum pene nihil esset. Et hausi inde conceptum unius verbi, qui significabat mihi quae sequuntur: Ecce tu, et quae vides, sunt nil; quicquid agas, minus quam ipsum nihilum, in conspectu Altissimi. Ipse scit fines omnes rerum agendarum, tu tuae aluti saltem intendas. Imo in isto conceptu erat praeceptum intrinsecum, quod fierem Medicus, et quod mihi daretur quandoque ipsum Raphael. Actutum ergo, ae deinceps per triginta solidos annos, subsequentesque ordine noctes laboravi, meis impensis, ac vitae detrimentis, ut vegetabilium, et mineralium noturas, atque proprietatum cognitiones, adipiscerer: interim non sine oratione, lectione, scrutinio rerum, errorum meorum trutina, et experientiis diurnalibus conscriptis vixi. Tandem cum Salomone cognovi, me frustra adhuc plerumque Spiritum meum torsisse, vanamque esse scientiam omnium, quae sub sole sunt, vanas curiositatum indagationes. Et quem Dominus Iesus vocaverit ad sapientiam, ille, et non alius venturus est: Imo qui ad fastigium pervenerit, minimum adhuc poterit, nisi Domini favor benignus affulserit. En sic adolevi, factus Vir, et nunc quoque senex inutilis, et ingratus DEO, cui omnis honor.

Subiungit eius filius, Fr. Mercurius van Helmont, quae nunc sequuntur: Incidit Genitoris mei obitus in tricesimum Decembris diem, anni supra millesimum sexcentesimi, quadragesimi quarti, ad vespertinam sextam, cum plena adhuc


page 131, image: s147

ratione uteretur, priusquam omnia eius Sacra sollemnia et iusta ipsius postulâsset, nactusque esset, morbus sihi fuit eius ipsa vita, qui ipsi permansit septimanis septem hunc in modum ordiens: Aliquando gelidâ fetentique nebulâ ad meridiem subito pedes domum revertebatur, quod ipsi fuit in causa, ut cum epistolium quindecim circiter linearum exarare conaretur, aut longiori nimis discursui indulgeret, respiratio in tantum sibi deficeret, exsurgere cogeretur, perque fenestram proximam spiritum haurire, quo binis diversis vicibus Pleuritis ipsi accersebatur, a quâ tamen omnino in columen se restituebat; Imo pridie exitus sui erectus adhuc scribebat amico cuidam Parisios, inter cetera haec insequentia verba: DEO laus et gloria in sempiternum, cui placitum est hoc me mundo evocare, ac prout conicio, non ultra viginti quatuor horarum spatium vita suppetet: Hodie siquidem primum febris insultum sustineo prae imbecillitate vitae, eiusque defectu, qnibus mihi. finiendum. Quod ita insecutum, postquam specialem mihi benedictionem impertivisset, quam ingens legatum duco, etc.

In Nobiliss. et Praeclariss. D. I. B. HELMONTII Opera contra Galenistas.

CLaude Scholas, Galene, tuas: Satis occisorum est,
Ohe iam satis est: plena sepulcra sonant!
Namque cruor chysterque tibi sunt pharmaca: saepe
Das nihil: In Critico spes tibi sola die.
Interea in tactu venae, linguaeque perustae,
Totus et urinâ, stercoribusque stupes.
Non aegrum iuvat hoc: illi Medicina paranda.
Nil opus est morbi testibus: at Medico.
Attamen exspectas pretium post funera magnum
Sic canis aegrotum spectat, amatque pecus.
Unus Apollineâ potis est HELMONTIUS arte,
Quos alter morti liquerat, eripere!

IANUS WALHORNIUS D. Maiest. suae Consiliarius.


page 132, image: s148

SCRIPTA.

De Magnetica vulnerum naturali et legit curatione, contii Ioann. Roberti, Soc. Iesu Theologum: Paris. 1621.

Supplementum de Spadanis fontibus: Leodii 1626. in 8.

Febrium doctrina inaudita: Antverpiae 1642. in 12.

Opuscula Medica inaudita: I. De Lithiasi. II. De Febrius. III. De humoribus Galeni. IV. De Peste: Colonit Agripp. 1644. in 8.

Ortus Medicinae, i. e. initia Physicae inaudita, Progressus Medic. novus, in morborum ultionem, ad vitam longam: Amsterod. 1648. 1652. in 4. Venet. 1651. infol. Lugd. Bat. 1655. 1667 in fol.

Opera Medica: Amsterod. 1652. in 4. it. in fol. Lugd. Bat. ap.