EN Poemata Latina Couleii tui, Viri eruditione et scriptis, sed vita maxime memorabilis. Pauca quaedam de Auctore ipso praemittenda censui, quae debentur certe tanto hominis vel ingenio, vel modestiae. Haec Tu optime omnium possis, qui eum per triginta annos familiarissime noras, et summe semper colueras. Sed Tu ab omni scriptione abhorres; fastidio forsan non iniusto, scriptorum huius aevi multitudini et incuriae infensus. Quam igitur provinciam Tu refugis, Ego suscipio: eo certe lubentius, quod de Couleio dicenti, Nemini potest deesse vel materia, vel oratio. Tu interim da veniam, ut de Communi Amico scribens, memoriam tuam, et fidem appellem: ut si minus stylo tuo et ingenio, Testimonii tamen et iudicii tui fama, Vir magnus posteris commendetur.
ABRAHAMUS COULEIUS, Londini natus est, anno millesimo sexcentesimo decimo octavo. Parentibus ortus est honestis, civibus Londinensibus: Nactus conditionem Fortunae parem Animo, qui numquam immoderata, aut nimis alta appetebat. Prima aetate institutus est in Regio Gymnasio Westmonasteriensi; cuius loci nobilissimum genium ornavit, et auxit. Vix dum decennis Poeta factus est, legendo Spencero nostrate, scriptore sane illustri, et vel adultis difficili: Sed Couleii Ingenium magnitudine animi, non annis aestimandum. Innutritus est in Antiquis omnibus Auctoribus, quos non solum memoria tenuit, sed iudicio probavit, et usu perenni familiares sibi reddidit. Puer adhuc multa edidit, quae viri cum fructu legerent, et imitarentur. His initiis celebris Cantabrigiam concessit, ibique inter aequales citissime Inclaruit, et in florentissimo S. Trinitatis Collegio, ad mirabili profectu adolevit. Exercitia Scholastica Romano
Foro, et Ciceronis auribus digna. Matura supra fidem Indoles, nec tamen praecox. Mire festinavit: sed pariter duravit.
Flagrante Bello Civili, pro regiis partibus stetit, et Oxonium se contulit: quam Urbem Rex optimus Rerum suarum caput, et sedem Belli delegerat. Illicinter Arma per biennium studiis felicissime floruit; militiae interea non immunis. Mature in notitiam principum Virorum venit, inter alios Nobilissimo, Doctissimoque Falklandio, Regi a Secretu, familiariter usus est. Eam consuetudinem similitudo studiorum et animorum, conciliaverat.
In familiam Illustrissimi Comitis Sancti Albani adscitus, Reginam Mariam, Regno per nefas extorrem, in Galliam secutus est. Invitus e Schola transiit in Aulam: mutavit vitae cursum, non vitam; vixit comitate, facilitate, humanitate Aulica: probitate, diligentia, innocentia Philosophica. Parisiis per duodecim annos, plurima obiit negotia gravissima, ad Caroli utriusque salutem spectantia. Illud praecipuum industriae cius, et Fidei erga Regiam Familiam exemplum, quod commercium Epistolarum inter Carolum primum, et Reginam Uxorem per quinquennium administravit; literas fere omnes, quae nunc exstant, hinc illinc missas, manu propria describens.
Tandem in Patriam missus Tyrannide oppressam, vix iniurias istorum temporum evasit. Paucis dein mensibus libertate mulctatus, aliquando dimissus est, vadimonio facto, et fama ingenii, quod etiam apud hostes infensissimos valuit. Paulo post sub Crom vellii mortem in Galliam regrefsus, eodem quo olim munere functus est, usque ad auspicatissimum CAROLI Secundi Reditum. Rebus patriae in melius cedentibus, et Pace stabilita, a vita actuosa et exercitata, ad privatam et tranquillam se recepit: non quidem animi imbecillitate, sed iudicio. Penitus enim perspexerat universam rerum humanarum pompam, et expertus contempserat. Circa id tempus fortuna satis ampla auctus est, munificentia Ducis Buckinghamii, et Comitis Sancti Albani, quibus per omnem aetatem carissimus erat, quosque vicissim summa cum observantia suspiciebat. Hoc viatico instructus, promeritis tanti Viri exiguo sane, pro animi vero temperan tia satis magno; ardentius iam urgebat institutum illud suum, quod olim destinaverat, exeundi ex hominum
caetu. et tumultu, et vivendi aliquando in otio cum dignitate. Octo extremis annis utplurimum Rure delituit. Urbem et Aulam rarissime revisit, idque non tamquam incola, sed Hospes. In amoenissima Thamesis Ripa, vitae curis et aerumnis solutus, totus Amicis, et severioribus literis vacavit. Musas etiam una in solitudinem comites adduxit: sed et si. mul Eremitas fecit Deoque consecravit.
Opera eius universa vix quidem sub una Forma, aut Charactere comprehendi possunt, ita temporibus, et materiis, et stylis differunt. Multa edidit Adolescens, multa A. cademicus, multa aulicus, multa privatus, Domi Forisque multa. Omnia tamen eodem Animi tenore, vitae suae simillima, candida, honesta, decora, numerosa, sine morositate gravia, sine levitate iucunda. In utraque lingua plurima scripsit, Latina et Vernacula; illa inter veteres, hac inter recentiores Princeps iudicandus. Soluta oratione et metris pariter excelluit: In utroque genere facillimus Lectori, Imitatori non ita. Argumenta omnimoda tractavit, Faceta, Amatoria, Moralia, Divina. Semper quid deceret, et quid esset satis, optime novit. Nullam unquam materiam, nec Lectorem lassavit. Iudicares eum semper plura dicere posse, sed nolle. In verbis nec curiosus admodum, nec nimium negligens. Communibus et usitatis contentus, paucissima autammuravit aut innovavit. Rem praecipue spectabat, in eaque immorabatur. Inventione copiosas, lucidus ordine, accuratissimus iudicio. Genere dicendi grandis, tenuis, temperatus, pro cuiusque rei natura et decore. De Amoribus lusit, Ovidii et Catulli facilitate et Ingenio, modestia sua. Quod Horatius ipse fieri posse desperavit, Pindarum aemulatus est: Huius vehementiam, et maiestatem verborum et sententiarum, et beatissimam figurarum copiam felic ter expressit, versu inaequali, et solutae Orationi proximo; ideoque argumentis omnibus, et usibus vita maxime accommodato. Autiquorum Poetarum difficillimos et ingeniosissimos locos reddidit; lingua diversa, spiritu et animo vel eodem, vel maiori. Inchoavit Divinum Poema, et in Rege Davide celebrando, Davidem Poetam imitaus est. Multas Sanctae Scripturae Historias illustravit versu, et furore caelesti. Ut mihi quidem videtur, in aliis materiis ceteros fere omnes vicit, in Sacra Poesi se ipsum. Multiplicia alia absolvit argumenta. De rebus Philosophicis, de bonorum laudibus, de
Regia causa, de Tyrannide Cromvellii, de officiis, de Animi tranquillitate, et moderatione, facundissime disseruit. Quae omnia apud nostrates in deliciis habentur.
Latini sermonis nativam habuit; non adscitam suavitatem. Numeros ptope omnes Romanorum Poetarum, et diver sissimos versuum colores attigit: Quod ne ipsi quidem veteres fecerunt; quorum singuli unam aut alteram Poeseos figuram seposuerunt sibi, in eaque praecipue elaborarunt, desperatione ceteras conseqendi. Scripsit sex Libros Plantarum: Argumentum novum sane, sed infinitum pene, et ipsa copia difficillimum. Horum primi duo Oratione sunt modica et molli, ut elegos decet, sed ingenio vegeto et forti. In duobus proximis Horatii omnia carmina, et numerosam felicitatem effinxit: Cuius summi Auctoris non solum Epoda, sed et Epistolas et Sermones imitatus est, facetissimum omnium Antiquorum Antiquorum scribendi genus. In duobus postremis Pede Heroico usus est; et, absit verbo invidia, si non Virgilium, ceteros certe omnes superavit. Horum ultimum Patriae suae laudibus dicavit; in eo etenim civiles Angliae tumultus, Caroli Primi calamitates, Secundi Reditum, et initia nuperi Belli Navalis cecinit; Ingenio pari virtuti, et fortitudini Anglorum. Haec de scriptis eius: De Vita Maiora dicenda sunt. Habuit quidem perfectam naturalem bonitatem, nec variis quos subiit Fortunae casibus, nec Aulicis Artibus, aut exteris corruptam, aut mutatam. Moribus erat rectissimis, integerrimisque. Sui temporis ingeniosissimus, nec inde deterior, nec insolentior factus est. Poeta maximus, sed positus supra ipsius Poeseos vitia, et ineptias, Nullo fastu, nulla vanitate, nulla adulatione: quo nil maius aut inusitatius dici potest.
In Doctrina eius et Ingenio multa singularia. In victu. habitu, aut gestu nihil. Artibus omnibus praeditus, nullo artificio, aut astutia vixit. Neminem unquam aut verbo aut facto laesit. Cum nemine pro fama aut pecunia contendit. Nullius laudes arripuit sibi, aut impedivit. Quorum mores aut scripta probabat, cos non vituperando, aut illudendo, sed monendo, favendo, et etiam laudando corrigebat. Modestia tanta, ut simulationem dixisses, ni ceteras virtutes omnes pares habuisset.
Privata omnia et publica officia sua, magna cum fide et industria praestitit. Matrem lectissimam Feminam per
omnem vitam carissimam observavit, quam octogenariam demum amisit. Tres Fratres admodum dilexit, quorum unicum superstitem Heredem suum moriens scripsit. Inter suos omnes maximam semper obtinuit auctoritatem, non Imperio, aut severitate, sed comitate partam. Poetarum nostratium, difficillimi hominum generis, invidiam, aut obtrectationem nec meruit, nec habuit, Amicitias religiosissime coluit. Quibus in pueritia et condiscipulatu assueverat, eos ad mortem usque familiarissimos retinuit.
Immensa erat Disciplinarum omnium et scientiarum supellectile instructus, nec tamen impeditur. Magnus Animus sine tumore: doctissimus sine asperitate, aut affectatione. Ingenium et sibi facile, et aliis: nec partu laboriosum, nec auditu, Nil unquam operum suorum recitavit, nisi amicissimis, et coactus, Numquam nisi familiar issimis suis Poetam se esse ostendit, Aliis omnibus, nemo comiot et commodior ad omnem rationem humanitatis.
In sermone nec magnitudo rerum facetiis exclusa, nec hilaritas gravitate. Nemo ab eo nisi invitus discessit. Consuetudine erat ea, quae certe optima censenda est: quam scilicet amicissimi magis quam alieni, adamarunt, et mirati sunt. Nemini unquam se subito venditabat. Nullius unquam plausus captabat; contentus bonorum honesta opinione, a blandimentis et encomiis abhorrebat.
Cum summa animi moderatione et suas res curabat, et aliorum respiciebat. Tum in prosperis, tum adversis similis et cnstans sibi Animus, numquam aut supra, aut infra conditionem. Numquam praesentem vitam futurorum spe anxiam reddidit. Domesticis eius facultatibus, et ipse, et amici liberalissime utebantur. Mores suos et vitam privatam, non aliorum opinionibus aut rumoribus, sed nativa honestate regebat. Religionem veritus est, et amplexus, non disputandi, aut ostendandi se causa, sed vivendi Dignus certe splendidiore fortuna. Negotiis omnibus vel gravissimis idoneus, si ipse se idoneum existimasset.
In longo illo extremae aetatis secessu, Otium quod habuit, Naturae Arcanis Deique Operibus impendit, Ad Naturae mysteria accedebat, ut primi illi Antiquitatis Heroes, Scientiarum Inventores, qui tum Poetae tum Philosophi exstiterunt. Instructus est tam iudicio, diligentia et methodo, ad eam investigandam, quam ingenio ad ornandam.
Praeter hanc Naturae indagationem, quam perpetuo urgebat, ad praeterita studia sua, hortatu nostro respiciens, de stylo scribere aggressus est: quo in libro universam veterum et recentium scriptorum censuram, et comparationem instituebat: procul dubio par tam ingenti argumento futurus. Sed vi incaeptum reliquit. Et nunc certe perfectio tantae rei in posterum desperanda est, nisi eam Tu ipse, Vir Doctissime, susceperis.
Ultimum eius conakuum mortalium erat Dissertatio de doctrina et usu Christi, puro, antiquo, primigenio. Proposuerat sibi, posita omni factione, et partium studio, vetera omnia repetere, quae ad religionem nostrem pertinent, eque Christiano orbi exhibere. Quo in opere quod non fuerit ulterius progressus, magno sane accidit Ecclesiae damno. A quo enim alio fas esset exspectare primaevam veritatem, quam ab animo primaeva innocentia et pietate imbuto?
Verum haec et similia meditans e vita excessit, caelo non aetate, sed studiis et cogitationibus naturus. Initio superioris anni inciderat in morbum, quam Medici Diabeten appellant, Hoc cum tres ciciter menses laborasset, leviora symptomata fieri coeperunt, et sanari videbatur. Sed media aestate, inter messores nimium diu spatiatus novo morbo correptus est. Rem ipse primo contempsit, ut levem, et cui remedia facilia proponebantur. Sed ingravescente indies morbo, sero tandem Medici accersuntur. Atque ita non multo post tempore. pectoris et gutturis dolore, consumptus est.
Ovana hominum desideria, et fragiles spes~ Nam quamdiu ambitione, et officiis Politicis Couleii vita districta est, quam ille vix vitam quidem fuam reputabat; tam diu prosperrima valetudine urebatur. Cum primum autem vivere iam coeperat, et se ipso frui, eius omnia vitae consilia, diuturnus primo morbus, dein Mors ipsa pervertit. Sed Fatum illud immaturum ipsius gratia lugere desinamus, ne conditionem eius caducam, feliciter immutatam, non satis grato animo interpretari videamur. Nostro potius detrimento doleamus, qui in uno homine summas Naturae et Artium dotes, suavissimam Consuetudinem, humanissimos Mores divinum ingenium, Virtutum omnium exemplar ingens, et praeconem disertissimum amisimus.
Elatus est ex Aedibus Ducis Buckinghamii, non nimia
pompa, sed multo officio funeris: comitantibus plurimis Nobilibus et Claris Viris, maerentibus doctis, et bonis omnibus. Sepultus est in Templo VVestmonasteriensi, Regum monumento. Situs est iuxta Chaucerum, et Spencerum, magna inter Anglos Poetarum nomina. Sed non tam Scriptoribus vetustis Anglicanis, quam verae Antiquitatis Romanis Graecisque annumerandus est.
Habes, Vir Optime, quae de Couleio nostro praefanda duxi. Plura de eo scribere supervacaneum est. Minime quidem eget alterius praeconio; Divinis ingenii sui monumentis immortalitatem consecutus. Nos interim, non solum scriptis eius, sed Virtutibus fruamur; et tanti Viri Memoriam, et amicitiam perpetua benevolentia prosequamur. Vale.
Hic, ô Viatir, sub Lareparvulo
COULEIUS hîc est conditus, Hîc iacet,
Defunctus humani laboris
Sorte, supervacuaque Vita.
Non indecora pauperie nitens,
Et non inerti nobilis otio,
Vanoque dilectis popello
Diviti is animosus hostis.
Possis ut illum dicere Mortuum,
En Terra iam nunc quantula sufficit?
Exempta sit curis, Viator,
Terra sit illa levis, precare.
Hîc sparge flores, sparge breves rosas,
Nam vita gaudet mortua floribus,
Herbisque odoratis corona
Vatis adhuc Cinerem Calentem.
Poetical Blossomes. London 1633. in 4.
Naufragium ioculare, Comoedia. ibid. 1638. in 8.
Loves Riddle, a Pastoral comoedi. ibid. 1638. in 8.
The Mistress, or several copies of Love verses. Lond. 1647. in 8.
Poemps, with notes. ibi. 1656. in fol.
Plantarum libri 2. carmine. ibid. 1662. in 8.
Poemata Latina, in quibus continentur sex libri Plantarum, nim duo Herbarum, duo Florum, duo Silvarnm; et Unus Miscellaneorum, ibid. 1668. in 8.