LAcrymae ubi estis? Cur cessatis gemitus? quid retardamini suspiria? Et vos oculi quid agitis? an sicci funestum hunc casum, gravem hanc iacturam intueri potestis? Cecidit, heu cecidit HIERON FABRICIUS AB AQUAPENDENTE, Patriae suae decus, Medicinae lumen, Anatomiae restaurator, Chirurgiae parens, Gymnasii Patavini gloria, imo universae rei litterariae commune bonum. Una dies, una hora, unum temporis momentum abstulit, quod saecula non resarcient: praereptus est nobis ille Vir, quem qui aequent, ne dum superent, communi omni iudicio vix reperiuntur. Lugeant igitur hunc casum communiter omnes, defleant hanc miseriam cives et peregrini, hunc interitum nemo non luctu et planctu prosequatur, et praestantissimum
hunc virum hic iacentem conspiciens nullus non effundat uberrima lacrimarum flumina. Equidem, Auditores maestissimi, cum mihi onus impositum sit, ut perillsutris viri funus oratione exornem, certe multo minus affero facultatis ad dicendum, quam tersae aures vestrae, et rei dignitas postulat: apud eos enim dicendum est, quibus nihil nisi subtili excogitatum ingenio, accurata elaboratum industria satisfecerit; quid igitur ieiuna et arida vobis polliceatur oratio? De ea autem re dicendum est, quae etsi pene infinitam suppeditet orationis materiam, tamen recenti acerbissimi vulneris memoria omnem et mei, et verstri ardorem animi sese erigere conantis, tamquam flumine obruit et exstinguit, adeo ut etiam ab animo promptissimo profecta oratio in tanto luctu squalere quodammodo, et aspectum hominum, ac omnino lucem formidare videretur. Nihilominus vestra benevolentia et audiendi patientia fretus, et auctoritate eorum, qui pro iure suo mihi id imperant, fultus, vires iuveniles experiar et quantum temporis angustia admittit, tanti viri praecipuas laudes brevi oratione perstringam, praeteriturus plurima, quae cuivis vestrum obvia esse possunt.
Hieronymum Fabricum, Auditores, nobis progenuie Aquapendens, civitas Thusciae inter Phaliscos non ignobilis, quippe quam Ptclomaeus sub nomine Aqvulae designat, si Volaterrano fides debetur. Hanc vero multo celebriorem reddidit, et famae immortali consecravit noster Fabricius, ita ut illa proprium nomen in eundem suum alumnum et civem, ceu grati animi tesseram, transfudisse videatur. Maiores habuit mediocrium quidem fortunarum, honestos tamen et integrae famae cives; ex quibus avus paternus, qui eodem Hieronymi gaudebat nomine, pro sua civitate, honorifica ad Summ. Pontif. legatione functus est. Sic autem fieri oportebar, ut ab humiliori enasceretur prosapia, quo amplior ipsi ad gloriam pateret campus, siquidem ab eo exordienda fuit familiae suae nobilitas, ut illam non hereditaria successione acceptam, non maiorum virtute partam, sed propria industria acquisitam possideret: nam quae non fecimus ipsi vix ea nostra voco, Hanc ergo ille in tantum extulit, tanta claritate illustravit, ut suam ex fratre neptem, gloriae et bonorum ex asse heredem, in Illustrissimam Delphinorum famil. matrimonio copulandam destinaverit, in familiam nempe illam, quae cum antiquissimis venetae nobilitatis stirpibus avita generositate certat, quae Principes, purpuratos Cardinales, tot
Episcopos et Antistites, virtute et doctrina insignes, longa serie enumerat, ut in hac illustri familia virtutum chorum fixam sedem dicas posuisse. Unde Amplissimus Senatus nihil dubitavit, eandem inter primariae nobilitatis matronas adsciscere, eiusque posteritatem successiva nobilitate condecorare. Honeste itaque a suis educatus hic noster, sub primo statim adolescentiae exordio bonis avibus, huc Patavium, tamquam ad mercaturam bonarum artium appulit, atque ad sanam Medicinam excolendam se applicuit: ubi quantum animo conniti potuit, quantum labore contendere, tantum effecit, ne committeret Scholae et Magistrorum auctoritatem dedecorari. Eos enim in Philosophia et Medicina progressus fecit, ut non modo condiscipulos, sed ipsos tandem praeceptores Cleanteis vigiliis sic a tergo reliquerit, ut verum esse faterentur, quod veteri pro. verbio dici consuevit: Plures discipulos praestantiores magistris. Etenim cum esset doctrinae perinde ac virtutis cupidus, arbitratus est et ad suam laudem, et ad patriae ornamentum pertinere, si ut Aristoteles Platonem, Demosthenes Isaeum, Cicero Philonem et Posidonium praeceptores suos doctrina superarunt, ita ipse Gabrielem Fallopium, illius temporis Aesculapium, arte anteverteret. Quod eo facilius ipsi fuit, quo pluribus adminiculis ad eam rem iuvabatur. Fuit enim ipsi vivida memoriae vis, ingenium tam acutum, tam sollers, tam in numerato; iudicium tam acre, tam maturum, tam sincerum, motus animi tam celeres, tam prompti et expediti, ut nihil in arte sua fuerit tam arduum, tam abstrusum et reconditum, quod labore non vestigaret, non erueret, non assequeretur. Hinc factum est, ut decedente Fallopio, nullus dignior, nullus aptior iudicatus sit, qui hanc provinciam cum laude publica posset administrare. Professor ergo Anatomiae et Chirurgiae electus, in hoc unum toto pectore incubuit, ut spartam, quam nactus esset, pro virili ornaret. Quare hoc publico docendi munere quinquaginta continuis annis cum summa gloria perfunctus, dici non potest, quam frequenti auditorum concursu fuerit auditus, quos tamquam filios vel fratres unive diligebat, nominatim salutabat, et ad praeclara studia amantissime hortabatur: quantam auctoritatem apud suos auditores habuerit, quem spectabant, cuius ab ore omnium ora pendebant: quantas eorum assensiones, quantas admirationes, quantos applausus reportaverit, ut
quemadmodum apud Pythagoreos contra quamlibet firmissimam rationem plurimum valebat illud, Ipse dixit: ita ipsi omnes Hieronymum Fabricium tamquam Pythagoram colerent. Suo pronide labore, sua diligentia, sua assiduitate et indefesso studio, brevi tempore tantum peperit sibi nomen, ut inter Celeberrimos Anatomicos facile primas obtineret. Fuerunt nostra et Patrum memoria Viri in hac arte clarissimi: In Gallia Fernelius, Silvius, Laurentius, Riolanus: In Germania Platerus et Bauhinus: In Belgio Vesalius; nulla tamen talium virorum fecundior regio fuit quam Italia, nam ut praeteream Curtium, Eustachium, Mundinum, Varolium, Vidium, celebris est Verona suo Zerbisio, Cremona Columbo, Roma Piccolomineo, Felsina Arantio, Mutina Fallapio, Placentic Caserio, quos omnes multis parasangis praeit, et palmam praeripit Aquapendens cum suo Fabricio. Quis enim tot novis, iisque utilissimis inventis Anatomiam locupletavit? Hieronym. Fabricius ab Aquapendente. Quis a Serenissima Republica Veneta mille Coronatorum annuo stipendio docuit? Hieronymus Fabricius ab Aquapendente. Quis titulum Supraordinarii nostro tempore sua doctrina promeruit? Idem Fabricius ab Aquapendente. Hoc ipso nemo alius maiori felicitate et facilitate Anatomiam et Chirurgiam explicavit, adeo ut saepe subsellia auditorum multitudine, parietes applausibus, aures acclamationibus rumpi viderentur. Desideratis eximiae huius doctrinae testimonium? Habetis testes locupletissimos, praeclara, quae posteris reliquit, monumenta, quorum quaedam publici iuris facta, in exteris quoque regionibus iterata impressione edita, nunc omnium manibus teruntur: quaedam vero adhuc inter privatos parietes latitant, quae propediem lucem aspectura speramus, in eius siquidem devenerunt manus, qui tantum bonum publicae utilitati non invidebit, quod ut faciat, communis Apollinea turba summis precibus contendit. Hinc quod Ovidius post decantatas Metamorphoseon gerras sibi arrogavit, cur post rot, tamque admirabiles non dico libros, sed thesauros, non idem sibi iure optimo vendicet Fabricius?
Cum volet illa dies, quae nil nisi corporis huius
Ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi,
Parte tamen meliore mei semper alta perennis
Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum.
Ore legar populi, perque omnia saecula fama,
Si quid habent veri vatum praesagia, vivam.
Haec siquidem scripta doctrinis obscuris lucem, scriptoribus mortuis vitam, Medic. candidatis maximum ad discendum adiumentum attulerunt. Viva autem eius vox hem quam mirifice Patavium excitavit et exornavit? Ut cristatus ales resurgentis solis exortum repetitis cantibus annuntiat; et mortales ad laborem et opus instigat: sic noster Fabricius renascentem et e tenebris emergentem Anatomiam clara voce divulgavit, et ad eam amplectendam omnes invitavit et incitavit. Quae enim Europae Natio non huc hodie stu. diorum causa convolat? Quis populus hoc Gymnasium non spectat? in eodem auditorio Germanum, Gallum, Italum cognoscas, ut quos habitus, cultus, lingua, mores, regna distinguunt, hos disciplina et institutio, et arctissima Musarumfoedera communi humani generis benevolentia devinciant. Cuius foederis faecialem fuisse Fabricium quis non intelligit? Primus enim ille Anatomiam in scenam produxit primus theatrum Anatomicum, quod unum in hac Academiarum Academia desiderari videbatur, magnisico sumptu et mirabili opere excitare fecit, primus in eodem corpora maximo spectatorum applausu dissecuit. Nec inferiora in Chirurgia tum facienda, tum docenda praestitit, nam quod priscorum crudelitas et saevitia a Chirurgia relegata sit, Fabricio acceptum debemus. Quod novis rarisque observationibus Chirurgiam illustratam habeamus, Fabricio acceptum debemus. Quod novis instrumentis, et facillimis compendiis plurimas operationes perficiamus, uni acceptum referendum Fabricio. Verum non dibuet, imo non potuit tanta Virtus latitare, tantus splendor non erumpere, sed in remotissimas regiones diffusus, summorum Regum et Principum favorem et gratiam ipsi conciliavit, qui non modo vitae suae incolumitatem Fabricio, tamquam praesenti alicui Numini, commiserunt, sed etiam frequentissime ipsum in deploratis casibus prece et pretio accersiverunt. Ex plurimis unum exemplum mea dicta confirmet, potentissimi Regis Poloniae, qui non modo humanissimis litteris eum appellare, sed iam aetate lassatum et lecto decumbentem regio munere, effigie nimirum sua auro impressa, condecorare dignatus est. Magnatum itaque liberalitas cum propria industria coniuncta
tantas ipsi peperit opes, ut ne Mydae cuidam vel Craeso cederet; imo tot facultates et munera ipsi cumulavit neglecutm lucrum, quod alius quivis vix data opera sibi acquirere posset. Nec opibus solum et divitiis crevit, sed honoribus insuper et dignitatibus amplissimis auctus est, utpote quem Senatus Venetus praeter titulum Supraordinarii, etiam equestri dignitate ornandum censuit: quem ordinem non a Principe, ut fieri solet, sed ab ipsomet Senatu suscepit. Quod mihi revocat in memoriam illud, quod Plinius de Fabio Maximo Cunctatore graminea corona donato refert: Ceteras omnes coronas singuli, et duces ipsi, imperatoresque militibus, aut aliquando collegis dederunt, sola graminea ipsius imperii manibus imposita est, et quod peculiare ei fuit, sola a tota Italia data. Non secus Venerabili nostro Seini, ut qui non unum Hanibalem, sed mille morborum monstra ex Italia profligaverit, et cives patriae reservaverit, equestris dignitas ab ipso Senatu, et a tota quasi Italia decernenda et domanda fuit. Quid? quod ipsum Collegium Patavinum eundem, tamquam praeclare de se meritum, collegam sibi sociare, et ipsi praeter morem aditum ad se facere sustinuit.
Maxima sunt haec, fateor, et maximopere commendanda, sed longe commendabilius, quod hisce disciplinis ita Virtutes annexuit, ut quantum nominis et gloriae medicae artes ipsi conciliarint, tantum decoris et ornamenti ab omnium virtutum choro sit ei comparatum. Siquidem ea fuit in victu frugalitate, in cultu corporis neglectione, in gestu moderatione, in colloquio circumspectione, in congressu comitate, in consilio dando facilitate, in subeundis laboribus constantia, in administranda domo prudentia, in publicis lectionibus assiduitate, in sublevandis infirmis benignitate, ea denique in omni vita aequabilitate, ut stupendum videri possit, Fabricii Romani, Curii, Laelii, Socratis, singulorumque virorum illustrium Virtutes in uno nostro Fabricio eminuisse. Ad hoc pulcherrimarum Virtutum agmen accedit singularis nostri Fabricii continentia, quippe qui ne vaga et inconcessa libidine nomini et famae notam inureret, sibi sacrosancto connubii foedere iuxit castissimam Matronam Violantam, ex spectabili Vitalium familia oriundam, cum qua constanti fide et sociali amore ad decrepitam usque aetatem convixit: Vitalis profecto uterque, illa corpore
et nomine, hic corpore et fama. Nec silentio praetereunda ea Virtus, quae agmen ducit, Pietas scilicet in DEUM, quae quae sane in nostro Sene tanta fuit, quanta in quovis alio. Testis est sacra illa aedicula domesticis septa parietibus, ibi quando senilis imbecillitas, aut tempestatis iniuria exitum praecluderent, rem divinam obibat. Testis est tota Patavina civitas, quae eum contionibus et officiis Quadragesimalibus, non obstante summa frigoris inclernentia, quae alias senibus inimica, assiduo praesentem spectavit. Testes denique sunt tot ad pias causas liberalia legata, sacella vel instaurata vel restaurata, altare in hoc augustissimo templo sumptu magnifico exstruendum institutum. Et hunc tantum Heroem non morum candor, non vitae probitas, non Medicinae fastigium abinteritu vindicare potuit? O duram necessitatis legem! O funestum mortis imerium!
Talem itaque aetatem usque ad decrepitos annos innocenter produxit, atque octuagesimum quoque annum supergressus est, ut dubites, morbone an senio interierit: quod non parum ad lautissimi Medici encomium facere iudico, quasi sepulcrum recipere eum formidaret, qui tot hominum myriades e Libitinae manibus eripuisset; et diffideret eundem brevi spatio claudere, cuius famam vix universus orbis caperet. Postquam autem eo aetatis pertigisset, res suas prudenter disposuisset, et neptem, quae sola cura ipsum hactenus angebat, nobilissimo sponso elocatam videret, annis tandem et laboribus fractus ultro victas manus dedit; satis enim sibi, satis naturae, satis gloriae vixisse visus est, certe non satis vobis. Quare cum superioribus diebus fe. bri acutissima corriperetur, unde assiduo vomitu et coropris lubricitate cibos et medicamenta ingesta regereret, paulatim sibi vires seniles vastari et prosterni sensit: itaque patientiae virtute armatus forti animo et integris sensibus cum morte in arenam descendit; cuius virilis certaminis testes adhibuit viros pietate et religione insignes, qui ei usque ad extremum habitum astiterunt, donec tandem fessam animam in manus supremi Numinis commendatam constanti fide et indubia spe exhalavit. Quis mihi dabit aquas? quis fontem lacrimarum ministrabit? ô infelicis miseraeque vitae ludibria, quae cum in manibus habere arbitramur, cum frui nos posse quam diutissime speramus, derepente avolant, et deserunt hiantes omnibus sensibus. Illane humanitas interiit? ille splendor exstinctus est? illa Virtus
superata? illa tandem pendens aqua cecidit, sub cuius fecundissimis doctrinae stillicidiis tot selecta pectora, tot nobilia ingenia irrigata sunt? ille fons exaruit, a quo in universum orbem tam salutares producti rivuli? ô rem luctuosam et acerbam! ô miserum non huius modo, sed universae rei litterariae casum! Utinam, ô mors, vel non esses oculis capta, vel non esses litterarum rudis, temperasses profecto ab eo, quo superstite tellus habuit, quo se cum caelis auderet comparare, et mucronem in illos distrinxisses, quibus non fuit operae pretium nasci, cum nihil in vita memorabile factitent, quo se vixisse testificentur. At tu, aeterne DEUS, quid paras? (dabis enim id dolori, ut apud te paulisper querar) quid inquam paras, Sanctissime Pater? Cur eripi nobis privarique luce illam gloriam, illam sapientiam, illam auctoritatem passus es? An eum sedibus illis beatissimis, quam hoc calamitoso exilio iudicasti digniorem? an nos indignos, qui tanti viri humanitate et doctrinâ frueremur? Ille quidem beatus, iterum atque iterum beatus, qui mortalitate exutus omnibus bonis affluentem immoratlitatem adeptus est, et quae molestiam afferre poterant, videre desiit, illa videt, semperque videbit, quibus perpetuo gaudeat et laetetur. Nos miseri, nos infelices, qui in hoc exilio relicti, illius subsidio spoliati sumus, cuius vel sola praesentia nostras aegritudines faciebat leviores. Veruntamen in hoc nos solari et reficere potest, quod ut quiete tandem frueretur, emeritum nostrum Fabricium mors rude donaverit, et e tenebris in lucem, ex turbulentissimis tempestatibus in tranquillum portum deduxerit. Finis miseriarum mors est, non vitae; nascimur, ut moriamur. Non igitur ipsi erepta est, sed donata vita morte, si mors dicenda, vita brevi relicta ad aeternam migratio: Aut si quis emori possit, cuius memoriam omnis tuebitur saeculorum posteritas. Numquam enim exstinguitur lumen, quod virtus accendit vivaci flamma, pinqui succo nutritum crescentis gloriae. Magnum solatium sit homini, propagandi nominis secundum merita praevisa spes, si superstes aliquid post ossa relinquat in terris, quod brevis tumulus non possit capere. Beatum hounc talem pronuntio, cuius mors ita cognita, ut vivere tum primum vere incipiat, cum lapide sepulcrali pressus ex oculis in memoriam transiit honorifico spiranti praeconio. Quis candelam in laterna ardentem tectam dixerit, dum circumfusam lucem rebus communicat? Tale sepulcrum erit nostri
Fabricii, opertum et ex abdito lucebit, marmor non capiet, quin exiliant et se diffundant honoris scintillae. Nemo ergo eum obiisse, sed in caelum abiisse praedicet, ubi tot virtutes ei trium phum pepererunt nobilissimum: Satis ornarat terras, caelum restabat, quod magnificentius decoraret, quam vel Ursae, vel Argo, vel Orion, vel reliquae siderum figurae, quae ad Astrologorum arbitrium effinguntur; aliter ille, quem divina voluntas, mutari nescia, eo destinat.
Ad te nunc, ô celeberrima Patavina Universitas, mea declinat oratio, quam tanto Viro felicem aliquando et florentem spectabamus; at nunc hoc funere tantam accepisti plagam, quae vix sanari posse videatur, unde in luctu et squalore iaces, nec mihi in eadem navi vecto quam dolori medicinam adhibeam succurrit. Plange, ô Patavium, et luctum tuum cum meo coniunge, tu studiorum Mater, quae Fabricium iuvenem enutrivisti, virum admirata es, senem omnibus obsequiis venerata es; te eadem sors manet, ut posthac in desperatis corporis malis omni spe destituaris. Tibi quoque, ô inclinata mea Natio Germanica, quam prae ceteris unice amare et in sinu fovere, imo praeclaro edito opere cohonestare tantus Vir visus est, tibi inquam, quae nunc mens? quis animus? non enim video unde in posterum tot humanitatis officia, tot doctrinae emolumenta, quae tecum in patriam referas, repetenda sint. Tandem ad te, ô Venerande Senex, humanus me rapit affectus, te ultimum appello, si modo aliqua vox ad te mea pervenire potest, tibi extremum vale maestus et squalidus paro, Hem ut totus elinguis et mutus iaces, cuius toties accipere et reddere voces mihi dulce fuit? ut obscura sunt depressa lumina? ut flaccescunt pallidae genae? ut squalet veneranda canities? ut rigent salutiferae manus? heu quantum mutatus ab illo? Sed ne importuna oratio quietem interturbet, Vale, et quiete illa, quam in terris non invenisti, in caelis perpetim fruere. Aeternum vale et salve! ô longum et triste vale! DIXI.
MArtia Fabricio iactat se nomine Roma,
Pendula Fabricium tu quoque gignis Aqua.
Nobile Fabricio genus, inclita Roma, dedisti;
Pendentem hic contra nobilitavit aquam.
HOspes tolle gradum: namque ossa senilia calcas,
Quae pede nullius promeruere premi.
HIc Celebris requiescit Aquaependentis alumnus.
Sat dixi: reliquum viva fama canit.
L. m. p. IOANNES THVILIUS.
ECquid terra novo sibi vult effossa sepulcro,
Medoaci glaucas edita propter aquas?
Ille decus Patavi, Medicaeque superbia turbae,
FABRICIUS, canos clausit in orbe suos,
Iamque dedit solitis, quae sunt mortalia, bustis
Pondera, laude vagas sed peragrante plagas.
Vix alius docta tractavit vulnera dextra
Rectius, aut facili depulit arte malum.
Humanos melius vix alter noverat artus,
Pace loquor Celsi, pace, Galene, tuâ.
Testantur muliis contexta volumina chartis,
Scriptaque pro medico non inhonora foro.
Quae, licet in tenuem corpus transiverit umbram,
Auctorem rapida morte perire vetant.
Exemplum, iuvenes, quod laudibus incitet orsus,
Emeriti possunt suppeditare Senes.
I. P. LOTICHIUS, Hanonicus, P. Caes.
Pentateuchos Chirurgicum distinctum a D Ioh. Hartmanno Beyero: Francof 1594. 1604. in 8.
De Formato Fetu: Patavii 1604. 1625. in fol.
De Venarum ostiolis: ibid. 1603. 1625. in fol.
De locutione et eius instrum. ibid. 1603. 1625. in fol.
De Loquela Brutorum: ibid. 1603. 1625. in fol. et denuo hi quatuor tractatus editi sunt Francof. 1624 1644. 1648. in fol.
De Visione, Voce et Auditu: Venetiis 1601. Francof. 1605. 1613. in fol.
Consilia Medica exstant in eo opere, quod Iosephus Lautenbachius collegit et edidit Francof. 1605. in 4.
Tractatus de Motu locali Animalium secundum totum: Venet. 1610. 1618. in 4.
De Musculi artificio et ossium dearticulationibus: Venet. 1614. in 4.
De Respiratione et eius Instrumentis Iibri duo: Patavii 1615. et Venetiis 1620. in 4.
Du Gula, Ventriculo et Intestinis tractatus: ibid. 1618. in 4.
De Integumentis totius animalis opusculum: Patav. 1618. 1642. in 4.
Opera Chirurgica in duas partes divisa: Francof. 1620. in 8. Lugd. 1628. in 8. 1641. in 4. Accesserunt Instrumentorum, quae partim Auctor, partim alii invenerunt, enumeratio. Item, de abusu Cucurbitarum, in febribus putridis Dissertatio: Patavii 1647. in fol. Germanice Norib. 1672.
Medicina Practica, edita a Petro Bourdelotio: Parisiss 1634. in 4.
De Gangraena et Sphaceto: Oppenh. 1617. in 4.
De Formatione Ovi et Pulli: ibid. 1621. in fol.
Opera Physico-Anatomica cum figuris aeri incisis: Francos. 1623. in fol. et Patav. 1625. in fol.