07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 600, image: s600

MEMORIA Viri Ingenio, Arte, Doctrina et Industria Maximi, IODOCI HONDII, Mathematici et Cosmographi praeclari, Renovata et translata, Ex Germanica quadam descriptione Operi Altantico Maiori praefixa.

QUicquid olim Aegyptus in PTOLOMAEO, Germania in MuNSTERO, Gallia in BELLEFORESTO, Anglia in CAMDENO, Hipsania in VASEO, Italia denique in PLINIO suo coluit, id omne in HONDIO largiter invenit Belgium ac iusto aestimavit pretio. Fuit quippe inexhausto labore, singulari mentis acumine, et incredibili praeditus prudentia, ex praecipuis quorumvis saeculorum Comographis, adeoque dignus, ut eius quoque vitae cursus Mnemosynest peoplo inserartur. Anno a Servatoris nostri Nativitate sexagesimo tertio, supra mille quingentos, ex ignobili quodam Flandriae pago, Wackene dicto, prodiit, cui ille et famam reliquit immortalem, firmavitque illud Senecae: Potest ex casa Vir magnus exire, potest ex humili deformique corpusculo animus formosus ac mangus Patrem nactus est OLIVIER DE HONDT, et arte et virtute praestantem; Matrem PETRONELLAM D'HAVER THUYN, feminam nullo non bonorum genere cumulatissimam. Vix bimulus, cum carissimis hisce Parentibus, ex vili oppido in urbem Conditore superbam, Gandavum nempe, commigravit. In tenera adhuc aetate et puerili statu virilem plane animum gerebat, eaque iam tum edebat specimian, quae Herculeum et admirandae in dolis Virum promitterent. Facies eius erat obducta, multisque hinc inde rimis ac rugis circumvallata, ex quibus allisque tekmhre/ois2 parens haud vanum optimae culturae et ad summa quaeque tendentis ingenii augurium capiebat. Nam et ipsa inter crepundia puerulia perspicax mentis acies et qew/reuma ad omnia aptum emicabat. Anno


page 601, image: s601

aetatis suae octavo artificium pingendi inchoabat, mox quque, ut erat velocioris naturae, caelabat ossibus ac quolibet aere tam pulce, tam polite, ut opera ab HONDIO nostro effecta captum et fidem multorum hominum excederent. Imo, quod magis est, Ductorem habuit prorsus neminem, a quo rudimenta, ceu communiter fieri assolet, addisceret. Adeo eiuscemodi in puerita delectabatur progymnasmatibus, ut ludere ipsi esset graviter laborare. Numquam otiosus, nisi cum maxime esset occupatus: Mente ac manu raro perquam cessabat, sed ubvis in promptu habebat, quod ageret. Id quod non in spectatoribus solum laudem et amorem in hunc adolescentem enixe ferventem omnibus modis excitabat; sed et eundem saepiu s megi/stwn gratiae commendabat. Hinc, cum Celsissimus Parmae Dux Antverpiam obsidione cingeret, et in quodam ruis tractu, quod Bevere nuncupatur, substisteret, per Confessionarium suum eo laboravit, ut HONDIUM, insigni varaque periitia iam tum celebrem, ad se pertraheret. Advenientem Princeps benigne suscepit, volutique efformari quasdam ex aere statuas ac imagines eximia, qua callebat, arte diductas, Ob horum operum praestantiam, nihil postea intermisit Dux ille Parmensis, quo HONDIUM; tot elegantissimarum formarum auctorem, summis precibus et praemiis Romam alliceret. Ab illis cum se petitis non potuerit alio modo liberare, clam aufugiebat, atque sic Patriae usibus se unice reservabat. Ceteroquin Calliographia nulli mortalium censebatur inferior. literas admodum formosas sciebat diducere, variasque formare scripturas mirus valebat artifex. In iuventute sua se quo que fundendo typos exercebat Chalcographicos, matrices vulgo dictos, qua peritia ad aliquo tempus praecipue usus est, licet in illa partiter non ullum expertus fuerit praeceptorem. Tantis proinde naturae bonis instructus ne a)nazwpu/rws1is2 ingenii maximi stricturas confertim emittenti negligeretur, mitissimus Parens id dedit operam sollicite, ut Scholis traderetur. In iis prima linguarum, Graecae ac Latinae, ponebat fundamina, eaque tam celeriter hauriebat, ut omnium oculos in se merioto convertert. Dum ita studiis liberalium artium ingenti alacrit ate incumbebat, ab aliis supta dictis scientiis, ad quas sponte ferebatur, nihil remittebat. Quis quis igitur agraviorbus Lycei negotiis residuum, id ilico amoemoribus exercitiis et deliciis suis Mathemacticis


page 602, image: s602

domi totum consecrabat. Posteaquam vero vigesimum aetatis annum complevisse,t Gandavo, quod tum Hispanis parere coepit, una cum plurmis eius urbis Incolis in Angliam tendebat. londini nactus est campum amplissimum, in quo praecellens HONDII indoles felicissime excurreret. Hic ad Cosmographicum studium, non absque insigni snccessu ac stupore totius prpemodum orbis, applicabat animum: Hic Itineratrim Francisci Draecken per Palaestinam et Romanorum Imperium, aliaque scripta luce dignissima, posteritati propinabat: Hic inusitatae magnitudinis et artis Globos, Terrestrem aeque ac Caelestem, suamet manu fabricatos, sistebat. Anno Aerae Christinae CIO Io LXVIII aetatisque suae XXII. coniugem eligebat sibi Gandavi probe educatam, COLETTAM VAN DEN KEERE. Cum isthac vitae contubernali, VII liberos utirusque sexus ex lumbis suis egressos videbat, non parum iis gavisus. Relicta deinde Anglia, ad Belgas cum tota familia commigrabat, sedemque ac domicilium, suis inposterum Musis proficuum, constitutebat urbium inclutarum, quascumque sol lustrat Belgicus, facile principem, Amstelloduamum. Qua ibidem gloria vixerit, quanta consummatae scientiae opera condiderit, quae viri huius qaumas1i/ou in Chartis Geographicis Mappisque exstruendis a)kri/beia et industrai fuerit, nullius digne satis eloqui potest facundia, nullo unquam saeculo determinari. Loc perquam disssita in utraque mundi plaga, ut et tot aequoram, fluvios, et quae illis adiacent, sublimi utique mente ac infinitis vigiliis, investigavit, illustravit, ac in apricum produxit. Et quid, quaeso, de magnifico et incomparabili illo, quod Altantis nomine in publicum exivit, dicemus Opere? Inter mundi stupenda si ponamus, a veritatis tramite nuetiquam deflecteremus. Verum nisi extrema HONDII manus tam praeclaro ingenii monumento opportune accessisset, actum sane de toto honcce foetuliterario fuisset. Ille enim imperfectum a Gerhardo Mercatore relictum opus suis subinde curis, et exquisita variarum rerum experientia ita perpolivit, ut plane novum videretur. Quod in hunc ergo diem Mangates non minus quam cuiuscumque dignitatis atque ordinis Viri amussitatio hoc Altante fruantur, id grato se pectore fidei ac industriae HONDIANAE deberi dubio procul testabuntur. Domum eius haud


page 603, image: s603

immerito dixisse omnis politioris literaturae, et variorum admirandae artis instrumentorum officinam; ad quam ex dissitis hinc inde locis, veluti ad Lycem aliquod Peripateticum, aut Archimedis Museum, concurtus creberrime fiebat: Hnac Principes quoque et viri summi, medii, infimi, frquentes invisebant, ut oculis suis occuparent, quae auribus ac fide haud potuerunt. Haec et multo maiora indies meditatnem Parca minime parca audebat interrumpere. Post labores itaque multes exaltatos, in optimo aetatis flore, ingenti Polymathiae damno, anno CIO IOC XI. die XVI. Febr. repentina morte obiit; quum quatuor duntaxat dies decubuisset, rebusque humanis XLVII annos egregie consuluisset. Qui vivus terrarum orbem stylo et tabulis cepit, cum nunc brevis in terra ura exstinctum capit. Ite proinde ingenuae mentis cultores, et huic marmori flores, vel potius lacrumas, inspergite, magnoque funeri mollibus votis, bona verba adprecamini.

EPITAPHIUM. IODOCI HONDI, Avunculi sui Observantissimi.

Quis sua non lacrimis et fletibus irriget ora?
Quis possit luctus non dare signa sui?
O fera fata, virum oetherea quoe vescier aura
Non sinitis! sed quem, dicite quaeos, virum?
Nonne suos inter qui tamquam stella refulsit?
Qui specimen ceslsi prodidit ingenii?
Ibitis inficias? Clara eius facta reclaman,
Congita cunctorum facta per ora Virûm.
Extremis quis enim sic est semotus in oris,
Quisnam adeo quavis exstat in arte rudis,
Nominis ad quem fama tui non venerit, HONDI?
Fama equidem nullo quoe peritura die est.
Quae melius faciem poterat depingere Terroe?
Et quis in ore magis sculpere doctus erat?
Cui magis egregie Caeli Terroeque meatus,
Atque Maria tractus exprimere arte datum est?
Vos ergo non immerito crudelia fata
Accuso, et vestra de feritate queror.
Quod neque sit licitum superesse diutius illi,
Nec licuit nobis illius ore frui.


page 604, image: s604

Cuius ab interitu tantum cum mente recordos
Vos patriae et nobis accelerasse mali:
Hei mihi tristitia maestusque dolore tremisco,
Atque meae lacrimis immaduere genae.
Sed quid me vanis cupiam cruciare querelis?
Et cur me fatis opposuisse velim?
Cum iam possideat caelssstia Regna beatus,
Nec quis se fatis opposuisse queat.
Hinc igitur lacrimae procul este, Valete querleae,
HONDI et in Domino molliter ossa cubent.

IOH. MONTANUS.

SCRIPTA.

Caelatoris Theatrum artis scribendi, varia summorum nostri saeculi artificum exemplaria complectens, novem diversis linguis exarata. Antverp. 1594. Amstelod. 1614. in fol.

Orbis terrarum descriptio Geographica et Hydrographica, ubi praeter exactam graduum supputationem, etiam multa historica inseruntur. Amsterod. 1603.

G. Mercatoris Atlas, sive Cosmographicae Meditationes, de fabrica Mundi et fabricati figura, aeneis tabulis a I. Hondio auctus et illustratus. Arnhem. 1611. Amster. 1622. etc. in fol.

Anglice, Londini 1635. Germanice, Amster. 1636. et saepius in fol.

Italiae hodiernae Descriptio. Lugd. Bat. 1627 in 4.

Globus Caelestis et Terreftris, maiori forma, cum omnibus directionibus et Observationibus, quae in diem hodiernum inveniri potuerunt, magno cum labore et studio absolutus. ibid. 1614.

Nova totius orbis terrarum tabula. ibid. 1617. in fol.


page 605, image: s605