07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 529, image: s529

HONOR NOVISSIMUS, Excellentissimo, Amplissimo, multa prudentia, ac Consiliorum dexteritate, Clarissimo Viro, DN. M. SIGISMUNDO PICHLERO, Politicae et Moralium Prof. P. celeberrimo, Venerabili Academiae Universae Seniori, Dn. Collegae hucusque dilectissimo, nunc desideratissimo, Exhibitus a RECTORE ET SENATU ACADEMIAE REGIOMONTANAE.


page 530, image: s530

QUamvis vulgus et homines ima de plebis faece, Academias et qui illis operam navant, parvi aestiment, subinde et despicatui ducant, illi tamen subinde intorquent illud Horatii:

Odi profanum vulgus et arceo:

utpote securi satis suae dignitatis, quam veluti a magnis Regibus et Principibus sunt adepti, ita et contra adversantium insultus plurimis privilegiis et tutelis muniuntur. Quippe Professorum in Universitate dignitatem adeo pensi habuerunt Magni Reges, Caesares et Pontifices, ut cenceflas immunitates, quibus non, qui artium liberalium studia profitentur, tantum, sed et qui ediscendis vacant, fruerentur, legum auctoritate muniendas atque per totum terrarum orbem invulgendas, laudatissimo consilio mandaverint: Angariorum praestatio (loquimur verbis Iuris Augusti l. 10. ff. de Vacat. et excusat, muner.) et recipiendi hospitis necessitas et militis, liberalium artium Professoribus inter coetera remissa sunt. Iisdem, quemadmodum a reliquis muneribus ita et a tutela et cura requies conceditur, (l. 6. ff. eadem §. 1.) Et versantur in omnium manibus Eurditorum Constitutiones, quae in Codice Theodosiano (lib. 13. Tit. 3. est de Medicis et Professoribus) leguntur, quas partim truncatas, partim ex multis in unum confusas Tribonianus Argumenti eiusdem Titulo in Iustinianeo itidem Codice exhibuit. Prolixum esset in medium adducere, qua cura et sollicitudine fortunae Literatorum et immunitatibus prospectum suo ad Volusianum rescripto D. Constantinus voluerit: Quomodo illis, qui unum inter literas professos vexare non erubesceret, centum millium nummorum, sumptuosissimam mulctam indixerit: Ut facilius liber alibus studiis et memoratis artibus multos instituant, fungendis publicis muneribus exemptos illos esse voluerit. Neque attinet ea his mutis describere, quae Valentinianus et Valens Impp. in eandem sententiam sancita et sanctissime observata voluerunt: Nec denique quae praeclarissima admodum Honorius et Theodosius Caes. rescripserunt, quando omnia illa in Codice, ex quo memorari haec et alia plurima poterant, obvia sunt, et facilis sub manu posita. Quin ut quanti aestimii terrarum Principes Professores facerent artium ostensuri, stupendo pretio eos conduxerunt olim, et prodiga fere liberalitate sustentarunt. Ita historia testis est, Quintilianum Rhetorem quotannis e fisco,


page 531, image: s531

quod aerarium Caesarum erat, magnam auri vim in Amplissimum stipendium accepisse. Vespasianus, auctore Suetonio, primus Latinis Graecisque Professoribus annua centena constituit, bis mille, ut nostro calculo reddimus. et 500. Philippaeos. Capitolinus testis est, Philosophiae Doctoribus per omnes Provincias, et Athenis 600. aureorum Romanorum, Marcum Antonium in sustentationem elocasse. Et annonn quantivis est, quod Apollonius Atheniensis memoretur, talento cathedram Politicam tenuisse, et cum magno legentium et audientium stupore docuisse. Et munificentiae prodigium est, nisi in oratione illa pro scholis mendum sit, quando Eumenius Rhetor Diocletiano et Maximiano pro sexcenis milibus nummûm, nos 15000. Philippicor. pronunciamus, veluti annuo stipendio gratias agit. Bearentur nunc Academiarum Profellores non prodigis illis impensis, sed quibus familiam tantum honeste spectanrium oculis obducere possent; non ita nobilissimus ille ordo posthaberetur. Ast nunc ubi sua sufficientia destituitur, apud illos saepius, et privati census homines, ut cuiusque

-- clausum possidet arca Iovem,

et Ioachimicorum decades digitos traiciunt, ita in contemptum venit et alto supercilio despicitur. Sed utut dignissimus ille ordo ingrato hoc saeculo inique tractatus auri praesidiis destituatur et verum sit, quod Petronius habet, dum saeculi sui ineptias arietat:

Qui pelago credit magno se foenore tollit,
Qui pugnas et castra petit praecingitur auro,
Vilis adulator picto iacet ebrius ostro:
Sola ruinosis horret facundia pannis,
Atque inopi lingua desertas invocat artes.

Ultra tamen plebis et divitum conditionem assurgit, numquam perituris laboribus et ingenii monumentis. Absumit temporum edacitas omnia, quibus superbiunt illi, quos farinae huius homines pecudes aureas non invenuste Tiberius vocavit: sed perennant Literatorum opera et ingenii fetus. Unde cum Horatio quisquis literis gloriose operatus est, iactare potest:

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ Pyramidum altius,
Quod nec imber edax aut Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis


page 532, image: s532

Annorum series et fuga temporum,
Non omnis moriar: multaque pars mei
Virtabit Libitinam.

Beatissimus noster, ut ad institutum converamur, egregiam in formanda iuventute locavit operam et industriam, in Academia cumprimis nostra Politicam et Moralia professus celeberrima ingenil edidit monumenta, quibus id consecutus est, ut nulla aetas memoriam ipsius apud nos sit oblitratura.

Egressus est autem in lucis huius usuram, Vir Amplissimi deinceps nominis Excellentiss. Clariss ac Doctiss. Dominus M. Sigismundus Pichlerus, Politices et Moralium, in Celeberrima Borussorum Academis Prof Amplissimae Facultatis Philosophicae et totius Academiae Senior Venerandus, Anno post Salvatoris ortum 1603. 17 Octobr. St. v. in Civitate Griskirchensi, Archiducatus Austriae, Patre admodum Reverendo et Doctiss. Domino Wolffgango Pichlero, Evangelicae Confessionis in urbe Watzenkirch, dicti Archiducatus Pastore meritissimo, qui duram cruentamque persecutionem Anno 1625 ibidem loci, cum aliis constantissimis Salvatoris servis et purae religionis Confessoribus, ammose contoleravit: Matre Lectissima et sui sexus virtuti bus conspicua femina Barbara Wincklerin/ Senatorum in urbe Halstad, nominatae Provinciae praecipui filia. Avum Paternum habuit, Virum Amplissimum et Integerrimum, Dominum Christophorum Pichlerum, Principis Abbatiae Krembs-Munsteriensis rerum Oe onomicarum Curatorem fidelissimus, qui tempora Lutheri attingens, primus eiusdem Confessionis Professorum, minister in Austria fuit. Aviam ex paterna linea recenset, Nobilissimam et Virtute sui sexus laudatissimam feminam Barbaram, et prosapia Dnn. ab Eitzingern antiquissima, cuius Aeneas Sylvius in rebus Austriacis et Bohemicis C. 61. sub Regimine Friderici III. Anno 1440. ibi tum Bohemiae Regis, deinde R. Imperatoris cuius tempore in Aula Caesarea, haec familia magnae Celebritatis, et Auctoritatis fuit, mentionem inicit. Avum exmaterna linea numerat, Nobilissimum et Consultissim. Virum Valentinum Wincklerum, Civitatis in Halstad/ Senatorem praecipuum et Consularum, Aviam Nobilissimam et Ornatissimam Feminam, Sybillam et Terelin. Regenerationis autem Sacramento, in caelestium civium numerum


page 533, image: s533

cooptatus, felicissimo ductu in pietatis, liberalium artium, optimorumque morum cultura studiosissime instruitur et perficitur. Atque egregiis a natura concessis dotibus. egregium et omnium artium capax ingenium minitantibus, postquam in schola patria, prima etuditionis firmamenta posuerat, ampl oris ac quirendae gratia, in Gymnasium Welsense transm ssus, Rectoris ibi tum Celeberrimi M. Iacobi Tydaei, quam dehinc religionis et conscientiae causa exulantem, Altdorfiensis Academia Eloquentiae Professorem constituit, informationis commendatur, a cuius ore indies doctior, Anno 1618. celebre illud Lintzense Gymnasium salutat, et magna suorum studiorum in crementa capiens, usque ad annum 1621. ibidem subsistit; et accurante ita divini Numinis providentia, Austriacis Baronibus, Dn. Iohanni Wilhelmo a Schäfftenberg, et Dn Iohanni Reimanno a Starenberg, Studiorum et morum Magister constituitur, nec diu post in Galliam ablegatus, et duos integros annos Genevae commoratus, linguam cumprimis Gallicam tam accurate et perfecte edidicit, ut deinde propter grassantem in Bohemia et Austria Bellonam, Basileam evocatus, et dehinc in Celeberrimam Argentoratensium Academiam commigrans, alios a linguae Gallicae peritia, singulari discipulorum emolumento, instruxerit. Sophiae ibi tum magna contentione et sedultiate in cubuit, ut, deditis sibi Baronibus domum revocatis, et ita bonaillorum venia, functione sua expeditus, Anno 1626. promotore M. Laurentio Thoma Wallisero, Ethices Prof. P. magna cum laude Magistri titulum et gradum acquisiverit, Non autem satis reputans dignitatem acquisivisse, sed feliciter semper eandem adauxisse, Collegia Philosophica et Theologica, sedulus non tantum auscultator frecuentavit, sed et doctorem egit, nobilissimis cumprimis iuvenibus suainformatione gratus et acceptus, linguae Gallicae, Historiae, Politicae et Iuris Public lectiones habuit, ac ursit, animum cumprimis, Professorum praecipuorum consilio, imbibendae Iurisprudentiae totus applicuit. Sua autem diligentia paulatim ad hominum famam profluens, a Domino Austriaco Adamo a Giengen, Confessionis causa exulante, Ratisbonam evocatur, ubi integrum biennium Filii ipsius informationi vacans, et ob sedulitaus suae specimina magis inclarescens, a Domino Ludovico Zoeher, Equite, et Marchionis principis Consiliario. Capitaneo et Liberi Equitatus


page 534, image: s534

Imperialis Franconici Legato, Guntzenhusium, in Marchionatu Onolsbachiensi ad filii institutionem vocatus accedit, et adiisset illo comite, terras alieno sole calentes, nisi famosum illud Lipsiense proelium insecutae turbae, caesarei et Svecici exerc tuum transitus, integram Bavariam devastassent et incolas fuga salutem querere coegissent Quare noster securitati suae consulens, Argentoratum repetit, orsam studiorum telam texit, usque dum inter alias oblatas conditiones honorificas, insperata: ocatione institutionis Sereniss. Celsissimi et Reverendissimi Principis ac Domini. Domini Ernesti Bogislai, Ducis in Croy et Arschott, S. R. I. Principis, et Electi Episcopi Caminensis, ab illius Consiliario Domino D. Clutenio, Celeberrimo I. C. et PP. praestituitur. Divinissimam illam vocationem persecutus, eodem anno, diversos quamvis inter exercitus, praesentissima inter discrimina, diversas in Germania Academias Ienensem, Lipsiensem, Wittebergensem transit, et Sedinum in Pomeraniam delatus, instituendo Principe duodecimum aetatis annum ibi tum agente, adhibitis omnibus industriae nervis, et magna fidelitate, sex integros annos consumit. Iactis autemf a S. Principe solidae eruditionis fundamentis, Gryphorum Celeberrimam Academiam ingrediuntur, ubi S. Princeps Magnificentissimus Rector declaratus est; atque Cancellarius Academiae et Legatus factus in sollennissimis Actibus, altero sex Iuris Doctores obducente, altero novem Candidatos Philosophiae Coronamentis insigniente, publice opponendo et omnium cum applausu perorando, honorificum suum locum nobilitavit. Invitatus autem, ut summos in iure honores, quos dudum illius Virtus ex subacta eruditio meruerant, capesseret, eos tamen sonticas ob causas evitavit. Sed peregrinationi ibi tum se accingentes, transitum per Galliam, Italiam, Angliam moliebantur, studiorum tamen gratia Groningum primum, mox Lugdunum, aliasque Nobilissimas Bataviae Civitates, Brabantiam etiam proficiscuntur; ubi ulterius progrediendi spem, Anno 1637. ultimi Pomeraniae Ducis ac Principis, Gloriosissimae Recordationis, obitus decollat. Revocato itaque a Provinciae Statibus S. Principe, Anno sequenti 1638. cum eiusdem Celsitudine frequenti et magnifico cum Comitatu, lustrandis Comitiis Warsaviam invisit. Feliciter autem redux, S. Princeps pro sinngulari qua Beatissimum nostrum complectebatur clementia, illi Senatuum in


page 535, image: s535

terris et Districtibus Lotharingicis sibi subditis, directorium, et ut ad Aulam Gallicam resideret, Gratiose et Clementer obtulit; quod tamen, utpote ex Voto inter aequoris procellas et tempestates, praesentissimum vitae discrimen interminantes, concepto, se Theologiae, ereptum undis deinceps operaturum, declinavit, atque ita honorificentissimis testimoniis et commendationibus, ad nostrae Universitatis Fac. Theol. instructus, Regiomontum delabitur, et omnem laborem, omnes meditationes in divinarum rerum intelligentiam, cui totum pectus devoverat convertit. Et um Anno 40. Philosophiae Practicae Professio vacaret, comformibus Ampliss. Senatus Academici suffregiis, Serenissimo Electori commendatur, designatur Professor, et a Principe, Domino suo semper Clementissimo, ad qveni vitandae contagionis causa decesserat, huc evocatur. Vitam quod privatam Beatissimi Viri attinet, amoliendis a se publicorum laborum difficultatibus, Coniugio animum applicans Anno 1643. Virginem Pudicissimam, Feminei sexus Virtutibus Ornatissimam, Catharinam, Nobilissimi, Excellentissimi, Experientissimi et Clarissimi Dn. Danielis Halbachii a Porta, Philosophiae ac Medic. Doctoris, et Archiatri Aulici Filiam, sollennibus sibi nuptiis iunxit, ex qua intra felicissimum Coniugium 4. filias. duas iam aeternitati praemissas. alteram superstitum duarum, Viro Reverendo et Clarissimo, Dn. M. Casparo Witzelio, Fortalitii Pillaviensis Pastori bene merenti, sub huius anni auspiciis in Matrimomum elocatam, suscepit. Rupto autem mortis invidia primo hoc coniugii vinculo, ad vota transiit secunda, ac vitae consortem Anno 1652. elegit, Matronam Pietate ac feminea Virtute Spectatissimam, Elisabetham Luxin, Viri Integerrimi ac Spectatissimi, Dn. Henrici Bulbeckii. Camerae Electoralis Ministri primarii, Viduam, cum qua intra tranquillissimum, breve quamvis Coniugii tempus filiolam suavissimam sustulit, adhuc superstitem, quam cum reliquis divino Patrocinio, atque tutelae serio atque ex animo commendamus. Viduatus autem et illa coniuge, fatali hic grassante lue, tolerandis melius approperantis senii molestiis, statum socialem repetit, Matronam sibi Lectissimam et femineis virtutibus ornatissimam Anno 1654. Ursulam Greyffin, Viri integerrimi et spectatissimi Pauli von Dühren, Mercatoris praecipui Viduam iungens, quacum reliquum aetatis, intra quamvis sterillitatem,


page 536, image: s536

tranquille exegit. Depraedicandae hic singulares virtutes quibus tot annos Professor celeberrimus eminuit, sed cum haec notissima, transeunda. Eccui enim non ipsius in religione fervor, in conversatione fides et candor, iudicii et sententiarum dexteritas, ini dicendo iure aequitas, in vindicanda iuvenili petulantia rigor, in sublevandis aliorum necessitatibus munificentia, non publice nota sunt? Perorant haec, Rectora tus semel, cum summa Academiae dignitate ab illo gestus, et Decanatus octo vicibus adiuncti: quin et perennabunt egregia ingenii monumenra, quae iam orbi innotuerunt, et gloriam ipsius aeternaturam loquentur. Tandem cum catharris crebrius urgeretur die II. Martii, postquam divini Numinis cultui vacaverat, virium se pati deliquium animadvertit, mox febrilem fervoreem corpus obruere sentiens, frustra Galeni auxilium et humana remedia adhibuit. Itaque ad Dei gratiam confugiens, mentem sideribus advertit, terram despicit, caelum anhelat: pascit animam divinissimo epulo, ut fortius cum novissimis hostibus decertaret. Et triumphavit feliciter omnes, quando inter suorum preces, salvo ac integro rationis sensuumque usu, caelo, quod tantopere amaverat, Spiritum aeternum, Dominica novissima redonavit. quando autem exuvias, nobis relictas, maestissima Vidua, tumulo hodie inferre constituit, magna, Cives, frequentia exsequias reddatis honorificas, monemus. P. P, 1668. 23. Martii.

EPITAPHIUM.

Huc se reepit, Vanitatibus Mundi
Nuper relictis, FRONSQUE MENSQUE PICHLERUS
Nostri Lycei, Numini sacrum pectus,
Veri medulla, fideique, lingua Musarum,
Ilustrium Consultus ille Virtutum
Morumque doctor, publicaeque disertus
Rei metator, et Parens Professorum,
Sed et Parentis erudita laus Phoebi:
Cuius venustae scripta continent Suadae,
Decus Quirini, Cecropisque, Gallique
Voces amoenas: Tota gloriae pratum,
Plenumque laudis horreum Ipsius vita est.


page 537, image: s537

Dolemus omnes, maximoque nostratum
Quinqvertioni nuncupamus hanc palmam!

GEORGIUS WOSEGINIUS, D. Med et Mathem. P. P.

SCRIPTA.

Disputationes ab Excell PICHLERO conscriptas habitasque reperimus sequentes: De consiliis et Consiliariis: DePolitica in genere: De Iinterregno: De Statibus seu Ordinibus Rerum publicarum: De ratione Status Aristocratici vera: De Torneamentis: De Regalibus sive Maiestatis iuribus: De Incrementis Rerum publicarum: De Iuree Divino: De Iure Natura: De magistratu in genere: De bello eiusque iure, etc.