SI quantum in viris claris de omnibus bene merendi in hac vita desiderium esse solet, tantum in memoriâ eo rundem vitâ functorum celebrandâ studium posteritatis esse debet: Neminem verstrum, Auditores, Amplissimi, et Nobilissimi inclutae Rei pub. Norimbergensis Senatores, Rector Magnisice, Generosi Domini, Reverendi, Clarissimi, Excellentissimi, et Doctissimi Professores Academiae huius, Studiosa iuventus Nobilissima, et Ornatissima, neminem, inquam, vestrum esse arbitror, qui non ERNESTUM SONERUM, virum de Academiâ hac, et quam plurimis aliis, praeclarissime meritum dignsisimum iudicet, cuius memoria voce, et encomio viri alicuius Eloquen. tiffimi posteritati consecretur: animo vero non parum commoveatur, quod qui tale defuncto officium pro merito praestare, et vellet, et posset, reperiri nondum potuit. Omnium siquiudem bonorum votum istud esse perpetuo cognovi, ut quod virtuti debetur, eidem cumulate et largiter persolvi cupiant, et supra quam dici potest, moleste ferant. si videantlaborihonestissimo praemia non respondere.
Praemium vero defunctorum virtuti quodnam maius aut amplius propositum esse potest, quam memoria vivorum et grata illius post mortem praedicatio, quae hoc praestat, ut perfloriam in perpetuum vivere existimentur, quorum praeter nomen fortassis et desiderium in terris nihil plane superest?
Quamvis autem ipso statim die exsequiali Magnisicus Dn. Rector Academiae huius proposito publice porgrammate, et alii quoque viri Clarissimi, nec non iuvenes nonnulli eruditi ingeniosissimis Epicediis suis id ipsum praestitisse videri possint: in quibus nec vulgariter laudatus defunctus, et praeterea iactura tanti viri graphice admodum, velut in tabellâ, depicta omnium oculis propositafuit: Illud tamen a multis adhuc desideratum animadverti, ut vitae defuncti historia per partes omnes tamquam Mimus vel Comoedia per acius et scenas suas ab aliquo ex plicaretur. Quae res quum non tam ingenii sit, quam operae et laboris, et maioris quidem laboris, quam ut iis imponi debat, qui vel publicis, vel privatis occupationibus urgentissimis distinentur, Facile iis, quos paulo ante laudavimus, excusationem praestat. Cui illud quoque accedit, quod sicut factorum omnium incerta, varia, atque diffusa natura est: ita quae de defuncto infra a nobis commemorabuntur, non nisi cum labore et temporis aliquo tractu a nobis pervestigata, et ex paucorum notitia velut eruta sunt. Erat namque defunctus ab omni vana ostentatione et iactiantia alienissimus, et sicut de se modestissime sentiebat, ita de itineribus suis et aliis, quae ad laudem ipsius pertiner omnes consentiunt, raro vel numquam etiam inter familiarissimos sermonem instituebat. Qua ratione effectum est, ut in tanta plerorumque ignoratione nemo id in se suscipere operis voluerit, in quo vel colligendo, vel persiciendo maximis cum difficultatibus conflictandum ipsi foret, Mihi vero quum per amicitiam, quae cum cognatione ipsius mihi intercedit, non pauca innotuissent eorum, quae ipse strenue ad alios dissimulabat: nec pauciora ex ipsius, aliud tamen agentis, relatione et consuetudine quottidiana (qua de quoad vixero gloriari non desinam) excepissem, non exigua necessitas postulare videbatur, ut quae soli ferê cognita essent, cum pluribus communicarem, et ab oblivione. quantum in me esset, vindicarem. Debebatur hoc memori hospitis: debebatur meoriae paeceptoris: debebatur reverentiae sanctissimorum nominum:
debebatur meritis et beneficiis eius, qui naturam appellationun. omnium, quae ab officio et amicitia originem ducunt, longe supergressus, consilio et adiuvandi promptitudine, non amicum, vel fautorem, vel patronum, sed parentem se mihi praestitit. Quorum proinde tanta vis et efficacia exstitit, ut clausis, quod dicitur, oculis ad hoc velut sacrisicium pertractus, pudoris vero mei et infantiae penitus oblitus, hunc locum conscenderim, quem non nisi disertisimis antea patuisse memineram. Parum namque arbitratus sum pudore suffundi propter eum, pro quo sivitam et sanguinem profudissem, parum gratus adhuc discipulus haberi possem. Laudare praeterea defunctum non artis vel facundiae, nec auctoritatis, sed affectus et benevolenriae: in discipulo vero gratitudims esse persusaum semper habui, quam si in contionem afferrem, venia dignum esse, nisi irrisionem pro laude quandoque amplecti vellemus. Quae rationes si non absurdae Vobis videntur, Auditores omnium ordinum praestantissimi, nihil aliud reliquum est, quam ut Vos quoque studium hoc meum erga praeceptorem optime meritum adiuvare benevolentia vestra, mihique breviter SONERI vitam percurrenti unius semihorulae usuram haud gravate concedere dignemini. Quod ut faciatis, debita cum observatia et amanter universos et singulos oro atque obtestor.
Quando autem sapientissimis hominibus quovis tempore ab surdum visum est, ei, qui suis ac propriis laudibus abundat, adventitia praeconia dicendo conquirere, non immorabor hoc loco in iis, in quibus amplificandis alii multi esse solent, quaeque ut primam felicitatis partem, ita et primum in hoc genere orationum caput plerumque constituunt, patriae claritate, Nobilitate, veteri maiorum gloria ac dignitate. Etsi enim ea heic quoque vere deduci a nobis possent: (patriam enim nactus est ER NESTUS SONERUS urbem totius Romani Imperii facile principem Norimbergam: patrem vero habuit MARCUM SONERUM, civem ac virum praestantissimum, cuius virtus egregia vel hinc aestimari potest, quod a gloriosissimae memoriae Caesare MAXIMILIANO II. una cum tribus fratribus germanis, IOANNE, MATTHAEO, et GEORGIO SONERIS, omnibus, quibus Nobiles nati gaudere solent, privilegiis donatus est) Attam en quia SONERUS noster non tam quod magnae urbis civis esset, gloriari, quam ut eidem olim
ornamento esse posset, omnibus animi et ingenii viribus conrendere solebat, longeque pulchrius splendorem patriae dare, quam ab eadem mutuari iudicabat: idcirco his et similibus omissis, ad alia huic instituto magis convenientia, vobis iucundiora, et defuncto magis honorifica transibimus. SONERUS ergo noster, (heu non amplius noster!) quum vix primam infantiae aetatem accessisset, statim pene puer arduum illud ad virtutem et eruditionem iter ingressus est, nec ab eo postea ulla se laborum asperitate, ullâve voluptatum illecebrâ revocari passus est: Sed postquam prima literarum fundamenta laudabiliter Norimbergae iecerat, summis atque assiduis precibus a parentibus, ut se Altorfium, velut ad bonarum artium mercatum et Panegyrin quandam ablegaret, contendit: ibi enim se illarum, quas summo animi complectebatur ardore, artium ac virtutum iacta fundamenta non tantum absolvere, sed et absolutis praeclarum quoddam ac splendidum aedificium superstruere et inaedificare posse sperabat. Nec spes eum fefellit. Anno enim aetatis quinto et decimo Altorfium a parentibus missus, tanta animi contentione atque alacritate in literarum curriculo perrexit, ut brevi ab inferiorum classium, quas vocant, ordine ad superiora publicarum lectionum subsellia promotus, omnes postea suos aequales, et ingeniosos diligentiâ, et ingenio diligentes superarit: quae mirifica ipsius, et ad omnem virtutis ac doctrinae laudem excitata indoles, quum Amplissimis Academiae huius Scholarchis mnotuisset, nullâ morâ interpositâ in alumnorum numerum receptus est: in quo quum per quadriennium fere ita se gessisset, ut paucos in morum ac literarum profectu haberet aequales, superiorem certe neminem, huius eximiae suae industriae eximium quoque tulit praemium et aureo, ut appellant, stipendio ab Amplissimo Senatu Norimbergensi donatus est. Inprimis autem inferiorum artium cognitione iam probe imbutus, ad Philosophiam ac Medicinam animum appulit, in quibus brevi tantos progressus fecit, quantos hodie in illis, qui diu iam ista tractarunt, non dicam non reperires, sed nec requireres quidem. Ceterum quia non facile pervenitur eo, ubi ipsa habitat sapientia, certe sine ducibus perveniri non potest: summum Naturae gneium Aristotelem, sive potius ipsam alteram Naturam, sicut eum Iulius Caesar Scaliger appellare solebat, Ducem sibi ad superandam itineris huius difficultatem delegit,
hunc diurnâ nocturnâque versavit manu: ad eius mentem recte percipiendam non modernorum rivulos, sed ipsos antiquorum fontes consectatus est: persuasum enim sibi habebat iuvenis solidae eruditionis cupidissimus, se non aliter eruditum fieri posse nisi iuxta praeceptum Oraculi Philosopho Zenoni datum, concoloraretur antiquis: heic namque solida Sapientiae fundamenta inveniti, heic profanis inaccessa Philosophiae my steria pandi, heic limpidissimos Sapientiae fontes fluere: a quibus ut numquam discedere vellet, praeceptorum ipsum cum primis auctoritas, inpseque usus magister monebant. Qua quidem ratione consequutus est, ut iam tum in illâ aetate, quae quibusvis potius studiis, quam spinosis istis et salebrosis delectari solet, plurimas inusitatae cuiusdam scientiae signisicationes dederit, omnesque commilitones suos longissimo post se intervallo reliquerit, qui omnes iuvenis acumen satis admirari non poterant. Ante alios vero PHILIPPUS SCHERBIUS, vir omni laude et admiratione maior, excellenti indole istâ perspectâ, et eruditione supra annos captus, SONERUM nostrum singulari amore complecti caepit, qui cum temporis progressu auctus, incredibile quantum et ad famam, et ad dignitatis, quae postea sequuta est, amplificationem iuveni optimo profuit. Huic igitur Magister optimus admirabilem quandam rationem, quae ad verae Philosophiae ac Medicinae cognitionem duceret, commonstravit, dignum namque deprehendit: huic multa Philosophiae arcana revelavit, quia capacem invenit: hunc e multis unum (quod tamen citra cuiusquam contemptum dictum volumus) vivus sibi successorem delegit: inter omnes enim maxime idoneum cognovit, tantique discipuli sui eruditionem atque ingenium fecit, ut iam tum Academiam nostram hoc cive beatam praedicaverit: Eundem aliâ vice invidendo praeconio publice in maximâ doctissimorum hominum frequentiâ ornavit, quali neque ante, neque etiam post ullum commendare auditus est. Quum enim de sanguinis missione, sub ipsius praesidio, quod vocant, iuvenis disputaret, et in eo certamine pulcherrime staret, conversus ad eum: Nunc quidem (ait) SONERE Respondentis munere perfunctus es, Ego autem praesidis: in posterum praeside amplius non indigebis, sed ipsemet cathedram hanc superiorem aliorum praeses conscendes. In studio porro Philosophiae SONERUS eo tandem progressus est, ut aetatis suae anno 23. summum in illâ honoris gradum cum
laude maximâ consequutus, et publice ab Eloquentiss. Viro GEORGIO GLACIANO Magistri titulo condecoratus fuerit: quem tamen honorem quum iam impetrasset, non statim ut hodfie solent, Philosophiae valedixit, sed quam semel amare capit, eam perpetim et constanter amare in animum induxit, vel versiculo graeco admonitus: ou)k e)st) e)rasth\s2, o(/stis2 ou)k a)ei\ filei\: h. e. non est amator, perpetim qui non amat. Quare honore isto velut stipendio auctoratus, novum quoque in se laborem suscepit, singulisque septimanis singuals disputationes physicas, in quibus ipse praesidis vice functus est, privatim habuit: id quod et in Medicinâ postea tentavit, parique cum laude perfecit. In his autem quum se aliquandiu Altorfii exercuisset, sibique ad studiorum cursum feliciter absolvendum nonnulla ex aliarum quoque gentium Scholis petenda esse perspiceret: (non enim latebat eum, quam longinquas saepe summi Philosophi ad veram sapientiam inquirendam peregrinationes suscepissent) noluit in hac quoque parte quidquam in se desiderari, vel segnitiem quorundam et ignaviam imitari, qui Hesiodeum illud perpetuô ore habent: o)/ikoi be/lteron ei)=nai, e)pei\ blabero(n to\ qu/rhfi: h. e. Esse domiprastat, quia damnosum foris esse: quod ipsius consilium Fortuna quoque adiuvit. Quum enim et eruditione suâ insigni, et morum gravitate, quam humanitatis condimento prudentissime temperare noverat, omnium, quibus cum vivebat, animos sibi conciliasset, inter alios quoque eruditionis atque virtutis suae aestimatores reperit duos Nobilissimos adolescentes patriciâ familiâ natos, Dn. CHRISTOPHORUM FuRERUM ab Haimendorf, Duum Viri et equitis aurati (cuius defuncti laudes ante biennium ex eodem hoc loco a SONERO celebrari summâ cum admiratione audivimus) filium, nunc Senatorem inclutae Rei pub. Norimbergens. Ampliss. et prudentissimum: et Dn. CHRISTOPHORUM SCHLAUDER SBACHIUM, dicasterii ibidem laudatissimi assessorem, quos singularis honoris causa nomino: qui de consilio parentum et tutorum, hunc e multis unum humanioris Philosophiae praeceptorem sibi praefecerunt, eumque itineris Belgici, Britannici, atque Gallici conitem adsciverunt. Quibus cum relictâ patriâ primum Hamburgum pervenit: ubi cum paucos dies commorati fuissent, inde Ambstelrodamum maritimo, omnibusque consueto itinere petere constituerunt. Verum vix naves conscenderunt, quum tanta ex improviso,
tamque pertinax tempestas orta est, phreneticis illis Septenrrionis filiis (ut ait poeta) per dies complures liberius baicchantibus, ut ipsum Ulyssem aut Aeneam in maiori discrimine fuisse negasses: omnes extremum sibi diem illuxisse putabant: omnes salutem suam DEO commendabaint, qui tandem in protum quendam salvos atque incolumes deduxit: parum tamen abfuit, quin eo periculo liberati, ex Scylla in Charybdin incidisse viderentur, ideo quod portum illum, in quem ventorum intemperies eos detruserat, totum lue et pestilentiâ infectum fuisse postea cognoverunt: quare per Frisiam Ambstelrodamum proficisci coacti sunt. Huc quum tandem pervenissent, curatis prius corporibus, nihil antiquius habuerunt, quam ad nobilem illam Batavorum Academiam Lugdunensem ad tempus divertere. Ubi in luce Clarissimorum hominum splendidum illud Sophiae lumen SONERUS diu latere non poruit, quin rerum, quas Altorsii sibi comparaverat, pretiosissimarum thesaurum explicans atque evolvens, eximia illa ingenii sui dona nullo negotio omnibus non sine stupore approbaret, clarusque virûm volitaret per ora. Et quid multa? indoctior habebatur, qui in tam egregii iuvenis familiaritatem non quovis modo se in sinuasset. Quare quum certatim ad ipsum omnes consluerent, et vel docentis vel disputantis ab ore penderent, singulari quoque favore et praerogativâ in publico dignus iudicatus fuit: ut quum opponentes (quos vocant) alii, horae dimidio lapso pro more Lycaei illius silere, et aliis locum dare praeconis voce iuberentur, ipse solus, nemine interpellante, omnium tam doctorum quam auditorum summo consensu atque silentio usque ad sinem disputationis audiretur. Novus iam ibi exortus videbatur Aristoteles, omnesque Altorfinam praecipue Scholam tanti ingenii nutricem et altricem in caelum laudibus vehebant: multi quoque quum verum nomen ignorarent, doctum Germanum per Excellentiam appellabant: adeo in admirationem et amorem sui omnium mentes converterat. Heic quoque principibus in re literaria viris, Iosepho Scaligero, Iano Dusae, Philippo Marnixio, inter Medicos Iohanni Heurnio: Carolo item Clusio, Paulo Merulae Historico magno, aliisque Scholae istius Doctoribus innotuit: hos docentes sedulo audivit, omnique honore affecit, vicissim ab illis dilectus et honoratus. Num vero noster SONERUS hac laude contentus, domum se
statim recepit? aut otio praeconium istud corrupit? dotes has animi humi defodit aut sepelivit? Immo, quod magnae et excelsae indolis proprium est, ut nullas a virtutis atque Sapientiae studio ferias sive vacationes noverit: declaravit reipsa, se tam praeclaris summorum virorum de se iudiciis, non tam ad quiertem invitari, quam ad altiora conscendenda incitari. Itaque quum in celebertimo illo hterarum emporio, quas secum intulerat merces non paenitendis accessionibus Philosophiae magnarius negotiator collocupletasset, alias porro regiones cum sociis invisere constituit, et Hollandiâ relictâ in Britanniam venit: ubi toto terrarum orbe celeberrimam Reginam Elisabetham vidit: Oxoniensem Academiam, et mertropolin Angliae urbem Londinum per aliquod tempus frequentavit. Retro inde in Galliam traiecit, ubi perlustratis urbibus, Rotho mago, Lutetiâ Parisiorum, Aureliano, et Avarito Biturigum, cuius Academiae aliquandiu civis fuit: item Lugdunensi ad Confluentes Rhodani et Araris emporio: visis quoque et relictis a tergo Avenione, Massiliâ, aliisque nobilioribus Galliae civitatibus, tandem se in Italiam penetravit: ubi in limine statim Genua hospitem nostrum excepit, dehinc Mediolanum: post illa, quo toto animo ferebatur, longe nobilissimum toto orbe Lycaeum Patavium. Verum quo minus id statim ageret, cuius rei gratiâ eo venerat, itineris ratio et consilium obstabant, quae ut uno quasi protelo et nusquam interquie scente remigio ceteras quoque itlaiae urbes praeterveheretur, suadebant. Igitur Ferrariam primum, deinde Bononiam profectus est: hinc Appennini iuga altissima superavit, Florentiam et Senas accessit, donec Romam caput Urbium et Orbis ingressus, non tam ea, quae vulgus peregrinantium solet, admiratus est, quam nimis pauca veteris Romae vestigia, immo vix umbram illius hodie superesse, deploravit. Itaque dolore potius quam voluptate ex spectaculo Dominae Urbis affectus, regni florentissimi metropolin Parthenopen sive Neapolin petiit. Prope eam Pausilypum montem, aliaque loca adiacentia Naturae miraculis et antiquorum monumentis celeberrima perlustravit: heic Vulcani forum ardens, heic canum, quod vocant, antrum, et propter illud Avernum lacum: heic Ciceronis villam Academiam dictam, et Virgilii Maronis, nec non Actii Sinceri Sannazarii tumulos: praeterea specum, in qua Sibylla Cumaea olim vaticinata perhibetur, et
Apollinis templum, de quibus antea vel legerat aliquid, vel audiverat, suis ipse oculis usurpavit: quae sola tanti esse iudic ant talium periti, ut nemini sumptuum in hoc iter impensorum facile paenitere debeat. Ad istum ergo modum, quum ducentorum fere milliarium Germanicorum iter in Italiâ emensus esset, Patavium reversus est: ubi quantâ alacritate urserit iam olim coeptum studium Medicum, cui unice ibi deditus fuit, maximorum in eâ scientiâ luminum favore et benevolentiâ provectus, nemo, opinor, facile expresserit, nisi lucubrationes quoq, et vigilias ipsius ac sudores in conspectum Vestrum adducere posset. Iamque exacta laudabiliter per studium et laborem iuventus aurem nostro pervellicabat, ut de praemio laborum consequendo et patriâ repetendâ serio cogitaret. Gloriae namque superbiam, (ut quidem recens, sed gravis pronuntiat auctor) virtute partam sumere indo is bonae est. Quare ex Italia Basileam Rauracorum veniens, Doctoris in Medicinâ insignia atque titulum summâ cum laude adeptus, pauloque post Norimbergam in patriam dulcissimam delatus est, annos octo et viginti natus. Heic vero praeclara illa virtutis atque doctrinae semina, quae diu ille atque diligenter subacto animo coluerat, omnique ratione foverat, ipsa se efferre primum, et fructus exspectatione maiores patriae polliceri incipiebant. Nec mirum, ut qui a puero ad alienam utilitatem omnia studia sua retulisset, patriae praecipue, se suaque omnia consecraret, eique ingenii opes immenso labore partas, non tam ostentaret, quam fruendas praesentaret et offerret. O felicem et fortunatam patriam, quae quem prima nascentem gremio atque sinu tuo excepisti, eadem adulti primos industriae fiuctus percepisti! O summis laudibus afficiendam alumni gratitudinem, qui quo se tantâ patriâ dignum redderet, nullam sibi curam defugiendam, nullum laborem omittendum nullum studium detrectandum putavit, sed omnia ut inserviret patriae, alacriter suscepit, suscepta continuvavit, continuata laudabiliter perfecit! Multi eo tempore, Auditores, eximii Norimbergae florebant Medici, scientiâ ac cognitione rerum medicarum, praetereaque usu et exercitatione excellentes: in quorum collegium ille magno omnium consensu statim receptus est, omnia maxima in SONER O mirantium. Quaecumque enim in Medico inesse oportet, in hoc nostro abunde erant, vel aemulis fatentibus: Scientia, inquam, artis Medicae, Fides, Auctoritas, et Felicitas. Et
de Scientiâ quidem rei Medicae, quomodo dubitari potest in eo, qui non tantum Altorfii iuvenis summo studio atque animi ardore Medicinae operam dedit, summosqueve, quod plurimum certe ad solidam eruditionem consequendam monenti habet, in eâdem duces ac praec eptores nactus est, verum etiam totum illud tempus, quo exteras regiones peragravit, in eodem studio consumpsit? Plures rarorum morborum casus extra patriam vidit, quam alii fando acceperunt: plures in itinere herbarum species collegit, quam ceteri descriptas ab aliis cognoverunt: pluribus periculosissimis curationibus interfuit, quam alii concupiverunt. Nec ullum genus morbi reperiri potest, in quo non exercitatissimum habuerit ingenium. Testantur hoc plurimitam Norimbergae quam in hac Academia, aliisque vicinis locis superstites, qui gravissimis saepe ac pene desperatis morbis ipsius operâ liberati, nihil fere in Medicinae usu positum esse affirmant, quod huius viri scientiam fugerit. Fidei vero ipsius quae potest par oratio inveniri? Quis unquam hac virtute ipso, non dicam superior, sed par aut aequalis fuit? Ad aegrotum accersitus, non multis ambagibus uti solebat, non diversis novisque quottidie medicamentis aegrotum fatigabat: quod non aliunde, quam a iudicii praestantissimi bonitate esse agnoscitis, ab initio statim morbi, quis eius progressus, quis finis futurus esset, subtiliter conicientis et praedivinantis, Suprema ipsi lex salus decum bentis, et cogitationum omnium scopus unicus fuit. Semel si quem curandum suscepisset, eum numquam postea, quaecumque etiam difficultas incideret, deseruit. Morbum nullum horruit, nec contagium timuit, dum salutem hominum procuraret. Cuius rei argumentum luculentissimum calamitas viri Excellentiss. D. NICOLAI TAURELLI p. m. praebere nobis potest. Hic enim quum ante sexennium lecto affixus a morbo pestifero detineretur, a consilio, ab amicis, a medicamentis omnibus imparatissimus: SONERUS noster sui perpetuo similis impium se fore existimavit, si hunc olim praeceptorem, nunc collegam suum in tantâ necessitate destituisset. Quare singulis diebus saepius eum accessit, medicamenta ipse praeparavit et applicuit, nec citiuns ille Taurellum, quam Taurellus hunc mundum reliquit. Non eum uxoris amor, non liberorum charitas, non innata omnibus propriae vitae cura ab officio retraxerunt, quem
pietas in proximum, qua m cum ipso matris lacte suxera,t ita adversus mortis metum omnem confirmabat, ut mortem per decus in functione et statione, in qua DEUS nos collocavit, obitam, quavis vitâ iucundiorem, vitam vero per metum et ignaviam retentam, quâvis morte peiorem gravioremque iudicaret. Orarum et commendabile amoris atuqe fidei exemplum! O beatum Te atque felicem, Taurelle, tali tamque pio discipulo atque collegâ! Rarus profecto hic, Auditores, hodie Medicorum amor est, SONERO tamen nostro ita ingeneratus, ut articulatim concidi atque comminui mallet, quam a laudabili ista vitae consuetudine, vel latum unguem, quod dicitur, discedere. Porro de auctoritate Medici nostri quid atrinet multa commemorare, quum, quibus ea paratur, rebus instrucitssimum fuisse paulo supra demonstraverimus? Illud tamen silentio praetereundum minime est, non paucos vixisse, et adhuc vivere viros egregios, apud quos tantum SONERI nomen et auctoritas valuit, ut es solo ipsius conspectu et praesentia levationem non modicam dolrum et molestiarum in morbis se sensisse constanter asseveraverint, certe hoc persuasissimum semper habuerint: inter quos aliquot summo loco natos nominare possem, qui morti valde vicini, huius absentis opem singulari cum siducia, donec spiritum exhalarent, imploraverint et praesentiam expetiverint. Ad ultimum, quod in Medico requiri diximus, Felicitatem videlicet, accedimus, quae licet eiusmodi sit, ut nullus Medicus eam sibi tamquam certam aliquam possessionem spondere vel possit vel debeat (quae a solo bonorum datore DEO recte et petitur et datur) minime tamen reprehendendi sunt, qui illam in hominibus, quos divina bonitas tali munere tamque excellenti dignos iudicavit, semper magnifecerunt, et manifestum divinae gratiae argumentum interpretati sunt. Felicitatis igitur in signis in curationibus SONERI nostri testimonia ista proferre possumus, quod multo plures, quos ipse aegrotos accessit, etiam gravissimis morbis oppressi, sanitati fuerunt restituti, quam vel morte consumpti, vel sine spe ullâ in pristino morbi statu relicti: quodque plura ab ipso rara et inusitata morborum genera, in quibus praeter Medici et Naturae operam, Fortunam, ut profani homines appellant, ut nos, DEUM singulari quadam ratione cooperari oportet, quam ab aliis vulgata curata fuisse, multis exemplis doceri potest. Ex quibus tamen unicum nunc,
nec perinde aliis notum attulisse suffecerit: quod quum vix e peregrinatione in patriam reversus esset, ibique artem medicam exercere caepisset, quendam ex cognatis, qui hodieque valet ac vivit, cum quatuor atrocissimis et plane contrariis morbis conflictantem summo omnium cum stupore, exstinctis tam inter se, quam hominis hostibus morbis, intra unius mensis spatium pristinae valetudini feliciter restituit. Sed quia timide et breviter dicendum est de his, quae ratione nobis inperscrutabili, DEI potius voluntate, quam hominis ministerio persiciuntur, ideo desino, et ad alia pergo.
Atque his quidem adminiculis CONERUS noster suffultus, Norimbergae primum artem Medicam factitavit, magnamque inde laudem apud plurmos consequutus est: Quum eodem tempore, anno mmirum a Christo nato supra millesimum sexcentesimo quinto is, quem supra laudavimus, vir maximus in Philosophia et Medicina PHILIPPUS SCHERBIUS vitam hanc miseram et calamitosam, et una Academiam istam reliquit, in caelestem Academiam translatus. Non diu de idoneo successore deliberatum fuit, sed quem vivus ipse designavit, eum comprobante iudicium defuncti Amplissimo Dominorum Scholarcharum ordine, post mortem successorem habuit, SONERUM, inquam, nostrum: qui proinde statim Norimbergâ relictâ Alto: sium eum uxore lectissimâ profectus est, et vivorum iuxta ac mortuorum de se iudicia ad ventu suo rata habuit. Heic ego iam Ulysseum aliquod aut Tullianum Eloquentiae flumen mihi inesse optarem, quo excellentiam novi Professoris et Doctoris nostri inusitato quodam dicendi genere comitari, et quemadmodum una cum honoris ac dignitatis amplificatione, ipsius semper virtus et eruditio accreverunt, sic meam quoque in explicandis eius laudibus quasi per gradus attollere orationem possem. Verum quum optare hoc fas sit, consequi autem non liceat, una haec infantiam meam solatur consolatio, quod apud Vos, Auditores honoratissimi, me dicere animadverto, qui eorum, quae praeclare in hac Academia SONERUS vel docuit, vel commentatus est et scripsit, non testes modo atque auditores, sed etiam admiratores semper fuistis. Qua consolatione erectus, quae de SONERI vitâ Academicâ supersunt, qua potero, brevitate pertexam, eandem, quam hactenus praestitistis, a Vobis attentionem exspectans.
Primum autem illud nequaquam praeterire debeo, quod
in decoranda hac sua Spartâ, nihil unquam ille prius, nihil antiquius habuit, quam ut spei de se conceptae ab Amplissimo Magistratu suo satisfaceret, Clarissimis Dominis coleegis suis placeret, Studiosis autem auditoribus quam plurimum prodesset: quem sibi praefixum scopum tam feliciter attigit, ut brevi summam Amplissimorum huius Academiae Curatorum in eligendo prudentiam, exquisita sua in hoc munere perfungendo industriâ comprobarit. In docendo hoc inprimis semper spect avit, ut auditores suos non vanis aut inanibus recentiorum alter cationibus detineret, sed qua firmo ac immoto veritatis fundamento niterentur, e veterum Philosophorum ac Medicorum scriptis deprompta traderet, eaque perspicuo et accommodato sermonis genere illis proponeret: quibus in rebus ita excelluit, ut nullo hac laude inferior discesserit. Obscura si quae occurrebant, evidenter illustrare: confusa ac perturbata disponere, et in ordinem convenientem redigere probe callebat: multa quae a plurimis absurda Galeni et Aristotelis dicta arguebantur, egregie vind care, et non tam a veritate, quam a plerorumque prava interpretatione aliena esse, erudite demonstrare noverat: quin et ea, quae tamquam manifeste falsa et a)du/nata prorsus nonnulli inducenda censebant, ille inter maxime perspicua, reique veritati congruentia reponenda Achilleis argumentis pervincebat. In disputationibus, quam acutus et subtilis, quam perspicuus simul et gratus auditoribus fuerit, Vos, Vos, inquam, Viri Excellentiss. Vosque iuvenes Ornatissimi meminisse potestis, qui saepe divinum huius Viri acumen tam de Medicorum quam Philosophorum controversiis dispurantis nec admirari satis, nec apud alios depraedicare potuistis. Non vulgaria ille, non trita aut cuivis obvia in disputationem problemata vocavit, sed quae rara quae difficilia, plurimisque incognita, excutienda proposuit: Nullam materiam disputandam suscepit, quam non contra omnia antagonistarum tela ad miraculum usque acute defenderit: Omnium oculi in illum erant defixi: omnium animi suspensi, et ad novi aliquid discendum erecti. Neque tantum auditores Philosophiae et Medicinae summo hoc duce ac Magistro suo vehementer exsultabant, sed plurimi etiam ab exteris nationibus, ad quas Clarissima SONERI fama perveneiat, in hanc Academiam advolabant, diuque saepe ut avidum suum exquisitae doctrinae animum ex huius viri penu saturarent, apud nos
commorabantur. Assiduo namque et indefesso studio ram kamiliares sibi partes omnes Philosophiae reddiderat, ut non immerito, quemadmodum vulgo, ubi Imperator, ibi et Roma esse dicitur: Sic ubi SONERUS fuit, eodem in loco Philosophaim habitasse dici potuerit. De Eloquentia ipsius quid addam? Ipsimer eum saepe ex hoc ipso loco de rebus gravissimis eleganti sermonis genere disserentem cum admiratione audivistis: ita ut nemo satis mirari possit singularem DEI Opt. Max. in viro hoc ornando Liberalitatem, cui ut non modo multa ex se praeclare inveniret, sed ut etiam decenti oratione eadem convestiret, et rationibus bonis et doctis firmaret ac tueretur, eâdem operâ concessit. Praeterea non incomitatam hanc tam insignem doctrinam in Academiam et cathedram adduxit, sed pulcherrimarum virtutum choro cinctam atque stipatam. Etenim fieri non potest, ut animus humanus tantam assequatur sapientiam, tamque excellentem sibi comparet eruditionem, nisi per virtutes prius suae efficiatur spontis, ab omnique vitiorum foeditate liber sit et immunis. Itaque non eruditionis tantum, sed humanae etiam felicitatis terminum SONERUS assequutus fuisse videri potest. Ampliss. Senatus Norimbergensis, prudentissimorumque Academiae huius Curatorum, quam diu vixit, observantissimus fuit: Clarissimorum Dominorum Collegarum suorum amantissimus, quibus cum sincero et aperto pectore conversatus est: linguae cordisque dissidium ignoravit, et tamquam Erebi portas dissimulationum genus omne perpetuo exsecratus est: eosdem debito honore et humanitatis officiis omnibus, qua potuit, praevenit, nec quicquam, quod ab illis in sed esiderari iure posset, omisit, Quod vero ad fidem in docendo, et erga auditores humanitatem attinet, nemo unquam ipsi dubiam palmam fecit: dum enim incommodis atque utilitati eorundem inserviret, nihil non operis et quottidiani laboris suscipiebat. Bis Aristotelis Organum sive Logicam, ut appellant, in horum gratiam privatim interpretatus est. Admirandum quoque illud et mysticum Metaphysicorum opus summis saepe Viris frustra tentatum, rogantibus Generosis quibusdam e primariâ Nobilitate Polonicâ iuvenibus, quibus ad epulum istud Philosophicum velut umbrae alii postea accesserunt, eodem studio explicare aggressus est: nec tantum aggressus est, sed ad finem cum multorum admiratione commenta rium perduxit. In quo divino Aristotelis opere, quantum
ille supra interpretum vulgus perfecerit, non meum est, qui vix primis labris scientiam istam degustavi, iudicium, sed Vestrum, Viri in Philosophia exercitatissimi, arbitrium, Hoc tamen cirtra assentationem ullam, de eodem ipsius commentario affirmare ausim, plures Philosophorum nobiles plerisque incognitas quaestiones ibi esse pertractatas, quam ab ullo alio interpretum aut tact as aut motas: id quod e multis pauca capita illa de primi Optimique Entis essentiâ, vitâ, et operatione: de Beatarum mentium qualitatibus et ou)si/a|: de Animae item humanae post mortem conditione, aliisque pluribus Philosophorum mysteriis testatum facere possunt. Sed temporis me ratio ad reliquas SONERI virtutes absolvendas vocat: ubi de humanitate et filanqrwpi/a| ipsius hoc prius subiecero, a nemine eum domi unquam conventum esse, quem non singulari quadam alacritate exceperit. Sed hoc levius existimari potest: illud gloriosius est, quod nemo eius vel in erudiendo operam, vel in medendo opem, vel in aliâ quacumque re consilium expetivit, quem ille non aut doctiorem, aut saniorem, aut certe meliorem a se dimiserit: tristis ab ipso nemo discessit, sed omnes animo atque fronte hilariori, tamquam iam tum compotes voti effecti. De eadem supra quoque monuimus, eam non nudam et fluxam, sed gravitate mixtam fuisse, ita quidem, ut et a contemptu, qui fere ex nimia familiaritate oritur, facile se vindicaret, nec tamen ad fines fastus et superbiae unquam accederet, quae societas ut rarior, ita admirabilior est.
Ceteras ipsius virtutes, Temperantiam, Liberalitatem, in adversis fortunae casibus Constantiam, in secundis animi moderationem, et alias, si ordine heic percensere vellem, dies multi me citius quam oratio deficerent: quum nemo unquam intemperans tanto studio voluptates corporis consectatus sit, quanto ille eas perpetuo repudiavit: nemo avarus tantum operae in coacervandis thesauris posuerit, quam diligenter ille egenis subvenire studuit: nemo etiam vel in prosperis rerum successibus animum tam elatum, vel in adversis tam abiectum habuerit, quam constans ille in utraque fortuna eodem semper vultu perseveravit. De Pietate, quae fundamentum est ceterarum virtutum, et sine qua iam laudatae consistere nequeunt, hoc ad extremum breviter subiungere lubet, ipsius sincerum semper cultorem SONERUM exstitisse, quod omnes, quorum a pectore calumma
et obtrectatio procul est, de ipso una mecum testabuntur. Nam et totum illud tempus, quod meditationi lectionum quottidianarum non impendit, sacrarum literarum lectioni tribuit, et ad eam quam diligentissime vitam suam conformavit: sedulo quoque toram familiam et domesticos omnes ad iter illud, quod ad Beatitudinem aeternam per Christum nobis artam ducit, alacriter capessendum quottidie exhortabatur, proprio exemplo quemque animans atque incendens. Apicem religionis nostrae non rerum profundarum scientiam, non sublimem arcanorum cognitionem, sed piam et inculpatam vitam, sed impigram mandatorum DEI observantiam esse statuit: hanc ursit, hanc omnibus inculcavit, hanc solam, si cum vera in Christum Salvatorem nostrum fide esset coniuncta, veram ad caelesyem patriam ducentem viam existimavit.
Atque his virtutibus Doctor SONERUS excultus, ea quoque, quam supra adumbravimus (ad vivum enim depingere ne Apelles quidem vel Zeuxis possit) ingenii doctrina ac eruditione ornatus, integrum fere septennium Philosophiam ac Medicinam in hac Academia publice singulari cum laude docuit, illamque plus quam humanis ingenii sui dotibus illustriorem reddidit. Sed nec ingratam eam expertus est, quam tot laboribus demeritus est, Academiam: Ea namque, quod summum habuit praemium, nostro persolvit, eique ante sexennium Rectoratum Scholae huius in annum integrum commendavit. In quo graviter et prudenter administrando ita versatus est, ut quum aliis rebus alios ante superasset, in Magistratu isto se ipsum superarit et vicerit, qua de re cuilibet fidem facere possemus, nisi de nobilissima hac vitae ipsius particula tacere praestaret, quam pauca dicere. Verum quemadmodum omnia, quae in hoc mundo summum sui fastigium attigerunt, ad exitum prope sunt, nec diu perfectione sua frui possunt: (perfectum quippe in imperfecto possideri haud potest) ita SONERUS quoque, post quam ad summum humanae sapientiae culmen pervenit, terram hanc tantae perfectionis incapacem deserere, vel potius stationem mutare, supremo Imperatore ita iubente, coactus est: eo tempore, quo maxime ipsius ope atque prudentia omnes indigerent. Nam quum superioris anni mense Septembri ob peccata nostra morbo epidemico ad vitam corrigendam a DEO admonetemur, inque SONERUM praecipue intueremur, singulari
ipsius fide atque peritiâ in arte Medicâ freti: Ecce subito haec omnium spes decollavit, et in maximis tempestatis fluctibus ipse navis gubernator praeter omnium exspectationem velut maligno quodam sidere percussus concidit. Fuit hoc apostematis genus, non quidem pestilens, quod falso quidam crediderunt, sed ipsi tamen, sicut eventus docuit, exitialis: anthracem vocant: Cuiusmodi ille tria ulcera diversis antea vicibus in coprore suo eodem successu, quo aliorum morbos et infit mitates curaverat: quod non tantum illi, qui invisendi causa accesserant, viri auctoritate atque fide praestantes, sed ipse etiam, cuius operâ ingravescente morbo utebatur, Medicus experientiss. omni asseveratione comprobavit. Ita tamen continuo malum hoc omnes ipsius vires attrivit ac labefactavit, ut brevi inevitabilem ei ex hac vitâ migrandi necessitatem attulerit. Nec hoc eum latuit, qui mortis quoque et diem et horam adstantibus praedixit, et hostem, a quo opprimendus erat, sine ulla timoris significatione magnâ mentis praesentiâ ad constitutum veluti opperiebatur. Quod ipsi non Stoica aliqua opinio mortis et cruciatuum contemptrix, sed perpetuum divinarum literarum studium, et firma in Filium DEI fides contulerunt, ut in gloriosissimâ ipsius de morte victoriâ animum defixum habens, vivens et spirans adhuc cum eodem triumpharet, et mortem se in lucro ponere cum D. Paulo palam profiteretur. Huic igitur SOTERI unico, quum praeeunte verba Theologo primario in Academiâ hac Spiritum et animam suam commendasset, eam sine ullo horrore aut insigni mutatione placide deposuit, et sic vitam per annos novem et triginta laudabiliter actam, laudabili fine conclusit. Sed ô acerbum nobis diem, qui iacentem nobis demonstrasti eum, per quem, si vis aliqua morbi inopina nos prostravisset, erigi sperabamus: qui mortis telo transfixum ostendisti, a quo nos omnes vitae subsidia post divinum auxilium exspectabamus! O inimicum studiis et scientiis tempus, quod eum, qui in docendâ sapientiâ humanâ omnibus, praeterquam sibi, satisfecit, nobis tam cito eripuisti: illum, qui omnibus veram ad virtutem viam suo exemplo signabat, tam subito abstulisti! Merito nunc lugemus: merito intempestivum hunus viri obitum deploramus: merito quoque non nos modo sensu praediti, sed ipsi Scholae huius parietes et pulpita ipsa luctus et defiderii signa praeferunt et ostentant.
Decessit, decessit proh dolor! nec priore amplius ad nos
vultu redibit Philosophus incomparabilis, Medicus praestantiss. Doctor quondam noster ac benefactor unicus: decessit, inquam, et sempiternum sui in animis bonorum desiderium reliquit. Verum quemadmomdum mors haec inopinata, luctuo sa nopbis atque praematura accidit: ita nihil in eâ desunctum mali passum esse credi debet: quippe qui vitam hanc, velut iactationis ac periculi plenissimam navigationem tandem aliquando absolvit, in aeternam piorum requiem, et inenarrabilem Beatorum laetitiam, tamquam in portum desideratissimum translatus.
Quare Salve, ERNESTE beatissime: Salve anima immortalitatis iam pridem cupidissima: Salve praeceptor ac parens optime, Salve, ave, et aeternum vale. Quod si ulla adhuc tuorum in Te cura est reliqua, si ullum cogitationum humanarum relictum vestigium, postrumum hoc munus, quod summâ cum vitae meae acerbitate, maximo cum maerore animi atque gemitu Tibi offero, a me benigne accipe: atque sic in ipso aeternitatis sinu, quam diu desiderasti, in omnem aeternitatem conquiesce. Ego, dum Spiritus hos reget artus, dum mentis cogitata haec proferet lingua, Tui, Tuorumque plus quam paternorum in me meritorum grata mente recordabor, eaqueve, donec tecum et cum ipsâ aeternitate coniungar, posteritati narrabo. Atque hac defuncti beatitudine confirmati, hoc, quod de felicitate ipsius audivimus, solatio erecti, Nos quoque Auditores Optimi, luctum nostrum deponamus: et quum amissum revocare non liceat, ad Amplissimos, Nobilissimosque Academiae huius curatores confugiamus, quos de viro praeclaro et celebri in Iocum defuncti substituendo diu iam deliberasse, dubitari non oportet. Horum vero consilium, ut Tu, summe ac benignissime DEUS pro ineffabili tuâ erga Scholam hanc bonitate regere, et ad finem bonum dirigere digneris, nos Te universi ac singuli supplices veneramur, spe certâ freti fore, ut Te nostris precibus votisque annuente, Academia nostra, hac et aliis calamitatibus anno superiore nonnihil deiecta, ammum et colorem cum Doctore novo recipiat, Teque porro benedicente, ad utilitatem plurimorum, Tui vero praecipue Nominis gloriam et honorem vigeat, ac quam diutissime floreat. DIXI.
UT dictum est vere: Parcas rapere Optima quaeque,
Et cladem immeritam praecipit are bonis:
Dum vitam extendit sic pondus inutile terrae,
Dum augificant numeros deteriora suos.
En cecidit noster meliorihus integer annis
SONERUS, Parcis praeda iacetque feris.
Ecce iacet cassus vitai lumine Praeses
Ille Machaonii Preriique Chori.
SCHERBIAD Ae ingenium, TAURELLI occumbit acumen,
Quin et ARISTOTELIS mens genuina perit.
Paeoniae squalent arteis, SOPHIAE adflet alumno,
Amisso hos torpet muta SUADA viro.
Publica desertae testantur damna cathedrae,
Et SCHOLA tam clari luminis orba gemit.
Me miserum, quanto mihi vulnere corda fatiscunt,
Quam fissum tanto funere pectus hiat.
Dum recolo virideis annos primamque iuventam,
Dum vetus intueor mente sodalitium.
Quando, quos dixi, dependebamus ab ore
Doctorum, studio incensus uterque pari.
Quando viros iterum sociavit cura SENATUS
NORIACI, charae provida cura Scholae,
Ut per cepia ab iis et nobis tradita recte
Rursum alii a nobis tradita perciperent.
O horae dulceis, ô dulcia tempora, quam sunt
De subito in vacuos omnia labsa Notos.
O hominum incertas spes, ô casusque vicesque.
Una vide ut sepelit gaudia nostra dies.
Nondum dena tihi, nisi fallor, Olympias acta est,
Stamina cum Parcae dissecuere tibi.
Sed virtus tua, iudicium, Doctrina Senilis
Persuasit Parcis te, reor, esse Senem.
Aut cum mente Deus fieres, terramque lutumque hoc
Calcares animi saepe vigore tui.
In dignata sui contemptum ferre negavit.
Terra ultrâ et caelum iussit adire tuum.
Nec superi renuere Dii, iam Spiritus astris
Iunctus in haec vertit inferiora oculos.
Despectatque hominum liber casusque vicesque
Cumque pio in caelis agmine laetus ovat.
Illustris Salveto anima aeternumque Valeto,
Abdita iam rerum momina mente vides.
Nunc causas propius divina in luce tueris,
Quas nox in tenebris temporis ista tenet.
Silve inquam et SONERE vale, veterisque Sodalis,
Si qua manet Caelis, esto memor, pictas.
Me interea internus desertum luctus habebit
Et desiderium flebile, crede, tui.
Collegae coniunctissimo et multis nominibus optime de me merito, contra votum F. MICHAEL PICCARTUS Fr. Prof. et p. t. Rector Acad. Norimb.
QUod claudi tumulo potest, Viator
Ad Caeli patrios profectus orbes
Vir exsangue cadaver heic reliquit,
Qui vitae fuit aureum probatae
Exemplar modo, lima veritatis,
Humanae scopus eruditionis,
Aesculapius unus, et Stagirae
Iam spes altera, gemma Grantiarum,
Amor maximus omnium bonorum,
Nec idem scopulus minor malorum.
Sensistine, quis ille sit? vel est et
SONER UM Tibi farier necesse?
Scire quem poteras notis ab illis,
Ut scis nomine iam notas ab isto,
Nunc tu manibus optime precare,
Si nulli male vivus ille fecit.
Id iubet pietas, nec est decorum
Barbam vellere mortuo leoni.
MARTINUS RVARUS Holsat.
Epistolae quaedam Medicae exstant cum cista Medica Iohannis Hornungi: Noribergae 1625. in 4.
Oratio de insomniis: Altorphii 1610. in 4.
Oratio de vita contemplativa: ibid. 1610. in 4.
Oratio de Theophrasto Paracelso eiusque perniciosa Medicina: ibid. in 4.
Commentar. in Metaphys. Aristotelis. Ienae -- in 4.
Disputat. eius exstant in Philosophia Altorphina per Ioh. Paulum Felwingerum edita, nimirum duae de materia prima: De Motu: De Iride caelesti: Problemata Miscellanea, et Basileae de Melancholia disputavit.