07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 550, image: s550

PROGRAMMA, Quô Ad Exsequias MAGNIFICI RECTORIS, Viri Plurimum Reverendi, Amplissimi, Excellentissimi, DN. BALTHASARIS SCHEIDII, SS. Theol. Doctoris, Graecae atque Orientalium Linguarum Professoris Celeberrimi, Cives Academicos invitat PRO-RECTOR UNIVERSITATIS ARGENTORATENSIS, IOH. RUDOLPHUS SALZMANNUS, Doctor, Prof. et Facultatis Medicae Assessor.

FAtale mehercule RECTORIS huius Rei publicae Litterariae Munus nunc cuivis posset videri: horror fere percutit artus mihi praeterita in mentem revocanti: haud immerito mihimet gratulabar ante aliquot hebdomadas, quod extreme afflicto tandem iugum hoc humeris impositum excutere licuerit: Ast non inique attonitus quasi nunc exaudivi tristissimum nuntium mortis praematurae summe Reverendi Magnifici proh dolor! per parvum tempus, atque Excellentissimi, mei Successoris, cui non ita pridem hocce officium in publico, iussu Superiorum addixi; vereor enim ne hoc multis periculis et laboribus implicitum munus iterum subire cogar, cum Leges Academicae eum Prorectorem esse iubeant, qui noviter constitutum praevivit. Vix hiscere audeo, intuens mirificam huius muneris sortem. Iam fere annus est, quod, cum Praenobilissimus, atque Consultissimus Dn. von Stökken, I. U. D. et Institut. Imperial. Professor. Collega, et Antecessor meus summe colendus, eodem officio defungeretur, Ei carissimum pignus, imo propria quasi viscera (Castissimam et Ornatissimam eius Uxorem et Matronam intellige,) tum temporis, in ipso iuventutis flore fuerint


page 551, image: s551

erepta; parcam sauciato pectori, ne vulnus recrudescat: Huius Magni Viri egomet vestigia insecutus, vix mitiora offendi fata; statim atque enim Rector salutatus eram, tormenta et cruciatus morborum undique in me proruebant, adeo ut totum tempus lecto affixus, non absque magnis doloribus, triverim; et sane mirum videbatur, quod non prius convalescere valuerim, quam tempus resignandi ossicium immineret. Attamen cum melius miserias ferant. qui easdem abscondunt, aliorum potius quam proprias recensebo calamitates. Erigendus equidem nunc mihi esset vulneratus animus, ni spes, me iam liberatum fore ab hocce officio, concepta, in ipsa quasi herba fuisset suffocata; paria enim mecum fere habuisse fata pie iamdum defunctum Magnificum huius Universitatis Rectorem mihi perquam lugendum, cum eius morte onus omne in me redundet, ni singulatis benevolentia Superiorum, me tantis negotiis ob debilitatas vires imparem, subducat. Imitatur etenim, (si magna licet componere parvis) in hocce casu Imperium nostrum Romano Germanicum, hoc Rectoris officium, quippe, Imperatore exspirante aut Imperium egresso, duo Vicarii, nempe Serenissimus Elector Palatinus Rheni, (qui se nuperrime, cum Ferdinandus III: gloriosissimae memoriae, Imperatoris nostri hodierni sacratissimi Parens ac Antecessor exspiraret, contra Serenissimum Electorem Bavaritum, sibimet Vicariatum Imperii vindicantem, defendit:) et Serenissimus Elector Saxoniae provisores Imperii constituti sunt, quorum sub curam tum viduatum Capite Imperium concedit, ne interregni tempore Res publ. detrimentum aliquod patiatur; ut videre est in Aur. Bul. Caroli IV. Ceterum multa adhuc essent de hocce Vicariatu pertractanda, imo de Subofficiariis sc. Electorum, Archipincernae, Archidapiferi, etc. si dicendi de hisce nunc esset locus; innuisse igitur paucis de eiusmodi Vicariatibus sufficiat. Ex dictis autem patere potest, quod Vicariatus, aut ut loqui amamus, Prorectoratus magnam affinitatem habeat cum modo dictis Vicariatibus, pariter quippe Rectoratu vacante, Prorector vices agit Rectoris, ne studiosa cohors, flosque iuventutis, negotia, quae Rectorem alias concernunt, e vivis eo decedente, aut alias impedito, indefensa maneant, cum militaris sit togata, sit sagata, absque Duce turba, sit corpus sine spiritu: siquidem si post coeptum statim officium diem Rector Universit.


page 552, image: s552

obeat, Collegis eiusdem, consensu Patrum Patriae adhibito, novum eligere liberum, imo Legibus Academicis conforme est, ut apparere potest ex Artic. XI. Tit. VI. de Offic. M. Rectoris Statut. Acad. verbis in parenthesin (wo es nicht gar zu Anfang desselben geschicht) inclusis: Prorector enim semper est Rectoris in hoc officio Antecessor, qui deposito officio noviter cooptati est Vicarius, ita ut Rectoris sive absentis sive aegrotantis, sive demortui, aut alio quovis casu impediti vices subeat. En benevole Lector, quantum mea intersit Magnificum nostrum Rectorem esse demortuum; Mea res peragitur, meum subest aut commodum aut incommodum, non in vanum laboravi huicce nostri Capitis iacturae ingemiscendo; id tamen me consolatur unice, quod nuperrime demum munus hocce a pie nunc cefuncto susceptum, alii adhuc possit demandari, secundum allegatum artic. XI. Propriam utique infirmitatem allegare nullatenus vereor, quo eo facilius me huic oneri subtrahere queam; ingenue confiteor, quod mihimet ipsi dedecori ducerem, si id absque sufficienti causa, quae neminem nunc latere potest, subterfugere, operam navarem: Certo itaque mihi persuadeo, nullum unquam futurum, qui mihi satis superque afflicto sit superadditurus afflictionem: unicum in vestra, mi Patres Patriae, et Collegae honoratissimi, benevolentia invenio solamen. Progrediendum autem nunc, ne totam paginam hisce implevisse, aut in stitutum oblivioni mandasse videar, ad Magnificum nostrum Rectorem, cui nunc extremum funeris honorem largiri, aut potius exstruere aeternitatis monumentum egregie peractorum debemus; Cuius vitae seriem enarraturo, quo uberior de eo extare queat memoria, a primis unguiculis et infantiae annis, imo a primo ortus die ordiendum. Prodiit hic in lucem Argentorati 21. Decemb. Ann. Ch. 1614. generisque primordia duxit a Patre BALTHASARE Scheid, Mercatore, Scabino, et Assessore Iudicii Censorii: Avo NICOLAO Scheid, Praefecto Arcis muntissimae Dagsburgicae; Proavo et Abavo Coss. olim Weisenburgi: Matre autem Nobilissima Matrona MARGARETHA, Amplissimi XV viri FLORENTINI Schillings, et a Matre virtutum matronalium splendore dotata, ex Küglerio-Schoetteliana magni nominis Consulari familia orta, Filia. Hi ambo eius parentes, cum in


page 553, image: s553

lucem hic filius ederetur, non diu cunctabantur, ut decet Christanos, eundem DEO in Iavacro sacri baptismatis consecrare, et quidem ipso Nativitatis die Christi nostri Redemptoris; procedentibus dein sensim annis summa cura et alacri studio huncce filiolum educarunt, usque dum capax videretur, qui in album studiosae iuventutis Gamnasii huius Rei publicae susciperetur An. 1620. Nec ideo tum privatam informationem omittere consultum rebanrur, quin potius donec adoleverit Praeceptores domesticos Gymnasii informatoribus iunxerint. Interea temporis, cum sedulo Parentum et qui Parentum ad instar habentur. Praeceptorum monitis obtemperasset hic filius, primaque fundamenta satis gustasset, sua industria eo res devenit, ut dignus et idoneus scientiarum auditor iudicatus, An. 1630. numero Studiosorum et Lectionibus tam publicis quam privatis Excellentissimorum Professorum sit addictus. Ceterum, cum nil nisi divino auspicio conaretur, non potuere non studia ei ex voto cedere: Verbum enimvero DEUS, qui non ignorat homines felici rerum successu interdum corrumpi, huic pietatis et scientiarum studiosissimo notam non ignominiae aut poenae, sed paternae benevolentiae inurere decrevit; quippe parentes, sorores, magnumque Cognatorum numerum intra aliquot septimanas e vita hac misera discedere iussit; imo ipsummet nullo penitus horae momento vitae certum degere sivit; adhaec accedebat, quod, cum parentes vitam cum morte commutassent, mercaturam domesticam administrare nolens volens cogeretur: En impedimenta, quae eundem a studiis feliciter coeptis parumper abstraxere; tandem tamen, cum prosperam fortunam respirare cerneret, studiis sese et sibimet ipsi reddidit; quove eo commodius propositum in effectum deduceret, ut a summe Reverendo Dn. D. DANNHAWERO, Praeside et Patre Ecclesiae, hospitio exciperetur Anno 1635. studuit; quo impetrato, studio Theologico operam dare, diligenterque Collegiis privatis et publicis DN. D. SCHMIDII, DORSCHEI et DANNHAWERI, magni nominis Theologorum interesse coepit: Antequam vero proficisceretur, specimina diligentiae disputando, perorando, opponendo, contionando edidit varia et egregia: Etenim bis sollenniter peroravit sub DN. D. DANNHAWERO, tum temporis Eloquentiae Profess. Ann. 1631. de Gallicinio,


page 554, image: s554

et An. 1632. Carmine Heroico, de Excidio urbis Baby lonicae, Disputando sub D D. DANNHAWERO An. 1632. de Officiis ex Cicerone An. 1636. in Collegio Decalogico. An. 1644. progradu Doctorali. Sub D. D. AGGERIO, Physice de Lunae maculis.Theologice sub D. D. DORSCHEO, An. 1636. de Veritate Prophetica. Sub D. D. SCHMIDIO, An. 1637. pro impetrando benesicio stipendii Schenckbecheriani, de Spiritu Sancto; et multotiens in exteris Academiis inprimis sub D. D. CALOVIO, se exercuit: Regiomonti vero duodecies in disputationibus publicis graeco idiomate, ter hebraico, bis Iatino, Praesidem egit, bisque sub ipsius praesidio Hebraice et Graece ab aliis peroratum est. Contionando sese saepius in Patria et alibi diligentem exhibuit; Contionem Doctoralem, redux in Patriam, habuit vespera diei Dominicae 10. Martii 1644. in Cathedrali Ecclesia, et praemissis more solito Lectionibus Cursoriis super I. Epist. Iohannis, examen Doctorale 10. Maii eiusdem Anni sustinuit. De peregrinationibus eius aliqua sunt adicienda, ingressus est iter Ann. 1637. ingenti cupiditate accensus etiam apud exteros Theologos et Viros doctos studium Theologicum continuandi; neque successu caruis flagrans eius cupido. Nam iter faciendo hinc inde aditus ipsi patebat???ut, ad Abrah. Calovium, eius hospitem per quinquennium, Fabritium, Abrah. Scultetum, L. Groshium, Micrelium, Fridlibium, L. Ravium, Quistorpium hospitem, Brochmandum Episcopum, Scavenium, Lindemannum itidem per aliquod tempus eius hospitem: Haudquaquam autem eitantum cum nostrae Religionis Viris eruditis et magnis commercium fuit, invisit aeque huius et illius religionis Viros claros; inter alios Iesuitas Braunsburgenses in Borussia, et Colonienses in Germania; conferebat in itinere cum Nicolao Vedelio, Gomaro. Lontingo, Spanhemio, Heinsio, Riveto; cum Gerhard. Iohanne Vossio et aliis: Ex qua conversatione cum variarum Academicarum et Regionum eruditione Clariss. Viris, dilucide patet, quanta itineris spatia sit emensus, adeo ut non opus sit plura de iis verba facere. Honores et officia eius quod attinet, Magnificus noster Rector An. 1633. mense April. a D. D. DANNHAWERO, creatus Magister Philosophiae, et inter 14. Competitores primum obtinuit locum. ann. 1640. a Comite Nassoviae in Comitatum suum redeunte, functio Superintendentis et Aulici Contionatoris.


page 555, image: s555

itidem a Petro Oelhavio, Inspect. Gymn. Dantiscani Professio Hebraicae et Graecae linguae oblata, quae tamen omnia certas ob causas recusavit. Ann. 1644. in Matriculam Candidatorum Theol. in patriam reversus, recipiebatur mense Martio; eodem anno auxilio D. D. DORSCHEI, Ephoria Illustriss. Comitum Nassovicorum illi commendata. An. 1647, mense Augusto ab Amplissima Facultata Philosophica Graeca et Hebraica Collegia habendi potestatem impetravit. Ann. 1649. 2. Iunii a Senatu Academico Professor Hebraeae linguae et Praeceptor Gymnasii Superioris electus, 17. Septemb. in Curia confirmatus est. An. 1651. 16. April. Professio Graecae linguae tum vacans ei adiuncta est: eodem anno Canonicus Capituli S. Thomas constitutus est. An. 1652. 7. Decemb. D. D. DANNHAWERUS, in Eum una cum Dn. Ioh. Friderico Heilbrunnero, Doctoris titulum et honores contulit: Bis Rectoratufeliciter functus est, tertia vice autem susceptum munus, quod dolendum, ei fuit exitio; quinquies Decanatum subiit, quater Candidatos Philosophiae in Magistros promovit. Sed hic silum abrumpendum, cum adhuc alia dictu necessaria sint proferenda. Matrimonia eius quod concernit, iunxit sibi Ann. 1650. 28. Maii Castissimam et Ornatissimam Virginem MARIAM DOROTHEAM, Dn. IOH: REINHARDI Storkken,huius Rei publ. Commissarii et Registratoris meritissimi, Filiam, cum qua 15. annos ac 5. menses suavissimam et placidam vitam vixit; exque Ea quinque filios Dn. M. IOH: VALENTINUM, BALTHASAREM, IOH. FRIDERICUM, IOHANNEM, et IOH. PAULUM, duasque filias, MARIAM DOROTHEAM, et MARIAM SALOMEN, progenuit, qui omnes adhuc DeI gratia superstites, iam extreme sunt afflicti: Dicta autem Coniux Ann. 1665. 24. Novembr. morti succubuit acerbae; qua, castissima hac sua Coniuge et Matrona, orbatus, continuum triennium Eam deflevit, donec tandem eius Oeconomia directrice indigens, Eum ad secunda vota transire adegit Anno 1668. mense Novemb. duxit ea propter in uxorem Ornatissimam et Nobilissimam Virginem ANNAM MARIAM, Viri Max. Reverendi Dn. M. GEORGII WEGELINI, Illustriss. Comitum ab Hanaw Superintendentis, et Buxovillae Pastoris, nuper ad caelestia gaudia elati, Filiam, Viduam nunc maestissimam; ex qua intra biennium filiolam ANNAM


page 556, image: s556

SOPHIAM, at non ultra octiduum viventem, vidit: Tandem et ipse morbo acerbissimo 26. huius M. circa h. 8. ante aliquot septimanas correptus, vitam posuit. Haec fata habuit Magnificus noster Rector Vir summe Reverendus atque Excellentissimus: Regnabit in caelis, qui in terris amplius nequit regnare. Vos invito Cives Academicos, ea qua par est humanitate, ut Capiti quondam Vestro, Vobis nunc adempto, iusta persolvatis, adque funus decenter conducendum conveniatis, die Martis qui erit 29. Novembris hora duodecima meridiana. Valete. Perscriptum Argentorati. An. Ch. M DC LXX.

SCRIPTA.

Herodiani Historiarum libri VIII. cum luculento Indice Philologico. Argentor. 1661. in 8.

Disputationes Philologicae XI. super Psalterium Davidis Hebraicum, in quibus examinantur ea, quae R. Sal. Iarchi, R, Aben Esra, et R. David Kimchi, super Psalmos scripserunt. ibid. 1656. 1662. in 8.

Habuit et alias Disputationes, quarum nos nonnullas his recensebimus. De officiis ex Cicerone: De Lunae maculis: De Veritate Prophetica: De Spiritu Sancto: De Universalitate Vocationis ad regnum Christi, et speciatim de Americanis, tempore Apostolorum, si ista iam tum terra culta fuerit a populis: De Cleomedis Distinctione Terrarum, earumque incolarum, iuxta Zonas, sit us corporum, et umbras consideratorum: De Astronomia Hebraeorum Biblica: De Hydrographia, cum Commentatione Nautica, ex Hebraeis Graecisque S. Scripturarum fontibus deducta: De Cabala: De Linguis: De Kikaion Ionae, ex cap. IV. 6. 7. 9. 10. De Salomonis Mulieribus, ex 1. Reg. XI, 3. De Elia Tesbite, ex capite ultimo Prophetae ultimi: In aliqua, circa Sphaeram Procli, h. e. contra nonnullorum, de soliditate orbium, Galaxiae, itemque Systematis Mundani constitutione, sententias, modernorum sagacitate, arundinisque Dioptricae perspicuitate refutatas: Enodationes Vocabulorum quorundam Germanicorum, in vulgus minus notorum, quibus B.


page 557, image: s557

Lutherus in sua Versione Bibliorum usus est, cum ex ipsa linguae Germanicae origine et indole, tum ex Hebraico Graecoque textu, et collatione variarum Germanicarum translationum, etc.