07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 461, image: s461

MEMORIA Viri Summi, Literarum Phaenicis, DN. THOMAE REINESII, Philologi, Critici, Polyhistoris ac Medici Incomparabilis, Serenissimo Saxoniae Electori a Consiliis, Lipsiae XVI. Kal. Februar. An. M DCC LXVII. placidissme defuncti, Cum ex Curriculo vitae ab ipso b. Doctore Germanice conscripto, tum ex aliis Schedis, Renovata et translata.

Ne igirur se insolentius suo Hispania CIACONIO, Italia FULVIO URSINO, Gallia SALMASIO, Anglia SELDENO, ac Belgium MEURSIo iactarent, ipse DEUS immortalis altissim am REINESIO indolem, ad totius Germaniae decus, exterorumque admirationem, quadem consilii ratione, contulisse videtur. Is Gothae Thuringorum, anno ipso supra sesquimillesimum octogesimo septimo, Idibus Decembris, circa primam nocturnam, felici ad modum sidere, in orbem illuxit. Patre natus Virorum Integerrimo, Iohanne Reines, cive istius loci haud postremo; et Matre Anna Zimmeriana, Virtutum speculo terso ac limpido. Quibus nihil prius, nihil fuit antiquius, quam ut huncce filiolum eximie carum, per Iustricum sacrum, Christo eiusque Ecclesiae insererent. Cum vero bonae mentis et ingenii studiorum capacis igniculi confertim emicantes in puero conspicerentus, Msus eum, nec sine maximo successu, consecrarunt. Vix triennis Scholam iam frequentare coepit, simulque cum duobus fratribus, privatos intra Musaei postes, sub studiorum Magistris fidelibus atque doctis, mature operam dedit literis. Duodecimum cum aetatis annum attigisset, utramque linguam, Graecam nimirum ac Romanam, adeo calluit, ut intrepide proloqui, satisque congrue


page 462, image: s462

quicquid vellet, calamo excipere vaseret. Hinc singularis indu. striae specimina, ista adhuc aetate constitutus, exhibuit, intet quae Evangelia Dominicalia cum variis Psalmis precibusque, non soluta minus oratione, quam ligata facta, omnem laudis adoream adepta sunt. Quamobrem Viro impense docto, M. Andrdcae Wikio, ludi tum literarii in Patria Rectori sollertissimo, maximeque famiger abrli, perquam graarsus et ac. ceptus exstitit, qui eum saepius in exemplum tot Scholastico caetui imitandum proposuit. Et quamvis minime meptus iam tum, Scholas qui adiret regias, iudicaretur, dexterrimis tamen Moder atoribus suis, Wilkio, Weitzioque placuit, ut tenerae eius aetati paululum parceretur. Unde factum, quod integro adhuc biennio primum inter s1undro/mous2 locum teneverit, cum eo praeprimis tempore Gymnasium Ilud Gotha. num alumnos triginta etiam aunorum aleret Pater e)ustorgo/tatos, circa Pentecosten, anni M. DCC III. filios suos, Christophorum (Pastorem postea Ecclesia Lagenh unensis, in Districtu Henoebergico) nostrumque Thomam; studiorum, quam ex orsi erant, telam pertexendi gratia; in Wttebergensem Academiam transtulit. De meliori veto nota Viris apud exteros quoque ingenti gloria fulgentissinis, Taubmanno, Iosteô. Balduino commendabantur Horum postremus eo inprimis laboravit ut THOMAM REINES UM, de quo plurima sibi eaque magna in omni literatura olim praestanda promisit, Theologiae sacris consecraneum redderet. Nec destitit absentem, cum Altorfil, Noribergae atque Gerae nonnihil subsisteret, creberrime monere, ac pene efflagitare; omnes ingenii vires ad sacram intenderet militia; fore enim Eum aliquando Rei publieae Chnstianae Praesulem oppido salutarem, sagaci iam tum mente praevidebat Balduinus, Sacri Ordninis protomysta: Verum, quod minus gregem Christi suae concredendeumcurae susciperet, causam eius rei, ut rebatur, satis habuit iponderosam. Ingenti quippe formidine correptus, dum a teneris Caninam istam literam decenter efferre neutiquam potit, id quod, in recitandis ad populum contion bus, noxium sibi cred dit; Consuetudine tamen aetatisque decursu illud linguae vitium planissime emendavit. Prae studio itaque Medicinae spiritualis elegit corporalem, ductus illustri praeprimis ex emplo Patruelis quondam sui, Nicolai ReinesI, Aesculapri non imae caveae. Ille etenim superioris aevi anno octogesimo secundo,


page 463, image: s463

saeva tum peste totam ferme Germaniam, adeoque et Noribergam, ubi sedem fixerat, passim occupante, affectorum plerisque opem attulit perutilem. Promeruit inde Virexperientia Medica longe inclutus, ut ab Invictissimo Romanorum Imperatore, RUDOLPHO II. Pragam evocaretur, vitaeque illibi colophonem feliciterimposuit. Noster autem o( pa/nu, dum Athenis Albiacis, ceu suprae innuimus, omni cum laude et alcritate literis incumbit, ex ore Iacobi Martini, Trautleri, Rhodii, Gisenii, Stranchii, Werenbergii atque Lippii a)pri\c pependit. Hettenbachium insuper Cocum et Sennertum, (huius praecipue a)kri/beian summe admiratus, eidem a)dias1pa/s1ws2 adhaesit) Medicam artem Profitentes, flagranti et nihil non conante industria excepit. Annus tum erat se culi praesentis septimus, cum Ienam eo quidem animo se contulit, ut munisicenrissimum serenissimi Principis Saxo-Coburgici stipendium, pro Medicinae Operantibus delegatum, nancisceretur. In praenobili isthoc Musarum Prytaneo o( en e)ufhmi/a| Noster, Veteranus tamquam Apollinis Miles, etiam ante susceptum (quod raro fieri assolet) Magisterii gradum, Philosophica ut et Memoriae artem per Imagines et loca, intra Musaei sui cancellos, benivolo Superiorum indultu, professus est, Quamvis vero a Spectabili Collegia Philosophici Decano, Thoma Sagittario, inter secundae Laureae Candidatos, gratuitus iam tum ei locus assignaretur, maluit tamen, publicis aliquot ingenii fetibus, eruditioni partae hederam praefiere, ac in alterum usque annum oblatum exandlati laboris brabeum reicere. Anno M DCC X. iter bohemicum ingressus, Pragae apud Henricum Erndtelium, Caesareum Pharmacopolam divertit, binosque eius filios suavi virtutum ac literarum liquore imobvit. Eandem postea operam Perillustri Iulio, Comiti a Schlikken strenue navavit, ibidemque gratam sui apud omnes reliquit memoriam. Relicto Bohemorum regno, Francofurtum ad Oderam, fama atque meritis Excellentissimi Rulandi, Medici Caesarei, pertractus, in con sortio celebrium Virorum vixit non sine gloria, studiorumque suorum incremento. Neutiqueam et hic acris REINESII sedulitas, quae toto indies impetu ad altiorra rapiebatur, se retrahi passe est, sed stadium sibi praefixum immoto animo et immarcessibili prorsus industria dexterrime absolvit. Tanta nunc Virtute, tanta etiam scientia perpolitus, non potuit non omnium bionorum in se amorem elicere.


page 464, image: s464

Hinc a)nh\er ta\ pa/nta e)/ docos, Henningus Arnisaeus, quam primum Nostrum Beatum cognovit, singulari ilicet ipsum bencvolentia omnique proqumi/a| complexus est, et nihil quicquam intermisit, quod gratum ei atque commodum acdidere poste iudicabat. Cum itaque ad uberiorem ingeniicultum captendum et externarum quoque regionum visendarum cuptidine flagrans, in Italiam contenderet, Paduae aliquantisper commoraturus, sommis illum litera um Heroibus seno commendabat. Hîc, insito naturae ductu, rei cumprimis Medicae ac Antiquariae se totum manc pavit, insignium ad haec Doctorum contubernio et alloquu o cotidie usus. Non enim, ut plurimi hodie peregrinantium solent, persunctorie, aut veiuti Canis de Nilo lambit, exteras obibat REINESIUS regiones; verum persiculata minutissima quaeque animadvertebat. Si ergo quippiam ad futurae vitae commodum, sanitatis recuperandae artem, Venerandae Antiquitatis notitiam, populorum denique diversorum mores rite notandos, spectare videbatur, id ubivis mente oculisque attentissimis observabat. In reditu perantiquam Rauracorum Academiam salutabat, apud Lycei huius Basiliensis proceres favoris ac familiaritatuis vadum tentabat, qui decenti rursus eum human tata suscipiebant, nec nisi mitra Doctorali insignitum, prout exquisita eius doctrina merebatur, dimiserunt. Ita exornatus Altorsium Nor corum plenus adibat spei, ut sympatriotae atque Adfinis sui, quem per omnem vitam intime coluit, Casp. Hoffmanni, Medicorum Phosphori, cura et favore, in Professorium ord nem cooptaretur. Accidit circa annum M DCC XV. summo annuente Numine, ut fidem o( *makari/th Noster dederit conneubialem Virgini tum quidem sexus sui, aetatis ac generis ornamento, Magdalenae, Nobilis et spectatae probitatis Viri, Christophori Tezelii Noribergae ex numerosiori, ceu vocant, Senatu, et Telonii ibidem (in der Oberwage) Praefecti, filiae, ex qua, inter a)ntifilh/s1ews2 contentiones, tres filios, unamque suscepit filiam; sed cuncti in ipso aetatis flore exstincti, tristem solummodo sui memoriam Optimo Parenti reliquerunt Contubernalem vero suam ita dilexit, ut in ea omnes thesauros suos positos existimaret, nec quicquam pretiosius ea in rebus humanis se possidere statueret. *tw=n ga\r plou/twn o(/d a)/ristos, gennai=on le/xos e(urei=n, ut Comicus Graecus ait: Optimas nempe divitias statuens, si quis egregiam ac generosam


page 465, image: s465

coniugem nactus esset. Ceterum annno saeculi ivius XVII. a Celsissimi principis Marchio Brandeburgici Consiliariis gravissimis, Mauritio Kanne, et Ioh. Baptista Baumio, ut et Rei publicae Bareitinensis Physico, Tobia Baverschmidio, eximie ommendatus, Varisciam petiit, inque urbe, quam Curiam sive Hoff appellant, Medicinam exercere coepit Quum per biennium ista sparta peregregie ac provide functus esset; a Generosissimo et Perillustri Dynasta ac Domino HEINRICO, iuniore, Lineae RUTHENICAE ac totius familiae tum Seniore, Domino a Plavia etc. ut Archiatri partes, Scholaeque Ruthenicae e)pis1koph\n susciperet, benigne invitabatur. Divinae huic vocationi obicem ponere non aussus, sed quo fata ducerent, rpomto ubivis animo sequebatur. Qua vero fide, prudentia et dexteritate ab anno XVIII. ad aevi nostri XXVII. adeoque per novennium, in praedicta Civitate Partiter que Aula se gesserit, documenta sane plurima, eaque inter ipsius Illustrissimi Dynastae manu consignata, abunde loquuntur. Inde Alteburgum commigravit, ac ibidem amplissimis quoque munderibus consipicuus, in luce hominum et dignitate summa vixit. Sed quantum et hic XXX. annis perpessus fuerit, durissimo praesertim belli pestisque tempore, quo se animo saluti publicae devoverit, quotiaes maxima vitae subierit discrimma, dummodo alios iisdem liberaret, ac Patriae bene consuleret; sciunt dubio procul, et grato, ceu decet, pectore praedicabunt, quicumque Germani huius Catonis prudentiam, animi candorem, et intrepidum pectus fexcactius noverunt. Cum autem ille, post primae coniugis dixotomi/an, aliquandiu Caelibatum probasset, tandem tristia Viduae domus mala ferre amplius haud potuit. Quare ad secundas, nec diu tamen ei secundas, nuptias adiecit animum, sibique anno M DCC XXXVI. Mense Februario, iunxit praestanti Virtute et indole feminam, Dorotheam, Viri quondam Clarissimi, M. Iohannis Lozii, Viduam. Cum qua, per XXI. annotum spatia, licet vixerit a)/teknos, amoris tamen reciproci haud a)/karpos vixit. Ad reliquam REINESIANAE vitae o(doipori/an si convertamur, silentii potius sipario tanti Literatorum Principis Virtutes Christianas involvere, quam frigide de illis verba facere praestaret. Quoniam vero plane tacere non decet, extremis hic duntaxat lineolis Maximum Virum, tamquam Leonis unguem, depingemus. Hoc profecto sollicite admodum agebat, ut non ipse solum ad


page 466, image: s466

u(pogrammo\n a Servatore nobis relictum, humanitatis scilicet, patientiae, mansuerudinis, aliarumque Virtutum, actiones suas componeret, sed et aliis exemplo egregie praeluceret. Congregationibus sacris devote se agglutinabat, eppulique divini, usu frequentiori publicorum conventuum nervum arctius fconstringebat, atque sic fidei radios per charitatis opera foras mittebat. Sicut enim Beatus Noster singulari ardore filo/qeos dici meretur; ita attenta sedulaque Sanctissimi Codicis klectione illud demum obtinuit, ut in genuinum ac literalem cuiuslibet textus Biblici senssum, adhibitis interpretandi mediis, fontium nempe evolutione, ae Versionum diversarum collatione, penetraret. Hocce summum animi sui oblectamentum ceteris quibuscumque in fidei mysteriis altercationibus, quae fuitiles saepe, ad Christianae religionis nuccleum parum vel nihil prorsus conducitbiles, et ex uno tantum alterove versionis rivulo, aut iis superstructis hominum coimmentis, deductae esse solent, multis praeposuit parasangis. Quid? quod domesticam eius pietatem non parum promoverit utilissimus iste labor, quo Hipponenfis Episcopi, D. AUGUSTINI, Soliloquia. nec non Consummatissimi inter Nostrates Theologi, B. GERHARDI, Meditationes quinquaginta plane aureas, Elegiaco Carmine, Latioque sermone, tersissime reddiderit. Alias Externa REINESII conditio non pomposa et splendida, sed simplex, recta et ad ipsam honestatem erat composita, a blanditiis et mendaciis prorsus aliena: Fastum et fucum saeculi o(loyu/xws2 detestabatur, istasque artes, quibus hodie nonnulli sibi minifice placent, versuti magis ac callidi, quam prudentes, et quod tantopere audire cupiunt, Politici, angue peius fugiehat. In demandatis sibi officiis tam caste versabatur, ut DEO conscitiam puram utique et illibaram, superioribus obsequium et reverentiam, ac proximo cuique promptum inserviendi studium omnibus modis probaret. Testantur tot undique pauperes atque egeni, quos consilio, ope, imo variis ac pene infinitis sibi arctissime devinxit beneficiis. Testantur ingenui isti cives, quos, Consulatus sui tempore, aequitate et iustitia rexit. Numquam muneribus, numquam gratia a veritatis tramite flecti poterat. Afficto Rei publicae statu, cum Atheniensium Duce fortissimo, Conone, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret, sed uncde praesidio esset civibus sus, Vere igitur pauperum asylum, oppreslorum


page 467, image: s467

refugium, et errantium altissima pharus habebatur. Sub auspicium anni M DCC LVI. a Serenissimo Saxoniae Duce Altenburgico, clementissime impetravit REINESIUS, ut a publicae rei cura Et administratione, quam immortalinominis sui gloria hactenus gessit, paululum libetaretur, ne immensis laboribus excellentissima eius idoles, aggravescente etiam indies aetate, plane succumberet. In praxi autem Medica, intricatissima quaeque morborum genera, quamvis alii Podalirii de iis plane desperarent, singulari fato ad Nostrum devolvebantur, in quibus si non voto semper eventus responderit, prudentiores tamen facile animadvertebant, qua ille peritia, iudicio, fide atque sollertia singula ponderaverit paqh/ata. In lectione vero ea progrediebatur methodo, ut priscos ante omnes scriptores a)kribesta/tws2 evolveret, et quae in issdem loca depravata, obscura, non inteltellecta, praecipue in Hippocrate, Aristotele, Galeno, Aretaeo, Plinio Utroque, Scribonio, Largo, Apuleio, Sexto Corlio, Aureliano, Marcello, Empirico dicto, Garioponto emendaret, illustraret, explicaret, Graecorum versiones corrigeret, atque sic sensum cuiusvis loci maxime proprimum, sublini ubivis mente in vestigaret. Simili quoque scrutinio aliorum optimae notae Doctorum volumina excussit, quemadmodum partim ex MS. Adversariis, partim illis ipsis Auctoribus, quorum editionibus emendationes suas variaque a)ciomnhmo/neuta apposuit, luculenter videre est. Praeter ea, quae publicae iam luci exposita, continuis eruditorum manibus teruntur, ingenii REINESIANI documenta, reliquit o( qauma/s1ios Noster ingens quoddam Volumen plus quam M. CC. Obeserutationibus, Curationibus, consiliis et responsis Medicinalibus locupletissimum: i(storou/mena Medicinae, seu historiam, successiones et vitas Medicorum, ab aliis biogra/fois2 praeteritorum: Miscellanea Lectionum et Emendationum Medicarum: Libellum de notis veterum et Abbreviationibus, in plerisque linguis, nondum a quoquam observatis. Haec et eiuscemodi plura dubio procul absconditae raraeque eruditionis keimh/lia produxisset, si Deus ei vitae pausam prolongasset. Tractatus porro Philologicos (quorum tamen omnes editos esse, nondum vidimus) ipsemet alicubi auctor sequenti recenset ordine: Commentationem Historico-Philogicam de Comitiva Palatina, ad Virum Perillustrem, Octavianum Roboretum, Caes. Mai. Rudolphi II. Personae


page 468, image: s468

Medicum: De Lingua Punica: de Deo Endovellico: Notas ad Ioh. Seldeni Syntagmata de Dîs Syris: supplementum ad Gerh. Ioannem Vossium, de Historicis Graecis et Latinis: ylw/ssas cenika\s2, sive Glossarium vocum Barbararum apud Auctores tam veteres, quam recentiores repertarum, kata\ stoixei=on: Censuram nonnullorum in claudii Salmasii Plinianis Exercitationibus: Sex libros variarum Lectionum: Apologiam Chemiae, contra eius Osores; Tractatum Germanicum de Peste, multis subinde novisque observationibus adauctum: Antidotum contra Sycophantae Lipsiensis edentuli morsum: Commentarium denique de difficillimis et a nemine hactenus explicatis Inscripionibus. Accessit eidem Auctarium, in quo pleraque in Italia inventa, nec operimagno Geruteriano inserta reperiuntur ac dilucidantur; Haec a viris undique doctissimis Italis, Gallis, Germanis, Danis, Anglis atque Belgis tenerrime fuerunt expetita. Primitias harum Inscritptionum typis iam splendentium me Lipsiae apud auctorem vidisse recordor. Sub exiutum anni labentis saeculi LXIII. Fridericus Brummerus, iuvenis Virtutum experimento clarissimus, magno suo Maecenati, THOMAE REINESIO, de divino illo Veterum Inscriptionum volumine, venuste admodum gratulatus est. Ita autem ille Patronum suum inter alia alloquebatur: Huic operi inest quiddam a)koinw/nhton. Quippe quod nec exemplum habuit, nec parem sibi invenit. INSCRIPTIONUM VETERIS ROMAE SYNTAGMA, e sinu Tuo prodit, quas novissime repertas, et varie hinc inde dispersas, partim summum in Te literas demerendi studium conduxit, partim in coetu Musico praestantissimi quique tibi unico in dubiis Apollini interpretandas transmiserunt. Has ex obscuris perspicuas, ex mutilis integras, ex depravatis correctas exhibes. Exhibes autem tanta cum explicandi dexteritate, ut non ex nostra, sed ipsorum sthlografhs1antwn memoria aetas tua videatur interpretanda. Nec dubito, si exstincti fatis auctores harum inseriptionum iam reviviscerent, quin plenissimo veritatis testimonio e)ustoxi/an tuam sint comprobaturi. Occupass quidem Scaliger et Gruterus, edito grandi Inscriptionum volumine videntur, sed quanto Tu ipsos post Te intervallo relinquis. Illi silvam caeduam dedere, Tu repurgatam. Illi aenigmata vulgarunt, Tu prodis Oedipum. Seu quo alio nomine aedpellem illud, quale numquam ab ullo


page 469, image: s469

Eruditorum profectum est EPONYMOLOGICUM, quod Syntagmati tuo additum perfectam expletamque omnibus numeris et partibus cognominum romanorum notitiam nobis suppeditat. Nihil quibppe horum neque in lapidibus, neque chartis exstat, quod non hic legamus dispositum apte: evolutum ingeniose: diiudic atum acriter. Quin etiam Romanis illis graeca quaedam et teutonica miscentur. De quorum explanatione, nisi Tu contigisses, desperatum erat omnino. ut per hoc demum Eponymologicum Gruterianae Inseriptiones fructuosissime in doctorum manibus sint futurae. Nequae vero est, quod post Gruteros obiciantur mihi Chrffletii, Pignorii, iceti, Ursati, Tomasini, tamquam explic atarum inscriptionum fama illustres. Etenim dubito, an honestius pudori suo consuluerint, si intra Gruterianam se modestiam continuissent: si cogitassent, non eadem aestimatione Scriptorum et Inscritpionum expolitionem esse metiendam, quod in illis plenus Orationis contextus longe facilioirem commentandi laborem faciat: in his ex literis et syllabis Inscriptionis mens elicienda: illic consueta et regulis suis definita sit verborum coinstructio: hic insolens et arbitrii inscribentium: illic offusam caliginem exorta saepe in Inscriptioinibus lux dis iciat: hic multa occurrant, quibus sanandis frustra ex Historicorum libris medicinam quaeras. Tanto proninde eruditionis omnigenae apparatu instructus Noster REINESIUS, tanto insuper Virtutum splendore coruscans, non potuit non a Magnatibus Europaeis iusto aestimari pretio. Ad Aulas quippe, Academias atque Res publicas islustres subeundas, aliquoties expetitus, illis ramen suam addicere operam, promissis licet stipendiis perquam amplis, minime voluit. Nam ab inani mundanorum gloria, sub qua maxima saepenumero latet miseria, experientiaedoctus, meritissime abhorruit. Quin et quaslibet, scivit, sub sole dignitates fluxas esse et inconstantes, ideoque tales, quae possessores suos e solio facile deiciunt atque pessundant. Nec tamen adeo latere potuit, quo minus indies elonginquis terris, ab inclutis Viris, Epistolae adfluerent REINESIANAM facund am ac sapientiam avide sitientes. ut quasi in mercatura bonarum artium megale/mporos videretur. Ipsi enim hanc Fata gloriam destinarunt, ut merces ab ingenio divite profectas, in hac mortalitate immortalias commendaret, elegantia eidem


page 470, image: s470

pretium imponeret. Numerarunt hoc merito in felicitatis suae censu absentes Theologi, ICti, Medici, Philologi, per universum orbem eminentes, qui to\n en e)ulogi/a| Nostrum intimo adfectu et honore prosecuti, literarium cum ipso commercium frequenter instituere. Indubie Vir Summus id sibi proposuit, ut a turbis mundanis paululum remotior DEO Opt. Max. eo arctius adhaerere posset. Hinc Lipsiam elegit, senectutis suae recepaculum, ubi optabile fuit, iuxta illud Busquetii, sibi posse vivere et Musis, et cum paucis non fallacibus Amicis in agelli sive Musei augulo consevera Aut nulla est in hoc terresti exilio, aut ea demum vita est. Interea temporis ad piam placidamque a)na/lus1in se continuo praeparavit, prout quam plurimis ex imo corde fusis declaravit suspiriis. Quorsum et illud spectat, quod Graeco versu expressit:

*o(=utos *r*e*i*n*e*s*i*o*i*o bios ta\ d) e)/peita melh/s1ei,
*x*r*i*s*t*w *zwodo/th| gra/yate tarta li/qois2.

Cum aevi nostri Varrone, Scaligero, animam suam profecturam hunc in modum allocutus est:

Egredere, ô miseris multum defuncta ruinis,
Egredere et servis servilia regna relinque.
Aude, Hospes, tenebris horrendi imponere finem
Exilii, et patriae speratos quaerere sedes.
Tristes exuviae, falsaeque incommoda lucis.
Istic nune, fera turba, iace, nos libera caeli
Pignora sperato iam iam potiemur Olympo.

Et iterum:

Nate Deo, frater, rerum pia victima IEsu,
Adspice me, qui euncta animas, mortemque senilem
Exue morte nova, atque nova vita indue vitam.

Piis et ardentibus eiuscemodi innixus Meditationibus ferme Octogenarius, vitae humanae satur, ad plures abiit, ut Christo aeternum serviret. XVI. Kalend. Februar. Anno M DCC LXVII. et quinto Kal. Martii honeste sepulcro illatus est. Ita hoc Germaniae Oraculum obmutavit: ita inexhaustae eruditionis fons exaruit: Ita ee)/myuxon mous1ei=on oculis nostris subtractum dolemus. Vos, quicumque Gratiis Musisque sacra facitis, perpetuos Amarantihos, grati animi Symbola, piis inaestimailis REINESII Manibus adspergite. Vos abditae antiquitatis Amasii, ubinam etiam


page 471, image: s471

locorum degitis, Nomen tam amabile et ipsi Apollini honoratum, non columnis, trabibus aut saxis; verum monumentis aeternae laudis incidite. Stabunt eius effigies, non ut olim in foro aut agris, sed in illorum mentibus, qui haec ampla et diffusa Viri in Rem publicam literariam merita candidis, et a vulgi alienis iudiciis aestimasbunt. Obstupescet docta posteritas, et quandoque inter illam quaeretur: An MAXIMA REINESII Opera ab homine consici potuerint?

In Excessum Nobilissimi, Amplissimique Viri, THOMAE REINESII.

Hector Musarum REINESIUS occidit! Ergo
In nos barbaries qua data porta ruet.
Dic, quem dicemus, nostro Varrone remoto,
Hellados et Latii Teutoniaeque decus:
Ut Cato erat summus Rhetor, Dux atque Senator;
Sic hic, quod numquam fama negabit, erat
Philologus, Medicus, Polyhistor denique summus.
O felix! qui sic incubuit studiis.

L. FRIDERICUS GEISLERUS, Silesius, Mai. Princip. Colleg. Collegiatus.

SCRIPTA.

Chematria, hoc est, Medicina Chemia exornata. Gerae Ruthenicae 1624. in 4.

De Vasis Umbilicalibus eorumque ruptura, observatio singularis. Lipsiae 1624. in 4.

De Deo Endovellico, ex Inscriptionibus in Villa Vizosa Lusitaniae repertis, commentatio Parergica. Altenb. 1637. in 4.

*i(storou/mena Linguae Punicae, errori populari Arabicam et Punicam esse eandem, opposita. ibid. 1637. in 4.

Variarum Lectionum libri tes, in quibus de Secriptoribus sacris et profanis, classicis plerisque, disseritur. ibid. 1640. in 4.


page 472, image: s472

Defensio Vaeriarum Lectionum. Rostochii 1653. in 4.

Comentarium in Veterem Inscriptionem Augustae Vin. delicorum haud pridem erutam. Lipsiae 1655. in 4.

Epistolae ad Casparum Hoffmannum et Christophorum Adamum Rupertum. ibid. 1660. in 4.

Petronii Arbitri Fragmentum cum epicrisi et Scholiis. ibid. 1666. in 8.

Epistolarum ad Nesteros Patrem et filium farrago. ibid. 1670. in 4.

Episolae ad Ioh. Vorstiium. Coloniae-Brandeb 1667. in 4.

Epistolae ad Christianum Daumium., Hamburgi 1672. in 4.

Herodoti Halicarnassei Orationes cum notis. Lips. 1675. in 8.