VEtus religio est, natales non modo virorum ingentium colere; sed obitus quoque venerabiliter recordari.
Utnumquam non meditanda ad imitationem exempla egregia sunt: sic oportune cumprimis repetimus animo, cum autconcessa terris fuerint, aut iisdem erepta. Ibi testamur laeitiam nostram de partae felicitatis copiâ; hîc desiderium doloremque ex clade acceptâ declaramus. Utrobique pii in illos sumus, quorum et vita commodo, et singulari exemplo mors fuit. Apud Virgilium, qui solus inter Poetas nihil inepte molitus est, Aeneas, Anchisae soboles, cum rediisset in orbem annus, ex quo divinum parentem condiderat terrâ, festos honores indicit sociis, epulas apparat, victimas caedit; functusque religionibus et ceremonia Deorum, pompas instituit ac ludos: ut, ne cui taedio esset tristis sollennitas, spectaculorum illecebris teneret. Ego vero cum DANIELIS SENNERTI manibus anniversarium sollenne instituturus in praesenti sum, nec defatigabo praeconem indicendis muneribus; nec vastitatem macello aut pecuariis inferam, ut vel accumulem mensas dapibus, aut aras carnibus exstruam, et satis habebo, si cuius fortunam non licet assequi, aemuler tamen pietatem. Quâ quidem laude si non destituar plane, splendore ac magnificentia facile carebo. Itaque cum aliud haud possim, vel nudae officium vocis tantum conferam. Ne cum SENNERTUS ipse audiri in praesente amplius ac cerni haud possit; pariter quoque et eius memoria conticescat. Quam aeternam ac immortalem praestare, ut relinquendum felicioribus ingeniis est; sic provocare illorum industriam, nec fraudi nobis, et operae pretium erit. Neque enim silendum sibi sentient amplius, qui intellexerint, vix quicquam dignum Clarissimi Viri meritis nos protulisse. Quo magis in ipso aditu statim petenda a Vobis, AUDITORES, venia est: ne cum ingenio pariter, nos favor etiam vester relinquat. Qui magnos oratores ut facile ultro ambit ac sequitur; ita minutis et proletariis numquam contingit, nisi ma. teria ipsos commendet. Quae maxime addit animos, verbaque facturi erigit spem: ut quam attentionem sibi dicentis conatus promittere vix potest, eius celebritas ac virtus, de quo dicendum, mereatur. Qui vina commendare volunt, aut Rheni flumen, aut illa felicis temulentiae iuga, Gaurum, Falernum, Massicum, canunt. Aliis quoque mercibus ut pretium institores concilient, terrarum et gentium, unde advectae, vocabula, non sine ambitione quadam inculcant. Magnos viros ut facit animus, ita necesse
adeo nonest, commemorare in illis, ubi, at que ex quibus nati. Sicut excellens atque egregia mens caeleste donum est, atque a DEO cumprimis venit, it contingere ubique potest. Non illam aut solic consert nobilitas; aut vilitas loci contra excludit. Si patriae ac incunabilis deberetur, non apud socordissimos Scythas Anacharsis natus esset sapiens: nec apud Athenienses catos, Meletides stultus. In rure. et inter rastra ipsa adeo, non laquearia aurea tantum, ac aulaea purpurea, adolevere magnae animae; et qui scripserunt leges populis, qui imperarunt late ac dominati sunt; de casis etiam et gurgustiolis prodierunt. Non reprehenderim tamen Simonidem temere, qui inter ceteras felicitatis humanae partes illustrem patriam etiam habuit. Ac gratulandum adeo Nostro arbitror, quod in Elysiis potius, nobilissimâ gente, quam ad Borysthenem Schythicum, aut inter deserta Nomadum, hausit lucem: clarissimamque urbium Uratisla viam incunabula habuit pariter, et primam incudem morum, ac officinam. Manat quidem a DEO, tamquam ex sole demissus radius, caelestis animi vis, quae nos virtutis et maximarum artium capaces facit: sed ut emicet illa, et adolescat quasi, roburque ac vires accipiat, fomentis externis etiam indiget: nec excitanda solum exemplis egreiis est, sed moderanda etiam disciplinis praeclaris. Quarum rerum ut non ubique copia suppetit, ita illustribus civitatibus vix unquam deest. Nam neque esse tales, nisi per viros excel. lentes queunt: et hos, cum supra alios dignitas famaque poneret, virtus et sapientia evexerat ante. Refert idcirco non nihil plane, ubi quis natus olim sit; inter quos mores et disciplinas increverit prima aetas et adoleverit. Quae ut tenerrima est, et cerae instar mollis ac sequax, ita in quae exempla incidit primum, eorum formam accipit et tenet. Numquam non Uratislavia Viris magnis, et omni laude excellentibus, aut incunabula praebuit, aut domum. Hîc DUDITHII, hîc MONAVII, CRATONES, BUCRETII, SCHOLTZII, et plura alia illustria nomina, aut patriam sibi invenere, aut larem. Invitante quodam elegantiae Genio, qui se ubique per urbem insinuat, et luculentis indieiis passim prodit. Hîc ergo cum lucem ac spiritum hausisset noster, ubi nihil propemodum, nisi eruditum ac cultum, et quovis animo liberali maxime dignum, videret; quid mirum, si literarum et hone stissimarum artium amorem vel mature induit animo, vel indole ipsâ statim
ostendit: Patrem NICOLAUM habuit, non generosum illum quidem, sed virum bonum tamen. Quod unum nomen plus verae ac solidae laudis habet, quam si in titulis eius plurimas gentes recenseam, vel victas ac domitas, vel regnatas. Quod praerogativae, ut vis et scelus invadit haud raro; sic illud, nisi virtus et probitas mereri non potest. Quae quia praeclusa nemini, et omnibus patet; nec in SENNERTI patre Calcearium fastidivit amplecit. Atque ex eo duxisse genus, non magis fraudi esse nostro potest; quam Socrati suit, quod pater ei marmorarius; aut et Euripidi, quod olitor conugisset. Nihilo setius enim uterque ad summam gloriam pervenit: et ille moralium omnium sapientissimus, hic Poetarum aestimatus. Praetermittenda nec mater est, CATHARINA HELMANIA; ac propter dotes egregias, vel singulari laude commemoranda. Nam quod concepit ac edidit tam nobile pignus, tum naturae, tum sortis, tum utriusque est: quod aluit, fovit, educavit; ac ita quidem, ne quid decederet deposito tam grandi; eumque se exhiberet SENNERTUS, quem olim natura formaverat, cum summum Medicinae vatem inipso moliretur, prudentiae fuit ac pietatis. Vix adolescentiae spatia erat ingressus, vix ruditatem aetatis primis absterserat disciplinis, cum necessitatis ultimae lex patrem ipsi ademit. Quam ob rem non tam concussa hoc fulmine nutare videbatur adolescentium studiorum spes, quam penitus ferme iacere prostrata. Erexit tamen ilico mater optima; et quod erexerat magno animo, prudenti firmavit. Parum existimans, genuisse manum ingenium, nisi educeret quoque: et quale conceperat, repraesentaret. Non illam sinistra quorundam adversus literas remorabatur interpretatio: non sumptuum ratio deterrebat: thesauri loco habebat filium: et eum ut tueretur, cetera facile contemnebat. Quare nec detrectavit peregre alere, quae sustentarat vota hactenus domi: et ut in suum fastigium excitaretur praeclara moles dedit operam; cuius fundamenta videbat tam egregie iacta. Ex prodigalitatis pulcherrimae genere et lucraturâ sibi pietatis gloriam, et ingens publico emolumentum. Quo omnia nostra referenda. Viginti annos confecerat, cum Academicis studiis initiandus Leucori nostrae civem dedit: instructus commeatu uberrimo eruditi et cupidi perquam discendi animi, et bonae mentis: cui rectores ac duces dederat, hinc temperantiam, inde pudorem. Neque enim
nisi horum auspiciis assuetus animus egregii aliquid aut unquam concipere, aut gerere potest. Quare non ille Iuvenum more, qui studiorum libertatem in lasciviam vertunt, referre segniter otium ad voluptates ac temulentias; sed hoc vacare magis disciplinis egregiis, quo aliarum curarum ipse liberior esset. Impetratam Philosophiae laureâ Medicinae studio se dedit. Non tam suapte sponte; quam excitatus illorum vocibus, qui paulo benignius de eius ingenio, quam ipse per modestiam poterat, sentiebant. Quae ut egregias aliorum dotes aestimat liberaliter, ita vix unquam satis agnoscit suas; et dum prolixe aliis omnia tribuit, sibi plerumque maxima demit. Evenit facile tamen quod DEO erat cordi: et quicquid de nostro destinaverat Numen, benigne provexit. Iam deformatus, iam lineis omnibus expressus descriptusque erat ille SENNERTUS, qui ingenii et admiratione doctrinarum, quibus instructus, non modo Witebergam nostram, aut Saxoniam; sed universam Germaniam, et omnem adeo conversurus in se Europae orbem esset. Id tantum restabat, ut partes quaedam tollerentur immisso lumine altius, aut exsatur antius inductu colore luculentius paullo ostenderentur. Ne tamquam in Apellaeâ aliquâ tabulâ deesset quippiam, tum consummandae artificii gloriae, tum decori ac gratiae conciliandae. Hoc consilio Lipsiam, Ienam, Francofurtum ad Viadrum adit: congressusque cum prudentissimis eius artis tandem Berolinum concedit. Urbem amplam et copiosam; nec tantum florentem civibus, sed aliis quoque laudibus praecipue vero Serenissimorum Marchionum, penes quos Septemviratus Imperii dignitas est, comitatu illustrem. Hîc tamquam in splendissimo aliquo theatro, exhibere se noster Roscius, artisque pericula facere, et exercendo adeo experimenta capere volebat, quantum discendo hactenus profecisset. Unum deerat, testimonium publicum, seu gradus, ut vocant: qui instar patroni hunc Candidatum deduceret in campum; aut quasi titulus ac index nobilissimam mercem commendaret. Quâ in parte, ut sibi non modo, sed aliis quoque, quibus nuda virtus suspecta propemodum, ne deesset, Consilium petendae dignitatis, et Basileam proficiscendi, capit. Sed cum in adornando itinere esset, aliud ab amicis, praecipue vero IOHANNE GEORGIO MAGNO Berolinens. Medico, quem intimum semper habuit, persuadetur. Et iam occulto ductu fati vis, quae omni consilio
valentior est, Wittebergam, ut novum decus ac ornamentum adderet, ipsum trahebat, oblata compendiosiore viâ, id, quod spectabat, consequendi. Huc cum venisset profectus, ut sedulam formatricem sudiorum habuerat ante, sic dispensatricem honorum benignissimam tunc est expertus. fautricem vero usque adeo, ut post hospitium, quod comiter hactenus praebuerat, iam domum ipsam et certum larem prolixa humanitate offerret. Insitum natura mortalibus, amare patriam: et quae produxit nos tellus, miris illecebris assidue trahit. Quid erat Ithaca aliud, quam incultus merus mons saxumque asperum; et ei Ulysses tamen beatos Alcinoi hortos posthabet; nec tam tenere eius animum Nympharum secessus mollissimi, et illi ipsi divini possuntamplexus, ut non de patriae tectis exilientem malit videre fumum, quam vel delicatissimis deliciis, et ipsa immortalitate adeo ibi frui? Noster, ut semper hactenus respexerat domum; ita tum patriam maxime cogitabat. Ratus, non vitam ipsam et spiritum tantum; sed eorundem fructum quoque atque usuram ei deberi. Pie sane ac religiose: nisi quod consiliorum electio penes nos est; eventus omnis penes DEUM. Qui universo non modo providet, sed singula membra etiam curat: nec magis rerum ac mundi ordinem temperat, quam fata fortunasque hominum disponit. Ceperat commodum sub illud tempus vacare inter Medicos locus: in hunc ut digna virtus succederet, non iam suffragiis tacitis legebatur SENNERTUS; sed clarê atque palam deposcebatur. Qui pro se tamen ut vellet audere, quibus machinis erat expugnandus? Usque adeo premebat modestiae suae legem, et quicquam niti, non eruditionis fiduciam; sed ambitionem interpretabatur. Suscepit tamen eas partes, et designant Academiâ, et ipso Principe Illustrissimo, FRIDERICO WILHELMO, qui tutelari iure tum summam rerum administrabat, iubente; cui accurate, atque ex meritis commendatus erat. Nescio equidem, incertusque sum, ecquid hoc loci potissimum mirer. An, quod vix sustineret petere Noster, ne morum proderet disciplinam; singulari verecundiae laude; an, quod vel offerendum censuerint Academiae Proceres, quod tanta virtus merebatur, quae summa sapientia fuit? Nam reprehendendi vanitatem saeculi nostri dicam, an stoliditatem potius, quanta hîc sese materia daret, cum quo quis im pudentior ferme in petendo atque audacior fuerit, hôc et
in impetrando felicior esse consuevit? Multi, priusquam adipiscuntur honores, egregii habentur et digni maximis, cum fallant postea, cum sunt adepti. Sive quod magnae humanarum mentium latebrae sint, et callidissimis etiam imponi queat: sive quod in eundem haud semper cadat, et scire, et facere praeclara. Nonnulli sic quoque comparant se, ut nihil nitendum ultro putent, cum semel in manibus terrae fuerint: munusque ac dignitatem, non tam virtutis stimulum habeant, quam praemium potius exhausti laboris, et portum quasi, ubi quiescant. Noster cum semel se addidisset in ea spatia, quae designat ores legitimi aperuerant, eum se gessit, sic se exhibuit supra triginta ipso annos (nam altero huius saeculi cooptatus in Medicorum Ordinem est) ut quanta ingredientis fuisset modestia, tanta et decurrentis vis atque strenuitas spectaretur. Ac nemo esset adeo, qui non SENNERTUM omnes et boni Medici, et Professoris numeros ita implere existimarer, ut anteferret ei neminem, paucissimos vero in isto genere poneret pares. Nam profitendo non tantum ac disserendo de cathedrâ; sed lucubrando etiam domi, condendoque monumenta aeterna, et promovebat Medicinam quottidie, et exornabat. Testes pulcherrimi, et omnis maiores exceptione, tot missi ab eo in lucem libri. Quibus et suum praeclare erudiit saeculum, et post venturas mirifice instruxit aetates. Quibus mansurâ non minus famâ intererit, quam suae non defuit illustrandae. Nempe sic comparare se decet viros doctos, quemadmodum boni Patresfamilias solent. Qui ita in fundis, suis versantur, sic agros colunt et hortos, ut familiaribus inde non tantum prospiciant; verum ad alios quoque industriae suae porrigant fructus: atque vel posteris etiam provideant. Qualis Caecilianus ille in fabulâ
Serit arbores, quae alteri saeculo prosint.
Eruditos quoque quam procul esse ab invidiâ; tam dare operam par est, ut quicquid bonorum assiduo studio atque labore partum habent, de suis thesauris liberaliter promant; nec cum praesenti modo aetate vivâ voce, sed insequentibus etiam saeculis perennitate literarum communicent. Quam sibi laudem adeo propriam fecit Noster; ut vix eorum aliquem, qui longe lateque nostrorum corporum curam agunt, aut post deinceps futurum autumem, qui non SENNERTO multum, vel iamnunc debeat, vel debiturus in posterum sit: eoque peritior habeatur Medicus, quo
studiosior olim in versandis ac evolvendis eius fuerit scriptis. Quorum cum haud pauca edidit hactenus, tum omnia tanto maiore applausu ac admiratione excepta publice sunt, quo et absolutiora ipsa essent, et plus utilitatis promitterent. Quare hunc exantlati laboris fructum tulit, ut quod ab obitu demum alii decus vix sibi audent sperare, id vivus abstulerit; et nihilo setius nunc quoque a posteris exspecter. Qui vehent semper iisdem laudibus, quibus interfuit ipse olim. Nisi quod quae defunctos gloria sequitur, augustior ferme magisque sincere esse soleat; dulcior ac delectabilior, quae vivos manet. Interim tamen non eadem omnes fama amplectitur: nec pari gloriâ intelligentia scriptorum ac eruditio, et ipsa sollertia operum celebratur. Illam et cogitationum subtilitas, et ingens optimarum rerum, quibus scientia constat, modus tuetur facile, et admirabilem etiam facit: haec, nisi acceperit explicandi vis atque facilitas, decoraque commendet oratio, ut intra faman non sit, at intra gloriam erit tamen? et quo ad gratiam, hoc quoque ad laudem habeibt minus. Quicquid SENNERTUS monumentis victuris posteritati tradidit, ut omnes consummatae doctrinae numeros implet largiter; sic nulla alia laude caret, qua magni auctores legentium studia mereri solent. Nam neque docendi via ac ordine planius quicquam aut explicatius est; et dictio ipsa nec tortuosa atque difficilis, nec barbara etiam aut plane inculta. Quae si fortasse in Rhetorum thronis haud tollat clamores, ac plausus, tamen in Philosophorum scholis maxime probatur. Quam apertam, perspicuam, candidam, plenam pudoris atque modestiae; nec in elegantem et hispidam tamen, sed instar matronae, quantum necesse ad honestatem, decenter ornatam, si esse contingit, vel absolutae eloquentiae laudem habet. Sed explicandi docendique virtutes noster ex Philosophiâ, cuius magnum in eo studium semper fuit, hauserat: nec ineptam et facilem dicendi ac enarrandi copiam literatum humanitati debuit, et mansuetioribus istis Musis. Quas sicut amare puer ceperat, sic numquam fastidivit senex, et usque dilexit. Quâ in re duo consecutus est: ut vigiliae eius ac lucubrationes non doctis modo satisfacerent, sed elegantioribus quoque ne taedio essent. Et demeteri utrosque. perfectae laudis statuebat. Quare et fama gloriaque eius hôc evagata latius, omnemque complexa est eruditum orbem, quo
fundamentis solidioribus opera pluribusque subsidiis innitebentur. Ac factum adeo, ut non Germania tantum mater, quacumque patet, SENNERTI nomen: sed tradux etiam atque vicina Belgarum natio, et, alius orbis vetustis saeculis, Oceano undique circumfusa Britannia canat. De humanissimâ autem Gallorum gente, quid dicam? Quae amat colitque haud tantum, sed gnava in recudendis Nostri scriptis tueri etiam studet? Quid de Italiâ, magistrâ elegantiarum veteri, et omnis propemodum humanae sapientiage lare? Quae adhuc memor magnitudinis pristinae, et quiddam altius spirans, ut restauratarum sibi non modo artium ac disciplinarum decus: verum ingenii atque acuminis etiam laudem, avida gloriae, vindicet: SENNERTUM tamen maxime admiratur, et eius nomini numquam non liben tiffime assurgit. Nec nunc agendum nobis iudiciorum, opinor, more, testibusque ac tabulis dictorum fulcienda est fides. In laude versamur, quam aequus quisque ac bonus ultro, et sine iuratore admittere consuevit, non vero in lite et controversiâ. Cum quia negat alius, et alius ait, qui viderint, audiverint, deprehenderint, produci oportet, quoties rerum veritas solius ingenii industria investigari haud potest. Alias infinita huiusmodi se darent ad manum operata scriniorum rimanti, et si quid literarum conditum ibi, excutienti. Quae omnia si vellem proferre accedere, non horae unius, sed vero diei integri aqua postulanda esset. Id unum commemorare exsernpli gratia interest, Illustriss. Dominum NICOLAUM SAPIAM, Codeni Comitem, et Magni Ducatus Lituanici Vexilliferum Supremum, Patavinorum Medicorum consilio, quorum magna per univers im Europam semper auctoritas gloriaque fuit; inprimis autem Clarissimi Viri, IOHANNIS PREVOTI, adductum, ex Septentrione ultimo pene, curandae valetudinis causa tot, milibus passuum, tot difficultatibus itinerum superatis, huc advolasse, seque commisisse SENNERTO. In quo profecto ei id pene accidit, quod T. Livio, Illustri Romanarum rerum auctori, evenisse legimus. Ad quem visendum ac venerandum ex ipsis Gadibus, quas finem rerum habuere antiqui, profectus nescio quis Romam est, eloquentiae atque ingenii gloria, qua inclaruerat scriptor nobilis, evocatus. Ac multum quidem reverentiae inde ac nominis crevisse Livio, persuadeor facile, ut credam; illi tamen, qui in Italiam tantum terrarum magisque
emensus venerat, quis tam longinqui itineris fructus constare potuerit, cognosse difficile est. Nam multo luculentius veriusque in Scriptis suis Livium videre poterat et contemplari. Quae ipsam mentis ingeniique pulchritudinem, et hodieque durantem, exhibebant qua homo maxime praecipueque aestimandus. Gaditano itaque felicior Polonus fuit: qui non vidit tantum atque coram admiratus SENNERTUM est, sed mactus ingenti beneficio etiam, cum vidisset, discessit. Ut intelligeret, nil supra verum narrasse famam: et pauciora propemodum retulisse: expertus novissime opitulatorem selicissimum; quem Medicae eruditionis principem salutaverat ante. Subit autem mirari, cur qui in tanta admiratione extra Germaniam positus, in sola patria invenerit, cui videretur nauci; et qui vocare in dubium vellet unus suffragiis gentium probatam virtutem. Morb: genus est: imaginosum abs re Latini appellant. Quod observari species variae hôc aegrotantibus soleant: quas turbidus, ac sua de sede errans animus sibi exstruit ipse ac fingit. Simile quiddam et eruditi quandoque patimur: ac quaesunt nusquam, videmur videre. Si intra modum se malum continet, nihil suavius est, nec ludos ullos prae illo velis spectare. Sed si augescit improbe, et in professam tandem insaniam erumpit, tum melius certe non tangere est. Ni Hippocratis vinculis stringendum putaveris; aut admovendum cucurbitas, quo atram bilem aegrotus deponat. Non nostra est ratio, libenter de aliis ferre censuram. Nescio tamen, utrumne hôc intemperiarum genere correpti fuerint, qui hactenus ingeniosi in Scriptis SENNERTI esse voluerunt. Quicquid sit, seu aliorum tueri adversus ipsum, seu suam firmare opinionem, ipsius institerunt elidere, multo nis fallor, fecissent prudentius, si paullo maiorem habuissent modestiae curam; nec debacchati in eum tot atrocissimis essent conviciis, qui nemini hactenus inclementer dixisset. Non diffitemur: dissentit Noster a multis saepius: nec iunioribus duntaxat, sed ipsis antiquis. At petulantia omnis atque malignitas abest: securusque de reliquis, soli intentus est veritati. Hanc unam quaerit, hanc intuetur unam atque spectat: ratus, hoc literatorum nemini unquam fraudi; gloriae potius ac laudi semper esse. Non in tyrannide vivimus: nec in Republ. nostrâ locum habet, quod Agamemnon olim Achivis dixit, REX UNICUS ESTO. Aequali omnes
censemur iure: et ut sit ordo aliquis; eadem tamen potestas est veritatis quaerendae. Censet Plato: dicit sententiam Aristoteles: Hippocrates atque Galenus audiuntur: non ceteris tamen ideo silendi incumbit necessitas. Et in suffragiis, non tam quis dixerit, quam quid quis dixerit, aestimandum. Latet altissime demersa veritas, Excussa veteribus plura sunt: non pauciora minorum diligentiam manent. Aperit viam alius, quâ itur ad verum, alius ipsum invenit. Cum suus cuique interim debetur honor: nec tantum effectio nobilium operum, sed et voluntas egregia praemium habet. Contendere et disceptare negotium anceps, tam non illicitum est; quam in Senatu ac Curiâ sententias committere, quae in diversa feruntur. Sed abstinendum ab omni verborum amarulentia, et procul habere caninam illam facundiam oportet: alienam eruditorum congressibus, et mulierculis relinquendam, quae vendunt olera, aut furnos ac balnea calefaciunt. Quae omnia adeo semper praestitit Noter, ut eruditissimi non modo scriptoris, sed sapient. ssimi eriam ferre laudem abunde queat. Explicate quaeso librorum volumina: observate, si lubet, disputantis mores: num fastus, num supercilium, num iuvenilis ferocia ullibi notantur? Quam nihil cum bile, nihil cum stomacho unquam dicitur? Quam placida atque tranquilla omnia sunt? ut docere, non proeliari videatur. Nec sapientis profecto est, erumpere in turbas, ac impotente tumultu miscere omnia. Aiter proinciarum quies asseritur: aliter veritas propugnatur. Quae modestissimum quemque maxime sequitur: intemperantes ac turbidos, dum altercantur, ut ad alia dilapsos, ferme relinquit. Saepe ne nominat quidem, quibuscum ipsi negotium est: et si quos nominat, vix unquam sine prolixâ laude dimittit. Modestus pariter, nec malignus. Est, cum et Socratis artificio utitur plane: et nec affirmat quicquam, nec negat: contentus in partem utramvis versasse rem, et iudicandi suppeditasse materiam, dum nihil interim ipse decernat. Quam divinam modestiam cum nusquam non servet, et liberaliter praestet omnibus, dignus profecto videbatur, ut non aliis, quam suis moribus, cum ipso ageretur. Nunc tota plaustra conviciorum in eius exonerantur caput, et quicquid exulc erata mens, ac impotentia furoris acta in praeceps, dictare cuiquam atque subicere virulenti potest, id omne in ipsum evomere, praeclarum atque
magnificum habetur. Scilicet tuenda maiestas veterum est: nec committendum, ut convellantur a quoquam fundamenta temere immotae hactenus veritatis. Esto: labi ac falli quandoque Nostrum contigerit. Homines sumus, non Dii. At flagris et scutita redigere in viam, a qua quis forte, nec sua sponte declinasset, num come erit atque humanum? In formosissimis corporibus etiam apparent naevuli. Caeli ipsius numquam tam suda serenaque facies est, quin aliqua nubecula tenuis offuscet. Nec ideo ramen in aspectantium odium veniunt: et multos his ipsi rebus magis delectant. Viderintitaque SENNERTI aemuli, ne forte in ipsos congruat, quod apud scriptorem veterem legitur: Invenitur, inquit, et istud hominum genus, qui obtrectare bonos, quam imitari malint; et quorum similitudinem desperent, eorum affectent simultatem. Scripsit doctissimus Chaeronensis librum inter plures alios, quo vincere conatur, Herodotum non satis candido atque benevolo animo historiam scripsisse. Quam vere et recte, nunc non disputo. Etmemini isthoc negotium agitatum iam olim inter doctos. Hoc nemo negabit, has notas sapientissimum scriptorem maligni atque malevoli hominis pinxisse ibi, ut nullus Apelles aut Protogrenes teterrimi vitii imaginem complecti expressius potuisset. Hanc itaque normam si adhibere aliquis, atque ad eam exigere eorum scripta, quibus togatum hoc bellum cum nostro hactenus agere libuit, velit; vereor equidem, ut candoris ac liberalitatis laudem tueri queant. Sed illud non agam. Qui vitia odit, homines odit, dicebat thrasea. Et satius est officium pro sua virili facere, quam secus commissa ab aliis exaggerare. Chymiae studium primus in Academia ista excitavit Noster. Ne nob ilissima per se et praestantissima, si recte tractetur, Philosophiae ac Medicinae portio diutius, non sine aliorum convicio, iaceret contempta. Quam eo diligentius excoluit, quo plures abuti non ignorabat. Ne aut invidiae, aut noxae esset, unde tot impetrari commoda possent, si quis scienter atque perite in ea versetur. Sed commendabat maxime, proba batque commentum nobile, qua medicinas morborum; non item, qua thesauros ac opes et tantum non regina ipsa pollicetur. Non quod non posset efficere, quod hîc promittat; sed quod abstruserit tanto opere, et, ut subduceret profanorum oculis penitus tam grande arcanum, tot mira flexuum implicaverit circa, ut satius sit, ve Labyrinthum
ingredi, quam semel tentare has tantas ambages: quas superare atque emergere paucissimis datum; et, nisi Dirs geniti, nulli potuere. In exercendâ Medicinâ tam felix erat, quam gnarus alias peritusque artis. Neque enim audaces magis fortuna, quod verbo veteri dicitur, quam prudentes ac doctos sequi solet. Quam inde Appius suis cuiusque moribus fingi, pronuntiavit. Cum nullum aegritudinis genus, nulla affectio ullius morbi nihil eorum, quae intervenire ut plurimum atque accidere solent, ipsum fugeret, cum omnes medendi artes ac vias haberet cognitas, non temere unquam fefellit eventus. Quem praevidere Medicus prudens; praestare ex voto, nec felicissimus semper potest. Atque id adeo supra Medicum est, quam Imperatorem suprâ, vincere semper. Interim tamen uterque functus officio, et suâ laude habetur dignus, si neque hic ignoravit morbi exitum, et imminentia cladium iste praedixit. Neutrum enim sua decepit ars: nec tam scientia ipsis defuit, quam successus. Qui â fortunâ ac fato; sive, ut Christiane magis loquar, a DEO maxime exspectandus. Quid Imperatori consilium, quid sua ratio Medico prodest, si immodestos ille milites ac parum audientes dicto habeat; et iste aegrotum, non nisi malae libidini suae indulgentem? Iam sine praesidtis necessariis nec bene suscipi res, nec administrari feliciter potest, si oportunitates temporum absint. Quae omnia, ut extra nos sunt, sic neuter eorum praestare haec sibi, et ut respondeant plane, solus DEUS efficere potest. Insistam imagini: et quoniam semel cum Imperatore contendere Medicum capimus, videamus et porro, ecquid ad demonstrandas Nostri virtutes, ab eius laudibus peti commode queat. Habet uterque quibuscum confligat: hostium copias concidit alter, alter morbos profsligat ac delet. Ille, ut securitatem periclitantibus: iste, salutem iacentibus ut reddat. Multa ac magna in bellis per occasiones se praebent. Quas operiri captareque, ut eius est, qui moretur caute; sic, uti se dederint in ipso invadere articulo, festinantis prudenter est. Tamen celeritate saepius, quae inimica consilio; quam morâ peccatur. Quae et constantiae propior, et optimas quasque rationes invalescere facit. Quare cum duae maximae Imperatorum artes sint, nunc quiescendo rem gerer, nunc faciendo strenue urgendoqueve; tamen maiores semper habiti, qui cauta et tardiore, ne provocarent casus; quam praecipitia ac
immatura, ut tentarent fortunam, fuerunt amplexi. Iuxta temeritatem habetur velocitas: sapientiae assidere cunctario putatur. Noster quoque, etsi numquam temporibus deerat, et callidissime inserviebat; in curandis aegrotis tamen cuatior semper, quam fectinatior fuit. Quod nescio quam meticulositatem imperiti ac vani, sapientissimi quique prudentiam summam, et rationem maximam interpretabantur. Quibus SENNERTUS non alio animo languentium exercere videbatur curas, quam optimi quique ac perfectissimi Imperatorum bella gerere. Quorum mentibus intimis perpetuo velut haec cantilena Tragici insonat:
Qui magna moliuntur, cunctari solent.
Et noster subinde recogitabat, quod apud Euripidem Iocasta, prudentissima princeps, iuveniliter festinanti filio subicit:
Consilia tardagvo vidum excudunt opus.
DEI effigies pariter ac domicilium homo est: creaturarum nobilissima, et quoddam compendium universi. Idcirco eius vitae illudere, eius salutem contemptam habere ac vilem, magna impietas videbatur. Quare quo circumspectior cautiorque in ea tuenda ac protegenda Noster exstitit, eo maiorem laudem ac gloriam auferre etiam debet. Obruor dicendi materia, AUDITORES, et dum ad alia propero, nondum me istis sentio absolutum. Nam inicit manum bonitas: et commemoratâ medendi prudentiâ, ipsa non minus amatexponi. Nec certe sileri citra culpam potest. Nobiles illi de Porticu Sapientes finem hominis, iuvare hominem; et nasci ea quemque de causa statuebant, ut alter alteri prodesset. Non certe omnino dixeruntnihil: et ea lege, ut se cepisse Noster olim existimabat; ita in factitandis medicinis haud aliter sibi versandum, habebat persuasum. Paterbat omnibus: audiebat omnes: consilium nemini, neminiopem denegabat. Ac ut impleret officii partes, et suum assequeretur finem, non conditionem in homine atque fortunam, sed genus ipsum ortumque communem intuebatur. Hac ratione cum omnibus se facilem praebuisset ac bonum, maximum virtutis fructum in conscientia collocabat. Nam ut mercedem exigeret, tantum aberat, ut saepe reddiderit oblatam: et vix acceperit unquam, nisi cunctanter. Exprobrare cuiquam tenuitatem munusculi, tem alienum eius moribus, ut offerentium pudori ipse prospiceret maxime, prolixa humanitate sollicitudinem
excusantium praevertens, Ex quo constare potest, quam liberalis atque ingenuus animus, nulla attaminatus avaritia, nec immoderata dvitiarum libidine corrptus, ei contigerit. Quas conculcare penitus, et omnem earum curam hobere procul, dementis et parum providi, admittere ita, ut praesto essent vittuti, et citra cuiusquam iniuriam querelamque inculpatissimis rationibus partae constarent, sapientis putabat. Decem ipsi anni sunt, quod, cum tot aliis saluti fuisset, et eius quoque apponi valetudini ceptus est, in cuius vitâ ac incolumitate tum nostra omnium salus, tum Republ. ipsius spiritus vertitur. Ita enim existimabat Serenissimus Princeps, non tam SENNERTI interesse laudium, si suis allegeretur Medicis; quam pertinere ad decus aulae, si is accederet qui gloriâ nominis tot gentes ac populos implevisset. Quin ad exemplum facere etiam: ne ignorari putaretur tanta virtus, ubi notam cumprimis et honoratam esse oportebat. Atque auspicium nobile honori novo explicitus morbo eius potissimum ope ac ope râ Elector ipsemet dedit. Ut simul et ingrederetur aulam Noster, et ibi esset magnus. Cuius accessionem tamen ac partem summus Ducum hac ratione esse voluit; ut Academiae pariter suum in eo constaret decus: coetibusque discentium ne subtraheretur, quô Praeceptore atque Magistro profice. re possent maxime, qui arti medendi attendere vellent. Cavens scilicet, ne sui studio publicis commodis deesset. Collegii Medici summam Decanus per vices administravit saepius: Academiae faces designatus Rector sexies, quod nemini ante contigisse meminimus, gessit. Tantâ integritate, fide ac circumspectione, quanta esse, cum summa est, solet. Sed et quoties alias Academiae tractaret negotia, nihil agebat curabatque magis, quam ne decederet aliquid, aut studiorum honori, aut dignitati profitentium, aut publico omnium bono. Quae conservare non modo ac tueri; sed amplificare etiam atque ornare perpetuo semper contendebat. Cum invenisset ordinem ac domum, iam de familiâ cogitabat. Et hanc ut conderet, dispicienda praecipue coniux. Quae custodiret parta ac tegeret, et inde prospiceret familiaribus, et fulcimenta daret generi, patriae cives: denique solatio iuxta ac levamento viro esset in omni fortunae colore. Ceterum eo fato ingressus matrimonium est, ut ruptum semel ac iterum, tertio esset instaurandum. Primam omnium, MARGARETAM
SCHATONIAM, ANDREAE SCHATONIS, Viri Clarissimi, qui Medicam artem in Academiâ istâ summâ laude aliuqam multos professus annos, filiam, adolescentulam, cum vix ingressus esset virilem aetatem; reliquas duas, HELENAM BURENIAM, et MARGARETAM CRAMERIAM grandiore natu, et viduas, ipse aut iam iturus in senium, aut senex, duxit. Vetustissimi praecepti memor, quo congruentes ducere iubemur. Nec ignorabat admirandum illum Samium, connubia quoque, sicut alia, ad concinentes apte numeros, et quandam harmoniae legem, revocasse: eaque, ut felicia exsisterent, modulata praecipue voluisse. Has ut ex aequo amarit omnes, in singulis tamen invenit quippiam, quod peculiari illecebrâ, et propriâ quadam Venere duceret animum ac moratetur. Non sine fatorum benevolentia: ut ex diversis uxorum dotibus intelligeret, quae ornamenta miscenda in unum, quae constipandae cumprimis laudes, ut absolutum matronae exhiberetur exemplum. Id autem SCHATONIA prae ceteris maximum et peculiare habuit, quod fecit patrem: septies quidem, et eâ sobole, quam genuisse paenitere numquam posset. Non dicam de filiarum alterâ a non de duobus etiam filiis, quos aut parvos extulit, aut vix dum adolescentiae propinquos. De DANIELE tacebo etiam, quam omnium natu maximum, in ipso flore aetatis, Patavii, in illustrissimâ Venetorum Academiâ, ubi tum medicinae navabat operam, inclitae Nationis Germanicae, quam Artisticam vocant, Consiliarius, amisit exstinctum, acri et capacissimâ indole iuvenem. De ANDREA autem et MICHAELE superstitibus, quid non eximii atque praeclari sperandum nobis? Quorum ille, Collegii Philosophorum Adiuctus, eâ sacrarum literarum scientiâ ac eruditione instructus est, ut iamdum inservire Ecclesiae cum singulari commodo possit: et iste iunior Medicae arti diligentissime incumbit. Faciliaugurio, si aequare paterna laudis gloriam haud possit, eâ haud tamen degenerare. Nec MARGARETA tacenda est: quae Viro Amplissimo, LAURENTIO PABST, Serenissimi Electoris Saxoniae Archiatro, feliciter nupta, merei et ipsa de bono publico potest egregiê, edendo prolem, si non SENNERTI nomen et genus, at indolem tamen, avitasque virtutes repraesentantem. Contigit Nostro iusti habitus corpus, firmum, nervosum, temperie optima et valetudine, ne in maligna et ruinosa domo habitaret animus,
qui longe pulcherrimus ei contigerat, et tot ingentibus dotibus ornatus. Eratquippe in eo prompta perquam et velox intelligendi vis, excellens ingemum, memoria incredibilis: cui parare subsidia ab arte quoque, si esset opus, noverat, quam ille Chius Simonides aut condidit primus, aut invenit. His cum iudicii acrimonia et gravitas singularis accederet, quid defuisse ipsi existimabimus horum, quae naturam humanam in summum fastiguum adducere solent? Nec mirum ideo est, tot literas, tot disciplinas ac artes in unius ingenio hominis effloruisse, qui tanta naturae bonitate praestaret. De Medicina cum alibi dictum sit, nihil nunc repetendum hoc loci est. Quantus in Philosophia fuerit, tum alia ostendunt, tum vincunt maxime libriilli, quibus naturam rerum non ita magno ambitu, sed subtilissime tamen exsecutus est. Scientias Mathematicas mire semper amavit, olim et diligenter excoluit, Senior Optice delectatus imprimis: et inde eius de umbra adhuc in scriniis conditus, et nondum editus liber insignis. Attigit et Poeticen: nec legit libenter Poetas tantum, sed meditandis carminibus et ipse quoque non rarô expertus ingenium est: vel ludum honestum daturus animo, vel ut ostenderet, quam amicorum honori ipse faveret. Habebat et hoc in more positum. ut nihil unquam susciperet operis, cuius auspicia non carmine aliquo dedicaret. Musarum delicisas pro instrumento iuxta habens, et voluptatis innocuae, et pietatis. Quae ut est prima sapientiae ac maxima pars, sic aliena visa haud est, quae exerceret id artis genus, quae antiquissima contubernalis sapientiae credita esset. Atque Poetice sane, priusquam tota propemodum detruderetur in theatra ac scenas, et obolarii scorti instar improborum cuiusque prostitueretur libidini, nusquam libentius, quam inter Numinum aras et penates sacrorum conversata est: ut vel commendaret Diis orantium desideria, vel pro iam impetratis votis redderet gratias, ac caneret laudes. Praeter Latinam, et Graecam Linguam haud vulgariter calluit. Ebraeae etiam peritus: neque ignarus Gallici atque Italici sermonis. Orium atque desidiam summoperê semper detestatus est: gnavus, industrius, et si quis alius laborum patiens, ut frugi homines solent cumprimis. Mane surgebat in tempore: deinde legebat, commentabatur, mandabat literis cogitationes, disserebat, visitabat aegrotos, docebat. Vacare ac otiari vix unquam vidisses SENNERTUM: qui
et remissioni dicata tempora ita locabat, ut vel ipse utilitatis inde aliquid, vel illi caperent, quibus cum esset. Quas tantas aludes probitas vitae et innocentia, et illa quibusvis patens humanitas, mirifice commendabant. Pietatis studium tam curae semper habuit, ut cetera omnia postponere longe videretur. Cuius rationem ut accurate erat complexus animo, sic vitâ ipsâ exprimere numquam non sedulo laboravit. Netam sermone ac verbo, quam ipsa re esset Christianus. Cuius officium non in sciendis decretis magis. quam exercendis operibus Christianis consistere, plane erat persuasus. In quo ut rectius versaretur, Christianum non-Christianum sane quam praphice delineaverat. Nam quo exactius nosset vitium, hôc sese melius constantiusque repraesentaturum virtutem existimabat. Enimvero et Lacedaemonii ut sobrietatem commendarent pueris: in ebriorum turpitudines intueri iubebant. Et pictor ille, cum simulaturus equum esset, asinum sibi proposuit. Ut intelligeret, quod in imagine suâ deberet sequi maxime, cum quid vitandum inprimis, coram spectaret. Nec alio pertinet, qui est iamdudum ab ipso editus de recte vivendi et bene moriendi arte sapientissimus libellus. Nam mori bene, nec poterit temere, qui male vixerit ante, atque vix vivet unquam recte. qui aut ignoret rationem veram, aut hanc assidue non meditetur. Nam quô intercidunt plura per vitam, quae avocent animum, abducantque pernitiosis illecebris, ac quasi venenis quibusdam excantent; eo curandus diligentius, et excitandus crebrius est, ne somnum sibi patiatur obrepere in multo tristissimam ac immortalem quandam mortem continuandum. Evecti per ommem vitam nostri sumus: non ut in minutissimis occuparemur, sed ne quid transiremus eius, quod luce dignum praecipue esset. Suprema restant: quae ipsa quoque iuvabit exponere. Sicut fluminum non capita tantum decursusqueve, sed exitus quoque inquirimus, ita in viris ingentibus post ortum, et quae cum eo connexa haerent, finem quoque ac obitum non sine peculiari voluptate consideramus. Acquievit d. XXI. Iulii, anno proximo; cum nondum IV. decubuisset dies: appetenti fatali termino, qui ut descriptus depactusque semel erat, ita nullâ ratione humanâ moveri poterat atque proferri. Morbus qui ipsum peregit, ex contagione manarat seu lue, quae vehementer tum grassabatur. Hôc plus offundens formidinis, quod ipsa praesidia
quoque iam occuparet. Delicati hominis est, eligere atque optare morbi quo finiatur, genus: Sapientis et Christiani, nullum quod venerit deprecari. Si nihil in morte ipsa vitii sit, num quid in causa inesse potest? Non felicitatem, quae manet pios in caelo: non laudem ac gloriam, quae magnas virtutes in terris sequitur, aut potest donare ulla febris, aut adimere pestilentia. Nihil idcirco interest, quo exigatur instrumento spiritus, quo avolet ille feraturque, hoc refert. Nec est plebeium, et populare penitus, ex peste mori: solet et sceptris ipsis incumbere, ac post pannorum centones sordidos, et ostrum ac purpuram venenare. Tot maximos autem Medicos et ante nostrum sustulit, ut sit difficile numerum inire. Hac GESNERI, hac CAPEVACCII, et illi HERCULEI SAXONIAE, neceteros nominem, mortalium coetibus exempti sunt. Ac tantum abest, quicquam eorum id detrahat gloriae, ut augeat pene, atque amplificet. Quasi alio morbi genere magni antistites vitae nequierint perimi, ni pernicissimus omnium, et qui plus aliquid, quam morbus, supervenisset. Natus est Anno M. DC. LXXII. D. XXV. Novembr. sub occasum solis. Itaque omnis eius vita hactenus in quinque et sexaginta annos, si paucos menses eximas, patuit. Non contemnendum spatium, ni multo amplius sibi aperuisset viri gloria, cui nec tempus nec meta posita est, et finis haud alius veniet, nisi qui literis et omnis generis sapientiae erit communis. Ego vero, AUDTORES, ut intempestivas lacrimas, quae fluant post annum; et quam inania, tam quoque inepta lugendi officia censeam, quae sero suscipiuntur, non possum tamen sine dolore quodam animi hoc tantum vulnus recordari. Nascuntur quottidie, qui literis studiisque animum applicent: et qui morborum promittant auxilia, passim reperiuntur: SENNERTOS, aut invenire in praesenti, aut exspectare in posterum, nae arduum multo ac lubricum est. Tot uno in viro amisimus res, quot plures raro possident. Quae evehunt singula alios, et vel in summa ponunt laude, haec maximam partem coniuncta habuit Noster, et unus, ut ita dicam, pro populo pene fuit ac turbâ. Magna ingeniorum vanitas hodie, nec minor saeculi infelicitas est. Quae matri scientiarum Graeciae olim, quae artium omnium Genio, Italiae tempestates bellorum quondam invexisse novimus, et nostram manere Germaniam possunt. Non Africae uni, atque
Hispaniae humanitatem literarum Gotthicus furor, et sapientiae studia excussit. Cuivis potest accidere, quod cuiquam potest: et tam incerta futurorum mortalitas misera est, ut nefas sit scire, quid serus afferat vesper. Non possunt doceri sine stipendiis literae, non absque impensa ac sumptibus disci. At quotusquisque est, cui de fortunis suis tantum reliqui fecerit armorum furor, unde alere prolem in sapientiae studia, et digno saeculo nomen possit, aut si quis sit, qui non praecipitet vota: vel alio vertat, unde maioris emolumenti ac nominis spes fulget? Nempe non circumscribuntur bonae artes tantum, et committuntur cum inopiâ consumptis praemiis; calcantur etiam, et, quod calamitosos sequitur, contemptui sunt. Hoc magis, quo minus posse inbellis existimantur, quae sola nunc regnant. Adimitur itaque omne pretium literis: et cum Doctores liberlaium hunc ferme ex suis vigiliis fructum ferant, ut egeant acriter, et misere contabescant fame: nemo sequendum sibi temere putet, quod praeter derisum atque miseriam vix quicquam promittat. Quid nunc de ratione studiorum perversa memorem? Quae tanta inolevit dudum. ut nihil auspicati ac laeti literas augurari liceat. Non ordo servatur, non gradus fiunt. Confuse geritur res: nec tam pervadimus plerique studia, quam persultamus. Ruunt in disciplinas, qui primis vix literis initiati sunt: et has, ut olim de Nilo canes feruntur bibere, transeumdo delibant. Nam Graeca aut et Latina eruditione quotusquisque paullo uberius se implet? Quae tamen claves ipsae sunt, quibus humanae iuxta atque divinae sapientiae adyta reserantur. Deus avertat omen, ac irritum faciat, quicquid hac cogitatione defixus animus timet: sed videor tamen imminentem videre immensam quandam noctem literis: quae, nisi mature eatur obviam, et sapientiae studia e situ, e squalore ac sordibus, quibus oppressa, et fastidita ab aliis, ab aliis conculcata iacent, vindicentur, novum chaos importabit terris, et instar vastae voraginis humanitatem omnem hauriet ac absorbebit. Nam de Religione. AUDITORES, quid dicam, maximo humani generis bono? Quae licet innixa opibus propriis, externis praesidiis nihil indigeat: sic delectata semper est tamen comitatu Musarum ac ministerio, ut destituta his satellitibus, pulsa regno: nec tantum honorem ac decus, sed ingenuitatem ipsam prope, captivi mancipii instar, perdidisse Domina rerum videretur. Convenite memorias veteres, relegite tempora
lapsa retro, quando, aut stetit Veritas, nisi cum literis, aut concidit quoque, nisi iisdem prolapsis? Ut instituit eam in terris condiditque ac sanxit, aeterni Patris sermo aeternus ac ratio, et Sapientia, quae nihil ignorat, et unde nostra omnis fluit; sic, quibus digrediens mundo mandavit vices, quod non didicerant sub studiorum incude positi, monstrante spiritu, qui mentibus eorum illabebatur, acceperunt ilico, et disseruerunt linguis totidem Sacramenta caelestia, quotuniversus orbis propemodum loqueretur. Ac his qui successerunt deinceps, qua eruditione, qua incredibili doctrina plerique omnes fuerunt? Iam cum Basilii, cum Nazianzeni, cum aurei illi Chrysostomi ac Athanasii (ut reliquos Graecorum taceam) cum Cypriani, atque Ambrosii, et Hieronymi, ac Augustini tenerent suggestum, quanta, per immortalem DEUM, Ecclesia luce splenduit? In quod fastigium arx pietatis fuit educta? Numquam profecto eorum monumenta divina et tero manibus, et oculis lustro, quin haeream tacitus, et quodam defigar stupore, incertus, divinorumne oraculorum scientiam summam, cum incomparabili morum sanctitate coniunctam: an eruditionem literarum in illis, tam variam, tam infinitam ac inusitatam demirer magis: Ita omni scientiarum genere, omnium artium ac disciplinarum instrumento locupletasse animum; ac nihil ferme non tenuisse eorum viden tur. quibus humani ingenii cultus ac eruditio solet attolli. Postea vero, cum tam recederent ab innocentiâ veterum ac sancti. moniâ sacrorum praesules, quam sapientiâ copiâque doctrinae iidem concessissent dudum; nec praeter potentiam ac opes, aut quaererent quiequam, aut mirarentur; factum per fastum eorum atque inscitiam est, ut contaminaretur ilico religionis puritas, et nescio quibus interpolaretur fucis, donec potitâ rerum undique barbarie obliteraretur penitus, et plusquam Egyptiae tenebrae in universam Ecclesiam, quasi vasta illuvies, inundarent. Quae dira et illae tabilis nox non ante evanuit, quam vindicari a situ literae, et obbrutescenti orbi magis ac magis indies humanitas artium ac literarum reddi cepisset. A qua quo alienior quisque erat, ac magis rudis, hôc quidem securius pro falsitate stabat in armis, et cum in lucem iterum niteretur veritas, eo infestius ei se opponebat. Nam neque cum luce convenit tenebris. et acerbissimum hostem ignorantiam peritia haber, Contra ea, qui non omnino abhorruissent Musarum
corsortio, et bonis literis implessent pectus, studiosius ferme, et vestigarunt verum latens, et porrexerunt denuo apparenti manus: certe, se non tam duros ac implacabiles praebuerunt. Sed alibi rectius de nostra infelicitate licebit conqueri: nunc parta tibi felicitas gratanda SENNERTE. Qui eo provectus, ubi et ista, et alia quaevis mala, quorum perpetuo nos circumagit metus in terris, nec vides, nec sentis. Non de scorbuto inquiris amplius: non de ardoribus febrium disputas, aut et gangrenae ac cancri pertentas foetores: DEO coniunctus, amplexus Servatorem optimum caelestibus gaudiis efflorescis. Quicquid erravit Plato: quicquid non vidit Aristoteles, quicquid Philosophi ceteri aut ignorarunt aut irriserunt: Haeretici vero et corruperunt, id omne et notas facile, et plane intelligis, et penitus tenes. Non hîc quietem interturbat tuam aut furor armorum, aut nihilo mitior improbae linguae rabiea. Quae in convicia et contumelias ubi prorumpit, acrius lancinat, et altius laedit non raro, quam omnis saevitia ferri potest. Tranquilla circum omnia, laetaque sunt, atque, ut verbo dicam, caelestia. Quorum natura quam a terrenis istis divertit: tam posita quoque extra haec omnia est, quae duro quodam necessitatis munere sustinenda in terris. Salve SENNERTE igitur: iterum dico, SENNERTE salve: et hoc, quod in praesenti officium solvimus, hanc pietatem nostram, qua tibi cupimus placere, gratam iucundamque habe. Non aera aut marmor in tuosformamus vultus: non caelo educimus superbas moles, quae simul homorem nominis tui, et admirationem oculis iniciant. Parabili materia, et facili artificio memoriae tuae consilimus: complexi scripto, quod sumptuosa industria alii et magno opere vix exprimant. Nam pulchritudo mentis ac forma, necmanu pictoris, nec statuarii artificio ostendi potest, et sola oratione siguratur. Salve, inquam, et iterumque salve, SENNERTE. Quem nec ereptum putabimus, cuius tot maxima pignora retinemus. Spiras in liberis, superstes in libris tuis es. Quorum beneficio numquam non tuo divino ingenio licebit frui, dum morum exemplar interim in optimi cuiusque aemulatione durabit. Hanc vitam tibi, non casus ullus atque calamitas, non pestis ulla aut lues adimet, et sola convertet aeternitas. DIXI.
CUrando, dubitem, an fucrit Podalirius, aegris,
Hippocratesne docens. Egit utrumque simul.
UMbrae redire possent AESCULAPII,
Et si GALENUS inferos relinqueret,
SENNERTUS hospes esset primus omnium.
D. O. M. S. CALCARE. SI. QUIS. HOC. SOLUM. QUONDAM. POTES. RESISTE. DUM. QUID. TE. VELIT. SAXUM. LEGAS. HIC. SITUS. EST. DANIEL. SENNERTUS. URATISLAVIENSIS. SILESIUS. QUI. EXERCENDO. DOCENDOQUE. MEDICI. NAM. XXXV. AN. PUBLICE. QUODDAM. QUASI. SALUTIS. EGIT. AUGURIUM. EAQUE. DE. RE. INTER. ELECTORALES. ARCHI. ATROS. ASSCRIPTUS. IN. LOCUM. PRINCI. PEM. SUA. VIRTUTE. ASPIRAVIT. NATUS. EST. D. XXV. NOVEMBR. A. M DC LXXII. OBIIT. D. XXI. IULII. A. M DC XXXVII. GLORIA. ET. NOMINE. QUOD. ILLUSTRIBUS. ANIMI. INGENIIQUE. AC. INDEFESSAE. INDUSTRIAE. EDITIS. MONUMENTIS. PER. UNIVERSAM. EUROPAM. ET. SIBI. PARAVIT. VIVUS. ET. HUIC. CIRCUMFUDIT. ACADEMIAE. SUPERSTES. PERPETUO. ET. IMMORTALIS. PATRI. INCOMPARABILI. ET. DE. SE. ETIAM. OPTIME. MERITO. SUPERSTITES. LIBERI. MAERENTES. LUGENTESQUE. P. P.
Quaestionum Medicarum controversarum liber, cui accessit tractatus de Pestilentia: Witteb. 1609 1610. in 8.
Epitome naturalis scientiae: ib. 1618. 1624. 1633 1650. in 8.
Auctarium Epitomes Physicae: ibid. 1635. in 8.
De Chymicorum cum Aristor. et Galenicis consensu ac dissensu: ibid. 1619. in 8. 1629. 1655. in 4.
Institutiones Medcinae libri quinque: ib. 1620. 1644. 1667. in 4. 1633. in 8. Lugd. Barav. 1633. in 8. Redactae in tabulas a Christoph. Winckelmanno: Witteb. 1636. Parisiis 1637. in fol.
De Febribus libri quatuor: Witteb. 1619. in 8. 1628. 1653. in 4. Lugd. Bat. 1627. 1647. in 8. Paris. 1633. in 4. Genevae 1647. in 8.
Epitome Institutionum Medic. et librorum de Febribus: Witteb. 1631. 1634. in 42. Lion 1635. Amstenod 1644. in 12. Paravii 1644 in 8.
De Scorbuto tractatus: Witteb. 1624. in 8. Francof. 1654. Ienae 1624. 1668. in 4.
Medicinae practicae liber primus: Witteb. 1628. 1631. 1636. 1654. in 4. Lugd. Bat. 1629. in 8.
Eiusdem liber secundus: Witteb. 1629 1640. in 4.
Eiusdem liber tertius: ibid. 1631. 1648. in 4.
Eiusdem liber quartus: ibid. 1632. 1649. in 4.
Eiusdem liber quintus: ibid. 1634. in 4.
Eiusdem liber sextus: ibid. 1635. in 4.
epitome Instit. Medicarum Disputat. XVIII. Comprehensae: Witteb. 1631. in 12. 1647. in 8.
De Dysenteria Tractatus: ibid. 1626. in 8.
De Arthritide Tractatus: ibid. 1631. 1653. in 4.
Medicamenta officinalia: Lipsiae 1636 Witteb 1670. in fol.
De bene vivendi beateque moriendi ratione Meditationes: Witteb. 1636. in 12.
Hypomnemata Physica: I. De rerum naturalium principiis: II. De occultis qualitatibus: III. De Atomis et mistione: IV. De generatione viventium: V. De spontaneo viventium ortu: Francof. 1635 1642. Lugd. Bat. 1637. in 8.
De origine et natura animarum in brutis, sententiae Clarissimorum Virorum in aliquot Germaniae Academiis: Francof. 1638. in 8.
Paralipomena, cum praemissa methodo discendi medicinam tractatus posthumus: Witteb. 1642. in 4. Lugd. Bat. 1643. in 12.
De Fermentatione Platonica Epistola: Francof. 1643. in 8. Amsterod. 1646. in 8.
Opera omnia in tres Tomos divisa: Parisiis 1633. 1645. Lugd. 1650. Venetiis 1651. in fol.