07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 6, image: s006

EVERHARDI VORSTII Medicinae Professoris ORATIO FUNEBRIS In obitum V. N. et CL. CAROLI CLUSII, ATREBATIS, Habita fuit in Academia post ductum funus, die VII. April. Anno M DCC IX.

SEnatores Academici, Professores CLmi, Illustres ac generosi, Barones, Viri Amplissimi, doctissimi et reverendi, iuventus ornatissima atque Reip. Spes florentissima;

Recens ac nuperum Academiae nostrae fatum, alius nunc iterum longe acerbissmus excepit casus. Extulimus paucis ab hinc diebus Iosephum Scaligerum, temporum nostrorum Phoenicem; hunc brevi adeo intervallo subsecutus est Carolus noster Clusius; vix dum dolor noster aliquanto subsederat, acce novo percellimur luctu, malumque paullo remissum rursus integrascit. Nec enim uno contenta Scaligero (in cuius tamen iactura totus ingemuit orbis) mox et alterum hoc nobis subduxit ornamentum invida Parca. Huic Venerando Seni hodie pro vestra pietate parentastis, huius honorandae memoriae huc frequentes convenistis; huius defuncti gratia foris sordidatos, intusmaerore obsessos vos maestus intueor; huius denique causâ in hunc lo. cum, non tam meâ voluntate, quam vestrâ, Patres Academici, petitione atque impulsu ascendi. Quam durum susecperim onus, non me fugit. Dicturus enim sum de eo Viro. vuius virtutes, eruditio, in remp. literariam merita, omnem meam dicendi vim, omnem supellectilem excedunt longe: dicturus sum in eo loco, in avem nihil adferri solet, nihil debet, nisi perfectum ingenio, elaboratum industriâ, et quod demorsos sapiat ungues. A quo


page 7, image: s007

dicendi splendore tametsi quam lognissime hane meam orationem abesse probe sciam, vestrâ nihilominus fretus benevolentiâ multus in me excusando apud vos non ero. Excusabit me Senatus acdemici Decretum, quod dicendi hanc imposuit necessitatem. Excusabit pietas, quâ defuncti manes prosequutus, extremum hoc officium a me desiderari passus non fui. Excusabit vitae ac professionis meae genus, quod ab amoenioribus istis litteris et eloquentiae studiis multum semotum est. excusabit demum temporis angustia, quae meditationi accuratiori spatium perexiguum concessit. Quare si non ex dignitate omnia dixeri, et ex tam multis pauca solum delibavero, haud spero apud Auditores tam aequo s iudicia mihi ulla fore parata iniqua Favete igitur conatibus, Auditores humanissimi, favorisque vestri auram tantisper mihi concedite. dum quae de tanto viro ab aliis aliquando ornatius dici aut felicius scribi poterunt, ego w(s2 en tu/pw| crassâque, quod aiunt, Minervâ, adumbrare studeo.

Qui Viros praeclaros laudandos sibi suscipiunt, a solo natanli quo orti, in quo primum hauserunt caelum, orationes suas auspicari solent non immerito; huic enim tantum a maioribus est tributum, ut parentis Sanctissimum nobiscum commune habere voluerint, nihilque prorsus esse, quod a nobis vel fortiter geri, vel prudenter agi. vel sapienter dici possit, cuius patria sibi non arroget iure suo partem, aequissimi rerum aestimatores censuerunt. Atrebatum urbs Galliae Belgicae ab Scarpum fluvium antiquissima est, ampla, elegans, amoena, aere saluberrimo, ingeniis ac nobilirate folorens, totius gentis Metropolis iam olim habita. In hac Clusius noster nascitur anno Salutis millesimo quingentesimo et vigesimo sexto, mense Februario, Patre Michaele de l'Escluse, Domino de Watenes, et Consiliario Curiae Provincialis: Matre Gulielma Quineaut, rari exempli feminâ, quo in loco parentes simul cum anima illi tradiderunt, patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum innocentem, opeshonestas, ingenium liberale, studiisque optimarum artium capessendis aptissimum. Quare ut prtmum ex ephaebis excessit, Gandavum a parentibus missus, sub omptimis praeceptoribus iis artibus, quibus aetas illa ad humanitatem informari solet, rite imbutus est. Quo quidem tempore multa neque ea vulgria spectatae indolis ediditspecimina. Aetate iam grandior factus, ad graviores


page 8, image: s008

disciplinas et imprimis ius civile discendum, Lovanium totius Europae florentissimum tunc Gymnasium, ac litterarum Emporium ablegatur: Ubi celebriores in omni scientiarum genere Viros publice docentes cupidissime audivit: privatim etiam quibusdam ex praecipuis et familiariter usus, assiduâ illâ doctorum hominum consuetudine efsecit, ut brevi admodum insignem optimarum rerum peritiam, nomenque inter aequales clarum sibi compararet. Erat enim ea tunc in urbe summus praestantissimorum Virorum et adolescentum concursus es omnibus Europae provinciis; et docentium discentiumque studia ad aemulationem aeque fervebant. Anno aetatis vigesimo secundo Lovanio digressus, ad uberiorem ingenii cultum capiendum, et externarum regionum visendarum cupidine flagrans, in Germaniam contendit, et Marpurgi apud Chattos aliquandiu substitit, ubi Oldendorpium clariss. apud suos et exteros Iurisconsultum, diligen tissime audivit: ibidemque in familiaritatem incidit Andreae Hyperii, magnae existimationis ac famae apud Germaos Theologi. Huius consilio anno in sequente Wittebergam Saxonum adiit, potissimum ut Philippum Melanchthonem videret, audiret et coram cognosceret; virum mehercle egregium, qui scientiarum orbem universum vel solus, vel cum Paucis apud populares sous intellectione complexus est; et ob id, dum viveret, Germaniae suae Oraculum habitus. Circa annum Christi M DC L Wittebergâ profectus Francofurtum, indeque Argentinam petiit, ubi paullulum comoratus, cum Galliae lustrandae teneretur desiderio, per helvetios et Alloboges Lugdunum pervenit, hinc Montepessulum: in qua urbe certo consilio triennium totum egit, Gulielmi Rondeletii Medici celebratissimi contubernio ac mensa usus. Hoc primum in loco illum cepit Medicinae stirpiumque noscendarum amor, quo ad extreumum usque vitae diem raptus, iuris Civilis professioni nuntium remisit, seque totum sacrae artis, et pra cipue cipue simplicium medicamentorum cognitioni tradidit, insno quodam naturae ductu. Assiduus ac sedulus Rondeletii, cui unice carus et acceptus erat, auditor, ex ore docentis excepit methodum curandorum morborum particularium quam postea typis vulgavit Laur. Ioubertus. Rei herbariae sludio supra modum delectatus, saep ssime in agrum et circumvicina loca prodibat. totamque Galliam Narbonesem


page 9, image: s009

perreptabat: neque, quod multi peregrinantes hodie faciunt, perfunctorie aut veluti canis Nilum lambit, exteras regiones obibat, verum pensiculate minutissmia ertiam quaeque animadvertebat; nec solum rerum naturalium ibi nascentium indagatione contentus, quicquid praeterea ad situm, antiquitates et populorum mores spectaret, mente et oculis attentissimis observabat. Cui inter cetera fidem facit Tabula illius chorographica Galliae Narbonensis, quam theatro suo Geographico Abrahamus Ortelius inseruit. Dum apud Montepessulanos degeret, Petrum Lotichium, Poetarum Germeniae principem, cognovit, et inter reliquos amicos familiarissime coluit, Huius ad Clusium versus aliquot et Epistolae cum reliquis eius operibus leguntur. Porro in studio Botanico, cuius incredibili flagrabat amore, ita brevi profecit, ut vel tunc Rondeletio, Scyronio aliisque Academiae illius Doctoribus liqueret, quantus in illa professione aliquando futurus esset: non obscuris quippe indiciis collegebant, ad rem herbariam ornandam augendamque natum atque unicefactum; utpote cuius animi altissime infixum haerebat grave illud dictum, quod apud Galenum extare novimus, et ab Oribasio repetitum legimus, simplicium medicamentorum et facultatum, quae eis insunt, cognitionem adeo Medico necessariam esse, ut sine ea nemo rite meden queat. Euidem ita iudico, si Medici alioquin eximii animum herbarum notitiâ spoliaveris, mentemque nativâ stirpium specie nudaveris, licet caelo deiectus, licet Aesculapius ipse fuerit, licet omni Musarum choro stipatus, Physica, Anatomica atque Chirurgica callens, placere tamen posse ne Apollini quidem suo, utpote herbarum scientissimo. Fuit sane haec sapientiae pars quae stirpium historiam complectitur, non ita multis ab hilic annis in obscuro plane posita, densissimisque involuta tenebris. Nam praeterquam quod per so sat dissicilis esset, temporum longinquitas et crebrae populorum migrationes, in causa fuerunt, ut pleraeque, ne dicam omnes, plantae veteribus abiectis nova saepius induerint ac commulârint nomina, ita ut pristinae nomenclaturae nec vola nec vestigium appareatullum. Hinc etiam morosior ac scrupea prorsus reddita, quod prisci materiae medicae scriptores, stirpium. quas pro vulgo cognitis habebant, paucas inter describendum, non raro nullas tradiderint notas, quibus a posteris recognosci possent.


page 10, image: s010

Quibus et tertium accessit incommodum, quod recentiorum quidam ad primam quamque vel levissimam notam a veteribus appositam, alienas ac nonnumquam contrarias supponunt plantas, adeô ut loco salutarium remediorum, venena etiam quidam nobissurrogârint nocentissima, damnabili prorsus atque sceleratâ incitiâ. Quibus malis ne diutius conslictaretur Ars maedendi, Summi Numinis providentiâ factum, ut patrum nostrâque menoriâ multi praeclari exorti sint viri, qui hanc Philosophiae partem illu strandam sibi sumpserunt; inter quos primas obtinuit Leonicenus, Ruellius, Matthiolus, Fuchsius, Tragus, Dodonaeus, Dalechampius, Lobelius, Caspar Bauhinus, Clusius denique hic noster; de cuius in hoc studiorum genere excellentia et singulari pertia non est quod multis apud vos disseram; res ipsa loquitur, et quae omnium manibus teruntur, Viri eminentissimi Scripta id abunde testantur. Inde enim apparet duo sibi potissimum proposita habuisse, ut ab antiquis descripta aut memorata, altaque iam caligine mersa, erueret atque in lucem protraheret; nova vero aliis que indicta ipse reperire posset, repertaque optima fide bono publico omnibus communicare Utrumque felicissime peregit, et cum immortali nominis sui gloria perfecit. Verumad reliquum de Vita optimi nostri Senis sermonem regredior. Montepessulo, post gradum, ut vocant, Licentiae in Medicina adeptum, disecens per Galliam Lugdunensem, Genevamqueve, iterum Basileam pervenit, ubi exquisitissimis homoribus ab ordine Academico exceptus, secundo Rheno vectus Coloniam usque Agrippinae, inde terrestri itinere Antverpiam petiit, et ab anno quinquagesimo quinto supra millesimum quingentesimum uque ad annum sexage simum tertium in Belgio fere haesit, nisi quod Lutetiam Parisiorum semel excurrere illi visum. Vertit interea temporis in sermonem Gallicum Vitas Hannibalis et Scipionis a Donato Acciaiv olo Latine prius editas, quae inter opera Plutarchi Gallice evulgata hodie leguntur. Dodonaei praeterea Plantarum historiam in eandem liguam convertit. Anno vero sexagesimo tertio Augustam Vindelicorum petiit, proximoque repetiit. et inde in comitatu Illustrium fratrum Fuggerorum per Belgicam, ceteramque Galliam Oceano proximam, in Hispaniam prosectus est; quam universam peragravi et accuratissime perlustravit a Pyrenaeis montibus ad fretum usque Gaditanum: quo in


page 11, image: s011

itinere ad Calpen equo dilapsus os tibiae confregit. Olysipone cum esset, incidit forte sortunâ in Cialogos Gartiae ab Orta Lusitanicâ linguâ conscriptos, Aromatum apud Indos nascentium descriptionem complectentes, quos cum avide percurrisset. dignosque qui toti orbi innotescerent iudicasset, Latine vertit, et parergis amissis contraxit, additis etiam Notis. Hos primum anno septuagesimo quarto Christophori Plantini typis Antverpiae publicavit: Quibus adiunxit Nicolai Monardis, Medici Hispalensis. de simplicibus med novi orbis Librum, ex lingua itidem Hispanica in Latinam traductum. Hispaniâ discursâ in Belgium reversus est, et in eo usque ad annum septuagesimum eommoratus est, amicitiâ multorum praestantium Virorum usus, Boysotti, Brancionis, Laurinorum fratrum, Plantini, Raphelengii et aliorum. Hoc tempore ex sermone Italico in Latinum rranstulit Antidotarium edi curavit. Florentinum, quod anno LXVII. apud Plantinum edi curavit. Anno vero LXXI. in Britanniam navvigavit, indeque redux biennio exacto ab lmper. Maximiliano II. Augusto Viennam Pannoniae honestissimis conditionibus evocatus fuit, et numero familiarium aulicor um adscriptus, commissâ illi etiam Horti Caesarei curâ: In quo munere an annos circiter quatuordecim duravit, in Summa Maximiliani Augusti et Rudolphi F. existimatione ac gratia. Quo tempore Pragam una cum Imp. Maximiliano profectus est, quo ibidem vitâ defuncto, a Rudolpho Successore pristinum illi munus confirmatum fuit. Hungariam etiam, totamque Austriam peragravit. Britanniam etiam permissu Imp. iterum adiit: ubi in fami iaritatem icidit generossimi Viri Philippi Sidnaei, et Francisci Drake, a quo sociisque eius navalibus permulta didicit, quae ad Exoticorum historiam spectant. In aula Caesarea quamdiufuit, totum investigationi stirpium se dabat, eiusque rei causa saepissime in vicinos Pannomae agros montesque excurrebat. Hiberno vero tempore, et quories otium illi esset, assidue aliquid. quod ad studium hoc pertineret, commentabatur. Edidit enim anno LXXVI. typis Plantinianis, Hispanicarum stirpium a se observatarum Historiam; praeter Gartiae ab Orta Dialogos, Christophori a Costa Historiam Aromatum, et Nicolai Monardis Novi Orbis Simpl. med. Anno autem 83. Plantarum Pannonicarum observationes. Versabantur eodem tempore in aula Io. Sambucus, Iul.


page 12, image: s012

Alexandrinus, Crato, Dodonaeus, aliique non pauci Viri doctissimi; quos omnes amore sibi devinctos habuit. Patuit etiam illi aditus mutorum principum et illustrium Virorum amicitiam; inter quos potissimum colebat, maximeque familiares habebat Comitem a Serotin, et baronem a Batthyan, Hungariae Proceres, Aulicae tandem vitae pertaesus, anno LXXXVII. Francofurtum ad Moenum conces. sit; ibique per annos ferme sex privatim egit, sibique vixit: nisi quod interdum ad Principem Guilielmum Lantagravium commeare soleret: cui tantopere acceptus fuit, ut annuoillum honoraret stipendio, tantopere familiaris, ut eâdem cum illo veheretur rhedâ, intimeque consuesceret. Complures etiam alios in hoc secessu, ut erat lenissimae consuetudinis homo, comparavit sibi amicos, magni nominis regum ac principum legatos. Illîc cum esset, vertit e lingua Gallica in Latinam P. Bellonii Observationes, quas anno LXXXIX. publicavit addito eiusdem Bellonii libello de neglecta stirpium cultura. Demum anno XCIII.ab Academiae nostrae Curatoribus honorificis litteris et stipendio invitatus, huc venit. Ita enim iudicabant Viri pridentissimi, a tam clari hominis praesentia, non minimum splendoris Academiae huic accessurum: nec opinione sua frustrati sunt: quamdiu enim apud nos fuit. qua publice qua privatim utilis esse nullo unquam tempore destitit. Scripta sua omnia ad in cudem hîc revocavit, extremamquemanum addidit, et in duos tomos digsit, titulis Historiae Rariorum Plantarum et Exoticorum: additis etiam aliis avibusdam libellis, Epistolis et Observationibus. Nec solum scriptis aeterna memoriâ dignis illustre reddidit Gymnasium hoc: sed quottidianis sermonibus omnes, qui ad ipsum ventitabant, erudiebat, benigeneque omnia sua commonstrabat atque communicabat. Adeo ut cui conferre cum illo liberet, non inter plantas versari, sed in Philosophiae sinu conquiescere sibi videretur. Erant quippe in hoc viro praeter stirpium cognitionem exactissimam, complures aliae et insignes dotes Linguarum praeter Graecam et Latinam, Hispanicae, Italicae et Germanicae callentissimus fuit: et qui Italiam numquam viderat, optime tamen illius gentis loquebatur et scribebat linguâ. Historiarum et Geographiae peritissimus; memoriae tam felicis, ut quaecumque inter peregrinandum etiam minutissima quaeque observasset, ad unguem teneret et tamquam in numerato habetet. Pietatis in DEUM atque


page 13, image: s013

homines non obscura reliquit indicia: Ipse cum maior natu esset, fratri tamen minori cessit ultro feudo ac dominio Watenesii; exemplo nostris hisce hisce moribus raro. Attritis praeterea suorum ob bellum nostrum civile opibus, liberali manu subvenit ex eo quod frugali sau et caelibe vita reliquum sibi fecerat: cibi enim potusque desiderio naturali, non voluptate, modus illi finitus erat; ab eorum ingenio procul, quorum corpora insagina, animi in macie et veterno obtorpescunt. Tranquillitas porro animi ac serentias in illo incredibilis, quam longo usu sibi pepererat ex bona conscientia, rectis atque honestis actionibus, contemptu fortuitorum, placido vitae et continuo tenore, unam eandemque perpetuo premente ivam. Temporis tam diligens dispensator, ut numquam deprehensus sit, extremâ etiam illâ aetate, quin aut legeret aliquid aut commentaretur. Amicorium cultos religiosissimus; quos illi plurimos omnis ordinis conciliavit, praeter doctrinam, multa eius atque rara virtus animique mansuetudo. Ita ut vix dies praeteriret. quo non aut ipse litteras daret, aut ab aliis acciperet, etiam ex remotissimis regnis ac provinciis. Summis Principibus quanto in pretio quamque carus fuerit, vel ex solis litteris eorum ad ipsum scriptis abunde colligere est; ita ut vix credibile sit, hominem privatum exterumque in tanta maximorum Virorum dignatione vixisse. Postremis annis duos ex amicis praecipue observavit, Iosephum Scaligerum et Vincentium Pinellum; quorum excessu ita bonus indoluit Senex, ut deinceps maniseste in peius labi et a pristino vigore sensim remittere visus sit. Valetudo illi ab ineunte aetate varia, nec satis prospera. Francofurti in luxationem coxendicum incidit: quod incommodum eo solum nomine molestius serebat, quod non, ut ante, montes camposque invisere, plantasque indagare liceret. herniosus etiam postremo factus est: sensibus alioquin integris ac mente. Visu tam perspicaci atque acuto, ut in extremo illo senio citra ocularium adiumentum optime adhuc legeret, calamoque pingeret. Tandem longâ aetate et annorum decursu fessus, postquam iam explesset anum octuagesimum quartum, extremum clausit CLUSIUS diem. Vir, absit invidia dictis, paucis conferendus, vita innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito sanctissimus, et, ut verbo dicam, prisci moris et acvi. Hîc agnosco


page 14, image: s014

libens divinam tuam, beate Scaliger, ac praesagam mentum, Recordor einim, cum paullo ante obitum tuum Clusius per internuntium sese excusaret, quod valetudine impeditus invisere te aegrotantem non posset, respondisse te, viveret, valeret tantisper; brevi se visuros iterum in beatorum sede. Verus, ah nimium verus, vates: quantulo enim tempore Clusium praecessit ingens illa anima? vix altero elapso mense fidissimum suum sequitur assequiturque Scaligerum Clusius. Quam forti vero ac constanti animo satum suum excepit? quam placide spuremum illud momentum et quam avide captavit? Quidni vero captaret homo in Christi Servatoris Schola enutritus, et in spem beatae resurrectionis erectus? Meminerat probe, animoque suo procul dubio tunc volvebat dictum illud Iobi. consolationis plenissimum: Scio quod Redemptor meus vivit, et novissimo die de terra surrecturus sim; et rursus circumdabor pelle meâ, et in carne mea videbo DEUM. Reposita est haec Spes. nea in sinu meo.

Talem tantumque Virum amisimus, Auditores; cuius sane beatitudini uti nos invidere impitum plane foret, ita rursus nostrum nos lugere casum nulla vertat religio. Te quidem, ô beati Clusi, ô fortunate Senex, non est, quod lugeamus, qui sempiterna apud superos iam frueris gloria: et apud nos in Summa nominis celebrirate vixisti, vivesque etiam post fata aeternum: eos vero attitisti annos quos nostrûm aliquis vix sperare auderet. Et quid si non atrigisses? Noras mortalium conditionem, cui nasci contigerit, mori restare; intervallis nos distingui, exitu aequari: utque mori neminem contingit, qui non vixerit; ita nec vivere aliquem posse, qui non sit moriturus. At vero nostram nos dolemus iacturam, nostrum totiusque reip. litterariae irrecuperabile damnum. Luget Academia Cratevâ, Theophrasto, Dioscoride suo orbata. Luget studiosa iuventus, et Asclepiadum sobloes tanto rei Botanicae restauratore ac patre destituta, Qum neque omnis intra loci huius septa consistit dolor, claudique se patitur tam angusto spatio emanabat hinc in universam Europam, imo ad extremos Indos usque diffundet se longe leteque triste hoc nuntium, Lugebit ipsa parens rerum Natura Mysten suum Clusium, cuius ingenio atque industriâ, opes suas reclusas et tam accurate descriptas paullo ante laetabatur. Quare excessisti tu quidem a nobis, beate Senex, et ad auctorem originis


page 15, image: s015

tuae laetus reversus es, sed nobis omnibus desiderium tui reliquisti tristissimum, simulque memoriam nominis tui numquam interituram. Tua anim te monimenta, tua te Virtus, ac seriae aliorum laudes, non levis haec mea ac brevis praedicatio, prpetuo celebrabunt. DEUM Solspitatorem supplicibus votis oro, obsecro, obtestor, uti volens propitius solspitet Academiam hanc, tantisqueque circumventam luctibus expediat, et mala, quae iam pridem plurima perpessi sumus, laetioribus aliquando compenset eventibus. Ita vovel, ita auguror. Dixi.

IN OBITUM Summi Botanici, CAROLI CLUSI, Epigramma.

HOc sibi cum nullos superesse videret in orbe
CLUSIUS ignotos flores, plantamve latentem,
Quid moror in terris? dixit: quid inertia duco
Tempora, naturae et nostris inimica Camenis?
Praestat ut Elysios nova quaesiturus in hortos
Gramina contendam, ac late per amoena vireta
Secessusque vagans illic nova ballama mille,
Mille novos avido carpam mihi pollice folres.
Aeternum facies quorum spirabit odorem:
Vix ea finierat, tenues ubi vectus in auras
Elysium petiit celerris nemus alitis instar
CLUSIUS et mediis se protinus ab didit herbis.

ALIUD

NOn potuit plures hîc quaerer CLUSIUS herbas,
Ergo novas campis quaerit in Elysiis.

EPITAPHION.

OMnia Naturae qui muner a pectore CLUSIT
CLUSIUS, herbifero clauditur hoc tumulo.

IACOBUS CLUSIUS. Med. Doctor.

EPITAPHIUM Divini Senis, CAROLI CLUSII, Viri Clarissimi et rei herbariae principis.


page 16, image: s016

SCAZON.

HOSPES, sepulcrum quis quis aspicis nostrum
Hîc aeviternum crede ver in hâc urnâ
Croco rubenta, flosculisque spirare.
Ego ille saxo condor hoc, inexpletâ
Qui mente dudum sciscitabar. in campis
Quae prooreatix vis inerret, et magnum
Hoc corpus animet: quae libido portentet
Terram, serenâ nocte quum levi caelum
Humore rorat, aut Favonius latas
Florum papillas purpaur antium sufflat.
Non studia vulgi me, nec asperae curae
Tenuêre: non me mane togula sudatrix
Per inquietas divitum fores egit:
Sed, dum fere omnes diligenter hîc errant,
Ego inter herbas fusus, e domo Ditis
Siccis capillis innocentiam prisci
Ruris reduxi. Sic mihi dies grati
Fulsêre: sic plus octies decem messes
Et tres peregi: quum nec interim tussis,
Malusve languor, nec gravedo me putris
Quassavit: Ovulos us que dum meos tandem
Dies supremus, visque saevior fati
Graviore somno pressit, et semel longam
Dormire noctem iussit, heu nimis longam
Lex ista vitae est sixa: quam licet dudum
Fugisse iam viderer, haut tamen fugi.
Feramus, hospes, haec acerba. Debentur
Maiora morti corpora. Illa, quam stare
Suâ putamus mole, iam lbat terra
Nutatque Nata quae fuêre non mirum est
Perire; perit hoc, ecce, quod suit semper.

PETRUS CuNAEUS.

In tumulum CLUSII.

CUm Clusî corpus tumulo Natura locaret,
Quem maerens manibus secerat iosa suis.
Ingemuit, tollensque manus ad sidera, Terrae
Hoc peperi, caelum cetera, dixit, habe.

QUi videt hos slores tumuli de vertice nasci,
Haec cineri tellus ulaima dona decit.


page 17, image: s017

O bene, quod tumulo claudatur clusius isto!
Qui coluit flores, floribus ille iacet.

IANUS RUTGERSIUS.

SCRIPTA.

Antidotarium Florentinum, sive de exacta componendorum Medicamentorum ratione libri tres, ex Graecorum, Arabum et recentiorum Medicorum Scriptis a Medicis Florentinis collecti, et a Carolo Clusio ex Italico sermone Latini facti: Antverpiae 1567. in 8.

Aromatum et simplicium Medicamentorum apud Indos nascentium historia, a Garitia ab Horto Lusitanice scripta, a Car. Clusio latinitate donata, et Iconibus notisque illustratat: ibid. 1574. Castigatior et auctior ibid. 1 593. in 8.

Aromatum et Medicamentorum in Orientali India nascentium liber Christophori a Costa, a C. Clusio ex Hispanico sermone latinus factus, et notis illustratus: ibid. 1574. auctior et castigatior 1593. in 8.

Aliquot stirpium et Plantarum per Hispaniam observatarum historia libirs duobus expressa: ibid. 1576

Rariorum aliquot stipium et plantarum per Pannoniam, Austriam et vicinas quasdam provincias observatarum historia, IV. libris expressa: Ibid. 1583. in 8. 1601. in fol.

Observationes Medicae Petri Bellonini e lingua Gallica in latinum conversae, cum eiusdem libello, de negelecta stirpium cultura: ibid. 1589. Lugd Batav. 1605. in fol.

Aromatum et Simplicium Medicamentorum ex novo orbe delatorum historia, Hispanice a Nicolao Monarde, Medico Hispalensi, scripta, a Carolo Clusio latine reddita, notis et iconibus illustrat: Antverp. 1593. in 8.

Vitae Hannibalis et Scipionis a Donato Acciaivolo Latine editae, in ser monem Gallicum conversae: ibid. in 8.

Tabula Chorogr aphica Galliae Narbonensis.

Nicolai Clenardi Epistolarum libri duo in 8.

Exoticorum libri decem, quibus animilium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiae describuntur: Ant verpiae 1601. in fol. Lugd. Bat. 1605. 1613. in fol.


page 18, image: s018

Curae posteriores, seu nov ae descripitiones plurimarum non ante cognitarum aut descriptarum flirpium peregiri. norumque aliquot animalium. Lugd. Bat. 1611. in 4.

Galliae Belgicae Chorographica de scriptio posthuma: Ibid 1619 in 8.