Illustres ac Potentes Provinciae huius Ordines, Nobilissimi et Amplissimi Urbis Traiectinoe Consules et Senatores, Academioe Curatores, Curioe Provincialis Senatores Gravissimi, Magnifice Rector, Professores Celebrerrimi, Collegoe Venerandi, Reverendi verbi divini Proecones, Proestantissimi omnium disciplinarum Doctres, Cognati et Necessarii pie defuncti maestissimi, Vosque ceteriomnium ordinum ac dignitatum Auditores, et Tu Nobilissima Studiosea Iuventutis concio.
COnscendenum denuo est hoc ferale pultium, in quo non ita pridem atrati maerentesque fecimus officium CI. Diemerbroeckio. Vix deposueramus lugubria cum novam et atrocem plagam accepit Academia nostra, paucos ante dies amisso Viro celeberrimo, Ioanne Brunone, qui tres et viginti annos magna cum laude rerum naturalium abditas causas, et artium Mathem aticarum intelligentiam studioseae iuventuti hic tradidit. Haec iactura tanto gravior est. quo rariores sunt in tanta turba ad ingenuarum artium cultum se applicantium, qui boni doctoris Academici personam tueri possint ac sustinere. Numquam magnus quidem fuit proventus virorum excellentium, quos ingenium armavit ad omnia, quae desiderantur ad eimii magistri numeros
implendos, aliud tamen tempus alio fuit ingeniorum praestantum feracius. Superiore memoria tantam effudit Batavia hominum eruditissimorum copiam, tot tulit insignes in omni doctrinarum genere viros, ut nuius gloriae palmam omnibus fere gentibus Eruopaeis praeriperet, tantae que admirationi esse exteris, ut testarentur omnes nihil esse hoc oribs angulo beatius, in quem Athenae ac Roma cum libertate et cum omnibus suis artibus migrasse viderentur. Sed laus haec consenuit, Quanta enim nunc vastitas, quanta solitudo, quanta virorum talium orbitas! Fertu olim Diogenes accensa meridie lucerna homines quaesivisse: in nostris Ateheaeis si quis novus est arcessendus doctor, qui aut moruo sufficiatur aut discedenti, ut liberalioris aliquod disciplinae genus scienter praecipiat, accessis facibus, sicut Ceres apud Poetas, orbis fere terrarum est pergarandus, et vix tamen invenitur, cui digne possint hae partes imponi, non quod effeota sit nostrae tempestatis virtus, aut natura malignior, ubertate consumpta, in producendis ingeniis; sed quod luxu et socordia plerique omnes corrupit servas proficiendi legess aversentur et nolint gradibus illis laborum legendi, audiendi, et meditandi, per quos provecti sunt nostri maiores, ad illam summam eruditions, eniti, sed affectent potius compendiatiam omnium brevissimam, libatis tantum doctrinae fontibus an lacunis dicam, labris primoribus, quanta possunt maxima festinatione properantes in curias, tribunalia, cathedras Ecclesiasticas, et medi corum pergulas, ut quo crudiorasunt studia, eo citibus suos exerceant sumptus, Idico viti eximii, quos ingnii et etuditionis solidae commendatio, et sutdiu in formanda fingendaque iuventute supra vulgus extulerunt, non solum cum in coetibus hominum versantur, sunt suspiciendi, sed et eorum memotia, cum emer tis vitae humanae stipendiis immortalitati sunt transcripti, comiter est habenda inprimis, et pro meritis celebranda, Nullum gratius et dignius pietatis munus iis possumus persoulere. Nonenim decoranutur inanibus lacrimis, quae brevi inatescutn. nec muliebrum neniarum planctibus, sed honorifica recordatione et commemoratione quae laudabiliter egerunt Num licet ipsi aeternitate nom nis se vindicatint ab oblivione et illaetabili illa nocte, qua premintur qui in tenebris et sielentio sicuiti muta animalia ignobile sunt praetervecti aevum, et nihil unquam dixerunt gesseruntve, propter quod eorum
vita maioris facienda sit quam mors, exempli tamen interest ne virtutes eximiae tacitaetransmittantur, quae quo magis aestimantur, tanto pluresillarum exarderscent amore, et imitatione. Hinc istum etiam honrom Patres Academici decreverunt more maiorum CI. Brunoni, mihique hanc mandarunt provinciam, quam nec Senatus nostri auctoriati, nec viri multorum annorum usu et consuetudine mihi coniunctissimi manibus, nec necessariorum eius precibus potui debere. Vestram beneulentiam, Auditores, mihi spondet non tam dicentis ingenium, quod nulium in me agnosco9, aut sane perquam exiguum, quam viti, de quo dicturus sum virtus, ruditio et desideruium.
Quo censemur homines maxime, id quidem animo recta disciplina formato praecipue debetur: plurimum tamen refert quo in solovitales auras hauserimus, et ex quibus provenerimus parentibus, Nam ut frugu semina melius respondent, pro terrae cui mandantur, caelique, sub quo coalescunt. ingenio: sic et natale solum. et plaga caelis cuius spiritum ducimus, non corporibus solum sed et animis dat habitum. Atheniensium subitlitas, summaque, qua pollebant, dicendi sapiendique vis caeli illius, qgrique tenutitati assignatur. Hinc et Minervam aiunt, cum illam statuere vellet urbem, praecipue regionis natutam spectasse, talia promittentem ingenia. In crasso Boeotorum aere stupidi et hebetes nascebantur homines. Scythas aliosque Septentrionales populos Borealis caeli asperitas tanta immantitate efferabat, ut nati ad hominum caedem, et gentium intertum viderentur: e diverso Asiaticae plagae clementia moliissimos et generabat homines, et reddebat. De patria, quam Brunoni lex nascendi tribut, non est quod conqueratur. Nam Goricomium, in qua urbe lucem adspexit, non ignobile Batavorum oppidum est, et amoenitate situs, et incolarum humanitate celebre. Benigna quoque virorum doctorum habetur mater, quos non paucos edidit, inter quos eminet magnus ille litterarum Orientalium index Thomas Erpenius, Eam nova luce perfudit noster Bruno. Patrem habuit Rutgerum Brunonem, filium Rudolfi Brunonis, Praetoris Leerdamensis, virum spectatae sifei et probitatis cui necessitudine iunctus fuit celebris ille Gandavensium Episcopus, Conelius Iansenisu, qui doctrinam, B. Augustini de gratia et libero arbitio consenltientem fere nostraum
Ecclesiarum veris de hoc capite opinionibus tuebatur. Nec Mater est silentio praetereunda Ioanna Gevelmannia, femina ornatiossima et probatissima, nec obscurae apud Goricomenses prosapiae. Eius unica soror Elisabetha nupt a fuit cum Viro Amplissimo wilhelmo Grotfeldio, qui non ipse solum functus est summis honoribus, sed ut possedssiomum, sic et amplissimae dignitatis hereditatem transmist ad filium unicum Iohannem Grotfeldium, qui ter Consulaturm gessit in partia, et cum maxime adscriptusest Consilio Illustri, cui curat rei maritimae Rotterodami est commissa. Praeter Brunonem nostrum qui natus est anno vigesimo huius saeculi a. d. VIII. Kal. Septembris Dionysiaci, parentes eius quatuor sustulerunt liberos, duos melioris, binos sequioris sexus. Alter filiorum Rudolphus in Italia, in quam adierat perlustrandi causa; ALTER Wilhelmus obiit in patria. Utraque filia superat etiam nunc. Natu maior Elisabetha iustis nuptiis iuncta fuit Vior praestantiffimo, Martino Gissenio, Senatori et Iudici, Scabinum vulgo vocant, Goricomensi: post eius mortem secundis votis transiit in matrimonium Orantissimi Viri Henrici Gennipii, qui ordines civium duxit in patria, et nunc inter praefectos, quibus tutela agerum Arckeliensium est mandata, numeratur. Natu minimam Agatham dCornelius Schonhoffmannus, qui domi quoque clatus, et in senatorum et iudicumalbum fuit relatus. Collega noster in sinu parentum qui sui patrimonii fructibus familiam facile sustentabant, fuit educatus, et compositis et emendatis moribus imbutus a teneris annis, Ut vero in herbescente segete laeta vernansque viriditas futurae messis indicium est, sic illustribus argumentis iam tum ostendit, qu d sit furturus cum adolevisset, et vim insitam corrobor asset doctrinae et sapientiae praeceptis. Itaque cum meliorem eius indolem perspexissent parentes, mature litteris intiandum tradiderunt. Harum rudimenta in Schola patria tanto celerius arripuit, quo docilius ad percipiendas honestas disciplinas ingenium meliote nascendi lege fuerat consecutus. Isto cum esset defunctus tyrocinio, nocessariamque linguarum istarum, quas penes eruditio est, inprimis Graecae cognitionem sibi comparasset, (eo enim in illius linguae peritia provectus erat in aetate tam tenella, ut libros aliquot Homeri memoria complecteretur, et scite sententiam eorum interpretaretur:) missus suit in Academiamillam nobilissimam,
quae semper virorum magnorum floruit copia, Lugdunum Batavorum. Hic cum ex magisterio severiorum moderatorum, quibus pueritia continetur, excessisset, et nunc sibi relictus, suis, ut sic dicam, auspiciis vitam regeret, libertatem hanc non veriti in lasciviam, nec tempus helluationibus et comessationibus, aut ludo iocoque, vagisque discurationibus diffluere patiebatur, ut multi faciunt adolescentuli, qui in Academiis debita studiis tempora ventri et gulae donant, tamquam in intemperantiae et nequitiae stabulis, in Cyclopum colluviione, non in pietatis ac eruditionis officis degerent, quorum animinumquam possunt ad magna surgere. Noster malebat ingenium doctrina refertum, quam belle curatam cuticulam habere. Itaque praeclaro animi impetu per omnes liberales disciplinas coepit grassari. Operam inprimis dedit celeberrimo tum Philosophiae Doctori Heerbordio, cuius auctoritatem in ineunda studiorum ratione et ordine, quo tractanda sunt, sequebatur. duo enim in omni re studiorum potissima sunt, et quasi caput totius negotii, assiduitas invicta, et concinnus quidam ordo: quibus qui non utuntur frustra ad viri docti laudes et nomen adspirant. Non enim satis est vena beatioris ingenii ac de meliore ficti metallo esse instructum: nec sufficit bonam voluntatem prae se ferre, et inanibus votis expetere doctrinam: manus operi sunt admovendae, et cum admoveris, opus urgendum est summis viribus et summa contentions. Cedunt facientibus omna: nec quicquam tam est in arduo, quod non superet indefessum studium et industria. Ipsum Acheronta Herculeus, ut ait Poeta, labor perrupit, Sed ut strenue res agatur, ad optatum tamen exitum numquam perduceretur, si confuse et permixte agatur. Nulla est arsutilior et necessaria magis agricultura, quae tota ordine absolvitur. Nec civitati, nec rei militari ration constat, nisi administrentur ordine cuncta. Nec infera tantum et ante pedes quae sunt servantur ordine, ipsa caeli manchina volvitur et rotatur ordine: statos descriptosque cursus suos stellarum chori numquam excedunt. Nec elementa minus ordine suo inter se apta nexaque sunt: isque quam diu durabit, non dissolvetur universi moles. Cum itaque sine ordine neque consistat quicquam, neque procesat recte, de eo in studiis etiam laborandum praecipue, ac dispiciendum, quid primo, quid secundo loso sit suscipiendum, Sunt enim doctrinae,
quibus praeparatur animus, sunt quibus perficitur. Quas si eonfundas temere, ac misceas, numquam ad bonam frugem profcias. Hunc ordinem cum ignorent qui in Academias tyrones veniunt, male sibi consulunt. si non adhibeat, qui viam eis possint ostendere, quoe recta, tuto ac expedite perducat eos quo contendunt, ne iactentur ambagibus et erroribus, et ne quicquam se diu fatigent, temporisque iacturam faciant irreparabilem. Bruno, quamvis nullum frugi adolescentis ofcius praetermitteret Lugduni, totumve se componeret ad nutum et voluntatem sui Doctoris, a cuius ore pendebat, pia tamen mater, quae fatis acerbis exstincto patre sola tum onus curamque familiae tuendae sustinebat, vehementer sollicita de filio, ac id unice navans, ut in suum fastigium excitaretur praeclara mules, cuius fundamenta videbat tam egregie iacta, de sententia et auctoritate virorum gravium quibus utebatur consiliariis, relicta Lugduno in grare eum iussit in Gymnasium, quod Syvae Ducis est, in quo tum et Theologiam et Philosophiam docebat Vir perquam Reverendus, et longe celeberrimus Samuel Maresius. Qui statim in Brunone probavit ingenii praestantiam, et tanti fecit mirificam eius industriam, ac summam vitae morumque integr tatem, ut eum in oculis ferret tantus vir, ac frequenter inviseret, et raro pateretur a suo latere discedere, praesertim cum ambulatiunculis fere quottidianis, et eruditis, quos in iis serebat, sermonibus otiosas horas falleret. Saepius testatus est magnus ille Theologus taedia molestiasque, quas in erusidenda iuventute exhauriet, valdelevatum iri, si plures haberet suas disciplinae tales alumnos. Bruno quoque illius temporis memoriam saepius magna cum voluptate recolebat, quo nullum aiebat se posuisse fructuosius, nec unquam se maiore studio ardoreque praestantissimis artibus dies noctesque insudasse. Cum Sulvas Eucis per omnes Philosophicas scientias animum egisset liberrime, in hanc nostram Academiam felicibus se contulit auspiciis, ut sub CI. Ravensbergio Mathematicas artes, quibus nondum erat initiatus, excoleret, vel quia naturae eo trahebatur, vel quod nobilitas earum ac dignitas invitabet. Quae tanta certe, ut non frustra Deorum filios ac congnatos istis praecipue invigilasse studiis creditum sit. Nam cum emetiretur orbem terrarum Iovis filius Hercule, non peregrinando, sed deseribendo finem eius invenit. Caelum autem non humeris, ut fabulantur Poetae, sed ingenio ac
doctrina post Atlanrem, quem magistrum ac praeceptorem habuerat, fulciit, cuius rationes ac motus ea tempestate nemo tenebat accuratius Enimvero attolere ad caelestia animum, et in domos superas, non nisi felicioris cuiusdam est animae. Qua de causa et Plinius auctores astrorum scientiae ingentes viros, et supra mortalium naturam, hoc est, divinos eo appellat verius, quo remotiores hae artes a lucro questuque sunt. atque ab omni vilitate terrae longius recedunt: cui haerere vulgares mentes plerumque solent. Ravensbergius simul Brunonem cognovit, simul deperiit, et totum se ei coepit de dere. Eius enim ingenio et consuetudine sic capiebatur, ut non tamquam discipulo, sed tamquam socio studiorum familiarissime illo uteretur. Numquam in publicum fere prodibat sive animi, sive negotii cuassa, quin Brunolatus eius tegeret. Quae celeberrimi viri familiaritas multum nostro ad opinionem etcommendationem eruditionis et sollertiae profuit apud omnes, qui dotes eius ingenti nondum habebant perspectas. Cum Academica spatia decuriisset, pectusque Matheseos cognitione implesset, noluit Ravensbergius hinc illum discedere, antequam publico eruditionis praemio et testimonio, laurea Philosophica ornaretur. Qua honestatus remigravit Lugdumum, ut artes, quas animo fuerat complexus, cum aliis communicaret. Hanc facultatem ubi pro illius Academiae disciplina est consecutus, aperuit ludum Mathematiematicum, quem cum alii celebrarunt, tum admodum Reverendus et Clarissimus Collega noster Franciscus Burmannus, qui tum temporis in augusto illo eruditionis templo Philosophicis studiis in cumbebat Non longe post cepit impertum Bruno Franeckeram videndi, exploraturus num et ibi inveniret, quod ad ingenii prodesset incrementa, et partas eruditionis copias amplisic andas, Reversus in patriam dum dubitat et cum amicis deliberat quam vitae sectam se queretur, et, quia Philosophia nullum fert fructum in tutelam vitae nisi in provinciis, Academicis, num se Theologiae devoveret inposterum an Medicinae, Cl. Ravensbergius hic evivis excedit. Qui cum valetudine confectus provideret fatalem diem imminere, animo tamen valeret, et Academiae, in qua magno cum plausu docuerat tot annos, commdois aeque ut ante studeret, de successore sollicitus, qui quae instituerat, propagaret studia, paucis antequam animam efflaret diebus Ordinis Senatorii amicis et Curatoribus quam
diligentissime commendavit nostrum Brunonem, praefatus hunc dignissimum esse, qui vicem suam, cum evita discessisset, exciperet, et istam spartam ornare posset rectissime. quae iudicii praerogativa tantum valuit, ut ab Ainplissimo huius Urbis Senatu ei crederetur Physicorum et Mathematicorum docrtrina. Cum primum hanc provinciam est ingressus, cum nosset gravem sibi constitutam esse adversariam, expect ationem se diligentium, nihil curae, nihil studii, nihil industriae sibi reliquum fecit, ut eam vinceret. Nec id difficulter est consecutus. Nam qua erat perspicaeia ingenii reconditas rerum naturalium causas pervidebat sollerter, et explaabet aperte, et diligentia et assidnitate in docendo cum in publicis acroasibus, tum in Scholis, quas domi habebat, spei quam de se concitaverat, cumulatissime satisfaciebat, non somum in illis Philosophiae partibus explicandis, quarum interpretatio eierat commissa, sed inreliquis omnibus, Nam hoc convenerat inter huius Orinis Doctores, ut singulis conpia esset exponendi intra parietes domestico cunctas Philosophiae doctrinas. Ut accuratius occultos naturae sinus pervestigaret, et abstrusa eius reseraret penetralia, plurimum temporis tribuebat experimentis, et secandis animalibus, in quibus tanta eius elucebat industria et dexteritas, ut omnes tecessus, ductus, venas, et fibras, quae illos quoque fugiebant, qui huic uni curae vacabant, et hac artem pbblice promittebant, facillime reperiet, et admirandam illam totius corporis fabricam, et quicquid in illa detexerant ab omni memoria sagacissimi eius indagatores, haberet exploratissimu, et plane, quod aiunt, in numerato, ut peritisstime suis omnia ostendetet auditoribus. Nam si quid novi prodebatur in hoc genere, ut multi nuper homines in dustrii et acuti aut longi temporis iniuria obscurata revoca runt in usum et lucem, aut antea invisitata eruerunt, modum non ante inquirendi faciebat Bruno, quam illa et ipse perspexisset, et aliis posset monstrare. Non minore studio et diligentia versabtur incaeli siderum que motibus deprehendendis et novis stellis aliisque rebus publcherrimis cognoscendis, quae non ita pridem in aequoribus aethereis a praeclaris viris, qui somno vitaeque blandimentis renuntiant, ut caelum aperiant mortalibus, fuerant observata. Moralis vero doctrinae, et iuris illius, quod non tam scriptum, quam a natura nobis est insitum, quod que est aeterna imperandi prohibendique lapientia, quam prudens
fuerit et peritus, vos testes appello, qui eum audivistis incomparabilis Hugonis Grotii libros de Iure Belli et Pacis enodantem, et clarissima luce perfundentem, quorum pars nunc Rem publica tractant, pars in tribunalibus aut causas cognoscunt, aut agunt, pars in Academiis nunc alios docent, quod ab optimo Doctore suo acceperunt. Hi eius discipuli famam illius non minus propagant et diffundunt, quam dissertationes Academicae, quas cum de allis argumentis habuit, tum insignes illas de vi altrice, de corporum gravitate et levitate, ut et lucubrationes, qua spublicavit, de cognitione Dei naturali, ac de lucis causis et origine. Nam ut luce nihil est clarius, sic eius natura nihil est enebricosius. Haec omnia volitant per ora virûm, et in manibus doctorum hominum versantur. Ad matrimonium ubi appulit animum anno quinquagesimo secundo supra millesimum et sexcentesi. mum, domum duxit Willeminam, feminam multis nobilem dotibus, quibus hic sexus enitescit, filiam primarii, cum viveret, huius Urbis negotiatoris, Friderici Berningii; cuis soror minor Anna elocata famosissimo Bibliopolae Amsterodamensi, Danieli Elevirio; frater vero unicus Fridericus Patris negotiationes exercet. Hoc matrimonium felix sanefuit et auspicatum, et plane ex sententia nostri Collegae. Nam ea concordia unum et viginti annos coniuncti invicem vixerunt, eoque sanctissimo amore se mutuo amarunt, ut versus Poetae verteris de illis usurpari possit:
Corporibus geminis spiritus unus erat.
Suscepit in hoc matrimonio duosliberos, sed quosfata terris tatum ostenderunt. Usura enim lucis tambrevis fuit, ut pro nulla possit haberi. Quo nescio felicior ne an infelicior fuerit. Neque enim omnes Metelli illius consequuntur fortunam, quaem functum amplissimis dignitatibus et tandem vita, quatuor filii, omnes aut Consules, aut candidati Consulatus, quidam et triumphalibus insignibus ornati, elatum suis humeris in rogum imposuerint. Nam Primamus Rex eo infortunatior habitus est, quod post quinquaginta filios hostrli manu, atque in conspectu patris interemptos, ipse novissimus inter Deorum ceremonias trucidatus est, restinguens suo sanguine quos ipse ignes sacraverat Ea nunc eunt tempora, cum facilius sit in Primai alicuius fata incidere, quam rarm ac magnam felicitatem invenire, qualem Metellia admirati sunt veteres, et monumentis suis celebrarunt. Hoc maxime liberi
conkerunt, quod genus et nomen eorum, unde orti, conservant. Atqui id libri, hoc est ingenii fetus, multo fidelius praestant plerumque, per quos iam olim memoriae suae noster consuluit. Magisterio collegii Academici bis functus est. Altera vice cum fasces ad eum essent relati, in sequentem quoque annum, propter infaustissimorum temprorum diritatem, cum deterrimo bello afflicta omnia iacerent in ruinis, hic magistratus ei fuit propagatus: quem ita gessit, ut rebus fecerit testatum, omnium rerum curam sibi antiquissimam esse dignitatem et incrementum Academiae, Improbitatis ac levitatis hostis erat acerrimus, adulationis, blanditiarum, ac ceterarum patritiarum artium expers, fidei ac veritatis cultor summus: ab omni vanitate et inani gloria remotissimus. Nam sua se involvens virtute, quam ipse sibi mercem omuiu publcherrimam in conscientia recte factorum norat praestare, exteras laudes, in quibus multi nunc, etiam qui sapientes existimantur, intollerabili modo insaniunt, excelso contem nebat animo, non taro stomachanti propior, cum ventosissimi saeculi ineptias detestartur. Nihil moribus eius fieri poterat candidius, simplicius, apertius. Nihil conditum habebat in pectore, quod non promptum fronte, ore, lingua prae se ferret. Ne vultum quidem fingere norat. Sicut autem ipse ab omni simulatione longissime aberat, sic aversabatur blandos illos fictosque homines, quorum vultus melior est, quam animus: qui omnem vitam agunt sub persona, et fronte simulant amicitiam, sed corde premunt itam odiumque internecinum, aut
Astutam vapido servant sub pectore vulpem.
Nulli obtrectabat, ne iis quidem, qui adversabantur, quas ille maxime probabat, sententiis: nec gravis molestusque ulli erat, ne inimicis quidem, si quos, ut fieri solet, nactus esset. Nam ne Iuppiter quidem, vetus verbum est, sive pluat, sive serenor rideat vultu, omnibus potest placere. Hinc facile licet exstimare consuetudine eius nihil fuisse suavius et iucundius. Diligens erat Paterfamilias, sed ut studeret magis tueri rem familiarem, quam augere et exaggerarre. Nam nec egentibus erat clausa. et amicis patebat semper. Sicut enim ab omnibus sordibus erat alienissimus, et pecuniae contemptor, ita quam habebat, ad benefic entiam conferebat et liberalitatem, Amico accipiens semper perquam benigne, sed epulis quae nec stomacho graves erant nec arcae, et quae sequenti die
quoque suaves erant ad exemplum cenarum Platonicarum. Illarum praecipuum condimentum habebantur doctae iucundae que fabulae. Nam ipse parcissimus erat cibi potusque, et omnem apparatum lautum et sumptuosum exsecrabatur. Singularis aequabilitas eius in omni vitae cursu exemplo sane potest esse et amirationi. In luctuosis et optatis tempotibus idem vultus, eadem frons. Nec adversis frangebatur, nec secundis exsultabat, quippe qui nec bene nec male vivendi rationes suspensas babebat a fortunae temeritate, quae miscet et turbat omnia. Contra eius iniurias animum armaverat et praeceptis sapientiae munierat egregie, ut in suis potius bonis conquiesceret, quam malis et dubiis casibus, quibus obnoxii homines sumus, laboraret. In omnium rerum amissione, et aliorum summa desperatione recuperandi, semper bene sperabat, quod magni animi est argumentum. In studiis sic versabatur ut plus temporis collocaret in meditando et cogitando, quam legendo. Recentium Philosophiae Doctorum maior erat amator, quam veterum. E contrario sunt alii qui solos priscos admirantur magistros, et tamquam numina adorant. Nescio quam bene utrique. Mihi, ut liber quid semper senserim, ac prae me tulerim dicam, rectum illi mihi cursum tenere videntur, qui hanc sectam sequuntur, quae veterum auctoritati, qui et ingenio summofuerunt, et instructi omnibus disciplinis, quae consummare possunt eruditionem, multum tribusit, nec contemnit nostrorum ingen orum diligentiam, si quid de latente vero antehac ignoratum protraxit in dias lumnis auras. Nondum est omnis veritas ex puteo suo producta. Multa viderunt priores, nec nihil nostri homines: Multa posteri, quae nunc nescimus, pervestigabunt. Sed ut palatorum, sic et sententiarum magna est diversitas. Non eadem omnibus probantur. Bene cum rebus humanis ageretur. si pluribus placerent meliora. Pietati, ut sola est, qua nostra petenda est felicitas, non vulgari modo deditus erat, ut aeque Christiani ac boni octoris numeros impleret, qui non tantum in sentiendo recte, sed et faciendo positi sunt. Quamvis libere satis versaret eorum scripta, quae a nostris discrepant sententiis, in nullo tamen Christianae Doctrinae captie a nostrarum Ecclesiaru scitis et decretis dissentiebat. Hinc et semel iterumque cooptatus fuit in Ecclesia stioum Synedrium Gallicum, quod in hac Urbe est, in quo consessu vonluntates omnium sibi devixit et conciliavit. Qui
tam bene vixit non potuit male mori. Annus nunc vertitur, quo coepit male habere. A quo tempore, ut Medici censent, numquam caruit febri. Lenta quidem illa erat et minuta, proxime accedens ad eas quas Medici dicut hecticas. ut eius vim ipse vix sentiret, omnia pro sano ageret, in publico versaretur, in Academia sollemnes horas obtret, domesticae institutioni fixo tempore vacaret, a consueta vivendi ratione nihil discederet: illa tacita quasi et caeca pestis sensim omnem vitalem sucum depascebatur, ut ante hos duos. tresve menses pallor vultus, lapsae genae, macies totius corporis, tardissimus incessus arumento essent vires indes magis magisque consumi, et Brunonem ante perire, quam periret, vivumque circumferre cadaver. Ne tum tamen quicquam ex ordine quottidiano praetermittebat. nam et sattas am bulationes emetibatur, et domesticas Scholas non negligebat: recitationibus tamen Academicis impar erat. Pertinacia huius mobrib, qui tam alte visceribus insidebat, nulla Medicorum ope, licet nihil non experirentur, potuit expugnari. Videtur illum contraxisse temperamentum corporis, quod valde siccum erat et calidum; auxisse vero vivendi legem, cui adsueverat, parcum illum escae potusque usum, et iusculorum omniumque lactariorum, et quae refrigerandi vim habent, fastidium. Hace enim omni vita est aspernatus. Octavo antequam decederet die lecto affigebatur, non quod febris saeviret acrius quam antehac, sed quod nec viribus defecti poplites sufficerentt ministerio corporis sustinendi, nec cerebrum, vehementiore tussi concussum ullum fere posset strepitum, hominumque alloquium. Mens semper ei constitit. Hinc et ardentissimis precibus et crebris suspiriis et gemitibus a Deo pacem veniamque perere non dessit ac flagitare, uti sordes quas contraxerat Christi Servatoris eluerentur et expiarentur sanguine, utque animus edvinitatis fonte delibatus, qui nec senescit, nec moritur, sic mundatus solveretur obnoxii corporis obsidione, beatisque reciperetur sedibus. Voti damnatus est a. d. XII. Kalendas Novembris, cis sextam vespertinam, placidissime exhalans animan; ut sine strepitum vitam exegit tranquille, sic exitu facili velut somno solvebatur, ad instar illorum, qui non morbo, sed senectute finiuntur. Academiae nostrae fata deploro, quae orbata est praeclaro doctore: Doleo nostram sortem, qui caremus collega optimo et suavissimo: Uxoris solitudinem miseror,
quae amisit maritum, cum quo concoridter vixit tot annos sine querela; sed Brunoni gratulor de parta felicitate. Turbines enim isti rerum humanarum, et iste crudelissimus fortunae ludus, quem nimis pertinaciter de nostro ludit corio, faciunt ut bene cum illis actum esse videatur, qui se mature subducere miseriis reum humanarum. atque exire de vita commode possunt. Quis enim vivere diu expetat in tanta rerum omnium perturbatione, in tantis calamitatibus, quibus aut premimur, aut quae impendent. Ardet orbis terrarum bellis. Incedium quod intra Bataviam ortum est, non intra Batavivam deflagravit. Late pridem vagatur, et circumcirca non vician solum corripuit, sed ad remotissimas terras serpsit, ut ubique gentium in Eruopa totis turbetur agris, et nil nisi classica et armorum furor audiantur. Quemadmodum igitur qui in mari versantur, tum in tuto se collocatos exstimant. cum portum tenent, et e continente terra longe prospiciunt mare, ubi ventorum iniurias possunt contemnere: sic is demum aerumnis liber solutusque esse ducendus est, qui humanis rebus valere dixit, et totum hoc vitae nostrae pelagus et miserorum hominum labores eo spectet loco, quo nullae turbae et miseriae possunt pertinere. Non est igitur cur Brunoni hanc feilicitatem invideamus, cui si daretur ad nosrevertendi facultas, nollet sexcentorum saeculorum vita redimere unius momenti gaudium, quo apud Deum perfunditur. Salve igitur Iohannes Bruno, et fruere tuo caelo, quod toties in his terris animo es emensus: fruere tuis sydribus, cum quibus hic quoddam commercium exercuisti: fruere illa animae tuae immortalitate cum beatis geniis, quam toties in hac vita et in ipso morbo cum fere animam ageres, asseruisti: fruere tranquillitate, quam hic frustra sectatus es. Nobis tua memoria semper erit desideratissima.
De Natura Lucis Epistola ad is Vossium. Amst. 1664. in 4.
De Cognittione Dei naturali. ibid. in 4.
Desensio Philosophiae Cartesinae contra Vogelsangh. ibid. 1670. in 4.
Disputationes De Corporum Levitate et gravitate. De vi altrice, etc.
E*pIMEPTON DECADIS PHILOSOPHORUM NONAE, Continens Irium-Viros nostro oevo famigeratissimos, IODOCUM HONDIUM, Belgam Cosmographu, N. BUTLERUM, Scotum Alchymistam, MICH. SENDIVOGIUM, Polonum Alchymistam.