07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 112, image: s128

ORATIO FUNEBRIS Viri Clarissimi et Eximii DN. PETRI KIRSTENII, Medic. Doct. et quondam Ordin. in Regia Academia Upsaliensi Medicinae Professoris, Extraordinarii S. R. M. Medici, Qui a. d. 8. April. Anno M. DC. XL. Upsaliae pie decessit, Memoriae consecrata et habita a IOHANNE LOCCENIO, I. U. D. et Professore Iuris Ordin.

QUinquennium est, et quod excedit, cum eximius Medicus IOHANNES CHESNECOPHERUS, rebus humanis vale supremum dixit. Tunc fatorum legi satisfactum credebamus, atque longiores vitae moras cuilibet nostri ordinis tacito voto precabamur, et quae grati desiderii natura est, sperabamus.

Ecce vero mors iterum manus iniecit ordini Profesforum, rursus Medicum sustulit insignem, PETRUM KIRSTENIUM. Formidare liceat, et simul deprecari mali omnis exempla; ne licentius morbi grassentur, sifata terris eximant, quos DEUS valetudinis Statores esse iussit.

Cum autem de Viro Clarissimo verba faciendi partes


page 113, image: s129

mihi sint impositae, excusandi quidem causas haberem, nisi illorum auctoritatem defugere piaculum ducerem, qui quodvis a me, si in meis viribus esset, impetrarent: neve Defuncti memoriae deessem, quem vivum amare ut Collegam, ut amisum et senem colere non intermisi.

Edidit PETRUM KIRSTENIUM anno millesimo quingentesimo septuagesimo septimo, XXV. Decembris Silesiae metropolis Uratislavia, quae, nisi per se esset clara, nomen etiam ipsi dare potuisset eruditorum natio, quam ex ea prodiisse novimus, et inter illos nostrum Kirchstenium. Parentes ei fuere PETRUS KIRSTENIUS Primarius istius urbis civis ac mercator, et MARTHA MEUSLINGIA, qui filium honeste natum et sacro lavacro tinctum, non satis habuerunt aluisse, sed et de pabulis animi prospexere. Atque largius ei prospexissent, nisi in praematura aetate utroque parente orbatus esset. Tutores tamen vice parentum functi, pietatis et literatum disciplinis eum fideliter imbui curarunt, ipse circa decimum aetatis annum iam principia doctrinae Christiaaae, Latinae linguae et Arithmetices hausit, quae tenerioris aetatis primitiae sequentium annorum uberiores pollicebantur fructus.

Posnam Polonorum â tutoribus addiscendae linguae Sarmaticae causa missus, intra sesquiannum eam perdidicit, et quidem eo animo, ut beneficio istius linguae cum vicira gente felicius commercia facere posset. Ad mercaturam enim tunc iuvenilis inclinabat animus. in patriam ex Polonia reversus, mutato proposito mercaturae renuntiavit et Studiis liberalibus, ad quae natura illum pepererat, ingenium addixit. In illis tanta animi et industriae contentione progrediebatur, ut cum aernulis certans ad ulteriores discentium ordines brevi temporis spatio ascenderet. Praeter Latinas, etiam Graecas addidicit literas, cum nulla non Hebraeae et Syriacae linguae cognitione Quibus Physicae. Anatomiae et Botanices Studium adiunxit: ut illis se ad medicinam praepararet. Haec erant Scholae patriae Tyrocinia, non tyrone tantum, sed etiam adulto digna. Ut autem his maiora adderet incrementa, et ad Sublimiores disciplinas animum applicaret, in Academias eundi consilium cepit: et ivit in Lipsiensem. Wittebergensem ac Ienensem. In hisce locis per quadriennium substitit. non ut more degenerum sub umbra Academici nominis delitescens otio et delitiis indulgeret, sed ut animum sapientia,


page 114, image: s130

vitam moribus expoliret. Quod tanto cum fructu fecit, ut cotinae et industriae mercedem, summum in Philosophia gradum secundo Musarum plausu adipisceretur. In Gallias et Belgium profectus. praestantissimis quibusdam Medicis operam dedit. Sed et linguam Arabicam discendi cupiditas eum invasit: cuius talis erat occasio, quod e praeceptoribus suis intellexerat, quicumque Medicorum bonus exoptaret fieri practicus, eum bonum oportere esse Avicennistam (ita loquebantur) ardorem cepit legendi Avicennam Arabem. Verum quia tam infeliciter in Latinam dictionem translatus erat, ut non eundem agnosceres, studium Arabicae linguae vehementius ursit: quo mentem auctoris in genuino idiomate rectius assequeretur, nec illum modo, sed etiam Mesues, Rhasis, Abenzoaris, Abukasis, Averrhois Medicorum libros Arabicos et legere et intelligere posset. Hoc suum institutum humanioris literaturae dictatoribus Iosepho Scaligero et Isaaco Casaubono facile probavit: qui cum indolem hominis viderent, animum verbis et exemplis addiderunt, ut pertenderet, atque istas literas, quae nondum inter Christianos debitum cultum et nitorem accepissent, a barbarie vindicaret ac liberali manu assereret. Istud magno fore Rei pub. literariae bono, et sibi ornamento illustriori. His monitis excitatus numquam postea deposuit curam excolendi illustrandique celebratam linguam. Verum ante persequi caeptum peregrinationis cursum placebat. Eo animo Basileam tetendit, ut hins brevius esset iter in Italiam. Dum in eo est, Academia Basileensis ipsi contulit insignia doctoris Medicinae, cum ageret annum aetatis vigesimum quartum. Unde eruditionis ac industriae, quam annorum in eo progressus fuisse celeriores intelligimus. Italiam, Angliam, Hispaniam et alias oras peragravit, non solum ut ingemum ac mores mundi disceret, sed etiam suae artis praesidia firmiora et luculentiora domum referret, Post septem annorum peregrinationem incolumis rediit in patriam, Terris iactatus et alto.

Domi non diu moratus, contulit se Ienam, familiaritatis usum cum veteribus amicis renovandi animo. Sed ibi caelestis providentia ipsi lectam virginem BARBARAM SCHROTERAM Sponsam obtulit, cum ea individuum vitae consortium, et fecundum octo liberorum coniugium ipsi fuit: ex quibus duae filiae, unus filius adhus superstites,


page 115, image: s131

honestis parentum vestigiis incedunt. Cum a. praeclara virtus non diu lateat, a Senatu Uratislaviensi Rector Gymnasii, et ceterarum istic Scholarum inspector creatus est. Quod munus ea fide ac cura administravit, quam exspectatio iuventutis postulabat: quae cum regere se nondum posset, regi debebat, et ad recti decus praeceptis ac disciplina formari. Sed in gravem postea incidit morbum, qui eum isti officio renuntiare adegit. Forte etiam pertaesus Scholastici pistrini, unum oculum ad Arabicam suam linguam alterum ad Medicinam reflexit. Quibus ut se totum daret, aliis curis liberari gestiebas. A non uno Principe, a Carolo Archi-Duce Austriae, Ferdinandi II. Imperatoris Romani fratre, ab ipso Imperatore, ab Electore Saxo niae et aliis ad Archiatri munus aut professionem medicam evocatum, tamen patriae desiderium domi tenuit, cui post DEUM se tacito naturae iussu cumprimis deberi agnoscebat. Net tamen studio mollis quietis paternam sedem amplecti videretur, quicquid succisivi temporis laboriosae praxi Medicae suffurari potuit, hoc excolendae Arabicae linguae totum destinavit; adeo ut cumlingua isthaec, velut ceterae, superiorum facultatum, ut vocant, et imprimis Medicinae ministra esse debuisset, contra praxis Medica isti linguae saepe serviret: dum quicquid herus inde lucri redundantis abradere potuit, illud Arabicae typographiae adornandae, et monumentis in illa edendis impendit. Raro sane et laudando exemplo. Quales unt huius aevi mores, plerique si rem faciant, aut foenori eam locant, aut fundis emendis, aut gulae deputant. In publicandis mgenii monumentis sum ptus facere, rem sterilem esse credunt, et quae nihil heredem iuvet. Attamen qui fructum eruditionis et laborum non tam privata quam publica metiuntur utilitate, rectius iudicabunt. Nimirum quo quis intentius suis commodis studet, eo remissius illum pro communi bono labore comperimus. Numquam profecto cuiuscumque generis studia ad tantum excrevissent fastigium, si indefessi eorum vindices et cultores suum magis quam publicum usum spectassent. Coeterum quod invenire, quam inventis addere difficilius est, scripta sua Arabica etsi magnis impensis, doctrina et vigiliis elaborata, tamen proomni parte absoluto et exactissimo opere non venditabat: Sed ingenue ac modeste in limine operis prositebatur, ea sibi per omnia non satisfacere. Se, qualiacumque publicasset, ad


page 116, image: s132

efflagitationem amicorum evulgasse. Aliorum qui pluravel ingenvel codicum manuscriptorum adiumenta possiderent, accuratiores labores his suis lucubrationibus elicere voluisse. Sic solentnon minus humanitate, quam doctrina praestantes: de suis verecunde, de alienis laboribus honorifice, sentiunt ac loquuntur. Secus atque nonnulli se ac sua nimis admirantes, qui instar simiarum partum suum tam perdite amant, ut arctissimo complexu spem maturitatis in ipso ortu elidant et exstinguant, qui nihil eruditum putant, nisi quod ipsi scripserunt. Quantum vero noster senex in medicina potuerit, viginti octo et ultra annorum praxis dicat. Etenim ut in aliis disciplinis:

Per varios usus artem experientia fecit,
Exemplo monstrante viam.

Ita quoque in Medicina, unde solis Medicorum placitis non acquiescens ipsam experientiam velut vivam magistram advocavit: quo artem usu firmaret, usum artedirigeret. Quod non minoris esse prudentiae, quam laboris existimamus. Antiquitas in Aesculapii medicorum principis imagine boni Medici partes videtur effinxisse, dum illius pedibus adiunxit draconem et canem, manum armavit bacillo nodoso, caput laurea coronavit. Draco clarissimam oculorum aciem habere fertur, quo medici sollertiam et oculum intellectus etiam in parva, quorum ex contemptu maioris morbi causa nasci possit, intendendum adumbrarunt. Ut morbi naturam, principia et signa, hominis temperamentum, aetatem, vitae victusque rationem, et cetera quae huc faciunt, accurate exploret, antequam medicamenta praescribat, cum explorarit, pertinentia, et salutaria subsidia ex arte suppeditet. Canis excubitor et custos aedium, sobrietatem, industriam, vigilantiam medici signat, et ut nihil in expertum relinquat visitando, monendo, medendo, consulendo, quod aegroto sanitatem reddere potest. Baculus nososus difficultatem artis medicae significar, quae non unius, sed plurium annorum observationes magno labore, cura et prudentia quaesitas exigit. Quod quidem iuniores Medici non satis ponderant, qui illotis pedibus in hanc artem irruunt, quasi tam facile esset morbum curare, quam vulpes pirum comest. Quin etiamsi plurium annorum usus accesserit, tamen eventus ex animi sententia non semper respondeta: vel quod vis maior ac divina humanam superat; vel quod gravissimi et novi morborum


page 117, image: s133

casus occurrunt, explicatu difficiles: vel quod Medicus omnes naturae affectiones et arcana indagare nequit, et quae sunt aliae causae Medicis magis quam mihi notae. Et tamen laureasua, honore praemioque dignus est Medicus, si ex fide, quod debet, fecerit. Istam veri Medici imaginem nostrum senem non adumbratis et in animis, sed genuinis ac vivis coloribus expressisse arbitramur. Auspicium suorum laborum, â pietate Christiana fecit, quam Aesculapius ignorabat. Noster autem senex sciebat, virtutem herbarum et usum medendi inutilem esse sine virtute divina: Itaque a DEO, cui soli est potestas summa in omnia a se creata, in ipsam vitam et mortem hominum, Medicinae felicitatem et successum petendum esse. Ita aegroti non minus DEO reconciliati curationem aggrediebatur. Ab aegrotis tamen invaletudine adhus recenti, quam ingravescente, advocari malebat, praesertim in gravibus et acutis morbis, qui morâ pertinaciores redditi difficulter expelluntur. Insuper homines volebat aestimare medicinam, ceu DEI donum, corporum humanorum saluti repertum: nec vilipendere aut odio habere ad exemplum Petrarchae, qui etsi cetera doctus, tamen duram gravemque necessitatem esse aiebat, quae adversus hostem non nisi ab hoste poscere opem, aut sperare cogeret. Nam Medicum esse hostem morbi, morbum autem hostem aegroti. Qui vero rem pub. carere Medicinae usu posse contendebant, quod natura cuique pro Medicina esset: et quod Roma sexcentos anno sine Medicis stetisset; hos ita retundebat, ut diceret validam quidem naturae facultatem aliquando medicatricem morborum esse, imbecillam vero facile succumbere morbo etiam levissimo. Utrique vero Medicum velut naturae ministrum oportere arte sua prudenter succurrere, ut valentem naturam conservet, imbecillam non destruat, sed erigat ac suffulciat. Romam quidem per tot annos fuisse sine Medico, non vero sine Medicina. Medicastros illos, et vanas artis suae quam profitentur, nec didicerunt, iactatores, ferre plane non poterat. Ecquid mirum? cum nec partis affectae rationem, nec vires medicamentorum, nec quid aegroti natura valeat, quid ferre recuset, intelligant; tamen aegrotos curare cudent, ipsi non satis mente sani. Corpora aegrotorum quanto volunt pretio (nam hic est scopus istius professionis) negotiantur, et ut quisque loquendo pollet, Imperatorem ilico vitae necisque agit. Discunt periculis


page 118, image: s134

miserorum, et experimenta per mortes agunt: ut graviter disserit Plinius: cumque hominem impune occiderint; intemperantia culpatur, ultroque qui periere, arguuntur. Ceterum istos medicastros non solum sua vel inscitia vel impudentia, vel utraque, sed etiam utentium credulitas peccare facit. Quae enim hominum ex vulgo stoliditas est, capita sua et vitam imperitis huiusmodi pseudo-medicis studiose committunt; cum ne quidem calceos suos imperito sutori tradant consuendos. Quod flagitiosius est, non nulli in morbis utuntur opera magorum et incantatorum id estipsius Diaboli: ab eodem, cuius insidias quottidie deprecantur, opem (horrendum!) petentes: ab illo servari desiderantes, qui corporis et animae quaerit internecionem. Aegrotum sibi uni dicto audientem esse volebat, non aliis imperitis: nec pharmaca salubria unâ manu accipere, altera reicere: quo sibi magis quam Medico nocet, et erga DEI munera ingratus est. Quas enim sani herbas dum animi causa deambulamus saepe pedibus conculamus eas quidem semper, sed cumprimis in morbo, si saperemus, exosculari, et ad salutem hominum natas, quasi ex ipsius DEI manu gratis accipere animisdeceret. Hanc divinam artem suo aestimans merito Zaleucus Locrensium legislator, sub severâ capitis poenâ contra praescriptum periti Medici facere prohibuerat. In medicamentis adhibendis noster KIRSTENIUS non praecipitanter, sed consilio procedebat. Morborum causas et Symptomata per evidentia signa atque argumenta sedulo investigabat, quod remedium cuique esset aptissimum, qua copia, quo tempore, et quomodo praebendum, exacte norat. Nonnumquam, ubi opus erat, quiescendo et naturae velificando plus quam movendo promovebat. In quocumque autem morbo cautus, et providus, non securus, non audax nimis ac praefidens erat, velut nonnulli etiam in ancipiti ac letali morbo certam audent promittere salutem, quasi in sua manu eam haberent: aut quasi malum arte saepenumero non estet potentius. Quod quando praevidebat, ut hac in re longo usu sagax erat, aegroti propinquos inani spe, ac maiori sumptuum impendio desistere monebat. Aegroti malo ex lege humanitatis indolebat eumque bono animo esse Deoque fidere iubebat, etiam in morbo dubiae salutis: quod cum Comico sciret, bonum animum in re mala dimidium esse mali. Aeprotum iam a Medico desertum, vel Solo DEI


page 119, image: s135

nutu facile ad sanitatem reduci posse, si DEO volenti, ipsi saluti esset. Aut ex hac calamitosa vita ad meliorem transferri. Quamvis autem tot annorum experimenta collegisset, et artem suam Scriptis atque usu confirmasset, ita ut falli in ea non facile posset, nec fallereipse vellet: Tamen illud sui Hippocratis cogitans, Vitam brevem, artem longam, occasionem praecipitem, experientiam periculosam, iudicium difficile esse; sibi nimium haut tribuebat, sed ut in quodam suo Scripto fatetur, in professione sua medica, quoad viveret, discere cupiebat. Ubi fata sic tulerunt, ut in Borussiam domicilium transferret. Illustrissimo Regni huius Cancellario, Domino AXELIO OXENSTIERNA innotuit qui pro singulari erga doctos favore tanta eum gratia et mumisicentia prosecutus est, ut maiorem optare non auderet. Excellentiam eius cum in Germaniam comitaretur, Eique Medici operam praestaret, Erfurdia ad docendam Medicinam ipsum evocavit. Inde Halam Saxoniae et Magdaeburgum forte negotiorum suorum causa excurrebat, sed cum ab nostibus omnia circumquaque infesta redderentur, ad urbem Erfurdiensem tutus ipsi non patuit regressus. Idcirco Magdeburgi substitit et hinc Regni Cancellarium in Megaloburgum, et tandem in inclutum hoc Regnum secutus est. Anno millesimo sexcentesimo trigesimo sexto, praeter Medici Regii munus, ipsi professio medica in hac Academia a supremo Magistratu commissa est. Quanta cum dexteritate et industria hoc officio sit defunctus, omnibus nobis hautignotum est. Non semel mirati sumus, virum tam senili ac debili corpore adhuc istis laboribus parem esse. Sed maiora et luculentiora tantae experientiae Vir praestitisset, si vires corporis animi vigori respondissent. Nam etsi animi adhuc integer erat, nec ut corporis, ita quoque mentis senectus cum annis, ut saepe solet, accedebat; tamen ubi hospitio, corpori nimirum, male est, non potest satis bene esse hospiti eius animo, aut certe functiones suas non tam commode obire, quam salvo corpore, valer. Sed aetas eius ad metam properabat, ad quam mea quoque sistetur oratio, si prius de inrerioris vitae consuetudine, quae cuiusque ingenium ut sit, ostendit maxime, pauca dixero. Non solum ipse pietatis exercitio vacabat, sed ad eadem liberis exemplo erat; ita iudicans, optimam ad liberos hereditatem ac patrimonium transferri. exemplum pietatis et bonam famam. A Bibliorum


page 120, image: s136

lectione diem ordiens et claudens multorties, illa pervolutavit. Sedecies ab illo perlecta liberi ferunt. Equidem si ullum librum, certe sacrum codicem.

Non legisse semelsatis est, iuvat usque morari. Quod in illo divinae veritatis et falutis nostrae via nobis digito DEI monstratur, ad quam per omnem vitam manuduci indigemus. Quippe in eo inexhaustus sapientiae ac voluntatis divinae fons, et latex dulcedinis perpetuus fluit, quem quo crebrius libamus, eo flagrantius desideramus, nec unquam satis explere animum possumus. Aliis libris ad mundum, hoc codice eruditi reddimur ad caelum. Dum vires sinebant. noster sacra publica adire non cessavit. Ubi vero gravitas et infirmitas corporis exire domo non permittebat, templum sibi in corde erexit, ubi cum Servatore suo locutus est, et Servator cum ipso, per preces, suspiria et sacras lectiones. Ingenium eius erat vividum et excitatum. Animus non abiectus, sed masculus, cordatus et gravis; quem nonnumquam in liberales iocos, et suavem praeteriti temporis memoriam relaxabat. Animi motum, ut solent igneae mentes, facile capiebat, sed quem ratio citius, quam tempus praeverteret, ac rite moderari suaderet. Ita mente sua quietus, tamen aliavot corporis vexationes extrema aetate passus est, quas medicamentis, quantum poterat, allevabat. Ipse quidem se Medicum, sed ut alios homines infirmitatum haut expertem se animadvertit. Quod ineptus ille Medicus Asclepiades Prusienses, qui Pompeii Magni aetate vixit, agnoscere nolebat. Quippe tam elatam artis suae fiduciam habebat, ut sponsionem cum fortuma faceret, ne Medicus crederetur, si unquam invalidus ullo modo ipse fuisset. Et victor, inquit Plinius, suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus est. Plinio victor fuisse visus est quasi et hoc non infirmitatis argumentum esset, vel solum lapsum ipsi fuisse fatalem. Sed casus in culpam transivit. Nam qui tam alte ac supra se scandebat, ut se omni corporis imbecillitati eximeret, non visus est mitiori fato dignus, quam ut uno lapsu, quam validus esset, experiretur, ac proprium suae iactationis ludibrium fieret. Eo animo noster Collega non erat, sed hominem bullam esse norat, et quicquid adversorum corpori accideret, id velut paternam DEI castigationem aequo animo sustinebat, ab eodem benignam liberationem exspectabat. Quod ex voto ipsi quoque contigit. Nam ante paucos dies cum gravis et


page 121, image: s137

tandem letalis catharrus ipsi in pulmones decubuisset, admonuit ipsum ut sarcinas colligeret, et ad extremum iter ex hac terrestri in caelestem ac veram patriam accingeret. Ille verout paratior abiret, a DEO precatus veniam delictorum, per Christum mediatorem sibi certam divinae gratiae spem fecit, et in eius firmamentum, optimum animae viaticum, cenam Domini sumpsit, Horas vitae reliquas, inter pias meditationes, hymnos et preces traducebat. Si DEO placeret ipsum in pace cum Simeone sene dimittere, sibi exoptatam fore missionem post tot huius vitae aerumnas ac labores, indicabat. DEI velle suum esse velle, quod pro Symbolo usurpabat. Sic laetus vitae finem exspectavit, quo feriâ primâ Paschatis etiam potitus est. Hodie, inquit, Christus Caput meum surrexit, quapropter et ego membrum eius in sepulcro non relinquar. Et pluribus aliis Spiritus S. elqoviis animum munivit, quae crebra lectione in pium usum et mortis meditationem observarat. Ultimo suis hliberis DEO commendatis, et admonitis ut ab illo solo penderent, eo praesentius fore divinum auxilium; in dextrum latus corpus inclinavit, et quasi ad quietem se compositurus, placide Spiritum emisit, cum annum aetatis sexagesimum tertium, quem climastericum vocant, ageret. Ita hic fuit PETRUS KIRSTENIUS. Sed bene ac beate illi, qui iam fruitur illo gaudio, quod nemo nostrum oculis usurpavit, auribus hausit, mente concepit: et temen omnes desideramus: iam ad veram quietem secessit, ubi nullus morbus, nulla anxietas, nullus dolor illum tangit. Imperator Christianus Theodosius morti proximus, hoc solum inscribi sepulcro suo iussit: YFIEIA, id est, SANITAS. Quo pie innuebat, quod â morte sua ad veram demum ac beatam sanitatem perventurus esset. Adillam sanitatem quam nemo Medicorum, sed solus et optimus Medicus IESUS CHRISTUS dare potest, quam sanguine suo nobis acquisivit, quo animarum nostrarum vulnera per peccatum inflicta sanavit, quam etiam beatus noster senex abunde consecutus est. Iam Christo capiti suo iunctus est, qui corpus eius ultimo die resuscitabit, et animae coniunctum, immarcessibili gloriae corona donabit.

Summus et misericors DEUS, in cuius manu sunt dies nostri, nos omnes vitae nostrae dies sic transigere faciat, ut


page 122, image: s138

extremi semper memores peccata serio fugiamus. Et quando ultimus aderit dies, talem nobis excessum benigne concedat, qui sit ingressus caelestis beatitudinis, et vitae numquam finiendae natalis. DIXI.

EPITAPHIUM. D. O. M. S. Placidis. manibus. Doctoris. Eximii. Conterraneus et quondam. Hospes. meritô. posuit.

Siste. Lector. et. mirare.
Tot. naturam. dona. in. uno. condidisse.
aut. potuisse. condere.

PETRUS. KIRSTENIUS. VRATISLAVIENSIS.

Hanc. ad Aram. situs. est.
Vir. praeter. Artem. quam. profitebatur. Apollinis.
Insigni. rerum. scientiâ.
ac. Eruditione. incomparabict.
Cui. Nomen.
quasi. proprium. competebat.
Polytropi. Polyhistoris. et. Polyglotti. celeberrimi.
Nisi. nostra. Religio. Theopoetan. ignoraret.
Posteritas. Ipsum. pro. Aesculapio. aut. Apolline.
meritissimo. suo. coleret.
Literarum. certe. ornamentis. ei. pares. Pauci.
superior. Nemo. fuit.
Ipse. viginti. sex. Linguarum. peritus.
plus. decies. Cecropem. superavit.
Ille. non. contentus. nostro. caelo. nec. plerisque. Germanorum.
Academiis.
Angliam. quoque et. Galliam. Italiamque. Hispanos.
atque. Batavos. visitavit.
Neve. huic. satis. fuit. tot. vidisse. Populos. Europae. celeberr.
Nî. Matrem. olim. Artium. permearet. Graeciam.
Et. Alcurani. sedem. permigraret. Asiam.
Vinosamque. per. Hungariam. reverteret.
Sed. et fati. quadam. vis. arcana. Meum. ursit. Kirstonium.
ne. diceretur. atropus.


page 123, image: s139

Ut. senex. quaereret. inclitae. Penates. Sueciae.
Qui. puer. in. vicinâ. Poloniâ.
Hospes. fuisset.
Tot. ad. Linguas. ediscendas. totque. ad. visendum. Populos.
nec. volutas. Ipsum.
nec. vana. Curiositas. impulit.
sed. ut. fieret. Medicus.
Ac. melius. intelligeret. Avicennam. et Averrhôem.
Hic. velut. alter. Ulysses.
Mare. mundanum. emensus.
Ac. variabilis. fortunae.
Expertus. Varietatem.
Postquam. diu. suae. ser vitsset. Patriae.
Octoque. et. viginti. annos. Medicum. egisset. Practicum.
et. multa. scripta. perutilia.
Imprimis. in. Arabica. et. aliis. linguis. Orientalibus.
edidisset.
Ab. ipso. Caesare. et. multis. Germaniae. Principibus.
Expetitus. Medicus.
Tandem. Anno. ante. obitum. quarto.
CHRISTINAE. AUGUSTAE. Archiater.
et. Professor. Upsaliensis. Factus. est.
Quae. fuêre. tantae. Viri. Virtutes.
Multi. quod. inviderent. habuerunt. Quod. nemo. mortalium. suis. defectibus. caret.
Pauci. bonorum. quae. carperent. invenerunt.
Satis. ubi. mundo. sibique. vixisset.
Anno. aetatis. suae. LXIII.
Catarrhis. atque. morbo. victus.
Upsaliae. Nonis. Aprilis. Anno. M. DC. XL.
Naturae. Legem. coabimplevit.
Natus. Vratislaviae. ipso. Matutino. Nativitatis. Dni.
Anno. M. D. LXXVII.
Lector.
Vale. et. in. hix. Kirstenium. numera.
Quos. scient. Posteri.
FVISSE.

G. Schroer.


page 124, image: s140

SCRIPTA.

Decas Sacra Canticorum et Carminum Arabicorum ex aliquot MSS. cum Latina interpretatione. Bresla 1609.

Evangelistarum quatuor ex antiquissimo Codice MSS. A. rabico Caesareo erutae: Francof. 1609. in fol.

Tria specimina Characterum Arabicorum; nempe Ora. tio Domini nostri sesu Christi, Psalm. L. etc. ibid. 1609. in fol.

Grammatica Arabica: ibid. 1609. infol.

Liber Secundus, de Canone Canonis a filio Sina studio; sumptibus ac typis Arabicis, quâ potuit fieri fide, ex Asiatico et Africano exemplari MSS. Caesareo Arabice per partes editus, et ad verbum in Latin. translatus, notisque textum concernentibus illustratus: ibid. 1610. in fol.

Epistola S. Iudae ex MSS. Heidelbergensi Arabico ad verbum translata, additis notis ex textuum Graecorum et versionis Latinae vulgaris collatione: Breslae 1611. in fol.

Liber de vero usu et abusu Medicinb: Francof. 1610. et Ger. manice ibid. 1611. in 8.

Oratio Introductoria in Gymnasio Uratislaviensium habita: ibid. 1611. in 4.

Notae in Evangelium S. matthaei, ex collatione textuum Arabicorum, Syriacorum, Aegyptiacorum, Graecorum et Latinorum: Bressae 1612. in fol.

(*upotu/posis2 sive informatio Medicae artis studioso perutilis, aliquandiu in Pharmacopolio versaturo Caspari Peuceri, editae MSS. Petri Kirstenii. Upsaliae 1638. in 8.


page 125, image: s141