AScende tandem super astra, quae tota inter astra, dum hospitium tuum possideres, vixisti ini tanta aetate vitae huius terrenae satura, nunc beatislima anima Collegae nostri deesideratiffimi! iam tenta numeros Babylonios et numera stellas, quas visui nostro fragili apparentes nebulae subducunt, et quia omnia caelestia, quae in terrestri hoc ergastulo
intelligi possunt, prae omnibus, etiam maximis, scientia tua ad unguem comprehendisti, nunc ad mirare media inter stellas, vel superior, quam parum sciveris. Nunc penetrabis Cometarum ortus, iter et sepulcra, an laeta praedicant regnis, aut crine ferali rubeant. Nunc audies vucundissimam illam siderum Harmoniam, si Philosopho credendum, Platonicam: nunc solem aut stantem, aut rapidissime motum cognosces: nunc videbis, si qui sunt, lunae montes, et maiora caelestis orbis,a quam qpud nos vel figmento excogitari possunt, miracula:
Nunc pressas liquido signato tramite nubes
Sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calca.
Ingreditorque globum Lunae, lumenque relinque
Arcadis et Veneris clementes per vola ad auras.
Hinc Phoebi permensa vias flammamque nocentem
Gradivi, placidumque Io vem sequere arce suprema, et
Argenti qua zona riget Saturnia tractu.
hac iter est Sanctis ad magni tecta Iehoae
Regalemque domum.
Ad hanc dum ascendis, nemo circulos amplius turbabit, nemo tuos numeros confundet:o serena, laeta, beata, Dei socia a caelitibus humanissime excepta, ne haec quidem curabis amplius, sanctiori in loco, sanctioribus cogitationibus, apud sanctissimos involuta. Quae omnia licet laetitiae sint plenissima tantae, ut nulla ad eloquendum lingua sufficiat, nobis tamen quod sit ereptus Collega, et suis maritus et pater, sui desiderium reliquit summum, quod nullis aliis medicamen. tis sanare possumus, quam recolendo vitae suae apud nos egregie peractae memoriam, ex qua hauriemus fatorum nostrorum in terris vicissitudines, quam distent ab aeterno illo constanti et perpetuo omnes enim fere expert, est casus, quibus e terra geniti obnoxii sunt, a primo statim ortus sui momento. Sed ipsismet eius utemur verbis e biografi/a| sua excerptis, paucis mutatis mutandis, ne vel nimium laudando (a qua ambitione erat alienissimus) post fata etiam ipsi molesti, aut quaedam tacendo, in Amici merita simus iniurii. Ergo igitur desideratissimus Collega noster, Vir Excellentissimus, Dn. M. ABDIAS TREW, Mathem. et Physices Profellor Publicus meritissimus, natus est Onoldsbachii A. C. 1597. d. 29. Iulii, Patre Dn. MICHAELE TREW, Scholae Latinae oppidanae Cantore, Matre OTILIA, Viri Reverendi et
Doctissimi M. MAGNI GALLI, Diaconi Feuchtwangensis, silia. Susceptor fuit Vir plurimum Reverendus atque Amplissimus, DN. M. ABDIAS WIKNER, Serenissimi Principis ac DN. DN. GEORGII FRIDERICI, Marchionis Brandenburgici, Contionator aulicus, Consiliarius Ecclesiasticus et Consistorii Assessor. Cum patre Heilsbronnam, ubiipse constitutus Gymnasii Conrector erat, profectus est Anno 1601. mense Maio: Scholam, ut ibi vocant, Germanicam, ubi tamen etiam Latinitatis fundamenta iaci solent, moderatore aliquo ex senioribus alumnis, frequentare coepit A. 1603. Privato praeceptore, qui simul moderator dictae scholae erat, usus est Leonhardo Frisio, Anno 1605. ubi rudimentis Latinae linguae et argumentis quottidie elaborandis diligentissime fuit exercitatus. In Cantoris classem, quae infima erat earum, quae ad Gymnasium proprie pertinent, collocatus est A. C. 1607. tempore verni examinis. Beneficio illustri alumnorum in illustti Gymnasio Heilsbronnensi, Fratre, qui eodem beneficio usus erat, Wittebergam prosecto, frui coepit, (quod pro singulari beneficio datum erat Parenti p.m. quod per 20. annos in schola desudasset, cum alias in fundatione Gymnasii constitutum esset, ne duo fratres eodem benefieio fruerentur,) Anno 1614. Cum illustri stipend o Wittebergam profectus est A. C. 1618. Gradum magisterii adeptus ibidem in promotione verna Anno 1621. Witteberga profectus in patriam Anno 1622. primam contionem a Superrioribus demandatam (post uni am quidem et alteram in pagis circa Wittebergam exercitii gratia habitam) habuit Onoldsbachii fer. 6. post Dom. 8, Trinitatis: dein ordinatus et HEIDENHEIMENSI Ecclesiae pro Substituro, ut vocant, Parochiae, propter senectutern Pastoris, designatus est. Domin. 9. post Trin. eidem Ecclesiae commendatus, Dom. 12. post Trin. primam ibidem contionem habuit. AD Diaconatum Marckelbacensem vocatus, Ecelesiae illi commendatus est Domin. 3. Adv. Nuptias celebravit cum virgine lectissima BARBARA, Viri Reverendi et Doctissimi DN. M. GEORGII WESELII, Pastoris Gundelheimensis filia, IOHANNIS vero WESELII, Rectoris in Gymnasio Onoldino, nepte, An. C. 1623. die 6. Maii. Ad Rectoratum Scholae Onoldinae vocatus est Anno 1625. Obiit uxor Anno 1634. d. 20. Iul. Genuit cum illa 10. liberos: 1. BARBARAM ELISABETAM, 2.
BURKARDUM ABDIAM. 3. ANNAMMARIAM, 4. BALTHASARUM, 5. WOLFFGANGUM MICHAELEM, 6. IOHANNEM ADAMUM, 7 LEONHARDUM, 8. LEONHARDUM altertum, 9. et 10. IOHANNEM et ELISABETAM gemellos. Ex quibus plerique mortui sunt: de Wolfgangi autem Michaelis vita iam per 18. annos nihil constat. Ab aliquot itidem annis, Burkardus Abdias perquam miserabilis est. Iohannes autem Adamus, Bibliopegus, civis noster est, vir integerrimus et valde industrius. Ad secunda vota transiit beate defunctus et nuptias An. 1635. d. 26. Ian. sive Polycarpi celebravit cum pudicissima virgine MARIA URSULA, Viri Amplissimi DN. SEBASTIANI GEYERI, Quaestoris Onoldini p. m. filia. Ex qua sequentes liberos suscepit, 1. IOH. SEBASTIANUM, 2. GEORGIUM MATTHIAM, 3. MARIAM MAGDALENAM, 4. CHRISTOPHORUM, 5. SIGISMUNDUM. 6. APOLLONIAM, 7. PAULUM, 8. IOHANNEM PAULUM, 9. IOH. CAROLUM, 10. GEORGIUM ERNESTUM, 11. IOH. GeORGIUM. Ex quibus CHRISTOPHORUS Pharmacopoeus est Laufufensis, SIGISMUNDUS autem Phil. et Med Candidatus dignissimus, Matheseos callentissi mus, patris legere vestigia paratus, vocationem ad Professionem Matheseos in Illustri Tubinga sperat, cuius conatus Deus fortunet! Virgo APOLLONIA apud matrem est. PAULUS arti typographicae addictus: IOHANNES CAROLUS operam dat pharmaceuticae apud fratrem: GEORGIUS ERNESTUS apud Dn. Georgium Mullerum, mercatorem Noribergensem nominatissimum, arti huic addiscendae operam navat. Reliqui iam fato suo functi sunt. Quanto amore suas coniuges fuerit prosecutus, cumprimis patet ex constanti concordia, digniffima plane, quae inter rara coniugum fidelium exempla referatur. Aliberis autem enumeratis et ex utroque coniugio natis, nactus est, Divina benedictione, 4. nepotes et tres neptes. Ipse vero circa autumnum ante dicti anni 1635. cum propter continuas irruptiones hostiles et alia mala bellica, quibus Marchionatus, tamquam Euripo, continue obruebatur, salariorum solutio a tempore satis longo fuisset retardata, ita, ut illi tres integri anni deberentur, neque spes esset quottidianorum saltim alimentorum, resignavit officium Rectoratus Onoldini, et quia fama nata erat, Professionis loca vacare hîc
Altdorffi, impetrata dimissione, nomen suum Noribergae pro Professione, in quacumque parte Philosophiae esset, detulit. Cum vero eo adhuc anno nihil officiorum publicorum, quibus videretur idoneus, praeter Ecclesiastica, ad quae magnus iam erat exspectantium numerus, vacaret, protractum est negotium ad anni usque 1636. 30. Ian. quo Mathematum Professor constituebatur. Anno 1650. d. 6. Augusti demandata est illi Professio Physica, cum priori Mathematica coniungenda, quam excepit officium Inspectoris Norici Anno 1654. delatum. In quibus functionibus, tam Onoldi, quam apud nos, quantam adhibuerit diligentiam et curam, partim ex iterata vocatione ad Rectoratum Onoldsbacensem, partim ex scriptis, quae, praeter lectiones ordinarias et collegia privata, praeterque programmata et disputationes, tam circulares, quam publicas, erudito orbi nota sunt, manifestum est: potissimum autem ex eius Manuali Geometriale Practicae, Astronomiae parte Sphaerica, Discursu de correctione Astrologiae, Nucleo Astrologiae correctae, Specim. Conciliationis Calendariorum veteris ac novi, Directorio Mathematico, Physica Aristotelica, Astrologia Medica, Continuatione Postillae Harmonicae Theologo-Iuridico-Politico-Philologicae D. G, C. Waltheri, et Examine Hypersophiae Anti-Biblicae, Rectoratu Universitatis nostrae bis est functus feliciter, Decanatu sexies, et septimo iam immortuus. Vitae rationem si exigas, verus fuit Christianus, et quemadmodum a teneris in Theologia innutritus; ita praxin Theologicam gnaviter exercuit sedulo religionis cultu, frequenti, dum sinebat aetas, templorum visitatione, et sacrae Eucharistiae, qua postremum nupera Palmarum Dominica fruebatur, devoto usu; crebritate praeterea huius suspirii: Auctor vitae, Victor mortis,
Vivere da recte, da bene posse mori!
nec minus modestia in secundis praeclara, fortitudine in adversis singulari, et, quae mater huius, fiducia in admiranda Altissimi, praesertim erga pauperes, providentia omnino summa. Comprobavit hanc animi sui mentem symbolo dulcissimo, ex Gen. 22, 8. desumpto: DOMINUS providebit! cuius sensum sequentibus distichis pridem expressit:
Per varios casus, per tot discrimina rerum
Providet electis optima fata Deus.
Durch Trübsal, Angst und manches Leyd
Schafft GOtt den Seinen manche Freud.
Multis etiam aliis Scripturae dictis subinde se corroboravit: mirifice autem delectatus est locis Ps. 73. v. 23. et 24. Tamen ego semper Tecum: (Domine) tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate Tua deduxistis me, et cum gloria suscepisti met et 1 ad Cor. 4. v. 1. 2. Sic nos aestimet homo, ac ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Quod super est autem; illud requiritur in dispensatoribus, ut fidelis quis in veniatur: quae verba, a celeb. Dn. Ioh. Meelführero, tum Abbate Heilsbronnensi, iuveni valedicenti et Wittebergam abiturienti commendata, memoriae eius semper haerebant penitissime infixa. Et sane fidelis fuit Servatori suo usque ad mortem: nec est, cur dubitemus de corona vitae, vi promissi Apoc. 2, 10. iam collata. Taediosum foret omnes, quibus tam imperterritus exercebatur, morbos aliasve calamitates recensere. Finem contemplemur! Ante nonum mensem paralysin linguae passo non apparuit spes integre revalescendi; sed subsecuti sunt crebriores catarrhi, usque dum ante quatuordecim dies catarrhus calidissimus obruto omnes vires fregit, ut Medicorum et Chirurgorum cura esset omnis ianis, et ille diem hunc supremum, quem numquam metuit, inter preces obiret, et in Domino obdormiret fer. 2. Pasch. hora fere 10. ante meridiem, perpetui istius voti sui ita compos factus: Si non amplius potero vel debebo meis et proximo prodesse, Deus in pace me cum Simeone dimittat! quin et triumphi particeps, quem, diu est, quod sib! pollicebatur, ad illud Rom. 14, 8. Sive vivimus, sive morimur, sumus DOMINI: in biografi/a| sua hoc B. Lutheri scribens. DOMINI: mortis etiam, in nominativo: puta, plurali; sive victores: Eodem fecit quod paulo ante obitum non sine lacrimis repetiit ex Apoc. 7, 13. et seqq. Respondit unus de Senioribus et dixit mihi: Hi, qui umicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas; et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum DEI. et serviunt ei die ac nocte in templo eius, et qui sedet in Throno, habitabit super illos: non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ullus aestus: quoniam Agnus, qui in medio Throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et abserget DEUS omnem lacrimam ab oculis illorum. Sed haec de ipso dixisse sufficiat. Vobis, Cives Academici, quid nunc incumbat, dictitant per tot annos in hanc
Universitatem et Vosmet Viri merita maxima, quae vos ad frequentiam funeris comitandi ita, confidimus, invitant, ut nostra invitatione opus non sit. Vos igitur pro vestra pietate ipsi eritis memores huius officii vestri. Valete!
Astronomiae Pars Sphaerica. Norib. 1637. in 8.
Astrologia Medica, h. e. de siderali scientia ad curam valetudinis et rerum eo pertinentium dextre applicanda. Altdorph. 1655. 1665. in 4.
Physica Aristotelica, redacta ad Methodum, qualem in solis Mathematicis locum habere lperperam hactenus creditum est. Norimb. 1656. in 12.
Arbiter Astronomicus, hoc est, Collatio Tabularum Eclipticarum inter se et cum duabus Eclipsibus mensis Augusti 1654. ibid. 1654. in 4.
Dissertatio de Cometis et Via Lactea, ubi quaestio; An et quomodo Providentia divina cum influentiis Astrorum concurrant? Altdorphi 1662. in 4,
Defensio Physicae Aristotelicae contra Mich. Watsonium. Altdorph. 1661. in 4.
Examen Theologico Philosophicum Hypersophiae Antibiblicae eorum, qui negant Aquas caelestes Mosaicas, Diluvium Universale, Motum Solis et reliquorum Siderum. Norib. 1668. in 4
Manuale Geometriae Practicae; Handbüchlein von Geometrischen Abriß. ibid. 1636. 1663. in 8.
Geodaesia universalis, das ist, Bericht von Land- und Feld-Messen. ibid. 1641. in 8.
Compendium Fortificatorium, Kurtzer Mathematislcher Unterricht von der Fortisication. ibid. 1641. 1647. in 12.
Grund und Verbesserung der Astrologiae. ibid. 1643 in 4.
Nucleus Astrologiae correctae, das ist, kurtzer Bericht vom Nativität ftellen. ibid. 1651. in 4.
Ingenier=Stab, mit Figuren. ibid. 1650. in 12.
Observationes des jüngsten Cometen. ibid. 1653. in 4.
Gefährlicher Krieg und glücklicher Sieg. ibid. 1656. in 12.
Observationes von den grossen Coniunctionibus und Oppositionibus, auch neuen Sternen und Cometen. ibid. 1656. in 4.
Compendium Astronomiae et Astrologiae, das ist, kurtze
und klare Verfassung der gantzen Stern-Kunst. ibid. 1661. in 4.
Gründlicher Bericht von dem Cometen so An. 1661. erschienen. ibid. 1661. in 4.
Inter Disputationes ab eo habitas invenimus quoque sequentes: De Elementis: De Numero Elementorum, non binario, sed quaternario: De anima: De Anima humana: De Musica etc.