SAECULI INPRIMIS PUDOREM PERICLITARI EXISTIMO, SI ILLI; QUI MULTIS VIGILIIS NON TAM SIBI QUAM PATRIAE PROSPEXERUNT, EOQUE DE REP. POTISSIMUM BENE MERITI ESSENT, EORUM INCURIA VEL IGNAVIA QUASI INTER CIDANT, QUIBUS IPSI IN VIVIS SINGULARIS INDUSTRIAE EXEMPLA FUERUNT.
NOBIL. AMPLISSIMO ATQUE EXCELLENTISSIMO VIRO, DN. GEORGIO CASPARO KIRCHMAIERO, PHILOSOPHO PERSPICACI, ORATORI FACUNDO, HISTORICO SOLERTI, IN FLORENTISSIMO AD ALBIM ATHENAEO ELOQUENTIAE PROFESSORI PUBLICO, AC UNDIQUAQUE INCLUTO, DOMINO ET FAVITORI SUO VETERI, NOVO SUBINDE CULTU PERPETIM COLENDO; QUOD NONME SOLUM, ANTE DUO ABHINC ET AMPLIUS LUSTRA, LEUCOREAE HOSPITEM ACADEMICUM BENIGNE ADMODUM EXCEPERIT. VARIOQUE PRAETER MERITUM OMNEMO; EXSPECTATIONEM HONORE MACTAVERIT; SED PRAECIPUE
*p*r*o*q*u*m*i*a*n IPSO DEINCEPS OPERE, AC SUAVI LITERARUM COMMERCIO DECLARAVERIT; IN LUCULENTAM GRATAE MEMORIAE SIGNUM, MEMORIAS HASCE, A DEBITA IN ANTECESSOREM SOCERUMQUE VESTRUM, ALIOSQUE, QUI DE PUBLICA RE PRAECLARE MERUERUNT, PIETATE EXCITATAS, OFFICIOSA MANU AC MENTE SISTO, CONSECRO M. H. WITTE, EA INSUPER, QUAPOSSUM, COMITATE ROGANS, UT PRISTINUM IN MUSAS NOSTRAS AMOREM, ET QUICQUID LOCORUM HACTENUS DISTANTIA TEMPORUMQUE INIURIA NEGLECTUM, INDISSOLUBILI BENEVOLENTIAE NEXU RENOVARE AC PERPETUARE DIGNETUR.
Obiit anno
1660. Martinus Zeilerus. Historiog. Ulmens.
1661. Antonius Aemilius, Hist. et Polit. Prof. Ultraiect.
1662. Valent. Thilo, Oratoriae Prof. Regiom.
1664. Casparus Ebelius, Log. et Met. Prof. Giessens.
1664. Reinoldus Franckenbergerus, Histor. Prof. Witteberg.
1665. Michael Watsonius, Hist. Prof. Kilon.
1666. Christophorus Notnagel, Math. Prof. Witteb.
1667. Thomas Reinesius, Med. et Polyhisotr. Lips.
1667. Io. Conradus Dieterichius, Graecae Linguae et Hist. Prof. Giessens.
1667. Christoph. Forstnerus, Cancellarius Mombelgardensis.