07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 566, image: s566

PROGRAMMA, Quô VICE-PRORECTOR ET SENATUS ACADEMIAE KILONIENSIS Ad Exsequias MAGNIFICI ACADEMIAE PRORECTORIS, Nobilissimi, Amplissimi, atque Experientissimi, VIRI, DN. CAESONIS GRAMMII, Phil. et Med. D. Physiologiae et Graec. Ling. Professoris Clarissimi, Cives Academicos invitat.

SExtus iam ipse mensis exit, Cives Optimi, nec ex animis vestris effluxit eius diei celebritas, quo in ipso sanctissimi Numinis domicilio, in ornatissimo splendidissimis aulaeis suggestu, Nobilissimo, Amplissimoque Viro, CAESONI GRAMMIO, oblatum Ordinis literarii principatum gratulati sumus, votaque pro salute eius nuncupavimus. Circumsonare etiamnum aures nostras nobis videntur, illi tubarum clangores, festae plaudentium voces: quas inter, purpureae epomide, sceptrisque, quae purpurati praetulere ministri, spectabilem domum deduximus. Nunc vero, quam rerum sit immutata facies, tristisimum vicissitudinis humanae, quod ob oculos vobis versatur, spectaculum commonere vos potest. Quis enim fore unquam credidit, ut quem laetabundi olim inter campani aeris strepitus ad aedem sacram deduximus, illi, cum deducendus nunc denuo esset, ut eo, quem acceperat, Magistratu se abdicaret, funus duceremus. Purpurati rum praeibant Pro- Rectorem suum Ministri; nunc illi feretrum pullati praecedunt: Gestabant erecta Academiae Sceptra, amplissimi honoris insignia; nunc inversa tenent, atque ad terram inclinata: Publicae tum laetitiae; nunc luctui nostro aeerasonant. Tum vocum ac modulorum suavissimis concentibus festum laetumque erat templum; nunc illud planctu lamentisque triste est et horridum.


page 567, image: s567

Ibat tum Ipse, atque hoc ipso adire die templum debebat, inter assectatores Collegas puniceo ornatus amiculo: nunc ille, feretro hoc recumbens, veste feriali amictus, non in suggestum, sed in tumulum, vestris, Cives Academici, humeris effertur; a nobi, non iam ut olim, exporrectis in laetitiam frontibus, composito ad hilaritatem habitu, sed eiectis maestiter in terram vultibus, sed facto ad squalorem luctumque vestitu deducitur. Quis praecipere cogitationibus auspicatissimi Magistratus tristissimos hos eventus potuit? Quis ex isto, quod humeris eius circum ponebatur, ostro, velut ex ipsa suscepti regiminis aurora, has infandi doloris umbras, hanc acerbissimi funeris noctem divinare tum potuit? Nobis vero, quibus insperatum hoc obiectum funus est, ut e carissimi capitis interitu, maximus oboritur dolor; ita dissimulare illum vestro in conspectu non possumus, et ut olim effusionee animi laetitiam, ita nunc eiusdem contractione aegritudinem nostram testificamur. Nullius enim e nostris obitum dolentius comploravimus, quam eius, cui iusta hodie facimus, eiusque magnas habemus causas et iustissimas. Etenim quam alii simplicem ac privatam dolendi causam habent, dum liberi parentem, uxor maritum, socer generum, affines affinem sibi ademptum delamentantur; nos publicam habemus, dum vestrum vos doctorem, nos Collegam nostrum coniun ctissimum, atque huius amplissimi Senatus Principem nobis ereptum lugemus. Cuius in luctus societatem ipse etiam Dominus noster Serenissimus, qua fertur in nos clementia, venire dedignatus non est. Quia enim Noster hoc in regno personam eius vivus circum ferebat, nunc in ipso suo funere eius per Legatum Excellentissimum praesentia cohonestatur. Nec postremae hoc in luctu partes dandae sunt amplissimo Philosophorum Ordini, tum quia propiori illi consortio iuncti fuerunt; tum quia alterum hunc primo Academiae octennio Collegam leto datum vident. Primi enim illi inter nos e statione sua emigrarunt, et humanitatem professi, nihil a se humani alienum suo exemplo demonstrarunt. Cumque sub ipsa Academiae auspicia in Beati VVatsonii, quae tum parabantur, exsequiis parentaret o( *makari/ths2 noster GRAMMIUS, ab ipsis fatis ad hostiam quasi succidaneam visus est designari. Vos quoque, Cives Optimi, in Doctoris vestri iactura, intimis angi sensibus non dubitamus; cuius in ipso aetatis flore erepti, praeclara


page 568, image: s568

praecepta in ipsa iucunditate fructuum nunc submare scunt, dum memoriam refricant suavissimae conver sationis. Quem fide summa atque diligentia Naturae vobis adyta recludenftem, rerumque causas vobis in culcantem audivistis is nunc hoc extremo velut complemento disciplinae suae fundum omnem emensus est: dum in eius investigatione spiritum ponens Naturae debitum persolvit: quae in puero iuvenem, in iuvene virum, in viro senem absolvisse, arque ultra fines suos nunc ablegasse videtur. Qui ergo scientia vos augere vivus, nunc exemplo suo potest mortuus, unde vitae etiam rationes vos subductas habere nostra admonitione potestis. Illi quidem exiguum Vitae curriculum Natura circum scripserat: quod, licet omne quis aevum pervixerit, ob artis amplitudinem, brevissimum Hippocrati videbatur: ea tamen doctrinae suae, paucorum annorum decursu, complevit spatia, ut in media aetate grandaevae etiam artis gloriam praeciperet, Editus in hanc lucem est anno a CHRISTO nato supra millesimum et sexcentesimum quadragesimo, die Margaretae sacro, in munitissimo Holsatiae oppido Tonninga, honestissimis parentibus, CHRISTI???NO GRAMMIO, Cive eius loci et Mercarore, ac CATHARINA, Viri Reverendi Presbyteri Milstediensis CAESONIS HAGGII, filia, quam ille e coniugio cum Admodum Reverendi, Nobilissimi atque Amplissimi Viri CAESONIS AB EMINGA Canonici, atque in Gymnasio Schlesvicensi Theologiae Professoris tum meritissimi nepte susceperat. Ab his Viris et doctissimis, et Reverend dignitate conspicuis CAESONIS illi praen omnen im positum est: GRAMMII nomen a praedio quodam Iutiae GRAM, per Maiores eius, qui illic habitarunt, et quorum accurata adeo haberi notitia nequit, in Nostrum hunc pie defunctum traductum est. Primas in tenero animo bonarum artium lineas duxit, Scholae Husumen sis tum temporis Con Rector, nunc Schlesvicensis Rector M. ABEL FINCKIUS, cuius ille fidem diligentiamque, non immemor praestiti beneficii discipulus, vivus semper praedicavit. Ex eius manu quasi et sinu Scholae Lüneburgensis ad D. Iohannis Con Rectori traditus profligavit indies, ac bene in literis, linguis, artibus inchoata percoluit. Quibus optimae indolis speciminibus facile effecit, ut suspicerent illum Condiscipuli, amarent Praeceptores. Eisdem tum literis initiabantur Generosissimi


page 569, image: s569

Domini ALBERTI BALTHAS. BERNHARDIDAE, Hereditarii in Wansbeck duo filii, cum GEORGIO SEGERO, Medicinae nunc Doctore ac Physico Thorunensi, studiorum moderatore eo missi, quorum in familiaritatem a condiscipulatu ut intraret, morum facilitate acindolis suae elegantia non difficulter effecit. Eaque arcta adeo inter illos contracta fuit, ut nec discessu suo distrahi illam passi fuerint. Quare quem hactenus a ludo literario sodalem in ipsa studioium incude positi habuerant, eum quoque in Altorfinam Academiam comitem sponte sua sibi adsciverunt. Eo itaque se traiecerunt, postquam eas, quae interiacent urbes, natura, situ, aedificiorum pulchritudine inprimis nobiles accurate perlustraverant. Hic NICOLAI RITTER SHUSII, Celeberrimi ICti et Philosogi CONR ADI Filii, Iuris Professoris ac Philologi clarisimi, domicilio ac convictu usi fuerunt, cuius nomini primam suam disputationem consecrare Noster voluit. Publica ille praestantissimorum Medicorum HOFMANNI et NICOLAI; privata SE GERI doctrina imbutus, non leviter timideque pulcherrima haec studia ligutire, verum sic celeriter avideque, quasi diuturnam explere sitim cupiens, arripere visus est. Per ipsum hic biennium commorati, perspectis prius, quae erantin confiniis, pulcherrimis, florentissimisque Germaniae, Bohemiae, Hungariae, Heivetiae urbibus, Academiam Basiliensem concesserunt. Hic tres admodum annos Ph losophiae disciplinis, artique Medicae Noster impendit, BAUHINI, STUPANI, ZWINGERI, aliorumque Virorum doctissimorum monitis ductus. Prima illi ingeenii fetura, de Naturae abortibus, Monstris scilicet, docta dissertatio, IOHANNE ZWINGER O obstetricante, in lucem edita est, cuius post auspiciis summos in Philosophia honores Competitorum suorum signifer ac princeps obtinuit: quibus ut ultimum accederet complementum, de rarioribus quibusdam problematibus, ipse eruditae velitationis architectus atque moderator, anno aetatis XXII. disputavit. Dici non potest, quam honorificis elogiis e complexu carissimorum sibi Doctorum, quamque aegre dimissus Noster fuerit, cum in florentissimam artium literarumque malrem Galliam iter suum dirigeret, Quo per vicinas urbes instituto, primum Lugduni aliquantum substitit, contracta cum Parabolano quoda eius loci amicitia, Hic in Nolocomium, velut in


page 570, image: s570

Morboniam quandam se ipsum ablegavit, ut quasi compendio quodam tot sparsa per populos, urbes, domos morborum mala, oculis subiciens, altius eorum ingenium penetraret, et cominus eos, in rem ipsam deductus, aggrederetur. Hinc ad ipsam Regni princi pem urbem Lutetiam contendit, notata que illic tam ingeniorum quam operum elegantia, postquam Viris illic doctissimis innotuerat, illam Galliae percursationem absolvit, inque reditu vel potius reversione sua non paucas Galliae, Lotharingiae, Germaniae urbes celebratissi mas pervidit. Ceterum quos ille hac e peregrinatione sructus coeperit, testari liber commentarius potest, quo omnia, quae vel in Bibliothecis, vel in Museis, rariora ac singularia offenderat, vel e doctissimorum Virorum consuetud ne ex ploraverat, diligentissime consignavit. Nihil itaque amplius restabat, quam ut publico Collegii Medici suffragio, titulisque ordinem hunc decentibus, studiorum suorum formam expletam haberet; qui in Lugdunensi Batavorum Academia cupide cumulateque dati sunt, postquam enucleatam de Syncope disputationem ingressus fuerat. Illis ornatus ubi se Kilonium retulit, non difficulter in amorem sui pellexit Nobilissimam Lectissimamque Virginem, DO???OTHEAM CHRISTINAM, Plurimum Reverendi, Clarissimique Viri M. FRIDERICI IESSENII, Pastoris ea in urbeprimarii, omni virtutum genere ornatissimam siliam, nunc viduam heu! maestissimam. Qua cum ius ille matrimonii castum, legitimumque ad extremum usque spiritum sanctissime custodivit; quam tenerrime amavit, adeo quidem, ut numquam cum illa in gratiam redierit, cuius pulcherrimi amoris viva spirantiaque documenta habemus, filium unum, tresque filiolas, quibus immaturo hoc Parentis discessu, spes omnes prostratae, omnia humana quidem praesidia sublata videntur. Circa idem tempus, cum hoc divinae humanaeque sapientiae sacrarium in urbe sua Kilonio (cuius Noster ille situm, ac elegantiam delineare iussus erat) exstrueret Serenissimus noster Princeps, non exiguas eius in hoc esle partes clementissime voluit. Nam cum Physiologiae ac Graecae Linguae illi Scholam daret, in huius Universi omniumque elegantiarum possessionem vocare videbatur. Quam Spartam, qua fide et diligentia tam publicis quam privatis dissertationib9 exornarit, pervulgatum apud vos est. Cives Academici, nec longa ab nobis oratione


page 571, image: s571

commemorandum. Quam iucunda cum illo Collegis consue tudo conver satioque fuerit, quam ille in omnibus vitae partibus moderatus, honestus atque integer, et suam tractare personaam et pertractare aliorum animos noverit, testari omnes possumus, quibus e prioris illius necessitudinis imagine, quae ante oculos nunc subit, inflictum illud doloris vulnus recrudescit. Ut breviter ac luculentis Comici coloribus depingamus.

Sic vita erat: facile omnes perferre ac patiî,
Cum quibus erat cumque una, iis se dedere,
Eorum obsequi studiis, adversus nemini,
Numquam praeponens se aliis. Ita facillime
Sine in vidia laudem invenit et amicos pares.

Denique et artem illam salutis humanae praesidem mira exercuit diligentia, cuius tot apud Viros tam nobilis quam plebeii ordinis supersunt argumenta, ut non paucis salutiferae illae manus, non exiguis iam tum adversus morbos proeliis, deque iis tropaeis spectatae, desiderantur. Sed et illi accidit, quod plerumque usu venire solet, ut lucernae instar, quae aliis lucendo ipsa consumitur, ipse inter officia illa conficeretur, ac, quibus alios saepe mortis faucibus eripuerat, sibi imbellia ac inermia arma sentiret. Cum enim paululum esset a sanitatis suae cura omissior, ac ad medicamentorum usum segnior, procedentibus sensim, quibus debile corpus fatigabat. laboribus, ipse non advertens, et causam morbo ac fomenta suggessit. Qui barbarus utique, ut barbarum ipsi Scorbuti nomen est, cum insidiari literaiis ac barbariei omnis osoribus soleat; nec Nostro pepercit, sed ipsa illius viscera, antequam idonea illi tela obverteret, occupavit: Cum illo superiori anno gravissime conflictatus vix tantillum respiraverat, cum iam per cuniculosi terum adreperet, ipsam vitae arcem invasurus. Nam postquam et stomacho male esse coepit, illeque viribus coquendi destitutus, qui ingerebantur, cibos regereret, omni hinc vitae succo tabescente, fatuis vero humoribus ingravescentibus, nulla medicamentorum vi coer cendis, animum in ipso etiam mortis articulo com positissimum, non sine maximo religionis sensu, inter lacrimas complexusque amicorum, in manum Sanctissimi Salvatoris sui die Septembris XXI. placidissime exhalavit, cum aetatis annum ageret tertium et trigesimum, muneris pro fessorii octavum. Nos interim exsangui huic corpusculo extremum


page 572, image: s572

persoluturi officium, vestri vos, Cives Carissimi, com monefacimus officii. Quod quam quam vel non rogatos facturos vos confidimus: (neque enim quemquam inter vos ades ab hum anitatis sensu, ut facere nolit, alienum fore suspicamur) ut tamen facere velitis peramanter rogamus. Valete. P. P. Kilonl. a. d. V. Octob. An. M DCC LXXIII.

SCRIPTA.

Chilonium, novus Holsatiae Parnassus. Slesvigae 1665. in 4 Examen Problematis Hippocratici, an de liquidis in fistulam spiritualem aliquid illabatur secundum naturam? ibid. 1665. in 4.

Disputationes habuit aliquot publice, quas inter sunt de Naturae Abortibus, Monstris scilicet: De rarioribus quibusdam Problematibus: De Anatomia Nivis: De Metamorphosi, qua Uxor Lothi in Statuam salinam est conversa: De Syncope, pro gradu Doctorali in Medicina obtinendo; De Sanguis esu: De Stella Regis Iudaeorum, ex Matth. 2. etc.