07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 511, image: s511

MEMORIAE PHILOSOPHORUM, ORATORUM, POETARUM, HISTORICORUM, ETPHILOLOGORUM NOSTRI SECULI CLARISSIMORUM RENOVATAE, DECAS. NONA, CURANTE M. HENNINGO WITTEN.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Apud MARTINUM HALLERVORD, Typis IOHANNIS ANDREAE. Anno M DCC LXXIX.


page 512, image: s512

MEDRASCH. RUTH. CAP. I, III.


[Gap desc: Greek words]
BEATUS EST ILLE HOMO, QUI CUM NOMINE BONO EXIT EX HOC MUNDO.


page 513, image: s513

VIRO PL. REVERENDO, AMPLISSIMO ET EXCELLENTISSIMO, DN. IOHANNI HELDIO,

NON NOMINE MINUS QUAM REET VERITA TE HEROI, QUA MENTIS ACUMINE, QUA GENII PRAESTANTIA ET SOLERTI UBIVIS PRUDENTIA LITERATISSIMO, PHILOSOPHO ATQUE PHILOLOGO EXIMIO, HODIE AUTEM ECCLESIAE, QUAE CHRISTO INLIBERA IMPER. NORIBERGA COLLIGITUR, SYMMYSTAE VIGILANTISSIMO, EBRAEAE LINGVAE PROFESSORI PERINDUSTRIO ET OPTIME MERENTI, DOMINO, FAUTORIAC HOSPITI QUONDAM MEO REVERENTER SEMPER HABENDO, PRO HOSPITIO NON SOLUM, QUOD CUM PEREGRINIS QUOQUE ALIIS


page 514, image: s514

EX VOTO HABUI COMMUNE, SED TENERRIMO IN PRIMIS AMORE, QUO ME, IN ALTERUM USQUE ANNUM, PRAESENTEM SINCERE COMPLEXUS EST, INGENTES EI PROPE INFINITAS DEBEO GRATIAS, PUBLICO HOC IPSUM QUICQUID EST INTERNI ADFECTUS TEKMHPI*w DECLARATURUS: QUAMVIS PERSOLVENDIS SINGULIS BENEFACTIS INOPEM ME AC IMPO TENTEM AGNOSCO; DEUM TAMEN EX ANIMO VENEROR, UT FLORENTEM HELDIORUM DOMUM, PROLE CARENTEM, INGENII MONUMENTIS ET VIR TUTUM DECORE IMMORTALEM CONSERVET! ITA VOVET SPERATQUE M. H. WITTE, TANTI NOMINIS CANDIDUS ET EXTRA GERMANIAM GERMANUS CULTOR.


page 515, image: s515

SERIES PHILOSOPHORUM, ORATORUM; etc. NONAE DECADIS.

Obiit anno

1667. Abrahamus Couleius, Poeta Anglus.

1668. IOh. Ericus Ostermannus, Graec. Ling. Prof. Witteb.

1668. Sigismundus Pichlerus, Polit. et Eth. Prof. Regiom.

1669. Abdias Trevv, Mathem. et Phys. Prof. Altorphin.

1669. Io. Michael Moscheroschius, ICtus et Polyhistor.

1670. Balthasar Scheidius, Graecae et Orient. Linguarum Prof. Argentor.

1672. Io. Henr. Boeclerus, Hist. Prof. Argent.

1673. Caeso Grammius, Physiol. et Graecae Ling. Prof. Kilon.

1674. Io. Andreas Bosius, Hist. Prof. Ienensis.

1675. Io. de Bruyn, Phys. et Mathem. Prof. Traiect.