07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 67, image: s067

ORATIO FUNEBRIS, Quâ GREGORIO HORSTIO, ARCHIATRO ULMENSI, Parentavit IOHAN-DANIEL Dieterich, Doctor Medicus. ULMAE, in Auditorio Maiori XI. Calend. Octobris Anno Christi M DC XXXVI.

DE miserâ Vitae hum. conditione, non tantum Sancti DEI homines protestari sunt: verum etiam saniorum Ethnicorum voces, in literas relatae, supersunt, quae miserrimam illam, et vel bestiarum sorte, (quod sano sensu acceperis) abiectiorem diffamant. Audiebat aliquando Socrates, Athenis in Theatro, Euripideum illud pronuntiari, quod Latine sic sonat:

Vox nulla tam molesta proferri potest,
Nullus doler, nullum a DEO in vectum malum,
Cuius genus nostrum haud gravetur pondere.

Hâc sententiâ ita commotus est vir, vel Oraculo iudicatus Sapientissimus, ut surgens, altâ voce histrionem inclamaret, versusque modo editos repetere iuberet. Sunt sane aurei vere, suoque auctore dignissimi illi, et omnino biwfelei=s2: quos communis experientia numquam fesellisse convincit. In hominem omnia tenduntur fortunae tela: excipit is omnes adversitatum ictus. Tum, ubi modo firmius, hilariusque incedere visus est, levi impulsu vestigio excidit: quodque solum plantâ modo presserat, iam toto trunco prostratus, anhelus; ad modulum corpusculi, lineis distinguit. Obicit nobis dictorum exemplum spectatissimum, Nobilis, Excellentissimus, consummataeque doctrinae ac usus, Virtutis et humanitatis, Dn. GREGORIUS HORSTIUS, Medicinarum Doctor, Consiliarius Hassiacus, Reip. nostrae Physicus, Collegiique Med. Antistes meritissimus. Is enim posteaquam secunda, quae vocant, explêsset


page 68, image: s068

vota, (id quod proxime superioris anni Mense Iunio peractum: iamque coniugalem lineam ex animi sententiâ duceret, amantissime ab amantissima marita habitus, domique ac foris felix, optatâ e)upraci/a| gauderet: ecce! malo arthritico, quod multo ante non semel fortiter sustinendo repulerat, invaditur: nec defuit comitatus aliorum symptomatum, imprimis a)noreci/as2. Unde naturalia paulatim, et vitalia deficere coeperunt. Ceterum, quas Animales dicunt vires, eas tam vegetas, tam expeditas servavit: ut divinis et humanis cogitandis, enuntiandisqueve, usque ad ultimam vitae incitam actus, sufficeret. Succubuit nihilominus tandem Medentum alpha, inter Medentum curas, et ministeria, et placidissime animam suam Conditori Summo, in aeterno Beatorum Concilio fovendam reddidit. Haec est Catastrophe Maximi Viri! Nam de reliquis vitae actibus quae exponenda hîc forent, plagulae chartaceae angustia non capit. Neque deerunt (sumus certissimi) digni praecones; quorum alius aliud curriculi illius membrum efferet: omnia unus vix poterit. Nempe duo de LX. annos exegit: quod satis quidem longum vivendi spatium videatur, si ultimae huius aetatis pensitave ris a)r)r(wsti/+an: veruntamen breve quis dixerit, ad immensitatem gloriae, famaeque respiciens. Clarus quippe fuit natalium nomine: Ortus ex Mysis Torgae, Patre cognomine, Senatore ibi ac Aedili: Matre Bornittae gentis. Annâ. Quod decus, ut et plurima alia HORSTIAS Hebenstreittiana studiose de pinxit. Studia literarum ac Pietatis in patriâ primum: inde Halberstadii: ulterius Ilfeldae (ubi doctrina et virtus eminebat Neandri:) excoluit; Humanitatis illa, linguarum sc. Poeseos, et dulcissimarum artium. Suscepit deinde pleno gradu pergentem, Helmstadium: post idea Witeberga: quibus in Lyceis cum Philosophiae sublimia, tum Medicinae oracula imbibit: Laurum vero Philosophicam Doctoralem specimina privatae in stitutionis dexterrimae, ipsi in Leveorea pepererunt. Hinc Apodemicae sese exposuit, et pulcherrimum circulum peragrando, nobilissimarum regionum (nominatim Austriae) Dynastis populisque innotuit. Adivit etiam Alsatiam, et Helvetios, excurrens ad Gebennenses usque: Mox Basileam adiens, quod summum in vitâ exoptare poterat, vereque xrus1ou=n a)na/dhma, DOCTURAE Medicae Insignib ibid. exornatur: quod factum Anno M DCC VI. Protinus ab Electore Saxon. Witebergam vocatus, functionem spectatissimam alii cedere non dubitavit. Soltquellam contra migrare debuit: ivit;


page 69, image: s069

Anno VII. Giessam concedere: eo venit. Anno VIII. Professor istic honoratissimus: in Magistratu etiam Magnificus. Anno IX. Princip suo familiarior, Archiater audit: illumque quaquaversum fidus Minister sequitur. Interea et maritalem conditionem exosculatus, HEDWIGEN STAMMIAM, Virginem lectissimam confarreatione sibi sacrosanctâ copulat: idque Anno XV. Anno denique XXII. ab Ulma nostrâ ferventibus votis expetitus honestissime excipitur, Medicoque Corpori Director praeficitur. Hîc eum se prae stitit, ut intra Urbem summis et infimis: extra toti Alemaniae, Franccniae, Bavariae, Norico, Horstiano nomine nihil praedicatum fuerit nobilius. De divinae Artis dexteritate: de dulcissima o(mili/a| et conversatione, cuius sensus in nobis omnibus recentissime palpitat: de placidissimâ, et plane h)qikh| morum compositione, omnis acerbitatis experte: de Consiliorum in durioribus et periculosis casibus e)upori/a|, de aliis omnibus vere te tragw/nou Medici, Philosophi, Inquilmi. Christiani, attributis verbosi esse, si synopticum hoc institutum permitteret, cur detrectaremus? cum vix vici Urbis, aedes et conclavia decumbentium a suspiriis, et querulis vocibus sibi temperare posse videantur. Quid statuemus de defuncti Liberis, numero VI? de quibus tres filii inter Peregrinos hodie degunt: sed omnes parentum indolem referre partim satagent, partim iam hoc agunt. Seripta vero et monimenta aurea, alia edita, alia affecta, totius Germaniae, neque non Italiae, Galliae, aliarumque Christiani Orbis terrarum Ingenia consummata aestimabunt, quorum ommum unum extabit suffragium: HORSTIUM Ulmanorum, fuisse *m*i*m*h*m*a *d*a*i*m*o*n*i*o*n. Tantum itaque decus amisimus; sed revera ad caelos meliore sensu amisimus. Vivar ibi Animula, divin. et humanarum rerum cognitione apud nos abundantissima! Vestrum est, Corporis exuviis honorem habere ultimum. Deducite ergo deinceps, (horam, locumque habetis congitum) summâ cum veneratione tantorum donorum diversorium, tam poluprepe\s2 xh=ma in literatorum coronâ: et humanae memores cumfora=s2 RECTE VIVERE studete, Servi DEI, Ministri mortalium, veraelaudis. adminiculo kaloka/gaqi+/ inculpatae, adipiscendae cupientes. ta vos caelestis Prothymia, ske/uh e)le/ous2 faciat: et tandem Iaeternae felicitatis participes! Amen.

P. P. XII Augusti, ANNO Ultimae DEI makroqumi+/as2 M. DCC. XXXVI.


page 70, image: s070

DIRECTOR et CONSILIUM GYMNASII ULMENS.

LAudandi defunctos consuetudinem non tantum gentes humanitate politiores probaverunt: verum etiam barbarae facto ipso asciverunt. De Aegyptiis consulenda est Diodori Bibliotheca, Graeci tamen Romanis serius En. comia legitimis funeris ritibus addiderunt, si Dionysio credimus. Quod si huic etiam in alia quadam re fidem habuerimus: profecto morem funebris laudationis apud istos prudentius, quam apud illos constitutum deprehendemus. Attici quippe ex unicâ fere virtute laudes Popularium metiebantur: si quis nimirum fortiter agendo, et patiendo, pro Patriâ occubuisset: Romam vero viris cum togatâ, tum bellicâ virtute, tum etiam aliis in Rem publ. meritis insignibus, honorem postremum habebant. Quamquam non solum in Exsequiis praestantium Virorum facta, dictaque verbis ornabantur; verum etiam en toi=2 kw/mois2, in conviviis; indeque nata Encomii vox. Res autem ipsa non Graecis solis, sed et populo DEI usurpata de illis apud Athenaeum; de hoc in Davidicâ inprimis Historiâ clarae exstant expositiones. Cur autem actus huiusmodi, curaeque (ta\ kh/dh,) suceptae fuerint, quis, nisi fungus, ignorat? Concurrunt ad illas ratio Iustitiae dianemhtikh=s2, tum officii parainetikou=, kai\ paradeigmatikou=; denique muneris to=u sumpaqhtikou=. Quid enim iustius, quam laudare laudem meritos? quid dignius, quam exemplis cum universos, tum inprimis iuventutem constantibus corroborare? Quid tandem humanius, quam maestos solari, editâ significatione doloris communis? Et huic fini Hierarchia. inprimis Scholastica servire consuevit. Praeter enim operam, etiam in vulgus notam, eiusque captui commodantem, qualisin Ecclesia adhiberi solet, polito insuper, adeoque literato hominum generi Imagines celebriores, adhuc proponere, non dubitavit. Id quod vel in nostro Ludo summa religione observari vidimus: et observandum fuisse in PARENTATIONE HORSTIANA (proh! quantum indigitamus virum! quode nihil tam amplum, tam eximium


page 71, image: s071

dici poterit, quin idem virtute sit suâ supergressus:) pereleganter edocebit Praecellenti doctrinâ, virtute ac usu Spectatiss. Vir, Dn. IOH. DANIEL DIETERICUS, Medicus Doctor florentissime eminens, amicus noster dilectus. Neque hoc officii Professioni, aut propinquitati tantum existimavit praestandum: pietas virum hûc attraxit, studiumque Heroi Incomparabili postremi honoris iusta exolvendi. Verba itaque saciet, quantum permiserit temporis, atque praesentium ratio, vel (ut en zhno/yews2 tro/pw| ex Polybio proponere liceat:) le/cei peri\ teteleuthko/tos ta\s2 *a*r*e*t*a*s, kai\ ta\s2 e)piteleugme/nas2 en tw| zh=n *p*r*a/*c*e*i*s. Nihil autem dubitationis habemus, quin, quotquot accesseritis ad mhrmhki/an nostram, vix audito Magni HORSTII nomine, videre visuris sitis Erectam Viri Medici et Philosophi teiragw/nou Figuram: in eandemque imuentes, praeconiumque simul auribus percipientes, exclamaturi: Utinam conclamatus ad nos reverti posset! Verum vota haec a spe et usu humano aliena sunt. Magis est, ut conditionis communis memores, praeterita ne negligamus: de praesentib. s1wfronou=ntes2 ma=llon, h)=| polupragmonou=ntes2 futura autem numquam ex oculis mentis dilabi sinamus. Haec, ô benevoli LECTORUM, trutinantes, et HORSTIUM ipsum, et eius Studiosiss. nervosumque Praeconem; utrumque debito prosequemini officio: nos praeterea benesicio; cui paria facere, ubi oportunitas fuerit data magno studio annitemur. Valete. P. P. Festo Matthaei, Anno R. O. M DCC. XXXVI.


page 72, image: s072

ORATIO FUNEBRIS.

DOmine DEUS, ita tua deficimus, et fervente indignatione tuâ terremur: iniquitates nostras in consp ectum collocasti tuum, occulta nostra in lumen faciei tuae. Nam cuncti dies nostri te irascente dilabuntur, annos nostros finimus dicto citius. Sed quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dmumerare? Liceas mihi, Audltores omnium ordinum admodum Rever. Magnifici, Nobilissimi, Venerandi, Consultissimi, Experientissimi, Humanissimi! Liceat, inquam, mihi iisdem verbis iudiciorum Divinorum admirari magnit udinem, quibus ver ille divinae familiaritaris Moses, humanae vitae miseriam deplorabat, ex eo, quod peccatis Populi lacessitus IEHOVAH, Isvaelitarum multas myriades e medio sustulerat. Quamquam enim hoc ipso decrepito nostro tempore, non tanta saevitiae dei/gmata praesto sunt; nes tem exiguo temporis cursu, tot milia erpiuntur: saevus tamen Mars a longo iam dulcissimam Patriam Germaniam perreptans, solum ab Anno Millesimo Sexsentesimo octavo, ad Millesimum Sexcentissimum quartum et vicesimum, attestante Chronologo Alstedio, octoginta milia Militum atrocissimo suo acinace trucidavit. Nec minus extra Militis iacturam ubique Mista Senum ac Iuvenum densantur funera; nullum Saeva caput Proserpian fuigt. Nec de faece duntaxat hominum agmina fatis perfunguntur: sed Curia suos luget; huic siquidem Magistratui Ulmico, quis ingentes columnas, altaque florentia virentiaque Germina hactenus derepta, et prostr ata non vidit? maeret Ecclesia DEI: cuius vere militantis Fulcimenta, Theologos adbue dum vigentes. Deus benignissime conservet. Totae Regiones et amplae civitates confectae senio sunt. Et quid non praeterea? Forum Medicum, optimum et fidissimum e)pista/thn GREGORIUM HORSTIUM, virum qua Scripta, qua Practica beneficia de hac nostra Republicâ, equid dico de hac Republicâ? tota de Germania meritissimum, n co tissimum lamentatur. Quis itaque cum Mose non iure exclamet si Domine Deus, irâ tuâ deficimus, et fervente indignatione tuâ terremur: iniquitates nostras in conspectum tuum collocasti, occulta nostra in lumen faciei tuae. Nam


image: s073

cunctdies nostri te irascente dilabuntur, annos nostros finimus dicto citius. Sed quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare?

Quandoquidem autem optimo veter um instituto obtinet, ut praecellentium atque diviniori quâdam mente praeditorum virorum funera, laudatione sollenni cohonestentur: id in celebratissimi HORSTII nostri funesto funere. in isto omnium laudandarum artium publico Athenaeo neglectum iri, in humanum, et pene nefas arbitrabar. Non, quod me, facundiae vacuo, laudum praecone indigeat: siquidem superstes adhuc dum, communi omnium salculo Ennianum illud dicere de se poterat, Nemo melachrymis decoret, neque funera fletu Faxit: Cur? volito vivus per ora virûm: Sed ne in Beatum Affinem meum, quem vivum, Medicae familiae Coryphaeum veneratus sum, ingratus; neve populo Iudaico a DEO illatam incurrere videar reprehen sionem: Iustus perit, neque quisquam hoc in corde reponit, homines benefici tolluntur, et nemo est qui expendat.

Si autem luctus vester, Auditores, vehementissimus, in quem vos HORSTII nostri insperatus excessus praecipitaevit, molliae et ad amussim exquisita verba desideraret; aut si deceret eos, quos summae tristitiae sensus occupavit, ad suavem aliquem sermonis adparatum mentes erigere: non ego me vobis ostensum. Cathedram hanc concendissem. Alia enim quae tracto Studia, perraro mihi in haec amoeniora digressum permittunt; nec me unquam ad cultum Eloquentiae ursit conditio vitae: adeoque, ut si vos ex tristitiae situs squaloreque ex pergisceremini, mthi cum dedecore discedendum foret, qui iam vix cum rubore consisto. Verum interim oro vos, obtestorque Auditores per manes Defuncti nostri: ut cuius inaccessam nullus non admiratus est virtutem, eius vitae seriem et gloriae curriculum aequo animo audiatis.

Qui de arte dicendi praecipiunt, vetant eorum, quos laudandos suscepimus, patriam, et progo/nous2 praeterire; quod Parentum Maiorumque wirtus velut e fonte ducta, clarior auctiorque ad Posteros emanet. Alii non parum momenti situm esse autumane in illo terrae sinu, in quo orti, in quem excepti sunt, ubi primum hausaere caelum; cum, ut Simonides dicebat, beaete perfectâ ratione victuro, ante alia Patriam conveniat esse gloriosam. Hanc tamen ego legem mihi insuper habendam duxi: quod laudabilius


image: s074

videatur sibi ipsi parere, quam ab aliis per manus et quasi tra latitium accipere nominis splendorem, quem illi iactare solent magnifice, qui in alienae lucis obiectu aut suus tenebras dissimulant, aut turpitudinem verentur. Cancrorum genus est minimorum, quos Pinnotheras Plinius vocat; isti, quo tutiores sint, inanium ostrearum testis se tondunt, et cum uccreverint migrant in capaciores: Ita quidam maiorum suorum ti tulis se tuentur, cum suis propriis diffidant virtutibus, et a fortunâ petunt, quod tircase non inveniunt, quae fatuo ut piurimum delectu in eum munificentior, qui improbior. Neque id tamen a me propterea dici velim, quasi Defunctus noster ignobili Patriâ crtus, aut obscuro genere natus sit. Quid entm? an Saxoniam, illam Martialis populi altricem humum, an Misniam Germaniae nostrae cellam penuartam, laudibus extollam? [Note: Defuncti Pater.] an de Iacobo Nostri Patruo dicam, Medico olim coniummatissimo, Professore Helmstadiensi celebratissimo? an Parentem Georgium laudabo, Senatorem et Aedilem olim Rei publicae Torgensis meritissimum, hominem prisct illius aevi, sine cerussâ aut similagine huius saeculi? possem equidem, et quidem topiose: cum hic maiorem se filium genuerit, Sed multo magis hominem aestimamus ab iis, quae in ipso, quam extra ipsum sunt: quae in potestate nostranec sunt nec suerunt, ita plerumque caeco novercantis fortunae arbitrio dispensantur. Quapropter suspensis his omnibus, Medicum nostrum censu suo divitem intueamur, et quam in hac vitae fabula personam egerit, contemplemur.

[Note: Nativit. 1578.] Bono itaque publico natus est GREGORIUS HORSTIUS, Torgae, amoeno et pervetusto ad Albim oppid; quod Dagoberto incunabula et fundationem suam debet; Anno aerae Christianae Millesimo Quingentesimo Septuagesimo Octavo, ex [Note: Mater.] Matre (Patrem enim iam diximus:) de antiqua Bornitiorum familia, Iacobi Bornitii p. m. civis Torgensis Primarii, filia. [Note: Educatio. 1591.] Vix autem crepundiis valedix erat, literarum tamen rudimentis, quarum capax tenella aetas esse solet, patrio in Ludo prius haustis, cum illum parentes aa Gymnasium Gottingense ablegarunt, ut eius ibi informes anni ultertori literarum studio imbuerentur, primosque homanitatis rivos deiibarent: ubi biennio [Note: 1593.] versatus, ad Scholam halberstadensem mititur, fideique sui Patrui, venerandi Senis p. m. concreditur, Hîc praeclari ingenii [Note: Studia Adolescentiae.] Adolescentulus, in disciplinarum incude positus, eos sub scentia. ductu Praeceptorum fecit progressus, ut seleriter cooetaeneos suos


page 75, image: s075

Ingenii gloria antecelleret, et sumpto calide Musaeo pastu ad maturitatem iudicii acceleraret, festinâque et fectivâ indole mulmtum vota praecurreret. Quare promot ione et suasu modo dicti Patrui sui, sagacis ingentorum aestimatoris, in illustre Ilfeldense Collegium cooptatur; ubi pari sedulitatis intentione ingenium magis magisque excolens, primo omnium Linguarum usu principum, Graecae, Latinae, ncc minus Poeseos hausit opes, et [Note: Excursus in Academias. Iuliam, 1597.] ad amussim melioris illius aeut exegit, et perpolivit. Hinc illius iam capax virtutis, quâ olim Romae Toga Pura dari solebat, Anno Millesimo. Quingentesimo, Septimo et Nonagesimo in Academiam Iuliam concessit: ubi cum in primâ iam limaturâ Philosophtae et Medicinae positus esset, quadrtennii spatio fere elapso Wittebergam fausto pede adiit. Nam ut Plantae interdum, [Note: Witebergam 1600.] si transferantur, selicius surgunt; ita Ingenia excelsa pler umque migrant cum fructu de Lyceo in Lyceum.

In his vero Academiis ita versatus est, ut, quod olim in sacris, et ludis sollemnibus populo acclamabatur: Hoc Age, sibi, qui sacris Musarum et ludo literario interesset, acclammi unice crediderit. Cum enim se, et Studia sua Divinae Meditrinae destinaret, noluit peccare quod fere solent, peccatum, maxumo suo malo, ut illotis manibus sacratissimam illam Artem contrectaret; sed os prius linguis necessarits, pectusque traditis Artium, et Philosophiae ita instruxit, (adsit hic testimoniorum [Note: Laurus Philosophica] Cornu, Laurea Magisterii, Wittebergae merito lubenterque sibi a Concilio Philosophorum collata, hanc mox subsequuta Colle gia Philosophica, cum laude eximiâ ibidem actitata, in quibus incunabula futuri nominis gloriosi, Institutiones Logicas, postmodum typis exscriptas, posuit, et firmavit:) ut dein meliore auspicio emnentissimam illam Professionem adfectaret, feliciusque deinceps in eadem versaretur. Felicius dico, quam medernerum Idtrices Studiosorum plurim, et amoeniores literas et Philosophiae cultum partim pro inutili omnino, neque nebulae cyatho redimenda curiositate habentes, quasi non sint de pane lucrando; Qui, ubi primum de Hippocrate, et Galeno, Praeceptoribus nostris communibus, kai\ tri+s2, certiores faoti sunt, credunt se iam in alium orbem delatos, imo cum superis nectar bibere: mox qerapei=as2 descriptiones varias, in quibus nescio quos aureos Picorum montes contineri Blenni et Bardi isti somniant, hinc inde corradunt, et ad unguem memoriae infigunt quas dein, ut et Sonis nostri Aphorismos, haud intellectos, fervidê uno spiritu


image: s076

citant, et recitant, extemplo Doctoratus Medici brabei/on sitientes, ambientes, imo publicis in thesibus crudo ex iuddicio et Priscorum et Neotericorum Praeclariss. Medicorum sententias perstringentes et frigide taxantes. Quo tandem id efficiunt, ut in inmenso Itarices illo Oceano misere fluctvenit, et cum Petroniano piscatore sine spe praedae in scopulo morentur, ingloriamque gloriationem suam doctioribus deridendam exponant. Verum e diverticulo in viam. Cum in Academpta illa Wittebergensi non tam Phtlosophiae, quam Medicinae studio usque adeo incumberet, ut difficilima quaeque in abstrusis rerum latibulis, et absconditis naturae recessibus demersa, curiosa Ingenii acritudine, felici sensus persptcaciâ, singulari mentis acie, versasset, Praxeos quoque nomine iam satis bene inclaruisset, ibidemque satis diu mansisse sibi videretur, (Septennium enim ibi ferme exegit:) ad Peregrinationes [Note: ad Exteras Regiones 1604.] animum adiciens ulteriore Praxeos stimulo impulsus, Wittebergâ ad peregrinos excucurrit Lares; qui etiam illum superiori in Austria integrum fere Eiennium ambabus ulnis detinucrunt; nec minus apud Barones, Primates, Nobiles et Plebeios felicissimum et innotescentissimum Medicum Practicum ibidem viderunt, et foverunt.

[Note: Scopus Peregrimat.] O felicum HORSTIUM, qui, quod in rem suam, inque Rem publicam et Literariam et Civicam futurum esse, acquisivit, iudicium firmavit, atque ita ex varia rerum notitia Praxin suam virentem rigare, ei aliquid ipse addere, famamque suam monimentis hisce literariis per Orbem extendere voluit. Ex hâc ttaque peregrinatione id reportavit Noster, ut selicitate Praxeot velut indivisi Achatis, laetus, excursionem continuando, utramque Austriam, tum Bavariam, Sueviam, Alsatiam, Helvetiam transierit, harumque Regionum moribus dextre observatis Genevam, (hic exigua mora illius animum linguâ Gallicâ expoliverat,) tandemque in pervetustam, et celebrem illam Rauracorum Academiam Basileam se reciperet; ubi cum ingens divinae Artis [Note: Docturae Medicae Insignia. 1606. d. 28. Martii.] Poeoniae spatium legitime emensus, et secundo cursu in portum delatus esset, summos in eâ honores publico testimonio promeruit, retulitque, quos sane omnium studia, et affectus iam dudum illi tribuebant.

En Auditores, uberrimum peregrinationis bonis avibus institutae fructum! alienissimum profecto illum, a praesentis aevi Peregrinantium instituto, qui, etsi insanientem Bosphorum, et arentes arenas Assyrii Maris tentent, horum tamen morbus,


image: s077

paeimaria quaeque ridens, nil praeter olentes illas Antiquitates in dagare solet, ubi locorum Apicii Culinae? ubi Messalinae Fornix? ubi Apollo Luculli? cuias equus Curtius? et quod innutritum quasi, Vinumne Falernum chio sapidius? et talia tricarum et apinarum alia multa.

[Note: Reditus in Patriam 1606.] Sed quid inde GREGORIUS noster celsioris Numinis compos factus? pergit ille coronâ Medicâ exsplendescens in Pa triam; ubi Coronationis illius proprio virtutum stimulo partae fulgorem, et mente et manu latius protendere, mque posterita tem transferre pleno cursu anhelans sestinaet. Quod desiderium optime etiam cessit. A Nativo entm receptus osculoque exceptus solo, simul fuit: fama HORSTIANA apud Saxones anteparta, novari incipit; Eius dem enim anni sub excursum, a Se [Note: Munia Publica Prof. Medic. Wittebergae 1606.] renissimo Electore et Duce Saxoniae CHRISTIANO II. Wittebergam in Professorum Medicorum numerum allectus est; quo in munere ita stetit, ut omnes labores Academicos, cum quadam voluptate et alacritate animi subiret, pensum suum probe accuraret, non modo pro Cathedvâ voce, sed domi etiam calamo ca lide res suas exsequeretur; cuius rei fidissimum pignus, Nobtles illius, de Natura Humana Exercitationes, ibtdem primum publici iurus facti, largiuntur. Hic singularis in officio candor, iudiciique vigor prospere ipsi vertit, auresque hominum et famae patefecit. Incliti enim Proceres et Nobiles elapso annuo spatio, eum [Note: Medic. Soltquell. sub finem anni 1607.] Soltquellam Veteris Marchiae Brandenburgicae, Medicum or dinarium expetierunt, quo etiam advolitans, ita praeclare provinciam sui muneris sustinuit, ut illam non subiisse, sed omnibus numeris implevisse merito diceretur. Sed quid fit? Medicus noster hac suâ sorte contentus, ex arcanâ caelestis providentiae dispositione, ab Illustrissimo Hassiae Landgravio LUDOVICO (quem consentiens famae calculus Fidelitatis titulo decoravit,) non contemnendo [Note: Profess. Medicus Giessae. 1608.] salario proposito evocatur, in Academia Ludoviciana Medici Professoris titulo cohonestandus. Quod prae illustre LUDOVICI iudicium egregiam meretur laudem, quam et Noster, quia merebatur, accepit, vicissimque plenâ manu Conferentibuona sua reddidit, Academiam Novam et Mufarum et Gratiarum suarum uberrimo proventu copiosiorem, illustriorem, et clariorem reddendo. Dubium esse non poterat, Illustrissimum LUDOVICUM plurimis virtutibus instar sideris coruscare, qui alienas varo exemplo inquireret ultro, atque ad se traheret Hîc ergo Medicus HORSTIUS anteactos. et aliqua supenses


image: s078

Professorios labores repetens, ampliorem materiam virtutum suarum ad posteriatem transmittere: hîc ulterius tropaeum de perfecta sua Iatrices eruditione statuere pergit (Hoc enim a tempore, quae voce, qua calamo, qua prtvatim, qua pro Cathedra, partes indefessi Medici Professoris exsecutus est omnes, id operae sibi unice dari credens, ut fidem in officio ergo Studiosam Iuventutem examussim demonstraret. Quam ipsam ettam adeo feliciter locavit, uti plurimi insigniores rivuli, medicâ scatentes arte, totam in Europam ab ipso tamquam perenni fonte derivati, atque velut proba materia probum attestati sunt artificem,) Longe ergo diversus hic a valetudinario illorum Prefessorum, qui praesentis nostri saeculi Studentes neque fide, neque arte adiutos, cum logis foctis sesquipedalibus commentitiis, omni virtutum dote vacuos ad Parentes remittunt, modo interim illi hy. dropica istorum reddiderint crumenas. Porro Medicus noster Professor de obscuris perspicue, de dubiis accurate disserebat, [Note: Scripta] scribebat. Versantur illius Libri, tunc equidem temporis scripti, in luce famae publicae, qui velut germana pignora, virtutem Auctoris sui testantur. Edidit enim Anno 1609. accuratissimam universae )*iatrikh=s2 elaborationem, locis Galenicis et Hippocraticis illustratam (mox insequenti Anno) pernecessariam Centuriam problematum qerapeutikw=n; his accessit An. 1612. nervosa e)ce/tasis2 paqologikh\: Libri item duo de Natura humana, denuo incudi redditi, quibus ut et aliis, paulo post recensendis, monumentis ad unguem factis, non tam Rem literariam, quam Publicum optimum, sibi maxime obligavit. Unum quippe hoc dies noctesque intendit, ut Medicinam agenao, docendo, altioris famae fastigium solidius constitueret. Unde ut publicum lumen mundi Sol, cum recenti mane radiis suis pro micat. eorum luce angustissimas quasque rimas traicit: Ita HORSTIANI luminis fulgor non ad inferiores auntaxat, sed et intra laqueata Principum tecta lucis suae radios immisit: qui cum in oculos quoque Illustrissimi LUDOVICI incurrerent, [Note: Archiater hassiacus audit: 1609.] eum etiam non sine locuplete honoratae virtutis puncto, Archiatrum suum Princeps Celsissimus constituit. Quantâ porro apud Serenissima Hessorum lumina aliosque Magnates, Satrapas, et Nobites (qui omnes et singuli a consiliis ipsius medicis pendebant,) gratiâ polluerit, ex conserto numero illustrium et nobilium Curarum (quarum recensio Librum requireret, nedum [Note: 1610.] horae unius angustiam, cuius ego cancellis arctissime sum circumseptus,) [Note: 1611.] ex Itineribus item illustribus, Pragam, Coloniam,


image: s079

[Note: 1613.] Erphordiam, ad Comitia Ratisbonensia, quo laudatissimus modo dictu LUDOVICUS concessit, publica in operâ instituis, ubi tam Medicus, quam gratipsus et acceptatus comes fuit, liquidum exsistit. Non dicam iam de Numismatibus gratiosis varis, a Principibus et Magnatibus ipsi oblatis; quae non nisi in bene merentes et gratiosos transferri novimus.

Verum enim vero publicis hoc modo feliciter procuratis, Archiatro Nostro Hassiaco solitariae vitae pertaeso, sibi privato quoque in vigilare curatio fuit. lgitur vel tandem animum ad coniugivin adpuin. exemploque suo vetus illud Euripidis comprobavit, Fatatem viro feminaeque torum esse. Itaque ex Academia cuius iam per Qumquennium Professor erat, sibi Coniugem elegit. Nimirum et morum et virtutum et sormae ornamentis [Note: Sacra iugalia prima 1615.] consipicuam, lectissimamque Virginem, HEDWIGEN, Viri integritatis famâ praecellentissimi, DANIELIS STAMMII, p. m. Quaestoris Giessensis, Filiam: quod factum Anno 1615. d. Decemb. 4. quo ipso die ante ante annos Sexaginta Octomortalitatem explevit, Iohan. Schneidvvein, fulgentissimum illud lurisprudentiae Sidus. Huic optimae consorti suae, dum fata Deusque sinebant, ex veteris formula felicissime convixit, et optime cohabitavit. Quid autem hic Archiater noster gloriosus, concessit ne illorum in numerum, qui blandâ venere dententi, omnem Musis remittunt nuntium? Nullatenus, sed potius domefticis, privatisque omnibus scite adornatis, famae suae gloriam et calamo, et ore, et Praxi expandere, et diffundere sategit.

Qui circa naturae arcana occupantur, tradunt, non retibus, aut venabulis, sed speculo duntaxat Tigrides capi; quae ita in medio viarum ergiuntur, ut oriens ex adverso Sol, suos in ea radios proiciendo, alterum velut Solem producat. Ad haec specula cum maculosae istae adrepunt serae, in iisque solem alium, et se ipsas iuxta intuentur, quasi illaqueatae subsistunt, nulloque negotio capiuntur. Non absimili modo studiosam iuventutem medica in wia deerantem, laqueis medico rore madefactis irretire voluit Archiater, noster ille Venator scitissimus: cui Philosophiae et Diis genitae artis Machaoniae speculum, ex magne Scriptorum suorum proventus concinnatum; perspectum dico Tractatum de tuenda sanitate studiosorum et literatorum, saepius recusum obiecit, qui non modo tironibus, sed et doctioribus provectioribusque viris apprime saluti et voluptati esse poterit.


image: s080

Exquisitas praeterea Ungaricae luis, Dysenteriae, Variolatrum et Morbillerum enodationes. Libellum de Scerbuto germanico idiomate scriptum. Conciliatoris porro eruditam enucleationem. Dissertationes item insigniores Tres, de causis similitudinis et dissimilitudinis in fetu: de Natura Amoris: de Natura Thermarum. Sic inquam, studiosae Iuventuti speculum hoc eruditum, nec minus paulo ante enumerata monumenta literaria, opposuit: in quo salutaris Iatrices illa solem, atque adeo se ipsam per avia deerrantem contemplaretur: tum profecto e vestigio substitit velut incantata, nec minus impolitam mentem omni melli fluo succo inde emanante irrigavit, suoque captatori victas et gratiosas manus porrexit. Cur igitur nostrum consummatae eruditionis Professorem Medicum hoc nomine non admiremur? qui quos habebat dogmaticorum Consiliorum thesauros, tantâ fidelitate et dexteritate de prompsit, idque negotii unice sibi dari credidit, ne quid his in dictis litterariis loqueretur quod tacere, aut quidtaceret, quod loqui praestaret: Ludovicianam autem Aoademiam ita excultam vedderet, ut publici boni ratio haberetur, nec Placentiam potius quam Veronam Studiosos ducere videretur.

Ex his itaque videmus, quam satis amplum gloriae suae theatrum [Note: Archiater Ulmensis. 1622.] HORSTIUS noster apud Hessos exstruxerit, cuius rumor cum et ad hanc nostram Rem publicam Ulmanam, praecipue ex ore vener andi Domini met. Parentis delatus esset, factum est divinitus, ut Amplissimus Magistratus nester, ab Illustrissimo Hassiae Landgravio LUDOVICO, Archiatrum Hassiacum sollteitaret in Ulmicum, quae sollicitatio etiam ad nutum cedens, et HORSTIO, et Rei publicae nostrae honoratissima, et utilissima exstitit. Quandoquidem ipsissimo tum temporis eoque severo Martis in tumultu, Excubiis Angelicis, promotione item Reverendissimorum Principum, Abbatis Fuldensis, et Episcopi Herbipolensis /quibus utrisque erat a Consiliis Medicis) adiutus Noribergam, hinc pridie Calendarum Iulii Ulmam nostram tam publico Magistratus, quam privatorum cultu exceptus, seliciter sum suis appulit Archiater noster.

Haec est illa dies albo signanda lapillo!

Haec dies, O Ulma, Perfect ssimum, et admiraculum usque doctum tibi attulit Medicum. Quid enim? antea quidem admirabaris Fuchsium, Rabus, Kuchelium, Verbezium, aliosque


image: s081

tum siorentes, nunc HORSTIUM satis demirarinequis, sed attonita naturae miraculum, et divinae bonit atis argumentum deoscularis.

Attigit iam oratio mea illud tempus, quo Magnificus noster Archiater virtutis suae gloriosae aliud Tropaeum nactus, agere partes suas pro auctoritate, et eas naturae dotes, quas gloriosâ in Hassiâ essuderat, in lucem conspectumque Rei publicae Ulmanae proserre paulatim caepit: ubi tanta mihi dicendi seges, et materia enascitur, ut vix meditando dispicere possim, quid primum, quid postremum dicendum esse videatur. Quae res tamen orationis cursum non sufflaminabit, sed quomodo et hic decurrerit, paucissimis porro prosequemur. Vos, quaeso, nihil remittite de aurâ vestrae benevolentiae.

Tria a Sapientibus requiruntur in eo, qui circa Medicinam versatur, quae qui habet, hoc nec maior, nec nobilior, nec perfectior Medicus esse potest. Sunt autem Ea Virtus, Doctrina, Felicitas in Praxi; quae singula cum in aliis divisa inveniantur, eadem Archiater Noster universa possedit. Ex universo autem Virtutum choro, nulla [Note: Pietas.] est comparanda cum animi vera et orthodxâ Pietate; quam et noster ille a Parentibus acceptam, per omnem vitae Spiritum, non solum Carissimam, arcti ssimamque incorruptâ mente et voce custodiit: sed eandem pari fide et industriâ, aequabilique vitae tenore comprobatam dedit, ut proin huius vere Lemniscatam, ut Tullius ait, palmam habuerit. [Note: Bona Animi.] Ex hac ut principe cum omnes ceterae virtutes Sororio quodam vinculo erumpant, illarum age! pompam in brevi contemplemur, in illas non nil et inquir amus. Viris in Medicis palmarem obtinet laudem Humanitas, quae ut nonnumquam rara, ita prae reliquis clara merito habetur. [Note: Comitas.] Hâc virtute Noster valde eximius fuit: atque ab eadem profecto numquam exorbitavit, sed eam ubique expeditam habuit, promptam ostendit, reapse exercuit. Neminem ille sermone, neminem congressu exclusit. Neminem non amabiliter exceptum lubentiorem reddidit, neminem non bona spe perfudit, neminem a se salutarium consiliorum expertem dimisit. Quo ipso non modo totam Civitatem nostram, sedimo Ileram, Lacum Acronicum, Lycum, totum fere Danubii tractum, Franconiam, Ducatum VViirtembergicum, etc. sua ad Consilia Medica allexit: quod ipsum antehac,


image: s082

hactenusque saepius commeans remeansque Consultantium Turma, nulli non notissima, comprobatum dedit; ubi promi scue omnes prothyme admittens, et aedes et animum suum, consiliorumque laetificorum vere thesaurum illis largiter aperuit, Hinc etiam factum, ut ab omnium Ordinum choro singulari hâc suâ affabilitate excultus, summâ in existimatione haberetur. Humanitatem hanc ut propriam noster habuit, ita candorem animi in primore fronte gerebat, quem moribus cum maturitate suavibus, cum serietate amoenis egregie miscuerat. Candorem dico non Calliditatem: [Note: Integritas.] quâ pars mortalium multo maxima, sub personâ civilis prudentiae frontem aperit, mentem tegit: Ut vitiis nunc saepissime faveamus, et in virtutum nomen, quae proximae illis sunt, adoptemus. Sic temeritas interdum pro fortitudine colitur, et superbiam erectae virilique indolis titulo admiscemus, transitque foedae humilitat is ingenium in humanitatis colorem. Utque margaritarum splendorem vitrum sollerter imitari solet; ita ingenuitati admodum affinem se aliquando praebet simulatio. Quas artes etsi haec labes temporum ut sublimibus-natu dignas aestimat, noster tamen ut fores Plutonias aversabatur. Hanc animi integritatem pulcherrime exornavit verae gloriae seges, Modestia. Cum enim nonnumquam fieri soleat, ut, [Note: Modestia.] quemadmodum egressa ad Solem corpora umbrarum sequitur opacitas, ostentationis periculum eruditionis conscientiae adhaereat, quod vitium Tinea Sapientiae appellatur: sane Archiater noster illud non declinavit solum, sed raro exemplo ab ambitione, quae suprema homini tunica novissime exuitur, liber agebat. Nimirum hoc ingenuitatis, hoc modestiae est, a pubore sic deprimi, ut cum plurimis praestes, nulli te anteponas. Ex hac matre soboles nascitur venustissima et amabilissima Mansuetudo: quam in eo virtutem [Note: Lenitas] adhuc hodie commendare illi sciunt, quos inter amarae proelia linguae nonnumquam subort ipse arbiter scitissime discrupit, et sopivit. Collegium insuper Medicum ex obitu ipsius tantum non sideratum se profitetur, cui in Director is Officio, omni comitate et dexteritate praefuit. In Collegas scilicet dum vixit, vixit humanus, in alios facilis et benignus, sic lenis ut non videretur gravis, sic gravis ut non abiret in morosum.


image: s083

[Note: Eruditio.] Venio ad alterum Medici requisitum, quod Doctrinam dixi, quae quin singularis, quin amussitata, quin admir anda in Defuncto nostro Archiatro fuerit, nisi me animus fallit, aut non dubitatis ipsi, aut ego vobis iam probavi. Unde enim tot utilitatum eximiarum Rivuli, nisi a solidae Eruditionis fonte? Istam igitur partem amplius non delibarem, ni adhuc uberior Scriptorum Horstianorum Ulmae hic editorum fetus, haud oblivionis in campo detinendus, animum lacesseret, Nimirum obser vationum Medicinalium Libri duo: Observationum item Pharmaceuticarum utilis Decas: At iam paulo ante obitum Problematum Medicorum qerapeutika\ recocta, cum annexo medicinalium consultationum accurato libro, ut et accessorium posthumum opus Physicum, Numinis alicuius cultus, qua Praxin, qua Theoriam expolitus.

Sed ad tertium, quod haud omnibus perinde obvenit, sermonis mei vela dirigo, Felicitatem in Praxi. Ea est Empiricorum, Thalmudicorum et Bullatorum Medicorum indoles et natura, ut mucosam suam praxin pro admir anda felicitate venditantes, saepissime animos Magnatum et Divitum (utpote hoc censu facile se defraudari patientium) a vero Medicorum vultu, et cultu abalienent, egregiam spem, et vere prodigiosae suae curae (quippe illâ ipsâ excidium denuntiant) exspectationem concitando: quâ super stitiosâ, splendidisque strophis suffultâ infelicisssimâ felicitate Microcosmum argento simul, et sanguine emungere sceler atissime norunt: quibus Plagiariis interim illud Poetae apprime adaptari convenit,

Es Medicus, simul Chirurgus,
Cur? mittis stygiam viros ad Orcum,
Et manu simul, et simul veneno:

[Note: Prosperit. practica.] Nequaquam autem huiusmodi felicitatis excessum in Defuncto nostro, velut absoluto Practici Exemplo, quaeremus: quin potius fortunam illius in Praxi integram et illibatam, cumulatissimo rationis et experientiae in structu partam demir abimur: quandoquidem in forum practicum progressus, primum notis suis Affectu, Affecti temperie probe cognitis, prognoseos ex fonte prudenter de eventu statuit,


image: s084

tempestive convenientia egit, remque sic totam gessit, ne quid committeret, quod officio boni Medici repugnare, cuiusque non potissimum rationem dare possit domestico suo censori, et animae paedagogo, conscientiae. Hinc Accuratissimus hic et aurariâ quasi trutinâ ponder atus Praxeos Antecessor, Archiatrum nostrum non tantum ad arcem felicitatis practieae evexit, atque in perpetuo illius cursu retinuit, verum etiam illam ipsi subiugavit, imo ipsam usque ad sandapilam individuo comitatu sequutus est: qua de re cum ex innumerorum affectuum de ploratorum, inveteratorum, desperatorum felicissimâ HORSTIANA curâ, nullibi non nota, locupletissime aestimari liceat, diutius hic non moraobor: ni adhuc paucis multa dicam. Archiatrum nostrum apud nos tamquam aliquem victorem, imo altetum alcidem in hac arenâ ab omnibus habitum fuisse. Pedissequum illius, Consilia Medica, quorum frequens ille et singulare diribitorium fuit, si excutere velimus: ita dilucide, ita sapienter atque ornate dixit, scripsitque, ut illa multis ac mirabilibus sapientiae luminibus et aptissimis rerum coloribus, secretioris diviniorisque Medicinae thesauris longe lateque illustraret, quasique ex Delphici Oraculi responsis, aut cuiuspiam alterius divi numinis afflatu, rem egisse, omnium iudicio videretur: propterea, illum in consultandi munere, in auxiliorum delectu, in Morborum occursu plurimis aliis praestitisse merito existimabimus. Hunc publicae felibitatis Solem, nullae domesticae nubes, sive eas discordia, sive sterilitas inducere solet, obscurarunt. Ex lectissima [Note: Soboles.] enim Coniuge superius dictâ, quaturo Filios, duos Hessos tot idem Suevos: et duas Filias, unam Giessae, alteram hic Ulmae, omnes adhuc superstites, suscepit. Quando autem factum ut Anno 1634. Suavissimam hanc ipsius torisociam maligna febris deartuaret, in hoc infelix fuit, quod sae vam illam declinare nesciens, mense Novembri miseram viduitatem colere fuerit coactus: quâ in cum sex Liberorum [Note: Sacra iugalia secunda 1635.] Pater et occupatissimo functionis muneri et molestissimae rei familiaris curae vix non succumberet, divinâ adlucente gratiâ, ad vota secunda accedens, Praeclarissimi Medici Fingerlini p. m. relictae viduae, matrimonialem addixit fidem, hoc ipso iterum titulo felicitatis privatae redonatus, quod haec castissimis illius amoribus mir â morum amabilitate respondebat. int ut charitate Coniugem,


image: s085

sedulitate Ministram praestaret: assidue cum votis suis luctata, ut viri vota officiis et obsequii alacritate praeverteret, ac iugi quodam sinceri affectus certamine pacem et concordiam domus firmaret: quam mentem ab accensa nuptiali face ad funebrem usque taedam, sartam illibatamque perduxit.

Devenio tandem, quo me vocari sentio, eheu ad lectulum Archiatri nostri, in quo se ad decretoriam illam et aeternitatis Iudicem horam composuit: cum vitam illius, dum vivere sibi videtur, mors per anteambulonem suum aggraditur morbum, Praeterlapso enim Mensis Iulii d. 16. [Note: Fatalis Morb.] Gonagrâ, (quam nefandam saevitiem multo ante saepius fortiter sustinendo repuler at) infestari caepit: cuius materia peccans, per Exteriora membra, ex paulo antegresso Balnei usu roborata, exitu frustrata, ad interiora aufugit viscera, statim Anorexiam excitando; quae initio quamvis levior, illius tamen, ut et acrioris fastidii ad quidlibet, minimum etiam Medicamenti vim habens, accedentis, diuturnior mora, virium vacillationem inducere visa est. Hanc cum ipse, Prognoseos alter Parens, idemptidem crescere animadverteret, aliquoties spontaneus denuntiator proprii fati auditus fuit; quia propter etiam omnes sortes suas in sinum Domini effundens, eo cogitatione sanctâ in duxit Animam, ut illa divinis epulis ante omnia reficeretur, quibus etsi non ita pridem ante decubitum, in facie Ecclesiae, in coetu in spectantis populi, usus suisset, denuo tamen in vulnera Servatoris IESU reclinatus, divinae gratiae effic acissimum sigillum, animo confessione expiato, in Dominica Cena accepit. Quo a tempore, Natura cum Neutrum dictorum Malorum profugare su fficeret, (quandoquidem modo dicta extrema nausea omnem qerapei/as2, nutrimentique usum su spendebat) imo plane nova [Note: Via Leti.] letiferaque adversitatis spicula, Insomnes noctes, dolor Nephriticus, Haemonhagia, et per Nares et per vesicam conferta, advolitarent, infirmitas iam imperium nacta, omnem spem vitae, et Aegrotanti et Medicis praecidebat. Quid vero tum ille nosier, cum morti admodum propinquus? Hic virum ostendere possumus, ubi magni alias viri infantiliter tremuerunt; ubi plerique inter mortis metum et vitae torumenta miseri fiisctuant, pauci l llam horam placiae exspectant, evius metus omnes alias inquietas


image: s086

facit: paucissimi aequo animo animam deponunt, et ita e [Note: Agonizantis firmus in Deum arumus.] vitâ exeunt, tamquam modo intrassent. Ergo adversus Ultimum illum agona compositus, totus in DEUM revolutus, nil iam ulterias, nisi immensam illam in serenissimo sempiternae tranquillitatis portu futuram possessionem flammeâ meditabatur fide: quâ et DEUM precatus, sibi letiferis in luctibus versanti ad extremum usque vitae halitum quietam et intelligentem ad Divina mentem daret. Sui amor et permanendi conser vandique se insita voluntas, atque difficultas dissolutionis, quia videtur multw nobis bona eripere, et ex hâc, cui adsue vimus rerum copia educere, nequaquam a Desider atissimo aeternitatis ambitu illum absterruerunt. Quin potius in insuper abili loco illius stat animus, quî externis valedicens, ante omnia DEI cultum avito testamento sibi commendatum Liberis suis praecetur hereditarium. Quique DEUM suim complexus, in sinu summi amoris quietus, sanguine Divino rigatus, Solatore Spiritu plenus, rite ab omnibus vitae inquinamentis pitatus, eâ fronte mortem huiusque noviter in se proiecta tela excipiat, ut inter exiturae iam iam, et ad suam libertatem properantis animae contentionem sibi aeternitatem destinaret: subvectam e terrenis animam et suo iam fonti pene refusam aeternitati submittat; quam etiam a caelitibus sibi porrectam gratiosi ssimo animae vidit lumine. Quantâ fiducia arbitr amini, Auditores, Beatissimum Archiatrum cum morte congressum fuisse: qui nondum omni certamine defunctus sibi ipsi aeternitatis praemium praestinavit. O si daretur nobis spectandus illius animus in agone mortis positus, in quo nexus DEO, superior morte, exitui proximus Salutis asylum acquirit. Videremus hospitem sancto DEI Spiritu plenum: Perciperemus sancti ssima desideria, quae digressurus abinquieto hoc orbe pro eius salute remittit. Videremus mentem in mortalitatis et aeter nitatis confinio positam, et DEO se plena fide Praesentaturam. Nihil vulgare, nihil vile, nihil ad humanas sordes recidivum, sed omnia summa, aeterna, divina praeberentur delibanda.

Sic igitur natum, sic virtutibus conspicuum, sic doctrinâ Clarum, fic fortunatum vidimus Magnificum nostrum Archiatrum, Medicum hoc aevo facile-Principem,


image: s087

[Note: Obitus.] qui d. 9. Mensis Augusti spiritum suum ad Quinquaginta Octo annos in hoc corporis diver sorio tamquam praestantissimum hospitem commoratum, DEO Creatori leniter transmisit. Qui etsi obitu suo non parvam et nostrae Rei publicae, et toti foro Medico intulit stragem; satius tamen est illius bono immortali laetari, quam rebus exemptum humanis, nil profuturis lacrimis deplorare. Quin potius, quibus multa reliquit, quae collaudemus: innumera quae imitemur, dotes eius, quibus Ulmenses laborantes saepe erexit, gratâ recordatione prosequamur: nec committamus, ut cuius super stitis honori, bom omnes favebant, de illius iam defuncti gloria in posterum aliquid decerpatur. Attribuamus igitur merito Defuncto nostro Archiatro, Plinii illud in Scipionis Exsequiis usurpatum: Ite, celebrate exsequias: numquam maioris Viri funus videbitis. Aut, si forte invidiosum hoc videbitur, saltem hanc eius memoriam servare, et audire liceat, cum aeterno elogio, Fuisse in hac nostrâ Republicâ Ulmensi Medicum Archiatrum, quem qui cognoverunt, non potuerunt satis aestimare: quinon aestimarunt, numquam satis cognoverunt.


image: s088

IN EFFIGIEN GREGORII HORSTII, Torgensis, Philos. et Medic. D. Archiatri Hassiaci, et Rei publ. Ulmensis Physici Primarii.

HORSTIUS hîc frontis, quantum pote, monstrat honorem,
Orbe modo gestis Cognitus, atque libris.
Nil ferme superest quod perdas, Patria. Sedvos
Manes, Divorum, Suspicitote, manus!

Maestiter-habens poneb. deb. M. I. B. Hebenstreit, P. et P, P.


page 73, image: s089