QUartum hoc et multo altissimum vulnus non Universitas haec nostra tantum, sed elegantiorum literarum ordo omnis, ex obitu summorum eruditione pariter ac fama Virorum. BUCHNERI, FRANCKENBERGERI, NOTTNAGELII, atque OSTERMANNI proh dolor etiam, totius Academiae simul et Amplissimi Collegii Philosophici Seniorum, intra septennii huc usque proximi deceslum, acerbissimo maerore squalens numerat. Etsi enim per rerum naturam ita videatur esse comparatum, ut, qui gtandi natu, ad fatalem humani aevi limitem accedunt propius, colligere
vasa iubeantur tandem; solent in commune tamen, densata capitum vener andorum funera ferales membororum reliquorum casus praesagire. Deus quidem meliora! Nos interim in IOHANNE ERICO OSTERMANNO, Graecarum Literarum Prof. Publico, Electoralium stipendiar. Ephore, Academiae insuper, ut dictum, Seniore quondam, Virum amisimus amplissime meritum, et literatura reconditiori excellentissimum, nec ultimum in Electorali Aula, cui et a consiliis haud ita pridem addebatur, nomen. Sed illi ea nihilominus haud invidenda felicitas est, quod deluso hoc vitae mimo, ad aeternitatem abitu beato penetravit se. Nam cum per ipsos propemodum duodeviginti annos, cum morbis doloribusque et concatenatis, ut fit, molestiis diviserit aetatem suam hactenus; quid accidere miserius cuiquam potest, quam ubi longissimi cruciatuum moris retenta velut in poenam vita prorogatur?
*krei/sswn a(/|da aeu/qwn h)/nos1w=n ma/tan;
secundum Sophocleum illud in Aiace. Et quidni satius mori videatur, quam incurabili teneri morbo? Ut recte adeo Euripides Oreste dixerit:
*wro/ei, ti/s2 kakw=n teleuta\ me/nei,
*wanei=n. *ti/ d) a)/llog) e)/ipw,
Dictquis erit finis malorum? Mors, quid enim aliud dicam? Optimis tameri piissimisque mentibus usu venire istud cernimus, ut afflictionibus exercentur diu. Crescit nimirum inter calamitates pietas; dum, ne nimium sapere nos somniemus, homines esse cogitamus: tunc revocamus ad memoriam errores vitae: tunc ultorem Deum formidamus, et miseratorem devotissime expetimus. Quicquid sit, egregias OSTERMANNI dotes incorrupto aestimantibus iudicio, non potest non iactura graviornunc apparere. Sed enim quid faciemus interea, nisi ut memoriam defuncti et habeamus reverenter, et laudes eius non tam in theatrum ambitiose, quam in exemplum imitationis, in quod posteritas intueatur, producamus breviter. Sic prudenter adhuc vivens ipse caverat, ne superbe nimis vitae acta eius iactarentur. Dabimus hoc illius voto igitur, et qua simplicitate licet, officium Collegae ultimum probabimus.
Natus Noster Sorbigae A. Chr. M Dc c IX. die XXVI. Iunii. hora ipsa tertia matutina, Patrem LUCAM OSTERMANNUM, Spectatissimum Virum, Electoralem istius
loci Quaestorem; Matrem ornatissimam feminam, MARGARETHAM TOMITSCHIAM habuit. De quibus strictim referemus aliquid, occasione ab ipsomet *makari/th| praebita. Cum enim novi apud Nos homines, ex Carniolae Croatiae que vicino agro Gotschano Progenitores eius oriundi sint, tum Reccae nati simul et noti olim Pater, atque Avus, PRIMUS OSTERMANNUS, amplissimis praefecturarum et legationum partibus, sub Serenissimo Austriae Archiduce CAROLO, Per-illustri Comite FRIDERICO ab URSIN, nec non Barone L. de KIHSEL, etc. egregie defuncti. Ad memoriam insigne pietatis et orthodoxiae Evangelicae exemplum illud est, quod conversi ex Papalibus ad id tempus tenebris Parentes, grassante Religionis tyrannide acti in exillium, quicquid bonorum praediorumque in Styria ad Graetiam metropolin iure emptionis possederunt olim, ut caelestem veritatem, quam amplexi erant semel, lucrarentur, nihili duxerunt; omnia habere se magnanimo solatio existimantes, si verbi divini, et sanctissimorum fidei Symbolorum incorruptam puritatem sequerentur. Nec fefellit animum sententia; cum in hac delati oras A. M DCc IV. honoribus pariter ac opibus, divina benedictione affatim cumularentur. Haec nimirum praemia in his etiam fert terris pietas, si serio castoque Numen suum cultu veneretur. Ab his, ut in viam redeamus Pareritibus prognatus, inque sacrum remissus fontem, ad pietatem primo, deinde ad compositos emendatosque mores, tum ad rudimenta literarum, felicissimis successibus formatus puer est. Quam in rem adhibiti selectiones magistri, primis Linguarum Latinae, Graecaeque et Ebraeae fundamentis fideliter eum imbuerunt. Agebat sub ilud forte tempus A. M DCc XXI. Orientalium niagna nominis fama peritissimus Noster TROSTIUS Cothenis, Novi Foederis Syro excudendi charactere occupatus curis: cuius consiliis methodoque docendi usus, patris providentia et liberalitate filius, brevi adeo profecit, ut aetatem ingenio supergrederetur. Annorum enim quindecim vix adolescenns sollertia suapte subiit laborem, non absimilem Aviani studio, in Poeseos Hebraeae gratiam suscepto. Ex Graecis Oratoribus Demosthenem, Isocratemque, ex Poetis illis gravioribus Hefiodum et Theocritum versarat sedulus, adiunctis etiam recentioribus quibusdam, Posselio nim, atque Rhodomanno, Non immaturus igitur, etsi tenerior, ad Academiam,
parentum beneplacito accessit An M DCc XXVI. die Martii mensis quartodecimo professus nomen inter literatos Athenaei huius Cives. Cum praestaret alios nascendi lege meliori, et antecelleret industriae speciminibus, stipendio Electorali liberaliter adiutus, maiores indies profectus fecerat. Necessariam linguarum, videlicet earum, quas penes eruditio est, congnitionem postquam sibi compararat, amplius quid, hoc est pro gloria et ornatu sustinuerat audere. Excellentibus ergo in sua quolibet arte, apud Nos tum ERASMO SCHMIDIO, AUGUSTO BUCHNERO et, quam antea laudavimus, MARTINO TROSTIO, sine exemplo Professoribus Philologis, (ut plura opus haud sit addere) sumptibus non modicis privatim diligentiam addixit in discendo, Ab horum ore ac velut contubernio pendebat, SCHMIDII potissimum intimiore usus amicitia, quae saluti ili plurimae ad publicam professionem fuit. Eo doctrinae atque eruditionis profecerat successu insuper in Syris, Chaldaicis Arabicisque, ut esse invidiae potuerit. Philosophiam praeterea, et scientiae ex eadem aliquot subtiliores, quae mgenio acuendo prosunr, Logicam nempe, Metaphysicam et denique Pneumaticam sub Beato SCHARFIO separatim audiebat. Quin et Mathesi non superfunctorie attenderat, Clarissimi Dn. M. REINHARDI, Fac. Phil. tunc tempoais Adiuncti doctrina maxime adiutus.
Erat spatium hactenus, quo privatim sibi vixit OSTERMANNUS. Sequitur illud, quo ad honores per gradus et maiores pedeten???im ibat. An. enim M DCc XXX. d, XVI. Mattii viginti quatuor inter competitores, loco altero, Philosophiae Liberaliumque Artium Magister creatus a summo BUCHNERO fuit. Exacto inde proximo triennio, cum per collegia privata, publicasque Dissertationes eruditionis fuae copiam satis omnibus probasset, inter Adscriptos Philosophiae locum metuit. Theologiam ita doctus fuerat, ut si in isto studiorum genere deberet esse totus. Fructum etiam non plane nullum sedulitatis huius tulit, cum A. M DCc XXXVII. amplissimum a Serenissimo Electore, Divo IOHANNE GEORGIOI. beneficium ipsi concederetur gratiose. Non multo ita post, eodem anno, Graecae Linguae et Mathem. Infer, celeberrimus Prof. SCHMIDIUS, Elector. Alumnorum Ephorus, et Universitatis huius Senior decesserat: cui qui succederet in alterutra Professione, Nostro
visus nemo nemo fuit dignior, Suffectus itaque communi Patrum Academicorum commendatione praevia, in locum eius, cuius viduam vertente anno postea legitimis ceremoniis sibi sociavit coniugem. Quam ille provinciam tanta auctoritate gessit,f ut inter rarissima Academiae decora referendus videatur. Solus certe plus ad rem status nostri amplificandam ornandamque contulit, quam steriles multorum disputatiunculae fecissent. Confusa quippe et in ordinem redegit, et neglecta Fisci Acad. resarsit, rationum accuratus artifex. Ita omnibus ub que sollerter ordinatis, nec eruditionis suae creditum negasset plane, si per valetudinis impedimenta licuisset. Optinem interim (quem vulgo Substitutum nominant) adiungi sibi, qui in lectionibus praestaret vicem, habuit necesse. Accesserunt huc occupationem alia; veluti cum A. M DCc LXI. Electoral. Alumnorum, et triennio elapso inde, Provincialium Scholarum Ephorus, propitio Aulae nutu vocatus confirmatusque est. Postremus tempore, sed dignitate primus honor ille fuit, quo Consiliarii Electoralis splendidiores titulos nullo ambitu quaesitos, Potentissimi SAXONIAE ELECTORIS, Domini et Nutritii Nostri Clementissimi indultu, ante spatium semestre adipiscebatur.f Academiae fasces Rector semei Anno saeculi huius XLIV. iterumque, A. LXII. Decanatum quinquies, vice tertia Prodecanatum laudabiliter administravit. Ita equidem in publico negotia illius clara: quae tamen singula diduci latius ac praedicari potuissent, nisi obvia unicuique esse omnia intelligeremus. Iam in rebus eum oeconomicis paulisper etiam intueamur. Uxores omnino duas habuit; primo nimirum praestantissimam Matronam MAGDALENEN, ex B. SCHMIDII obitu relictam viduam A. supra sexcentesimu, tricesimo octavo domum rite duxit, filiamque unicam, nec ultra primi anni spatium superstitem, ex ea sustulit ANNAM MARGARITAM, Natae a bitum mors matris consecuta quoque A. M DCc XLVII. fuerat. Ergo post biennium exinde, Clarissimae tunc virginum ANNAE MARIAESTRAUSSIAE, Ampliss. Spectatissimique Viri Dn. BENEDICTISTRAUSSII, Electoris, quae hic est, Quae stur ae longe meritiss. Praefecti filiae, natu maximae addixit fidem, et legitimis sponsaliorum sollemnibus maritam sibi pactus ipsam est. Dici haud potest, quo se invicem amore, qua concordia fuerint amplexi. Et Marito
quidem iam inde ab octodecim annis non satis vegeto valentique tanta et sollicitudine et diligentia plane indefesla adfuit fidissma coniux, nihil ut ad summas laudes praetermiserit. Aucti quina subole hoc matrimonio fuerunt: IOHANNE BENEDICTO scilicet, IOHANNE ERICO, et IOHAN. NE LUCA, filiis, filabusque ANNA DOROTHEA, ac ANNA MARIA: quarum prior ante hos annos tredecim decessit iterum, posterior virgo tenerrima cum tribus adhuc fratribus superstitat in maximum maerorem data. De vita Defuncti hoc pauciora gloriabimur, quo ipsemet ab ostentatione alienior fere videbatur.f In dilectione erga Deum proximumque adeo ille totus occupatissimusque fuit, ut, si brevissime definiendum sit, pii et religiosi, placidi et facilis, officiosi denique et liberalis Viri consummatum aliquod exemplar iure suo etiam ab invidis promereatur dici. Sed ad suprema veniendum tenadem. Cum morbis venerandus No. ster plurimis, ut ecce febribus, peste semel iterumque, cum asthmate, calculi doloribus, hereditariaque podagra, (et quis mala omnia enumeraret?) conflictatus saepius diuque, verum illud esle, quod in Pyth. apud Pindarum habetur, didicit: )*epa/meroi, ti/ de ti\s2; ti/d ou)/tis2; *skia=s2 o)/nar a)/nqrwpoi. Et pro Symbolo MORTALITATEM praeferebat semper. Quare isthaec omnia in universum patientia constanti superavit. Novissimi et exitialis morbi vehementia ex arthritide inprimis nata, in tumores et aquam intercutem degenerabat. Applicata omnis generis, ut sem per antehac, ita cum maxime per hunc anni quadrantem, excellen tissima remedia; nihil humanae opis intermissum vel a Medico, vel ab ipso etiam aegroto. Ceterum incurabilis et conclamari plane mali magnitudo sic virium reliquias attemeraverat, ut medicaminum vis omnis conatu irrito adhiberetur. Huc et insolita reucedo. et tussis et a)trofi/a denique accessit: quid de se futurum indeforet, colligere in facili erat. Convocatis proinde necessariis, ante unam alteramque seprimanam iam tum valedixerat, ad analysin beatam inter praces et devota vota se componens. Die 10. Augusti. qui supremus ei luxit, Reverendum verbi Ministrum, quem a confessionibus habebat, ut solatiis divinis erigeret moriturum, iusserat accersi. De gratia misericordis Dei, de efficaci Servatoris merito, de fidei constantia quaesitus, ad ultimum vitae halitum exposuit plhrofori/an suam, primoque ad VIII.
matutinam pulsu, inter adstanrium acroamata, placidissimo velut resolutus somno, in IESU suo obdormivit; posteaquam annos LVII. hebdomad. VI. cum bidui excessu, superasset. Qui dum ad hor. I. postea ex adedibus efferendus in Parochiale templum, et contione celebratus funebri in Arcis Aedem sacram, ut sepeliatur ibi, deportandus sollenni ritu est; ut Senioris de Academia nostra meritissimi exsequias cumulato pro sequamini ossicio, petere a Vobis supetvacuum fere videri possit, quod sua sponte gratitudo pietasque imperabit facile. P. P. ad d. XIV. Augusti, Anno recuperatae per Christum gratiae M DCc LXVIII.
Praeprimis eruditissimas quasdam reliquit Disputationes, quibus Philologi eximii nomen promeruit; earum nos solummodo vidimus: De Mutatione punctorum Ebraeorum generali: De convivandi cenandique Veterum ritibus: De Veterum Romanorum convivandi ritibus. De Consultationibus veterum: Observationes quasdam ad Graecam literaturam spectantes: De Astrolatria: De erroribus Auctorum Latinorum: De Sacrificiis Gentilium: De Probatione Stigmatica: Positiones de textu Graeco Novi Testamenti, et si quae forte aliae sunt, quas hactenus videre nobis haud contigit.