07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 572, image: s572

PROGRAMMA, In beatum Obitum VIRI Nobilissimi, Amplissimi atque Excellentissimi, DN. IOH. ANDREAE BOSII, In Illustri Salana Historiarum Professoris Publici undiquaque Celebratissimi, Propositum a RECTORE ACADEMIAE IENENSIS, ERNESTO FRIDER. SCHRo~TERN, ICto et Antecessore.


page 573, image: s573

SI locus ullus in fixa nobis necessitate humanis precibus superesset, adeoque votis nostris intercipere, quae humanitus accidunt, possemus, id nos in praesens unice optaremus, ut Nobilissimus DN. Collega noster, IOH. ANDREAS BOSIUS, qui nudius quintus meliore lui parte exhac temporali vita in aeternam migravit, adhuc apud nos eilet. Nunc cum ob ineluctabilem vim fati frustra in eiusmodi vota quamquam valde pia effunderemur, id nostrum omnino est, ut iusta funebria, quae persoluturi ei hodie sumus, vobis, Academici Cives, significemus, Qui quo liquidius maximi eum per universam Europam factum ex enarrandis intelligetis, hoc rectius expendere, opinamur, poteritis, quantam cladem, non huic nostrae Academiae duntaxat, sed toti literariae Rei publicae obitus illius attulerit. Enimvero lugemus in illo eum Virum, qui, sicuti de infinitis hominibus praeclare est meritus, sic quoque ab omni posteritate praedicabitur, quamdiu virtuti ac solidae eruditioni suus honor constabit. Sed tamquam in tabula, quae de vita Viri comperta habemus, more hucusque recepto consignabimus. Natus igitur NOSTER Anno huius saeculi vigesimosexto, die Iun decimo septimo, Lipsiae est. Patrem habuit Virum virtute et fide spectata amplissimum, PAULUM BOSIUM, Gemmarium, qui A. C. 1664. d. 6. Martii; Matrem vero praestantislimam feminam CATHARINAM, Viri dum viveret Reverendi, Amplissimi atque Excellentissimi DN. ZACHARIAE SCHILTERI, SS. Th. D. et PP. ex fratre Andrea neptem, quae A. C. 1637. d. 2, Iul. pie obdormivit. Qui clarissimi parentes quantum operae posuet int in bene educando illo filio suo, vel hinc manifestum, quodis, adolescente pueritia sua, praeter pietatem, ad quam a teneris unguiculis condocefactus erat, optime temperatos moderatosque mores studiose tenuit: quibus post etiam, ubi grandior fieri coepit, omnium animos ita sibi conciliavit, ut ipsum cum boni omnes singulari benevolentia complecterentur, tum inprimis Praeceptores, perspecto insuper eius praestantissimo ingenio et discendi ardore in omnis generis disciplinis tractandis assidue iuvarent. Inde est, quod mirari quis possit, quod A. C. 1641. adeoque vix dum expleto anno aetatis suae decimo quinto, in patria Academia. Decano tunc spectabili DN. ANDREA RIVINO, inculpata fiducia sui primam lauream


page 574, image: s574

petierit: Ornatus enim ea d. 23. Octobr. iam dicti anni publice ita est, ut neque Superiores voluptatem, quam summam ex prom titudine eius coeperant, dissimularint, et commilitones eius, qui via eadem grassabantur ad gloriam, libenter ei adhaerere inciperent. Industrium autem magis ac magis incitabat hic honor. Nam cui nullis Dominorum Professorum publicis lectionibus ante interfuerat, nume eas perquam diligenter frequentabat. Inprimis audiebat DN. MüLLERUM, laudatum RIVINUM, et CONRADUM BAVARUM, tres eruditissimos Viros, quibus multa se debere saepissime fassus est: quorum ille post Erotemata Sphaerica explicata Geometriam suam Philosophiae Vogelianae suffixam, iste Epigrammata quaedam vetera, hic vero Homerum publice praelegebant. Atque ut nominis mensuram impleret, et assereret sibi reliquis Baccalaureis publice opponendi facultatem, feliciter que assertam usurparet crebro, nonnullas de Sono theses confestim conscripsit, easque publice, ut Lipsiae mos est, praesidendo defendit Com morabatur autem ibidem per idem tempus M. IOH. KLINGERUS, Vir a varia eruditione informandique dexteritate nominatissimus; Huius fidei concrediderat novellum istum Studiosum oblato minervali Pater, bene instruendi illius impense providus. Is igitur cumprobe nosset, praecoces disputationes ad solidam eruditionem parum aut nihil, utramque autem linguam mature imbibitam conducere plurimum, veritus, ne, si humanioribus studiis animus eius non sanaretur, contradicendi pruritus iste in dokhs1is1efi/an, quovis perniciali morbo peiorem erum peret, addictam suam operam spei optimae adolescenti sic praestabat, ut ad optimos ei tam graecos quam latinos Auctores, illis horis, quibus publice auscultabat nullos, domi nec perfunctorie legendos quottidie praeiret. Neque enim cum illo, difficiliores ei textus exposuisse, et quod summum in boc negotio vulgo esse putatur, nec momenti nihil ad docendum habet, subiuncta paraphrasi dilucidasse contentus, aut quae scita Videbantur minio notasse, a Scriptore ad Scriptorem properabat, sed quod a paucissimis exspectes, sic eum ducebat, ut certis Auctoribus, iisque praecipuis, familiariter cognitis, e reliquis, de quibus rebus inter quos conveniret aut discreparet, parallh/lws2 monstraret. Addebat et alia multa, quae ad stylum dignoscendum, quae ad cuiusque Scriptoris aetatem


page 575, image: s575

investigandam, quae denique ad habendam memoratis fidem pertinere poterant. Unde factum est, ut umius anni spatio plus Noster profecerit, quam quantum alius triennio vix potest. Cuius rei praeclara testimonia saepe ad multos perhibuisse celeberrimum RIVINUM, qui experiundi eius gratia interim aliquoties illum ad se accersiverat, auditione accepimus. Verum elapso illo anno, in cuius finem initium anni 1643. inciderat, eximius ille studiorum moderator, res suas sibi imposterum unice curandas causatus, aegre quidem, at grate ab utroque Patre et filio, dimissus est. Quocirca Pater in novam sollicitudinem se coniectum videns, neque tamen diffidens; silium etiam extra penates patrios se bene gesturum, non diu deliberabat, quid optimum factu, sed cedebat eius precibus multorum eruditorum suasu stipatis, eique permittebat, quamprimum vellet, Wittebergam abiret. Maturabat autem Noster, quoad potuit, res suas, istoque venit adhuc Rectore CONRADO VICTORE SCHNEIDERO, Phil. et Med. D. et P. P. qui anno 1642. labente Academicos fasces capessiverat. Inscripto nihil sanctius novimus, nihil antiquius fuisse, quam ut cum doctis versaretur. Ac primum quidem a Clarissimo Viro, DN. M. BALTHASARE CELLARIO obtimuit, ut sesibi socium musei adscisceret; deinde vero, cum idem CELLARIUS, Witteberga migraret, viri pariter Clarissimi DN. M. IO. CHRISTOPHORI SELDII, tunc Adiuncti Wittebergensis Facultatis Philosophicae longe dignissimi contubernium inivit. De cetero ibi sic vixit, ut neque ignaviae, neque petulantiae, nedum gravioris alicuius commissi, unquam incusari a quoquam potuerit. Tempus enim illud, quod tot alii male comessationibus consumebant, studiis tribuebat, retinensque suaeindolis, qua optima erat, in sucum et sanguinem interim convertebat privatim, quae ex publicis praelectionibus celeberrimorum Virorum, AUGUSTI BUCHNERI, et IOH. SPERLINGII, quin etiam NICOLAI POMPEII sibi annotaverat. Etenim, cum ex Klingeriana institutione ad studium Eloquentiae incensus esset, et ab illo quidem dicendi praecepta, ab isto vero rerum naturalium notitiam, adeoque affatim dicendorum quottidie hauriret, gnarus a Mathesi, cui iam in Patria vacarat, haut leviter perfici Oratoriam posse, neque huius doctrinam negligebat percipere, quae Geometrica tum erat. Horsum omnino Disputationes pertinent,


page 576, image: s576

quibus ibidem nunc iam par isti conatui non sine magno emolumento qua publice, qua privatim haud raro interfuit, et illae inprimis, in quibus ipse aut respondendo aut opponendo personam suam egregie gessit: Quarum prolixum catalogum e praebitis nobis schedis cum allatis contexeremus, nisi potiora haberemus referre. Anno 1645. circiter autumnum domum reversus non invito Patre summos in Philosophia honores petere proposuit. Id vero faciendi cum copia nondum esset, interim e supra memoratis Viris, DN. MüLLERUM et DN RIVINUM audiebat, (tertius enim, CONRADUS BAVARUS, e vivis excesserat) illum Matheseos universa capita, hunc Horatii librum de arte Poetica tum doctissime explicantem. Data ad tempus consuetum licentia inclutae Facultati Philosophicae nodeste significavit, quo desiderio teneretur. Cumque animadvertisset eam gratificaturam sibi fore, primum sub praesidio RIVINI sui Disputationem de aestu marino, eiusque nominibus tam antiquis quam recentioribus, exquisite conscriptam, e publica cathedra non minus prompte quam docte defendit: tum et privatim, sed ad id requisitus, Amplissimis DNN. Professoribus laudatae Facultatis degustandum praebuit. Adextremum post satis patefactam eruditionem d. 29. Ianuar. ann. 1646. una cum reliquis Competitoribus bonarum artium Magister publice renuntiatus, et ita quidem est, ut doctissimus quisque luculentissimo elogio eum condecorarit. His honoribus auctum splendida privilegia cum titulo concessa, nec ubivis obvia in patriae gremio continere poterant; sed nequibat Noster altiora cogitans in domesticis rebus divacquiescere. Quare, quod facere praestantiores mercatores solent, qui tabernas suas multiplici rerum varietate exornaturi domi et prope alicubi nascentia non despiciunt quidem, sed tamen iis haut sane contenti in remotas etiam terras subinde abeunt, ut peregrinis eas mercibus magis locupletent, id ipsum fere sibi quoque faciendum putavit esse, posteaquam animum suum quam pulcherrime quamque copiosissime posset exornaturus, non in patria tantum, sed et in vicina Academia studiose conquisiverat, quibus instrueretur. Igitur sequente anno 1647. sub initium men sis Iulii Argentinam se contulit, ut et istine augeret suam variam doctrinam, quaiam tum plurimos suorum aequalium


page 577, image: s577

antecellebat. In qua celeberrima urbe cum commodum summam Academicarum rerum de Ecclesia Christi bene meritus Theologus IOH. CONRADUS DANNHAUER US administraret, se ei simul in obsequium stitit, simul optime commendatum in favorem tradidit. Et sunt quibus coram saepe dixit, maximam sibi eruditionis accessionem tempore illo factam. Unde summam fidelitatem intelligere in proclivi est, qua ipsi praeivisse laudarum DANNHAUERUM, SCHMIDIUM, DORSCHEUM et BOECLERUM oportet. Illos enim, prorsus celeberrimos Viros, in Theologiae et Ecclesiasticarum Antiquitatum studio, hunc. incomparabilem et Historicum et Politicum, in profana historia et civili prudentia pariter atque in omni politiori literatura per integrum quadriennium secutus est. Credimus diutius illum ibi haesurum ob commodam occasionem in Italica, Gallica, Hispanica et Anglica lingua, quarum singularum fundamenta ibidem iecerat, multum proficiendi, indeque in ipsas Terras, quarum suntillae linguae, prius excursurum quam domum repeteret, nisi citius opinione revocasset Pater. Cui obsecundaturus, ne per easdem ditiones, quas in aditu brevissima via proficiscens attigerat, in reditu transiret iterum, tale itar instituit, ut sccundo Rheno Agrippinensem Coloniam usque devectus. Trevirorum Augustam remearet, inde per Moguntiam, Francofurtum et Herbipolim Norimbergam veniret, hinc denique recta in patriam reverteretur. In quo proposito adiutus ad modum commendatitiis est. Vocaverant ipsum ob inexhaustam aviditatem legendi ad amicos suos DORSCHEUS et BOECLERUS heluonem librorum, laudaverant eius singularem modestiam, et de reliquo verbis benevolentiae plempssimis sic eum extulerant, ut passim comiterexciperetur. Patebant pervisuro insigniores Bibliothecae, monumentorum perito ad plurima inspicienda via aperiebatur, inque coemendis numismatibus curioso antiquissima non monstrabantur rantum, sed et saepissime venum dabantur. Frequens praeterea in eodem itinere Bibliopolia intravit sedulo pervestigans, quid librorum adesset, talesque propositos, quos aut dudum im pressos diu desiderabat, aut recens editos fimul atque adspexerat spe devorabat, pacto pretio est mercatus. Sic in reducem factum omnibusque Rhenanis ac Mosellanis vinis pretiosiora profundo spiritu repetentem universa Lipsia ora et


page 578, image: s578

oculos convertit: multis tot exoticas linguas tantamque rarissimorum numismatum et librorum copiam, aliis rerum divinarum et humanarum excellentem scientiam, plerisque incredibilem fructum demirantibus ex non longissima peregrinatione perceptum. Noster autem cum facile intelligeret se domum a Patre ideo revocatum, ne diuturnior absentia in futuris honoribus adipiscendis sibi fraudi esset, neque ipse dubi tasset sui ingenii divitias palam ostendere. privatim Scholas, publice disputationes, et eas utrasque celeberrimas habuit: e quibus duas doctissimas Diatribas, quas ambas de Maculis Solaribus composuit, propterea non omittimus hoc loco laudare, quia illis Assessuram, quam Lipsiae vocant, in incluta Facultate Philosophica rite anno 1655. obtinuit, adeoque integro post biennio, quam in celeberrimo COLLEGIO GELLIANO, quod ibidem est, commodum locum ad amplissimam sibi gloriam acquirendam nactus esset. Neque enim ignoremus fuisse tum in illo HORNIGIOS, SCHILTEROS, SCHERTZEROS, RAPPOLTOS, FRANCKENSTEINIOS, STEGEROS aliosque doctrina et ingenio facile primos, ad iuris divini et humani scientiam bonas literas certatim accommodantes: quorum paucissimi post depositas mortalitatis exuvias solo nomine inter nos vivunt; reliqui adhuc divino beneficio, prout ex fide reque publica videtur, muneribus suis splendidissimis perfunguntur; qui cum a Nostro quippe novello Socio suo quotiescumque convenissent, praeclare cogitata in Optimos utriusque linguae Scriptores audirent, suamque voluptatem, quam summam inde non poterant non percipere, apud alios subinde testificarentur, eveniebat forte, ut fama eius rei ad illustres literariae Rei publicae Duumviros BARTHIUM et REINESIUM perferretur. Id sentiens Noster, simul et confidens, si ad tantos Heroas in unaquaque non praepostera discendi cupidine delectari solitos tamquam ad oracula deliberatum veniret, se non pessime acceptum iri, in Societate quidem ista, qua via coeperat, perrexit porro, coeterum ut his penitus innotesceret, hoc consilio effecit. Scribebat ad utrumque de difficilioribus rebus, cum exponens modeste, quid sibi videretur, tum maxime rogans, ne deessent avido, quid errasset, sciendi. Ita BARTHIUS qui plurimam suam vitam tum ibidem degebat, nec indigne ferebat, se a talibus compellari, sive quod tempus respondendi non


page 579, image: s579

haberet, sive quod ipse laudata sibi studia tentare gestiret, liberali admissione honestabat eum, de sua voluntate prolixe promittens; REINESIUS vero, qui tum Altenburgi habitabat, neque nisi eminus respondere ad acceptas poterat, citissimis literis tamquam intervallum locorum et temporis compen saturus, non ingrata petenti sie gratificabatur, ut ipsum ad similes crebro mittendas amicissime instigaret. Idem consilium et eo valebat, ut in plurimorum aliorum notitiam, inprimis multorum exterorum veniret, cum quibus aut illi aut huic comercium literarum erat. Sed quasi e diverticulo in viam redeamus. Positis per Assessuram ad maiores dignitates auspicatissimis initiis, sedem suam plerisque videbatur Noster in patria fixurus, neque ipsum opinamur cogitasse aliter; at divino Numini, quod res mortalium sapientissime moderatur, benigne placuit, ut anno 656. d. 11. Ianuarii, cum magna omnibus spes esset bonas literas sub ipso efflorescere hic posse, Clementissimis huius Academiae Nutritoribus postulantibus, ad Historiarum Professionem huc a nobis evocaretur. Quod munus amplexo inauguratoque affirmate testamur ita bene successisse omnia, ut nihil tam magnificum praedicare de ipso possimus, quod eius summae virtutes non superarint. Siquidem Studiosis suam operam debitam in tradenda omnis generis et inprimis Ecclesiastica Historia sic incipiebat navare, ut gliscens eius fama indies novis laudibus longe lateque amplificaretur; Collegis vero suisin confirmanda amicitia admirabilis modestiae fideique dabat plurima specimina. Neque alius remporibus insecutis fuit, etiamsi invaletudinem interdum tulerit. Infirmior enim factus studebat domi prodesse, Collegis amore, Sudiosis consilio, utrisque libris. si quis opem eius publice impossibilem privatim exposcebat. Inter haec se literis crebrioribus in vicinorum et exterorum consuetudinem adeo immersit, ut hodie proxime Germaniam, neque Italia eum, neque Gallia, neque Anglia, neque Batavia, neque Dania, neque Suecia, neque Moscovia ignoret, Reliquam diligentiam cum ad propria scripta, tum ad aliroum edenda, maxime vero ad Auctores quosdam veteres illustrandos utiliter contulit. Sic novimus eum Georgii Syncelli, Nicephori Constantinopolitani, et Theophanis Chronographias, Genesii Historiam rerum ab initio Leonis Armenii usque ad excessum Basilii Macedonis gestarum,


page 580, image: s580

iussu Constantini Porphyrogeniti ante annos quasi 700. conscriptam, quam anno 1652. e MS. membranaceo Lipsiensis Bibliothecae Collegii Paulini sua manu descripserat, et Anonymi Chronicon ab edito Urspergensis non multum differens similiter e MS. membranaceo, at nostrae Bibliothecae et adhuc describendum suis animadversionibus augere adornareque instituisse. In IOSEPHI autem opera antiquitatum Iudaicarum Scriptoris ad fidem vett. MSS. Codd. emendanda et notis illustranda hoc magis incubuit, quo maiore aliorum clementia, gratia et beneficio in isto negotio derentus est. Neque enim alienum fuerit hoc loco meninisse Sacratissimi nostri Augustissimique Caesaris, LEOPOLDI, quem ut bono Germaniae natum boni omnes fatentur, sic numquam desinent pro incolumitate et feli citate eius Deo supplicare; Qui cum Serenissimum Principem ac Dominum, Dn. AUGUSTUM, Ducem Brunsuicensium ac Luneburgensium, Principem dum viveet in omnes eruditos longe propensissimum, ex celeberrimo Vito, PETRO LAMBECIO, Consiliario, Historiographo ac Bibliothecario suo, clementissime intellexisset antiquos Flavii Iosephi codices manu exaratos tam latinos quam graecos in augustissima Vindobonensi Bibliotheca asservatos hacenus ad conatus Nostri optatissimos, quos multi saepe ei commendassent, promovendos magnopere expetere, illustri eius desiderio perbenigne sic indusit, ut quotquot adessent, ei quamprimum miterentur. Celsissimus vero Princeps ac Dominus, Dn. AUGUSTUS, gloriosae recordationis, simul atque concupitos istos codices omnes. cosque quatuor graecos et reslatinos, plerosque membranaceos ipse acceperat, datis illustribus ad Nostrum literis ilico praecepit, ut hunc sine more transveherentur. Ita obruto tot Codicibus mox alius MS. ex Bibliotheca Schleusingensi, isque graecus et chartaceus una cum literis amantissime scriptis transmissus est a Perilustri ac generoso Dn. VITO LUDOVICO SECKENDOR FIO, qui aeque singulari doctrina et prudentia plerosque sui ordinis praestat. atque summa dignitate in Aula Saxonico Cizensi eminet. Allati et alii multi MSS. Codd. tam graeci quam latini ex Augustana, modo dicta Lipsiensi Paulina, et Norimbergensi instructissimis Bibliothecis, et nuperrime alius MS. membranceus aestimabilis vetustatis, sed latinus, ex illustri Portensi Schola,


page 581, image: s581

nittente Generoso Dn. IO. SIGISM UNDO ab OSTERHAUSEN, maxime Reverendi Capituli Numburgnsis praeposito, et Dicasterii Provincialis Ienensis Praeside, Scholaeque dictae inspectore gravissimo. Ut illustrem BOINEBURGIUM, et Clarissimos Viros, EMERICUM BIGOTIUM; NICOL. HEINSIUM; IO. FREDER. GRONOVIUM, IO. GEORG. GRAEVIUM aliosque taceamus, qui causa illius laboris omnes, quae pro sua quisque parte potuit, promptissime fecerunt. Quamquam et hoc ei pergendi alacritatem addidisse arbitramur, quod exteri, posteaquam fama de utilissimo instituto isto huc et illuc passim emanaverat, et inprimis Angli cum Germanis de imprimendi honore fere certarint: cuius rei novissimum documentum dedit haudita pridem nomine Oxoniensium Professorum quorundam, qui curam typographicae iuxta atque literariae rei sustinent, dignamque Theatro Sheldoniano (sic vocant Typorgarpheum. quo Canturaiensis Archipiscopus, Sheldonus, Academiam Oxoniensem nupter augeri iussit) novam Fl. Iosephieditionem moliuntur, illustrissimus LEOLINUS IENKINS, regius Britannorum ad hos Colonienses de pace conventus orator, quando binis iisque humanissimis literis, alteris suis, alteris proxenetae Magnifici EZECHIELIS SPANHEMII, Serenissimis ac Poetentissimis Electoribus Brandeburico et Palatino a Consiliis Status, inque tractu Rhenano Residentis eminentissimi, Nostro significavit esse in Anglia adornando isti Operi ab aliquot retro annis undique auxilia multa et varia conquisita. Inprimis Samuelis Petiti notas certo pretio redemptas. Nunc et illius doctissimas emendationes, quae diu exspectentur, vehementissime desiderari. Itaque valde rogari eum, quamprimum rescivat, quousque iuvare istud molimentum velit. Quic quid beneficii collaturus esset, id omne honorisica Eius Nominis mentione agnitum iri. De cetero mercedem honestissimam fore, et quan tam ipse statuturus esset. Neque tamen quic quam istarum lucubrationum omniu praeter iam editas iustam maturitatem, adversa valetudine studiis toties obnitente, est assectum; sed certe habebit omnium saeculorum posteritas vel in solis animadversionibus ad CORN. NEPOTEM, sicut in iterat editione, quae propediem prostabit, resormatae sunt varia que rerum optimarum scientia auctae, quod suspiciat. Intra idem tempus Decanatum quinquies, Rectoratum semel, utrumque maxima


page 582, image: s582

cum laude gesseit: e quibus ei Decantus ultimus ad mortem fatalis Rectoratus unicus, qui in annum Chr. 1661. incidit, ob Pennalismum tum proscribendum et profligandum summe laboriosus et molestus fuit. Denique commemoramus et DISQUIRENTIUM SOCIETATEM, quae heic auspiciis eius fere ante biennium laudbiliter coaluit; quam tametsi non ignoramus suum in illo Patronum sibi ereptum acerbe dolete; at magnum tamen solatium confidimus inposterum reportaturam ex incredibili favore, quo eam complectitur Magniscius, Nobilissimus atque Consultissmus DN. IO. SCHILTER US. hodie Serenissimo Saxoniae Duci BERNHARDO a Consiliis Aulicis et sacirs, Vir aeque literarum elgantiorum omnium ac iuris universi longe scien tiffimus. Atque haec quidem omnia ad merita spectant, quibus Noster nobilitavit hanc nostram Salanam; qui vero cupiunt et de rebus eius domesticis cognoscere caelibuem per primos octo annos, quam huc adveretat, mansisse sciunto. Post in matrimoio secum iunxit Clarissimam Feminam, agili diligentia et prudentia rara, omnibus que reliquis virtutibus muliebribus iam dudum, quicquid ubique est lectisssimarum, aut aequantem aut supergressam, ANNAM BARBARAM CUMMERIAM, Nobilissimi atque consultissimi Dn. ERASMI UNGEBA UERI, ICti et Antecessoris bene de nobis meritissimi prvignam, ut et plurimum Rev. Ampliss. atque Excellentiss. DN. M. IOH. HOFMANNI, SS. Theol. Candid. dignissimi, primum Archi Diaconi Sondershusani, deinde in Aula Quedlinburgensi Ecclesiastae Vigilantiff et Consistorii, quod ibidem est, Assess. graviss. viduam. Celebrtae sunt nuptiae anno 1664 d. 31. OIctob. et ita quidem, ut quisque congratulantium, quasi coniugium praeviderit futurum optimum, sic illud non tam voto expetiverit, quam laetissimo vultu annun ciaverit posthac fruituris Faustissimo omine, posteaquam hodie inter omnes constat, in amore mutuo neutrum alteri cessiisse unquam, nisi quod Nostrum, quando morbo suit impeditus, assiduis officiis uxor optima vicerit. Sobolem nullam procreaverunt: quae si aliqua esset, maternarum lacrimarum et ipsa lacrimabunda ob defunctum efferendum causas augeret. De cuius obitu ut postermo dic amus, notum vulgo est, quod arthritis vaga scorbutica iam a longo tempore vires eius adeo fregerit, ut, quemadmodum spes nulla integrae


page 583, image: s583

valetudinis recipiendae apparuit in ipso, sic singulis annis minimum semel decuburerit. Et quamvis veriti haud raro fuerimus, ne ultima hora aegroto instaret, Dei tamen beneficio factum hactenus est, ut semper aliquousque convaluerit. At sub initium huius anni, cum solito magis suas vires languescere sentiret secum, aliquoties ipsum dicentem audivimus ipsi, beatum ROLFINCIUM se brevi secuturum, id haut vane praedicente CAROLO PATINO, nobilissimo Medico, qui in quarta sua Relatione Historica ad Serenissimum Brunsuis ensium ac Luneburensium Ducem Dn. ANTONIUM ULRICUM, sic fere scribat: invissse se Ienae in transitu duos Professores, ROLFINCIUM et BOSIUM; netrum posthac diu victurum: Illum enim senctute premi, hunc multo iuniorem, nih8lo firmiorem esse. Semper tamen ereximus in has cogitationes delapsum meliorea exspectaturi. Neque facile putassemus quippe toties recreatum tam subiot exspiraturum; sed cum arthritica materia, quae alias fere semper in nodos covierat, in sinistro thoracis latere sedem fixisset, et proxime elaso die 28. April. in pleuritidem spuriam erumperet, coepit certissimum praedictorum eventum pertimescere curationis causa requistus honoratissmus Dn. Collega noster, Vir Nobiliss. Excellentiss atque Experientiss. Dn. GEORG. WOLFG. WEDELIUS, Med. D. P. P. et Medicus Ducalis Saxonicus longe clebertimus, qui licet remedia pellendo morbo, corroborandoque corpori summe debilitato idonea mature adhibuerit, tamen animadevertit, cum interea calidum innatum sensim consumeretur, spem antea exiguam nunc prorsus praecidi. Quare die sequente 29. Apr. mane Noster animam suam sacris mysteriis expiatam Deo commendavit. Neque ita multo post inter circumstantium opreces atque gemitus placide in Salvatore suo obdormivit. Hic religosissimi ac celeberrimi nostri Professoris BOSII, in varia literatura in id evecti, super quod pauci adscenderunt, duodequinquagesimum annoum complentis, vitae fuit exitus; in tantum in illo viro a se discordante natura, ut cui ingenium par summis ausis benigne dederat, deeslent corporis vires ad perficienda. Vestrum nunc est, Academici Cives, ut funs tanti Viri hodie hora I. deducendum, audita contione ad dormitorium eius frequentes prosequamini, Deumque veneremini, quo tristes huiusmodi caus non tantum ab Ordine


page 584, image: s584

nostro, sed a toto Academico corpore imposteurm averruncet. P. P. d. 3. Maii Anno salutis Christianae M DC LXXIV.

IN EXCESSUM IOH. ANDR. BOSII, Viri de Re literaria egregie meriti.

BOSIUS, heu! vixit: sed vivit in ore Virorum
Doctorum fama BOSUS atque viget.
BOSIUS ingnio totum comprenderat orbem.
Prenditur angusto BOSIUS in loculo.
BOSIUS in vita fuerat Polyhistor acutus
Multis nunc proebet BOSIUS historiam.
BOSIUS excessit vita: quoe fata manerent
Mortales cunctos BOSIUS ipse docet.

ERN. FRID. SCHROTERUS, IC. et Antecessor h. t. RCETOR.

KENOTA*fION.

BOSIUS haud pridem docto carissimus Oribi,
Afflicti beic posuit corporis exuvias.
Perdidit hoc obitu proeclarum IENA Magistrum:
Nec reddent facile tempora multa parem.

HERM. CONRINGIUS, S. R. M. Daniae et Norweg. et Seeniss. Duc. Brunsvic. Luneburg. a Consiliis. atque in Academia Iulia P. P.

SCRIPTA.

Ortus, educatio et studia Iulii Agricolae, Scriptore Cornelio Tacito, cum notis et glossario. Ienoe 1656. in 4.

De Significatu Cometarum Dissertationes et iudicia doctorum hominum, collecta, emendata, et cometomanticae nostri temporis opposita. ibidem 1665. in 4.


page 585, image: s585

Exercitatio Philogica ad II. Epist, ad Timoth. II, 22. In qua ostenditur, newterika\s2 e)piqumi/as2 perperam exponi novas vel novarum rerum cupiditates, etc. ibid. 1660 1673 in 4.

Scheiama de Comparanda notita Scriptorum Ecclesiasticorum. ibid. 1673. in 4.

Cornelius Nepos, de Vitis excellentium Imperatorum, cum Annotationibus ibid. 1673. 1676. in 8.

Introductio generalis in notitam Rerum publicarum oribs universi. Accedunt eiusdem Dissertationes de Statu Europae, quibus omnium eius Imperiorum iuxta et Imperantium numerus religionis, item literarum. bellique ac pacis ratio, qualis nuper erat, designatur. ibid. 1676. in 4.

Dissertationes Isagogicae de comparada prudentia, iuxta et Eloquentia Civilia, deque libris et Scriptoribus ad eam rem maxime aptis. ibid. 1676. in 4.

Dissputationes etiam aliquas ingulari industria elaboratas reliquit e. g. De Coronarum gestatione: De maris reciproca aestruatione et de Nautea: De aestu marino, eiusque nominibus tam antiquis, quam recentioribus: De Imperio Tucioc: De Ara ignoti Dei. De Sono: De Iuvenilibus Concupiscentiis: De Clincis Ecclesiae Veterum: In Periocha m Flavii Iosephi, de IEsu Christo: De Ostracimo: De Pontificatu Maximo Romae Uteris: De Pontificatu Max. Impertorum Romanorum: De Inventa Cruce Domincia narrationes veterum: De Veterum Adoratione: Characteres beatae Reip. e proemio vitae Agricolae a Corn. Tacito scriptae, etc.


page 586, image: s586