07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 557, image: s557

PROGRAMMA, In Exsequiis Nobilissimi, Amplissimi, et Excellentissimi VIRI, DN. IOH. HENRICI BOECLERI, S. Caesareae Maiestatis, Electorisque Moguntini Consiliarii, Palatii Aulaeque Caesareae Comitis, et in hac Universitate Professoris Historiarum Ordinarii ac longe Celeberimi, Propositum a RECTORE UNIVERSIT. ARGENTORATENSIS, MARCO MAPPO, Med. Doct. et Prof. Publ.

POtuisset, sicut cum primum ex hoc loco ad Vos Cives Academici, verba fac erem, notavi, tristis ille nuntius, qui de Nobilis Academici obitu inter ipsas Senatus Academici, dum Rectoratum Academicum suscipiebam, congratulationes afferebatur, ad terrorem animo iniciendum prorsus videri comparatus. Occurrebat ilico animo, quod passim observarur, Principiis plerumque consentire exitus, et talem subsecutionem atque eventum exspectandum, quale primordium fuerit; occurrebat tamen iuxta, flebile etiam principium meliorem saepe fortunam secutam esse. Ita me Spes, futura tum praesentibus fore potiora, erexit, metumque vicit. Verum enimvero, didici hactenus (heu nimium!) et modo amplius disco, Rectoratum meum non


page 558, image: s558

tantum accessionem esse notatae illius observationis, sed et DEUM T. O. M. hunc ipsum tantis, non solum e Nobilium Civium, sed et Magnorum in Republ. et Academia Virorum iactura, cladibus velle insignire. Postquam enim nuper ex ordine Civium Academicorum duorum una Patritiorum Lubecensium, et in sequentem diem, ex supremo huius Rei publ. Magistratuum ordine, Amplissimi atque Prudentissimi Domini Consularis, Domini CHRISTOPHORI STEDELII, (cuius memoria in benedictione) funus indixi; modo denuntiandus Vobis est, Viri ex Professorio ordine. non solum sincera Eruditorum per orbem aestimatione Magni, sed et Illustrium Personarum encomiis celebrati, Serenissimorum, Christianissimi Regis, imo Gloriosissimi et Invictissimi Imperatoris LEOPOLDI ex longinquo amorem promeriti, luctuosus obitus: Luctuosus, inquam, obitus Viri Nobilissimi, Amplissimi, Excellentissimi et per orbem Celeberrimi, Domini IOHANNIS HENRICI BOECLERI, S. Caesareae Maiestatis, Electorisque Moguntini Consiliarii, Palatii Aulaeque Caesareae Comitis, et in hac Universitate Professoris Historiarum ordinarii. Divinam ergo veneror Maiestatem, ne tristi eiusmodi charactere meum, quod prima vice gero, officium amplius notare pergat, dum ad id quod officii ratio a me requirit, accingo. Quamvis autem fortassis a nobis exspectetur, ut accuratius Tanti Viri tum vitae curriculum, tum merita praeclara, prosequamur, praeceps tamen scriptionis festinatio aliquid Tanto Viro dignum exarare non sinit, nec sinit novi doloris acerbitas. Delineare igitur potius quam exprimere, memorare potius quam celebrare Tanti Viri vitam, nobis est animus, vel eam etiam praecipue ob causam, quod maior qua per orbem celebris est, gloria, accessionem ex sepulcrali inscriptione, aut, quod eius apud Nos loco est, funebri programmate, non desideret. Natus ille est Anni supra millesimum sexcentesimum undecimi mense Februario. Locum natalem et patriam nactus est Cronhemium Franconiae pagum. Parentes habuit virum Reverendum et Doctissimum Dn. IOHANNEM BOECLERUM, Ecclesiae dicti loci Pastorem fidelissimum, Patrem; Matrem, feminam honoratissimam MAGDALENAM SUMMERIAM, Doctissimi atque Clarissimi Viri, Dn. HARTMANNI SUMMERI, Rectoris Gymnasii Feuchtvvangensis, filiam. Horum cura, sine mora per


page 559, image: s559

baptismum CHRISTO consecratus fuit. Deinde sub dexterrima optimi Patris informatione, domi Pietatis et bonarum literarum rudimenta, quae bona indoles sponte apperebat, avidle hausit. Anno vero aetatis suae decimo, ex consilio eiusdem Heilsbronnam se contulit, et in celeberrimo tum ibi Gymnasio, et optimorum ingeniorum feracissimo, paternis aliquandiu sumptibus, deinde eorum, quibus ob raras ingenii dotes virtutisque amorem, insigniter placuit (inter quos praecipue nominandus Vir Reverendus Dn. M. IOHANNES SNOILSHIK, Ecclesiastes et Hebraicae Linguae Professor eximius) liberalitate, et denique Munificentia extraordinaria Serenissimi Principis CHRISTIANI Brandenburgici, commodius variis studiis dedit operam: ita ut adiutus fidelissima manuductione modo nominati Domini SNOILSHIK, Domini M. IOHANNIS MEHL FüHRERI, Theologi gravissimi et Sacrarum literarum Professoris celebratissimi, nec non Dn. M. IOHANNIS NICOLAI SCHüLINI; vigilantissimi Gymnasii Moderatoris, intra decennium Linguarum Latinae, Graecae, et Hebraicae accuratam cognitionem sibi acquisiverit, disciplinisque Philosophicis plerisque pertractatis, in ipso etiam Sacrosancta Theologia facile egregios fecerit progressus, editis subinde in publico variae eruditionis speciminibus. Anno M DC XXXI. exposita Martis furori pulcherrima Schola, Noribergam, quae in vicinia habet Altorphium, nobile literarum Emporium, perrexit; hinc Tubingam profectus est, et tandem eiusdem anni mense Maio, bonis auspiciis, Alsaticas nostras Athenas salutavit Primum Fautorem et Patronum hîc habuit, Virum maxime Reverendum, Amplissimum et Excellentissimum, Dominum IOHANNEM SCHMIDIUM, SS. Theologiae Doctorem et Professorem publicum celeberrimum, Conventus Ecclesiastici Praesidem gravissimum: Hic partim ex literis commendatiis intelligens, partim ex sermonibus notans, quam acripromptoque excelleret ingenio, et quanta industria optimam naturam excoluisset, (sunt verba nominati beati viri) hunc novum Academiae civem omnibus literarum Fautoribus atque Patronis, inprimis autem Viro plurimum Reverendo atque Doctissimo, Domino Magistro SAMUELI SCHALLESIO, Ecclesiae Neopetrinae Pastori vigilantissimo, tum de privata Filii sui SAMUELIS (Eloquentiae nunc apud Nos Professoris celeberrimi, et Gymnasiarchae


page 560, image: s560

laudatissimi) informatione sollicito commendavit, qui omnibus illum competitoribus praetulit, et de dexteritate informationis sibi gratulatus est plurimum. Filum interim studiorum suorum strenue continuavit Noster, variis variarum scientiarum Professoribus innotescens, inprimis autem Dn. M. MATTHIAE BERNEGGERO, Professori tum Historiarum, admirandae eruditionis Viro, cuius deinde familiaritas et paulo post convictus ei plurimum profuit, Edito in studio quoque Theologico, publico, Praeside supra nominato, sed numquam satis laudato Domino Doctore IOHANNE SCHMIDIO, magno cum applausu specimine, perplacuit Summis in Republ. Viris ita, ut illum, quem hactenus amaverant, ad altiora, quibus Genius ipsius destinatus videbatur, promovere constituerent. Ad tem pusigitur de Talium Viorum voluntate per amicos redditus cernor, Latinitatis in quatuor superioribus Gymnasii nostri Classibus suscepit curam, Anno sc. M DC XXXVI. quo eodem Magisterii Philosophici honores accepit in hac nostra Universitate, sub Decanatu Viri Spectabilis Dn. ISAACI MALLEOLI, Mathematum Profelsoris celeberrimi. Cum autem in provincia in Gymnasio ipsi demandata, omnium superaret exspectationem. Anno M DC XXVII. Oratoriae Professionis cathedram in hac alma Studiorum Universitate, ab iis penes quos haec est potestas, iuslus est conscendere, atque ita munus Professorium d 4. Mens. Maii, a solenm Oratio ne, qua de vera Eloquentia, quae vitae usibus, non Scholae ostentationi servit, verba fecit, auspicatus est. in hac functione, cum et rei domesticae ratio ita posceret, sidam tori sociam connubio sibi iunxit, omnibus sexus sui decoribus, ornatissi mam tum virginem SUSANNAM, in maerore nunc superstitem Viduam, supra nominati Domini M. SAMUELIS SCHALLESII, Pastoris Neopetrini optime meriti si iam, celebratis cum ea festiv itatibus nuptial bus Anno M DC XXXIIX. d. 16. Mens. Ianuar. Quamvis autem festivitates nuptiales mox exceperit luctus ex Dn. Soceri supra laudati obitu, qui incidit in d. 31. Ianuar. de reliquo tamen Coniugium fuit non solum iucundum, pacificum et tranquillum, sed et fertile et fecundum Ecasto enim thalamo dedit Filios 4. Filia 7. Illorum natu primus IOHANNES HENRICUS, vitam quam paulo ante acceperat, cum morte commutavit. Reliqui adhuc, nunc in maerore, sunt


page 561, image: s561

superstites, nimirum Vir Nobilissimus atque Amplissimus Dominus SAMUEL BOECLERUS, Illustrissimi Domini IOHANNIS CASIMIRI. Comitis Leiningensis Dachsburgici, S. Caes. Maiestatis Colonelli, et Augusti Iudicii Camerae Spirensis Praesidis Consiliarius, qui nuperrime Viri Nobilissimi. Amplissimi et Consulti ssimi Domini FRIDERICI OTTONIS, I. V. D. et Consiliarii Hanoici filiam virtutibus ornatissimam, CHRISTINAM MARGARETHAM, matrimonio sibi iuxit: Nobilissimus atque Pereximius Dn. IOHANNES BOECLERUS, natus in Suecia, Medicinae Studiosus. qui iam publice atque sollenniter egregia suorum in studio Medico profectuum dedit specimina: Et Dominus IOHANNES PHILIPPUS, Philosophiae Studiosus eximius. Ex Filiabus ad caelestem gloriam evocatae sunt SALOME et ANNA MARGARETHA: Supersunt ANNA SUSANNA, Viri Reverendi atque Doctissimi, Domini IOHANNIS FELTZII, Diaconi Palaeo-Petrini Coniux, ex qua o( *makariths2 quinque vidit Nepotes: ANNA MARIA, Viri Nobilissimi atque Amplissimi Domini ULRICI OBRECHTI, I. V. Doctorandi, Coniux suavissima. CHRISTINA, (nata Hamburgi) ELISA BETHA, CATHARINA, virgines, Omnes ns virtutum gemmulis ornatae, quae sexum muliebrem admodum commendant. Sed ut ad publica redeamus, cum strenue in Professione sua laboraret, Decanatus in sua Facultate ipsi fuit demandatus Ann. M DC XXXVIII. An. M DC XL. receptus fuit in numerum Canonicorum Thomanorum, eodemque anno Magnificus Universitatis Rector fuit proclamatus. Cum autem deinceps Decanatum iterum Anno M DC XLI: Anno M DC XLIII. Anno M DC XL V. A. M DC XL VII gessisset, Visitatoris etiam Collegiorum munere aliquoties functus fuisset et Rectoratum Universitatis A. M DC XLIX iterum gereret, An. priore M DC XL VIII. d. 25. mensis Novemb. a Serenissima tum Regina Sueciae Upsaliam ad Professionem Eloquentiae Regiam vocatus, die 14 mens. Febr. Argentorato valedixit. In Suecia, ad quam vocatus erat, functioni per annum praefuerat, cum porro ab eadem Serenissima Regina Holmiam vocatus, et ad Historiographi Regii dignitatem evectus fuit. Exacto in offi cio illo biennio, cum in Germaniam, ceu rationibus suis convenientiorem, redeundi veniam impertrasset, cum Titulo Historiographi Regii, destinato illi hoc nomine 800.


page 562, image: s562

Imperialium in singulos annos salario, clementissime dim issus est. Salvus et incolumis cum Suis cum iterum ad Nos esset reversus, paulo post ab Inclito huius Rei publ. Magistra. tu denuo Professio Historiarum ipsi fuit dem andata, et quemadmodum olim, ita tum iterum ius Civitatis, ex singulari in Ipsum favore, donatum. Ab eo tempore Decanatum iterum Ann. M DC LIV. MDCLV. M DCLVII. M DC LX. M DC LXII. M DC LXV. M DC LXVII. M DC LXX. Rectoratum An. M DC LIIX. M DC LXIIX. gessit. An. MDCLXII. ab Eminentissimo Archiepiscopo et Electore Moguntino in numerum Consiliariorum est receptus, quem amplum amicitiae principalis gradum ita gessit, ut Eminentissimus Archiepiscopus et Elector non dubitaret, eius quoque opera et industria in Tractatibus Heilbronnensibus de componenda inter Eminentissimos et Serenissimos duos Electores pace institutis, uti. A. M DC LXIII. a S. Caes. Maiestate Titulo Consiliarii Caesarei et salario hoc nomine annuo 5000. Imperialium, nec non Comitis Palatini honore, in filios quoque et quidem natu semper maximum hereditario, donatus fuit. Christianissimus quoque Galliae Rex LUDOVICUS XIV. iam ab aliquot annis dignum iudicavit, qui in illorum esset numero, in quos ab singularis Eruditionis gloriam, peculiaria Regiae benevolentiae exempla edere decrevit. Essent iam plura dicenda, de literariae gloriae fastigio, rebus gestis, celebritate operum, commerciis familiaritatis intimae cum summis per Europam Viris, et similibus argumentis ahis; Sed horum ne quidem numerum caperet angusta haec pagina: Alius praeterea loci, alius temporis, nec non alius facundiae fuerit, illa pro merito percensere. Nobis notandus adhuc Tanti Viri vitae terminus. Ideam morbi non capit pagina. Verbo: latuit in corpore corruptorum humorum colluvies, quaee effervescendo et fermentescendo, d. huius menfis 8. non sine malignirate, sui iuris facta, colicos cruciatus, vomitiones horrendas, ingentem sitim, anxietatem etc. intulit, ventrem in ingentem tumorem elevavit, vires prostravit et vitam. Fceerunt officium Meedici, fecerunt adstantes, sed docta arte plus valuit malum. Ipse animadvertit die Martis proxime praeterito, circa vesperam, suprema urgere Fata; propterea solatio ex verbo divino, et Eucharistico Epulo ac Ephodio recreari, animamque ad aeternam quietem praeparari desideravit; Voti ultimi compos redditus a


page 563, image: s563

Plurimum Reverendo atque Doctissimo Domino M. IOH. THEOBALDO HENRICI, Pastore in Ecclesia DEI vigilantissimo, Fautore atque Amico meo honoratissimo, in summa deinde quiete voluntatem et signum Imperatoris evocantis exspectavit, professus antea palam, se unice Redemptoris sui arbitrio vota sua conformasse, quem etiam animum, sermone desi iente, nutu adhuc aliquoties significavit, antquam hora noctis ad po. vergente, beeata nunc anima ex corporis vinculis plane emergens, evolaret eo, ubi in aeternum ipsi bene est. Est in discessu morsus! et magni facta est in Republ literatia iactura Viri! propterea et solatia hic essent variis varia submini stranda, si ratio instituti hoc pateretur. Addat DEUST. O. M. illis, quae aliunde affluunt, vim divinam. Exuviae Tanti Viri, Cives Academici omnium ordinum honoratissimi, mandabuntur Terrae Corporum nostrorum matri, cras d. 14. Mens. Sept. Effereentur ex aedibus quas incoluit hactenus Vir Amplissimus, hora post meridiem prima. Invitant Vos ad ultimum officium praestandum, Tanti Viri Virtus, Merita, Fama. Perscript. Argentorati. Anno M DC LXXII. d. 13. mens. Septembr.

SCRIPTA.

Oratio funebris in Obitum Summi Viri, Matth. Berneggeri. Argent. 1640. in 4.

Aemilius Probus, sive Cornelios Nepos, de vitis excellentium Imperatorum, cum notis. ibid. 1640. 1648. 1653. 1656. in 8. Lip9siae 1653. 1669. in 8. Ultrai. 1665. in 12. Hamburgi 1673. in 12.

Oratio de Typographiae, Argentorati inventae, divinitate et fatis. Conf. D. Ioh. Sehmidii Danckpredigt, wegen der im Jahr 1440. in Straßburg erfundenen Buchdrucker-Kunst. p. 65. ibid. 1641, in 4.

Oratio Saecularis, de Statu Scholae Argentor. Vid. D. Ioh. Schmidii Schulbrunnen. p. 137. ibid. 1641. in 4.

Christi Servatoris Fasciae. ibid. 1643. in 4.

Commentationes Plinianae, quibus praecipuae imcomparabilis Panegyrici materiae explicantur. ibidem 1640. in 8.

Dissertatio de Politicis Iusti Lipsii. ib. 1642. in 12. Francof. 1674. in 12.

Annotationes et Characteres Politici in C. Velleii Paterculi Historiam Romanam. ib. 1642. 1662. 1672. in 8.


page 564, image: s564

Laudatio Posthuma, qua illustris Viri Francisci Rudolphi Ingoldi, Reip. Argentor. Seenioris, memoriam publica pietate honoravit Academia. ibid. 1642. in 4.

Commentarius in C. Cornelii Taciti XV. Capp priora libri I. Annalium. ibid. 1643. 1645 1648. in 4.

Herodiani Historiarum libri VIII. cum notis et animadversionibus, ibid. 1644. 1662. in 8.

De Auspicio Regio liber. ibid. 1645. in 4.

No um Test. Graecum eius cura editum. ib. 1645. in 12.

Dillert. In C. Suetonii Tranquilli Caesares. ib. 1647. in 4.

Comment. in Taciti Annales et Historias, ibid. 1648. in 4. 1664. in 8.

De Eloqveniia Politici libellus. ibid. 1649. 1664. in 4.

Elogium Linnart Torstensonii tumulo dicatum. Holmiae 1651. in fol.

Orationes et Programmata Argent. 1654. in 8.

Comment. de rebus Saeculi a Christo nato Ix. et X. per seriem Germanorum Caesarum. ibid. 1656. in 4.

M. Manilius cum notis Ios. Scaligeri et Ism. Bulialdi, cura I. H. Boecleri editus. ibid. 1654. in 4.

Annotationes in Terentium. ibid. 1657. in 8.

Dislertationes Academicae, ibid. 1658. in 8.

Excerpta ex Actis Senatus in Parnaslo. ibid. 1663. in 4.

Notitia Sacri Romani Imperii. ibid. 1663. 1670. in 4.

Muleum, ao Amicum ibid. 1663. 1672. in 8.

Tractatus de Amnestia. ibid. in 4.

Epistola ad Episcopum Spirensem. ibid. in 4.

Commentatio in Hugonis Grotii lib. de Iure Belli et Pacis. ib. 1663. Eiusdem liber secundus. ib. 1664. in 8.

Elogium Chriitophori Forstneri. ibid. 1669. in 4.

Lectiones Polybianae ad Capellum. ibid. 1670. in 4.

Dissert. de Leigione Romana, ibid. 1670. in 4.

Dissertatio de comparanda Latinae Linguae facultate. Ienae 1669. in 8.

De Utilitate ex Historiae universalis compositione capienda. Argent. 1670 in 4.

Animadversiones in Hippoliti a Lapide dissertat. de ratione Status in Imp. Romano Germanico. ib. 1674. in 12.

Notae et Animadversiones in Danielis Ottonis Ius publicum. ibid. 1675. in 8.

Institutiones Politicae, Dissertationes ad selecta Veterum


page 565, image: s565

historicorum loca, et libellus Memorialis Ethicus, opus posthumum. ibid 1674 in 8.

De Scriptoribus Graecis et Latinis, ab Homero, ad initium saeculi post Christum natum XVI. Commentltio. ib. 1664, in 8.

Disputationes habitaee sunt ab Excellentissimo Boeclero, de variis iisdem que elegantissimis materiis, uti ex sequenti indice videre est; Exercitationes aliquot in Flavii Iosephi Antiq. Iudaicas: De coniuratione Catilinaria: De bello civili Caesaris et Pompeii: De Caesare Augusto: De Bello Mutinensi: De Bello Perusiano: De Bello Cassii et Bruti: De Bello cum Sex. Pompeio: De Bello Parthico: De Bellis Caes. cum Antonio et Cleopatra, ac adversus eexteras gentes: De Trium-Viratu: De Subtilitatibus Politicis et Aulicis: Maecenas sive Conciliator regius: Themistocles, sive idea magni civis: Epaminondas: Minos Maris Dominus: Scipio Polybii; ex fragmento Peiresciano: Formula Pacis Antiocho a Romanis data: Historia Scholae Principum: Theodoricus Ostrogothus Italiae Rex: Hannonis Periplus: Comparatio inteer Hippolitum Euripidis et Senecae: Miles Captivus: In Bucolicon Virgilii quartum: *sune/drion )*amfi tuoniko\n: Leges Aegyptiorum: Ex Psalmo 82. De Annona sub Imperatoribus Romanis: De Congressibus et Colloquiis Principum: De Principalium Familiarum perpetuatione: De Lexicis Veterum, praesertim Graecorum, ad Photii Critica: De Mensura Pretii: De Mercatura Politica: De potentia Civitatum: )*is1oyhfi/a, sivee Calculus Minervae. De peeregrinatione Germanici Caesaris: Iudex unus et multi, ex Tacit. 3. Annal. 10. Historia Tamerlanis: De Dominio eminenti: De veteri et novamilitia: De lingua Novi Testamenti Originali: De lingua Celtica sive Germanica: De Clarigatione et Manifesto: Argo nova, sive de Navibus heroicis et fatalibus: Historia Caroli M. Imperatoris Romani: De Impedimentis Pacis: De Legato: Civitas Maritima: Roma sub septem Regibus: Conductor Carolinus.


page 566, image: s566