07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 472, image: s472

ORATIO PARENTALIS In Tristem et luctuosum obitum VIRI Nobilissimi, Amplissimi et Excellentissimi DN. IOH. CUNRADI DIETERICI, Graecae Linguae et Historiarum in Academiae Marputgensi et Giessensi Protelloris famigeratissimi, Scripta, et d. 18. Mart. Anno 1669. In sollenni Auditorio dicta, a M. HEINRICO PHASIANO. Magnifice Domine Rector, etc. etc.

VIX ulla salutaris aeque avariis hominum calamitatibus, quibus a Deo exercentur, parata medicina est, ac Patientia, summe mortalibus tamquam certissima mentis


page 473, image: s473

anchora necessaria, ad quam exorientibus periculosissimis, in infesto hoc humanarum vicissitudinum Oceano procellis atque fluctibus tutissima fuga patet. Quae quidem prima malorum facie eo afflictorum animis haeret difficilius, quo maior quae premit miseria est; Temporis tamen tractu indole mali perspect in pectore radices agit, longaque assuetudine in consortium quasi admissa pullulare incipit, uti dubium sit, maiorne vis in toleranda calamitate dictae Virtuti sit, quam tempori adscribenda. Et sane hoc ma gnum rebus momentum adferre, e variis deprehendere experimentis lieet. Tempore namque silices atteruntur, tempore Leones innata feritas destituit; Eodem generosissimorum Equorum ferocia domatur, Tauri effer atissimi ferunt iugum, exponente ingeniosissimo Vatum Nasone: Luctum denique et curas etiam gravissimas si non omnino e miserorum animis eximit, at lenire tamen easdem in cofesso est, Inde dubio procul profectum fuit, quod tristi Academia nostra tacitoque secum maerore perpenderit iacturam, quam passa ex obitu est Viri, dum viveret, Nobilissimi, Amplissimi, atque Excellentissimi, Domini Ioannis Cunradi Dieterici, Historiarum et Graecae Linguae Professoris famigeratissimi, huc huc usque debitum Virtutibus tantis piae Parentationis officium distulerit. Nimirum exspectabat ut luctus maerorque vetustate imminutus animos redderet sedatiores, et oratio tandem tot tantisque Viri meritis par exsurgeret, qualis nequit, ubi maestis affectibus coroppletum in luctu constitutis verborum ne tenere quidem modum concesserit. Et hoc quidem prudens nostrum, certe pium, erat consilium, quod dum exsequi dicendis Beati Viri laudibus sperabamus, ecce! recruduit soporatus dolor, et vix depositi luctus memoriam praesentium curarum facies renovat, quaeque Patrum Mortes deprecatam se in longum esse sperabat Academia, affigitur denuo, funere funus insequente. Hinc tantum in subselliis inane est, migrantibus ad Beatarum Mentium sedes Procerum Optimis, quorum e numero B. quoque noster Dietericus erat, qui quidem abitu suo felix imo immortalis est factus, at nobis amplissimam lugendi materiam suggessit! Equidem Tullii decreto fas haut erat, ad vetustatem recurrere, atque â tempore exspectare medicinam, ratione vero et prudenti consilio luctum eodem Auctore moderare debebanus; sed morata bonum consilium


page 474, image: s474

tot tantaque mala aeque omnem fere pacatae rationis usum inhibuerunt. Degenereet igitur in lessum oratio sereno olim laetiorique schemate proditura, et pariter mecum lugete A. casum Viri, lugete cum Rep. literatia casum theologi, Medici, Philosophi; lugete casum cum Familia Patris olim fidelissimi. Dumque unde luctus merito cietur quali quali orationis filo deduco, ore linguisque favete, et vestro declarate silentio, esse communi luctu postquam fato functus est dignissimum, qui dum fuit, studiis, Consiliis et Actionibns suis eommune diuvit bonum, eiusque incrementum pro viribus promovit.

LUGE ô Res publica literaria casum huius Viri, philosophi, Medici, Theologi! Atque ut luctus huius publici materiam e postremo arcessam primum, quotusquisque est qui nesciat hoc Viro stante, stetisse verum Theologum? Theologum dico, studio enim sacro uti initiatus ita beate eidem immortuus est. Id quod iam iam liquebit. Natus in hanc lucem est Anno supra millesimum sexcentesimum duodecimo, decimo nono Ianuarii die, horam inter undecimam et duodecimam diurnam, et natus est stemmate summorum Theologorum feraci, qualis Parens fuit et Patruus, uterque SS. Theologiae Doctor, hic post maxima in patriam Academiam merita Ecdclesiarum Ulmanarum, ille tandem Gissensium Superintendens vigilantissimus. His curae fuit, inprimis autem Parenti, nativas filii virtutes excitare, ergo Sacri Baptismatis fonte lotus (ex quo Patris et Patrui omine felici nomen tulit) postquam pueritiae annos attigisset, quantum per teneram aetatem licuit, in prima literatura in pietate profecit. Per Scholas porro tum patrias um alias eundo literis humanioribus ad votum suorum excultus animum ad ulteriora intendit. In quem finem Academias adit, Marpurgensem, Argentoratensem, Ienen sem, alias. Quam se gesserit Strenuum in Studio Sacro tot loquuntur Exercitia, quibus et publice et privatim interfuit. Argnetorati quidem audiit Dn. Notterum SS. Theologiae Professorem, ut et Dn. D. Schmidium, quem quoties memoria Eius obversaretur, B. Dietericus celebrare solebat, tamquam qui sibi fuerit pro\s2 th\n a)lh/qeian ka/llistos h(gemw\n, kai\ prw=tos kaqhghth/s2. Nec sane minor Athleta fuit in aliis Academiis. Cum enim Anno milesimo sexcentesimo trigesimo quarto Ienam Studiorum gratia se contulisset, nihil habuit


page 475, image: s475

antiquius, quam Theologos eius loci tum temporis celeberrimos, Dn. D. Ioannem Gerardum, et Dn. D. Ioannem Himmelium adire, eorumque consortio et laudata in rebus Theologicis informatione frui. Et vero pulchre processit negotium, sub hoc enim privatum habuit Collegium Syntagmaticum et Galatinum publicum; Illum publice posteriorem Epistolam Petri interpretantem, privatim autem ternis Collegiis Aphoristico, Isagogico, et Anti Wendeliniano, celebri cuique Auditorio, praesidentem audivit. Et ut ostenderet frustra se tantos Theologos non audivisse, eodem anno, vigesimo septimo Septembris die de publica cathedra cognitionis Theologicae praeclarum specimen edidit, theses de Natura Die, et Attributis Divinis defendens, quae Disputationem tertiam in Collegio B. Gerhardi Isagogico constituunt, ubi et Dn. D. Ioan. Maior, Superintendens amica s1uzhth/s1ei examinabat et approbabat Nostri in rebus sacris scientiam; nec contentus tale industriae suae documentum se exhibuisse, sequenti Anno proprio Marte elaboratam publice habuit Disputationem Anti Wendelinianam, Dnn. Theologis Marpurgensibus inscriptam, quam ut conscripserat docte, ita contra Strophad Adversariorum eam defendit, Bonorum omnium applausu. Imo qua ratione in oculis fuerit Theologis orthodoxis etiam in locis remotioribus viventibus Matthiae et Brochmando, ut reliquos taceam, ex Elogiis variis quae B. Dietericus hisce suis Doctoribus scripta reliquit, elucescit, quibus debitorem se post fata profitetur. Quanti vero Eum Hieron. Praetorius ob Studium Theologicum fecerit, ex ipsius ad Amicum quendam literis doceri posset, si instituti ratio permittere, in quibus vocat Eum indefessi Ingenii Hominem, cui nihil difficile, quemque ad summa natum videat agnoscatque lubens. E quibus ommbus constare arbitror, fuisse B. Dietericum nostrum a Theologis summis non mediocri habitum loco, neque falsam fuisse famam, quae inter celebres Eum dudum locarat. Equidem ob causas gravissimas Studio Theologico ita porro incumbebat, ut tamen aliis potius vitam dare secum statueret, per quam totam erga Deum, Principem, Collegas, Familiares, Proximos suos ita se gessit, ut cerneres esse animum Eius vera Theologia subactum. Elucescebat id ex omnibus Eius Actionibus: in loco sacro observabatur


page 476, image: s476

Religio, in conversatione Fides sincera et Candor, erga omnes cuiuslibet Conditionis et aetatis homines animus intemeratus, talisque qui nosset esse nobiscum, qui omnia nostra cogitata, dicta, facta, audiat videatque. Imo sipenitius omnia Eius acta introspexerimus, deprehendemus vitam ipsi inter mera ad DEUM suspiria esse transactam. Sic ait cum de Nomine cogitationes piae mentem subirent: in Baptismate Ioannis Cunradi nomen accepi, spondente pro me D. Cunrado Dieterico, Professore tum Gisseno, Parentis Fratre unico Germano. Ioannis nomen monet me de DEI gratia, quod us DEI gratiam Hebraeis notat, itaoro; ut eam semper et in hoc saeculo et in futura vita sempiterna DEUS O. M. mihi benigne concedat! Atque ut prima nascendi conditio et impositio Nominis meditationes Christianissimas suggesserunt, sic de felici ex hac vita exitu beatoque in Caelos ingreslu cogitavit frequentissime. At quid dico, cogitavit? ardentissime precatus est, quae preces inter alia Eius scripta sic eleganussime leguntur concepta: O Domine IEsu! da in hora mortis meae mihi effic aciam solatii, daut superem constanti animo insultus quotquot sint: Sustenta Cor, erige Mentem conira infirmitates carnis et tentationes Diaboli; Cordis extremas palpitationes per viscera Misericordiae fove; exstingue igniculos labascentis caloris irroratione Sanguinis tui, et Spiritus Divini vehiculo spiraculum vitae ad quietem aeternam per ducito. Amen! Amen! OIESV! in quo sunt omnia, Amen! Fac et hoc Amen! Quam vero sedulo in agone sibi tandem consti. tuto in tempore voluerit cautum, ex eo satis superque apparet, quod propria manu haec mandata suis reliquerit: Morienti mihi proponantur dicta CHRISTI Ioh. V. 28. et VI. 41. Quae ipsa cum de Resurrectione argumento adversus mortis formidinem efficacissimo solatiique plenissimo agant, extra dubium est, hanc vera in CHRISTUM side B. nostrum Dietericum apprehendisse, eaque fretum contra omnis generis hostes magno et imperterrito animo pugnare decrevis. se. Quam etiam postfata Corpusculi curam habuerit ex hoc eius relicto scripto colligitur: Inferri mea sepulcro Parentis Ossa sipossunt, gratum erit supremum hoc et ultimum honoris Officium, ut Patris sic Ossibus Ossa Filii contigua exspectent simul apparitionem Glorae Servatoris nostri in uni versali Resurrectione, quae ut Parenti, sic spero mihi eveniet salutaris et beata, Faxit Supremum Numen ut audiam laetam vocem! Intra


page 477, image: s477

in gaudium Heri tui. Quibus continuo subiunxerat: Veni Domine IEsu! veni! ut Ego ad TE veniam, ad TE per TE traductus. Ut et hosce puram pietatem spirantes versiculos:

Me do meque dedi me sum TIBI CHRISTE daturus,
TV Dominus Vitae Mortis erisque meae.

Atque hae quidem sufficienter probant fuisse B. nostrum Dietericum Theologum doctrina pariter atque vita insignem, cuius animum intrepidum ne quidem mors fregit, qua ad Beatos transiit, expleturus omnimode, quae dum in terris egit ex parte addidicerat.

LUGE casum huius VIRIô Res publica literaria, tamquam tasum consum mati Philosophi! Si hic altius a Cunis ordiri, si latius quae bullata aetate ingenii se prodiderunt signa describere; si annos praetextatos Eius, et qui hîc animi igniculi radiarunt commemorare velim: Si laetissimam iuventam, applausus Formatorum, Parentum gaudia, Patriae spem, omnium admirationem describere; denique si omnes B. Dieterici Philosophiae addiscendae gratia susceptas peregrinationes variaque exercitia enarrare praesumerem, nae nimis ampla orationis sese panderet materies! imo dicendis dies vix ac ne vix quidem sufficeret. Placetitaque plerisque silentii siparium obducere, contentus per summa tantum irererum fastigia, unde tamen appareat facile, longe infra Viri merita esse, quae Fama de eo per orbem circumfert, Quo igitur recto ad Philosophiam tramite duceretur, primo statim aetatis flore in patria Schola educatus ad annum quartum et decimum est sub Praeceptoribus Urbicis, quos inter multum debere se B. Dietericus fatetur Georgio Friderico Kirchnero, Thuringo, in politiori hteratura Informatori Strenuo Fundamentis igitur feliciter iactis missus est Ulmam, flagitante Patruo itemque susceptore, loci tum temporis Ecclesiaste et Superintendente, uberioris Eruditionis capessendae ergo, sub Rectore tum temporis Ioanne Philippo Ebelio, Con Rectore vero Io. Merckio. Ptimumque semestris curriculum fuit in Classe sexta, e qua postea in Septimam, quae suptema fuit, promovebatur. Cursum autem hoc in Gymnasio maxime tum florenti coeptum absolvere non licuit, non quidem per Facultates, sedob impedimentum aliud quo sufflaminabatur; ut aliquid Parentis exspectatione votoque suo cond gnum praestare non potuerit. Inde avocatus Marpurgum


page 478, image: s478

mittebatur, ut firmiora in Illustri Paedagogio praesidia literis compararet, equo tandem cum aliquot s1umfoithtw=n kai\ s1umpaideuqe/n twn exemptus atque ad publicas Lectiones admissus fuit, Tum vero alto supercilio contra communem fere livius aetatis consuetudinem corporis illecebras, adversus rationis arcem iugiter molientes eidemque insidiantes, despicere coepit, gnarus viliora corporis mancipia iis detineri, nec facile ab infima cupiditate tolli ad degustandum verum et Summum illud Bonum, quod ipse strenue sectatus est; quod animo conceptum honestati adblanditur, Voluptas vere Philosophica, quam Plato in suis de Republica libris nuncupat. Existimabat voluptuariam hanc corporisque deliciis afflueutem, brutalem potius quam humanam esse vitam, meramque noctem, cui nullus affulgeat Virtutis aut Rationis splendor, Existimabat Voluptates illas Corporis esse Beatitudinem tenebris involutam, qualis ab Arriano in naviga tione Lybica describitur, et quam videre Hannoni Atheniensium Imperatori contigit. Existimabat saevire tandem in culto???es suos haec voluptatis corporeae Ienocinia, et sub eorum delinimentis hamos occultari et laqueos, quibus miseri demum impliciti misere pereant. Extstimabat Tarantulam, oblectantem et titillantem sensus, interim corpori noxium virus instillantem. Iis igitur valere iuffis veram illam non corporis sed animae Beatitatem Virtute et industria parandam mente concepit, quem et in finem Anno 1630. Argentoratum se contulit, Nomenque suum apud Rectorem Casparum Bitschium I. U. Doctorem et Professorem professus, Rei publicae illi fidem, Rectori Oboedientiam, Professoribus Observantiam, Civibus Humanitatem; Vitam denique totam Academiae legibus convenientem promisit. Quibus promissis quamdiu ibi commoratus fuit, stetit, vixque tandem a Doctoribus suis dimissus Ienam comitantibus laetis gratantium votis profectus est. Hac in Academia post varia Eruditionis Theologicae specimina supra tacta se tandem totum studio Philosophoco in specie Linguarum et Antiquitatis dedit, norunt id qui adhuc superant commilitones, declarat autem B. nostri Dieterici Disputatio de Usu Lectionis Scriptorum Profanorum in SS. erudite conscripta, ac sub Praesidio Dn, Dilherri animose tertio Octobris die Anno 1635. asserta, postquam communi omnium Auditorum suffragio non mediocriter docti Viri iuvenis nomen est adeptus. Quanta vero


page 479, image: s479

industria studia sua prosecutus fuerit, vel ex hoc manifestum est, quod non contentus proximas Patriae Scholas frequentasse, ad Exteros quoque, Belgas puta, Danos, Borussos adierit, atque eruditionem ex universo literatorum Choro haurire cum insigni tum impensarum iactura, tum Vitae et Sanitatis certissimo periculo veritus haut fuerit. Postquam enim Parens Eius diem suum obiisset, a Fratribus ad componendas privatas res Gissam vocabatur, profectus dereliquit quidem Ienense Doctorum Collegium, sed tanta erat quaerendae apud Exteros quoque Eruditionis Cupido, ut, quin aspera hieme in Belgium etiam per media infensissimorum hostium castra, locaque periculosissima excurreret, detineri non potuerit. Visis itaque omniub fere adripas Rheni urbibus et oppidis, visa Dolonia urbe ille antiquissima, eiusque Academia, per Vesaliam, Embdam, Arnhemium, Ultraiectum, Amstelodamum tandem delatus est, ubi ut Gymnasii professores Gerardum Iohannem Vossium, Caparum Barlaeum et alios salutaret per octiduum substitit. Inde viso Harlemo Leydam profectus est, cuius Urbis Academia virorum doctissimorum copia in omni studiorum genere tum affluebat. Quos praecipue consuluit B. noster Dietericus erant Marcus Zuerius Boxhornius, Dan. Heinsius, et Constantinus L'Empereur. Ceterum quoties aditus patuit ad Bibliothecam huius Academiae. Saecligeri ut et Bonaventurae vulcanri MSS. nobilitatam, quod singulis septimanae, Mercurii et Saturni diebus fieri solebat, rarissima in usum suum monumenta evolvit, inter illa Chrysostomi editionem Etoniensem, in quam Henricus Sacilius Praefectus Etoniensis collegi viginti florenorum milia fertur impendisse. Publice hic ausdivit laudatum Constantinum L Empereur Ebraeo ore explicantem perspicue et facili modo aureum illud Filiorum DEI Alphabetum, Psalmum centesimum nomum et decimum; privatim autem Rabbinorum doctissimos explanantem. Maximum vero frauctum et conversatione hac, ut et mutua cum ioanne Gronovio, qui Hagae Comitis tum substitit, s1uzhth/s1ei literaria cepisse se B. Dietericus fassus est saepissime, nec omissum hoc literatum eommercium cum re woti, alter Hardewici, Marpurgi alter degerent. Belgio lustrato libido animum Eius incessit Daniam visendi, ut soram adiret et Haffniam, et Regni huius Bibliothecis Eruditorumque frueretur congressu, in quo Regno dum per annum ageret, literatorum Meursiii imprimis, Stephanii, Butleri,


page 480, image: s480

Laurembergii et aliorum ob egregia animi dona tantum expertus fuit favorem, ut per Cancellarium Reventhalium Regi, per Regem Academiae Haffniensi ad Professoratus Officium commendaretur, rem vero hanc ita nec aliter esse, e regiis literis in Archivo Academico asservatis liquere poterit. Borussiam tandem non alia de causa adiit, quam ut Doctos audiret, seque consortio Eorum indignum haut esse probaret. Et Regiomonte quidem iucendissimam et salutantium et gratulantium expertus Doctorum benevolentiam est. Vix enim Urbem erat ingressus, cum interprete Clarissimo Viro Simone Dachio, de adventu Eius Academia sibi gratularetur, a singulis ex eo per aliquot septimanas liberalissima compellatione exceptus, locupletissimam Bibliothecam ingressus est, ut, quod factum quoque, instructior inde abitet, professus enim est ingenue B. dietericus, magna se quidem delectatione Urbem adlisse, abiisse vero emolumento longe maiori. Non poterat non fertilis esse redux e tam longinqua Doctorum negotiatione animus, igitur antequam patrios lares contingeret, operae duxit pretium dudum promeritos Magisteriales Honores Ienae petere, quos facilime A. 1639. 19. Februarii die, sub Rectoratu Viri Magnif. Dn. Guerneri Rolfinckii, Phil. et Med. Doctoris Celeberrimi, Promotore M. Danitele Stahlio, metaph. et Phys. P. consecutus est. Non fuit B. Dietericus ex eorum numero, qui dum vix ab Eruditionis Officna calent, altum sibi sapere imaginantur, atque supremos in facultatibus honores ambiunt; sed primo ei et potior cura fuit animum solida scientia instructum habere, deinde vero, quando ita more receptum esset, admittere titulos, id quod et Epigramma aliis Amicorum acclamationibus a M. Ioanne Fabricio Noribergensi insertum, laureaeque B. Dieterici dedicatum testatur.

IAN-DIETERICE Patris Patrui, propiaque celebris
Virtute, Ingenii divitisque Tui;
Hassia quem genuit, tenuitque et sovit Amico
Annos complures incluta IENA sinu:
Qui perlustr asti Belgarum providus ora,
Quique tuo Cimbris notus es alloquio;
Cur summos dudum meritos Virtutis honores
Tam sero adsequeris? quaerere si modo fas.
Quod si fas quoque sit mihi respondere, vetustum
Tu comples verbum: Sat cito, si bene sat.


page 481, image: s481

Cum bene promeritus decus hoc sis Philosophorum,
Confert id reduci iam quoque Iena cito.

Hisigitur Honoribus auctus, a Serenissimo glroiosae que memoriae Principe ac Domino, Dn. GEORGIO II. Hassiae Landgravio, etc. etc. eodem anno clemeneter vocatus eest, ut in illustri, quae tum erat Marpurgi Academia, Linguam Graecam pro fiteretur, auxiliarique manu Dn. Vietoris senectam rude donatam et otio in posterum domi fruituram sublevatet. Qua vero sollertia, qua industria a primo vocationis tempore officio suo fuerit defunctus, testes e longinque petere opus non est, Vos ipsos A. O. invoco qui maximam partem laboriosam Eius operum vidistis, audivistis, comprobastis Testem satis locupletem produco dictum Beatissimum Principem, qui cum Lingua Graeca Historicen quoque profiteri Nostum iussit. Numquam sane sordide hoc suum Professorium munus prostituit, non vili mercedula, non solo propriae laudis aucupio id exercuit, sed unice Supremi Numinis gloriam et post hanc discentium promovere Bonum sibi propositum habuit. Aversatus semper Themistu aliorumque Sophorum abiectionem et ignominiam est, quorum alii laudis et famae studio frumento passim suppeditato Auditores ad sua Gymnasia advocabant, alii vero veluti scientiarum caupones grandi eas pecunia venditabant. Quos iure meritoque Tacitus et Athenaeus veluti gloriae et avaritiae mancipia arguunt, aut vanitatem aut sordes mercedesque a Discipulius captantia. Non sic noster erat, nec ex eorum choro, qui quam ne proflueret in publicum, distinebant. a Themistocle olim mulctatorum, ut Hydtophorae Nymphae imaginem dedicarent. Imo maiori mulcta dignos censuit Doctorum illos, qui sordida tenacitate scientiam ingens illud et gratuitum DEI donum, quo ornantur, detinent, et cum Seneca cupiit omnia in alios transfundere, quae noverat, quod nullus Bonisine socio sit iucunda possessio. Indeque profectum est, ut pro innata generosae indolis voluntate sui communicandi ita se orbi consecraverit, ut nulli numquam pectus Eius et domicilium fuerit clausum ses semper patuerit, tamquam augustum Eruditionis sacrarium, ad quod tamquam ad perennem ingenii fontem et doctrinae undique confluebant, non Adolescentes tantum, sed Mystae, imo Musarum Antistites, illustri loco positi, quos allegare institutum non patitur. Docere autem ad extremum usque


page 482, image: s482

Spiritum perstitit, ratus Professione publica dignitatem omnem omari non minui; memor idem docendi munus quosdam quam Praeturam maluisse; et Isocratem licet octo et nonaginta annos natum numquam a docendo cessasse. Ceterum orbi exposita ingenii, laoris, atque industriae pignora, multifariae Eruditionis albo Doctorum calculo notata monumenta. Agmen merito ducunt Antiquitates Biblicae, sequuntur quaeque splendore suo, Breviarium Historicum et Geographicum, Brecivarium Pontificum, Antiquitates Romanae, Historiae Imperatorum, Breviarium Electorum, Gomitum, Doctorum, Haereticorum, Conciliorum. Dissertatio de Usu Scriptorum Profanorum in Sacris. Et haec quidem historici argumenti sunt. Ad illustr andam Graecam Linguam potissimum sequentes lucubrationes faciunt: Lexicon Etymologico-Graecum, Lexicon Graeco-Poeticum, harmonia Linguae Graecae et Latinae, item Linguae Graecae et Germancae, Harmonia Graeco-Thalmudica, Commentarius in Hesiodum. Aphorismi Hippocratis illustrati, Iatreum Hisppocraticum, Graecia exulans superioris saeculi, Discursus Peregrinantium, Musaeum totius Orbis liter ati. Mirati fecundum hoc pectus Pro cerum multi enixe sibi id conciliare allaborarunt Diximus supra de Daniae Rege Christiano IV. Helmstadii cum diem suum obiisset Graecae Linguae Professor Breneccius primum Philosophicae Facultatis, post publico Academiae totius Consilio, Serenissimorum Ducum Consiliariis nominatus Beatus noster Dietericus est, qui in locum defuncti Breneccii succederet, etiam scriptum est, ut quid B. Dieterico de exornanda hac sparta animi esset constaret, sed cum literae interciderent, et Helmstadienses sequiora e silentio conicerent, res ad alium devenit. Indoluerunt interim re comperta huic literarum suarum casui, proinde paulo post, ne hunc virum elabi sibi paterentur, ad professionem Ebraicae Linguae Eum invitarunt, et ex secunda hanc vocatione propensionem aestimans secuntus esset, nisi Patriae suae Patrem, supra ememoratum gloriosissimae memoriae Principem, numquam satis laudandum, deserere religioni duxisset. Exorientibus in Hassia nostra dissidiis inter utramque Domum gravioribus, primum Principis iussu in Aulam ad disponendum Archivum secessit, post venia ad tempus impetrata hamburgum Anno 1647. se contulit, tranquiliorem rerum Statum exspectans, revera autem maiorem apparatum Bibliothecae quaerens,


page 483, image: s483

dum paulo longius ab illo iugi armorum strepitu abesset, Vix hic per aliquot spetimanas in illustrium Virorum haeserat complexu, et praeter opinionem percommoda ei occasio Re verendo Capitulo Hamburgensi inserviendi offertur, cuius Nomine solus Osnabrugam mittitur, Decanatu rum fungente gravissimo Viro D. Ioanne Langermanno Regis Daniae Consiliario. Dumque Marpurgum varia fortun a affligitur, negotium e negotio nascitur, dum occupatum in Hamburgensis Collegu re animum habet, Salvio Regni Sueciae Lagato innotuit, qui omnem Ei exhibuit benevolentiam, usus Eius in studio Graeco Consiliis, cuius capiebatur amore, impendebatque quic quid poterat temporis inter catenatos labores sussurari. Videtis quibus, quam carus B. noster Dietericus fuerit, videtis quanto labore, quantis peregrinationibus et difficultatibus constiterit Viro huic, ut verum se tandem Philosophum sisteret, talemque qui Rem literariam posset promovere, quod cum fecerit egregie, quis est, qui dignis satis lacrimis casum Eius defleri posse, asserere au deat? Quantus Eius animus futurus erat, erectus scilicet, vereque Philosophicus, olim conicere licuit, cum Amstelodami in diversorio clandestina surreptione omne Viaticum iniqui Hospites ipsi abstulissent. In hac enim difficultate e Phisolosphia solatium coepit, nil nisi Ciceronis illud effatus: Pecuniam si cuipiam fortuna ademit, aut alicuius eripuit iniuria, facile, dum existimatio est integra, honestas consolatur egestatem.

LUGE casum ô Res publica liter aria Dieterici tui Medici non postremi. Atque vero nullus verero me dum haec dico vanum videri, inrpmis illis, qui norint quam hic Vir aeternitate dignissimus per omnia Eruditorum monumenta indefessum circumgestarit animum. Plinius in praefatione ope ris sui meminit cuiusdam Grammatici Apionis nomine, [est autem hic ille Iudaeorum inimicus Apio, contra quem Flavius Iosephus Apologiam suum conscripsit, ad miraculum eruditam, censente Petro Cunaeo in de Hebraeorum Republica, merae Eruditionis et Venustatis opusculo] Apionis inquam, tanta Nominis celebritate viventis, tanto Doctrinae et Eurditionis strepitu se ferentis, uti Cymbalum Mundi di ctus a Tiberio Caesare, atque ab omnibus publicae Tympanum famae habitus sit. In B. nostro Dieterico nullus erat ex Eruditione fastus, nulla in publicum iactantia, et ostentatio,


page 484, image: s484

maluit tacitus suffragia Eruditorum exspectare, quam publicae famae captator, propriae que buccinator laudis audire. Atque absque hoc si fuisset, inextincto tamen per omne Scriptorum genus ardore grassando heluonem egisset, sed librorum, sed Eruditionis. Et ut ad Medicinam revertar, unde eram digressus, quotusquisque est qui nesciat, Virum hunc, sive Theoriam spectes sive Praxin, non cessisse in hac arte Clarissimis, ut qui Galeni et Hipoocratis scrrpta et monumenta habebat in numerato, uti suos digitos, ut de aliis tum vetustis tum recentioribus Medicis nil addam. Asserenti hoc mihi facile assensum praebebunt quotquot pervolverint Iatreum Hippocraticum, Opus Eruditonis inexhaustae, in quo non in eo tantum est, ut Coi sensa in Graecismo latitantia erunt, sed et ut de Medicina, Morbis, Morborum causis, variis experimentis et medicaminibus mira quadam disserat dexteritate. Et quis divinas Hippocratis Aphorismos tam nervosa brevitate illustrare valuisset, nisi medicus fuisset, et is quidem non vulgaris, qualem B. nostrum fuisse Dietericum Excellennssimi ipsius arris Professores liberrimis suis Elogiis testati diu sunt. Taceo, quod multis in hoc studio privatim praevierit, ut non diffitertur in anteloquio Iatreo praefixo quorum et ibi Inomina ex primit, et quam tum gaviter sub suo directorio studiorum iecerint fundamenta, exponit. At, inquis, de Praxi quod dicebatur, commentum est. quis enim unquam vidit Nostrum aegris medicinam porrigentem, quis invisentem, atque suis consillis decumbentes iuvantem? Sed haec non funt tanti, ut ad primum eorum proiectum sententiam meam mutem. Hoc equidem facile lagior, quod nullos unquam inviserit ille aegros, quod Medicas languidis non propinarit potiones, quod nulla deficietibus pharmaca ministraverit; at Practicum Eum egisse, dum salutaria contra omnis generis morbos remedia in Scriptis consignata dedit, quis est, qui negabit? In hac sane Praxi felicissimus exstitit, dum sibimet ipsi regulas praescripsit, per vitam utilissimas, quam pene totam his mediantibus sine morbis egit, excepta fatali illa Febri quae pervicacem vitae Flammulam depasta est. Erant hae Diaeta atque Exercitatio, illa absque omni violentia medicamen optimum corpori conducens, haec vegetum idem reddens, cui deditus ad stuporem erat. Equidem omens fere qui Studiis operam navant, posteritatique viglant, ta se solent Camenis consecrare, ut praeterea nulli litent


page 485, image: s485

profanorum, et opera indefessa quam semel adepti sunt curant spartam, atque exornant; sed B. noster Dietericus adeo mortius se Doctoribus suis mancipabat, ut nesciam an pares assiduitate habuerit multos. Semper ab horum consiliis pendebat, numquam extra horum erat consortium. Numquam sero vespere rubebat caelum, quin B. noter Dietericus doleret ad evolvenda Doctorum monumenta facem exstingui. Numquam Phoebus lucem summo mane revehebat, quin vigili idem oculo exspectaret Musaeum suum aurorae purpura infici, sibique viam tenebris interseptam ad suas del cias recludi. Atque hac laborum tolerantia durabat hiemante caelo, nec adstrictissimum frigus adurere valuit pertinacem legendi ardorem, qui mansit quoque ad extremum vitae spiritum, et ut olim Vespasiano negotiis Imperatoriis sic Nostro literatorum voluminibus inniti immorique statutum fuisse deprehendimus. Aegyptii de nescio quo glorantur Mercuiro, ob Philosphiae, Sacrorum suorum, et iustitiae Notitiam Trisme gisto dicto. Quid opus ad Aegyptios divertere, et vana exquisitione fabularum commenta sequi? Hic Noster vere Hermes, complurium sc. Linguarum fidelissimus interpres erat, Philosophus, Medicus, Theologus praeterea summus. At tandem si Academiae nostrae faciem intueor, proh quanta illa macie foeda! quam alto squalore oppleta est!

LUGET Academia casum sui Antistitis, lugent Patres iactur am fidissimi Collegae, lugent studiosa cohors, illique quibus animum gravioribus studiis non leviter tinbere sed imbure cordi erat, mortem Praeceptoris fidelissimi. Hic denuo ego omnium conscientias obtestor adiuroque eorum, qui discendi gratia frequentes ad B. nostrum Dietericum ventitare olim soliti sunt, an unquam ab eo reversi sint, solidiori doctrina non instructi? anumquam accesserint quin B. noster Dietericus animum literatura omnigena refertissimum in gratiam Discipulorum excusserit omnem? Ad omnia requisitus prodibat, quid digitum admovebat, ostendebat qualia e quibus haurienda Eruditionis fontibus. Atque si proprium Exemplum hic allegare concessum sit, quam tristi memoria recolo, profunda dissertatione ad petitum privatum de omni antiquitate quondam verba facientem, prudentique consilio aperientem, qua ratione ad omnem Eloquentiam Graecam, solutam pariter ac ligatam, solidam


page 486, image: s486

acquirendam singulari brevique methodo deveniri posset. Delinearat omnia haec felicissimo fructu tandem publicanda, sed praesecuit mors spem hanc, ut verear exulandum denuo Graeciae esse, quam olim ab exilio revocatam restituerat feliciter, et per novum hoc ausum sine dubio eandem conciliasset nobis in perpetuum. At inquis, omnia haec ut alia multa in schedis sunt. In schedis sunt fateor, at quotusquisque est qui digno rebus artificio tractare eas queat? Atque ut Alexandrum nonnisi Apelles pingeret, duceret ex aere Lysippus, Pyrgoteles sculperet, sic vix concessum haec sacra tractare alteri praeter Eum quem nunc lugenus defunctum. Vetus dogma Pythagorae est, mirandam Harmoniam prae cipue in caelestibus corporibus observari suavissimumque concentum. Quod etsi de ordine et motus regula et recte quidem Philosophi solenat explicare, non tamen iniuria detorsero hoc ad Academias earumque Doctores, quos nil aeque decet atque concentus ille Pythagoricus sideribus attributus. Hi censente Sacra Scriptura sideribus aequiparantur collucentibus; utque haec aethereum orbem varia luce exornant, et interiectum illi vastum terrae globum illustrant; sic illi concinente virtutum choro mirum quam inferiora non tam oblecent, quam iuven atque aedificent. Sua hic conspicuus luce Dieterius fuit, aeque gnarus suo fulgore et Collegarum illustrare, longe lateque virtutum suarum radios disicere, ac aliorum excipere. Ut autem oborta nebula lucidorumque corporum intercepto splendore multum pristino ornatui decedit, imo hinc inde lucentium reliquorium acies obtusa apparet; iga mortis caligine Doctorum Choro tenebrae inferuntur, luce quorundam exstincta, maeroris nebulis obfuscata. Atque hoc est cur hactenus Patres et Proceres Academici in luctu constituti de pristino suo splendore remiserint. Noverant porro quam nobile Academiae membrum amiserint, quamque vero Antistitis nomine et dictus ab omnibus et habitus pariter fuerit. Noverant, quanta pectus eius fuerit munitum prudentia, prudentia dico virtutum anima, sine qua quicquid reliquarum est, virtuis tantum umbram habet, pretium non habet. Quanta haec et quam difsusa virtutum Rectrix eminuerit in Nostro omnium clavum moderans, si explicare praesumerem, mirum quam vasti panegyrici praesto esset materies! occurreret namque non vulgaris prudentia, non praevox, non superficiaria et fuco tincta; sed veri


page 487, image: s487

dicenda Nestoris ex ipsis solidae sapientrae fontibus hausta, Natura Experientia et Artis industria. Illinc insitae erant dotes, animi erecti sagacitas, sublimis iuchcii dexteritas; isthinc longus rerum usus per altas capitis nives ad praefixum mortalitatis terminum productus: Hinc ad omnigenam prudentiam compendium stabant, historia, illa temporum Testis, Lux veritatis, Memoriae Vita, vitae magistra, vetustatis nuntia; praeeuntes et familiares ut Historiae, sic prudentiae Dictatores perpetui. Atque inter hos communis ille rerum summas tenenrium Heroum formator Tacitus, a cognomine Principe Tacito Augusto tanti habitus, ut quotanni decies deseriptus publicisque Archivisillatus, cura sollicita in furturorum saeculorum usum aslervaretur. Quae quae so potuit alia emergere prudentia in Nostro, quam edecumata, quam omnibus numeris absoluta? In viro obstetricantis Naturae pariter ac Artis Magistrae manibus quasi formato, vivis exemplis et praesenti rerum usu exasciato. Quae potuit emergere inde Prudentia alia quam quae magnates, Principes, Reges, in damirationem raperet sui. At frustra sum et vanus dum hanc et reliquas viri Virtutes verbis ornare aut enarrare ad mininum satago, insignium tot rerum testimoniis illustres, atque omni laude maiores. Agnovit easdem Academia, atque in rebus arduis saepe feliciter experta est. Agnoverunt divinas huius Viri dotes Exterorum multi, non capite censi, non assidui, sed splendidissimarum et Illustrium conditionum viri quid? Principes dico, et alii in Maiestate constituti, qui post tot virtutum occasum una cum Academia, lugubrem vestem sumpserunt. Per summa tantum Dieterichianarum laudum capita dum eo, eaque enarro, quae desiderium Viri magis magisque in nobis excitant, vereor, ne patientia vestra A. abutar. Equidem in hoc certa mihi stat sententia suavissime vobis horum esse recordationem, atque mistis gaudio luctuque meditationibus indulgere sponte quemque vestrûm; at nec hoc me fugit, utut iucunda desideratissimi Viri memoria sit, non tamen in auribus vestris talem hanc meam orationem esse, quam fateor rerum pondere maxime elevari. Proinde durate tantisper, dum desertae familiae Dieterichianae luctum causasque eius expono, quo facto perorabo.

LUGET casum fratris Frater illustris, cuius auspiciis dieterichiana Virtus debitis praemiis conspicua orbi est. Diverterat Ille ad Nostrum, si negotiorum gravitas fraternae


page 488, image: s488

compellationi faveret, dumque mutuis haerent complexibus, mors eosdem dirimit, dubium fueritne maior inter vivos germana fides et dilectio, quam altero defuncto recogno scendarum desiderium.

LUGENT casum Viri huius Vidua, quae ut marito opem; lugent Filii, qui ut patri amorem et observantiam; luget famulitium, quod ut domino fidelit atem olim et obsequium praestandum religiose addixerat. Atque ut de Vidua primum dicam, merito illa luget maritum tantam sui curam suscipientem, tam ob verias virtutes se foventem, honorantem, suspicientem. Duxerat hanc conciliante Deo, suadentibus amicis, impellente animorum occulto impulsu, quamque nuptiae hae fuerint felices, placet audire B. nostri Dieterici tabulas hac de re erectas, dignas sane quae evolvantur, amo ris coniugalis castissimi indices. ad quarum conspectum prifca quae circumferuntur amoris ac fidei Exempla obsolescunt. Atque hae eiusmodi sunt. Uxor mihi contigit ex animi sententia, Pia, Prudens, Provida. Quae mihi fuit instar apis, ad opus sedulo iens, foris domique laborans, domum comportans, provide condens, parce promens, totam familiam ad pietatem informans, ad servitia et ministeria fidelia instituens, in re familiari ordinem servans, et id agens, ut singula suo ordine peragerentur. Pergit. An. 1653. nuptias celebravi cum Barbara Bellin, Gerardi Bellen Senatoris Butzbacensis Filia, quam vidum factam e duobus maritis singulari DEI ductu accepi, quae me blande venerata beabat obsequio curaque mei, prolis domus que; quae mihi visa fuit exstitisse oboedientia Sara, fide Michol, Moderatione Abigail, comitate Esther, pudicitia Susanna, cum qua utramque fortunam sustiniu, et fiducia praesentiae Dei omne incommodum vici, et quam semper expertus sum citra ostent ationem optimam. Et ne forte, quae malevolorum poterant esse nugae, antiquatum hunc tandem amorem esse, ingeratur, en et epitaphium quod erectum amatae coniugi maritus desideratissimus voluit! Hic sitc est Barbara Bellin, Gerardi Bellen Senatoris et Scabini Butzbacensis ex octo Filiabus ultima, quam pietas ardens, candor germanus, castitas illibata, rara modestia, plene conciliaverant Ioh. Cunrado Dieterico, ut fidam vitae sociam eligeret, anno 1653. cum quain amoeno coniugio vixit annos complures placide et pacate, sine iurgio, sine simultate, sine molestia, feliciter et ex sententia, quam expertus fuit in precibus erga Deum


page 489, image: s489

ferventem, per varios casus crebrosque labores constantem, in dubiis rebus animo promptam, in domus cura strenuam, in liberorum ex secundo matrimonio susceptorum educatione sollicitam; cui ultimum hoc Elogium in memoriam suavissimae coniunctionis, intimae concordiae, sinceri affectus, mutui consensus, incompar abilis fidei, esse voluit maritus, ut post fatalem vitae nostrae pausam sciat posteritas nos mutuo dilexisse. Hi sunt sinceri et intemerati amoris certissima indicia, hi veri effectus a Deo iunctarum mentium, quae nec post mortem separantur. Eadem reponens vidua optima in luctu constituta, de eius termino quaesita, responderet idem quod Portia nobilis matrona; quae cum diutius lugeret maritum rogata: Quem habitura esset diem luctus ultimum? respondit: Quem et vitae.

LUGENT casum Viri; Filii e secundo Matris Coniugio suscepti, natura vitrici quidem, sed cura Patris Optimi. Patris prima cura esse debet formandorum in filiis morum, ut videlicet pravae inclinationes eradicentur, deinde ut iusta ad omnem honestatem disciplina erudiantur. Et Filios procreare parum est. nisi bene instituantur, nec vita beneficium esset nisi bona eadem esset, probe id agnoscente macedone Alexandro, dubio num Genitori debuisset aliquid, Formatorem animi Aristotelem non nactus; atque etiam Patre Philippo, qui, quod temporibus tanti Philosophi nasci sibi Filium voluerint, Diis suis ingentes gratias egit. Imo praestat non nasci filium, quam malum fieri natum curatorix aut custodis incuria. Noster igitur utut sterilem optimae coniugis thalamum expertus sit, attamen dum naturam Filiorum Eius ad sequora ut omnis pueritiae proclivem immutavit quasi, et praeceptis iuxta ac Exemplo ad frugem bonam reduxit, optimi sane Parentis supplesse vices dicendus omnino est. Nata est Solonis lex, quae qpud veteres iudicata quoque sapientissima semper fuit, qua sanciebatur, ut silius necessaria vitae subsidia Patri non deberet, a quo nullam accepisset artem. Imo e Dione notum quoque, maiorum suorum sepulcris prohibitos filiorum illos esse quis nec didieissient doctrinam, neque artem aliquam exercuissent. Hic, ne Pater aeque ac filii contrase quid admitterent, certatum utrinque est. Praecipere ille, docere, hortari; hi dicto Patri audientes esse, morem gerere, proficere. Quo ipso effectum est, ut digni paterna Institutione prodierint dudum Discipuli, nunc in Exemplum


page 490, image: s490

formati aliorum, unde posteritas discet, quam sit magni momenti res Parentibus uti, quibus Filiorum educatio curae cordique est. Atque ita A. constare puto, quam luctosus Universae Reip literariae, Academiae, et tandem Familiae B. nostri Dieterici fuerit obitus. At vero non talis est conditio beatissime defuncti. Non, si nostrae res peiori sunt loco constitutae, ex quo ad Beatorum sedes migravit, etiam magnae Dieterici animae. Nos qu dem desiderio Eius tantum non eontabescimus, illius autem anima in caelis triumphans perpetuo gaudet Angelorum consortio; ingens anima, olim nobile apud nos depositum, nunc caelo adscita supra terrenorum rerum caduca evecta Dei obturu beata exsistit. Ignara illa nunc desideriorum nostrorum secura et alta puce fruitur. In portu tranquillitatis constituta sibimet gratulatur, post arduum studium, post sudores et improbos tot labores, Herculeis aequandos, coronam tandem supremi Diribitoris manu se nactam esse. Gaudia haec si non tollunt plane, mitigant tamen tristitiam nostram, lu erum eius nostram iacturam compensat, solitudinen nostram triumphalis eius solatur gratia. Nobis equidem B. Dietericus mortuus est, sed in cepit vivere sibi. Vixerat in terris satis, ornarat spartam suam, quantum gloriae suffecit eius, restabat aliud nil, quam caelstem porro et aeternam vitam vivere. Non enim haec dicenda vita est, quae corpore et spiritu continetur, sed quae omnium saeculorum viget memoria, quam posteritas alit, quamque ipsa aeternitas semper intuetur. Quamquam nec inter nos in terris laus eius emoriatur. Et hîc adversus mortalitatem parata panacaea est. Vivet inter nos, et omnium bonorum animis eius obversabitur memoria, quamdiu porro numeranda saecula, virtutemque et scripta Eius seri Nepotes mirabuntur. Vigebit fama, quam posteritas recolet, quamdiu virtutem aestimabit. Nec alia dies Nominis gloriae erit novissima, quam quae mundi finem accelerabit.

In Ecclesia B. DIETERICUM insuper laudavit contione funebri Petrus Haberkornius, S. Th. D. Prof. Prom. Postor et Superintendens, ex II. Timoth. IV, 7. seqq.

In Celeberrimi Philologi, IOH. CUNRADI DIETERICI Obitum.

Sedibus excessit nostris DIETRICHIUS, eheu!
Giesseni Aonidum stella corusca chori.


page 491, image: s491

Dignus erat, vitam numerum numerasse dierum
Innumerum, innumeris commodus ecce fuit.
Spartam, quam nactus, decoravit Lingua Pelasga,
Hanc iuvit cultis excolusse typis.
Noverat is mundi et rerum monumenta sacrarum,
Annorum ex serie dinumerare simul.
Quicquid Philologûm, vel nomina clara Virorum
Ediderant, habuit cognita quaeque sibi;
Nunc iacet heu! locuples tumulata peritia rerum,
Conditur et Medices atque Themistos Amor.
Securum recubat tumuli sub fornice nostrum
Delicium, solum non recubare potest.
Nam Pietas, Doctrina, Fides atque inclita Virtus
Cultori exuvias apposuere suas.
Post leti somnum requiescunt ossa sepulcro
Mortua, sed vivit nescia fama mori.
Viveinter superos, terreno Exempte Lyceo,
Pro terris, caeli gaudia mille cape.

IOH. NICOL. MISLERUS. SS, Th. D. eius et Hebr. Ling. Prof. Superint, et Paedagogiacha.

SCRIPTA.

Diatribe de usu, abusu, et neglectu lectionis scriptorum saecularium et Antiquitatis. Hafniae 1638. in 4.

Discursus Historico-Politicus, de peregrinatione Studiosorum. Marpurgi 1640. in 12.

Graecia exulans, sive de infelicitate saeculi superioris in Graecarum literarum ignoratione, Dissertatio. ibid. 1640. et Giessa 1650. in 4.

Haedoporici sacri specimen. ibid, 1640. in 12.

Notae in Epistolam D. Martini Lutheri, ad Hartmundum a Cronberg. ibid. 1641. in 4.

Specimen Antiquitatum Biblicarum. ibid. 1642. in 4.

Antiquitates Romae veteris novae. Francos. 1643, in 18.

Specillum Chrestomathiae Graecae. Giessae 1651. in 4.

Hippocratis Aphorismi illustrati. ibid. 1656. in 4.

Hilaria Livoniae, ante CXXX. annos ob renascentis Evangelii lucem celebrata; Nunc cum duabus D. Marr.


page 492, image: s492

Lutheri Epistolis ad Rigenses, Revalienses et Dorpatenses renovata. ibid. 1656. in 4.

Breviarium Historicum, exhibet Historiam Reip. Iudaicae, et IV. Regnorum Catholicorum. ibidem 1662. in 8.

Progymnasmata Linguae Graecae. ibid. 1651. in 8.

Iatreum Hippocraticum. Ulmae Suev. 1661. in 4.

Breviarium Pontificum Romanorum. Giessae 1663. in 8.

Imperatorum Germanicorum Familiae Saxonicae Historia Augustea, Henrici I. Aucupis, Othonis I. Magni, Othonis II. et III. ac Henrici II. Sancti. ibid. 1666. in 6.

Historia Augusti et Caligulae Tiberii. ibid. 1665. in 4.

Commentar. in Hesiodum. Francof. 1669. in 8.

Historia Neronis. Giessae 1667. in 4.

Antiquitates Biblicae, in quibus Decreta, Prophetiae, Sermones, Consuetudines, ritusque ac dicta V. Test. de rebus Iudaeorum et Gentilium expenduntur Francof. 1671. in fol.

Leben-Lob der Heiligen Jungfrauen Margreth. Marpurg. 1649. in 4.

Disputationes habuit de usu lectionis scriptorum saecularium et Antiquitatis: De Caio Caligula. De Sparsione Florum, etc.


page 493, image: s493