07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 454, image: s454

PROGRAMMA, In Funere Viri Amplissimi, Excellentissimique, DN. CHRISTOPHORI NOTTNAGELII, Mathem. Super. Professoris longe merrtissimi, et Academiae Witteb. Senioris Venerandi, Publice propositum a RECTORE ACAD. WIITEBERGENSIS, MIOHAELE WENDELERO, SS. Th. Doctore, eiusdemque P. P. Extraordinario, et Moralis Philosophiae Ordinario.

TRiste verbum, et nulla satis emolliendum via, vixit CHRISTOPHORUS NOTTNAGELIUS, Vir Excellentissimus, Mathem Super. Prof. Publicus longe meritissimus, Sen or Academiae nostrae venerandus! Illud licet inter labra luctertur, quod funestae rei indicem mens ipsa exhorreat, Extrudendum tamen ab invito ore, et sine ambitu dicendum, quod publicae calamitatis sensus iam vulgavit. Atras nobis nuperrime fecit Calendas pulcherrimi mensis morsclarissimi Viri, annuis licet literariae Rei publicae


page 455, image: s455

comitiis festivas. Vix purpura novis humeris incubuerat, vix congratulantium voces finierant, cum atrox fama rebus laetis repensque aegritudo gaudiis intercessit. Avertat Deus ferale omen eius diei, ne ab infelici exordio, succedentium rerum similis ordo fluat. Abominamur certe turrium casus, nec sine suspicione venturarum cladium ruinas magnarum molium contemplamur. Augeturea, si publicis illae dicatae fuerint usibus, si diu cum admiratione spectatae, si metum sui calamitas praevenerit. Et si ex pretio amissae rei iactura crescit, quo dolore fatum illud dessendum sit, non apparet satis. Annulos ponere, mutare vestes, capillos promittere, iustitium indicere, morti atque fortunae diem dicere, Diis ipsis invidiam facere impotens gentilium dolor solebat. Nec nobis animus deesset in eum affectum, nisi Christianorum sanctior disciplina alios mores postularet. Osculis excipienda summi Patris ferula, et patiente silentio tolerandae, quascumque rebus humanis Dictator ille Maximus posuerit leges, quibus non obtemperare facinus, irasci flagitium, contradicere piaculum est. Non iniurius est creditor, qui sua repetit; sed malus debitor, qui non nisi cum gemitu aliena reddit. His limitibus cum coerceatur luctus noster, per aliam viam exonerandus est pius in defunctum amor. Indolere suorum morti, etiam improbi, vitam laudare, non nisi grati solent. Et, ut ab ovo quod dicitur, ordiamur, natales Amplissimus Vir debet Franconiae, optimorum ingeniorum fecundissimae matri, quae ipsum Hilpershusae Coburgensis Ducatus oppido, Anno aerae Christianae M DC VII. undecimo Calend. Octobris primum protulit. Parentes sortitus est ex honestis et antiquis eius loci familiis IOHANNEM NOTTNAGELIUM, DOROTHEAMQUE THOMASIAM, a quibus non modo prima pietatis, virtutumque reliquarum semina hausit; sed et, cum nobilis animi atque capacis manifesta indicia daret parvulus, ludo patrio commissus est, ex quo literarum culturam acciperet. Haesit illa adeo feliciter in optima indole, ut manifesta divini favoris argumenta nemo non animadverteret. Agebatur interea annus M DC XXVI. cum ille undevigesimum ageret, opusque videretur, ut nobilis ille surculus, ex umbra in solem transferretur. Electum est huic sper Gymnasium Coburgense, ubi vix integro vertente triennio, radices ille egit in quamvis altitudinem suffecturas; Latinas quippe, et cum


page 456, image: s456

Graecis Ebraeas literas ea fide imbibit, his ut idiomatis perorans non sine applausu audiretur publice. Quo factum est, ut iudicio Praeceptorum suorum maturus pronuntiaretur Academiis, ex quibus tunc Regiomontanam praetulit. Eam cum peteret, ex via in nostram divertens, aliquantulumque non sine fato moratus, destinatum iter perrexit. Sed trepidabant tum Musae illae, ex tumultu armorum quod Sueci et Poloni in urbis eius fere pomaeriis haererent, unde noster circumactis velis, ad Nos paulo post rediit. Et licet non exigua ipsi spes ex Upsalia et Dania affulgeret, illeque iam consilia in septentrione haberet; tamen quasi iniecta divinitus manu, semper Wittebergam, velut in portum fatis definitum reiectus est. Commorandi itaque impetum coepit, atque anno M DC XXX. Lauream hic Philosophicam adeptus non sine laude, mox ex Collegiis Philosophicis, et ante alia, Mathematicis necessarios sumptus laboresque impendere coepit. Complexus tunc erat vasto animo Theologiam, eoque iam gradum promoverat, ut Anno M DC XXXIV. dignus videretur, cui heldburga Francorum, Superintendentis arduum munus offerret. Sed interceperat iam patriae votum, Witteberga nostra, quae paulo ante adsciverat sibi illum Superiorum Mathematum Professorem, nec id sine fatorum benignitate, quod non multo post tempore, Heldburga Martio igne conflagravit. Totus itaque in astra et mathesin suam incubuit Noster, licet difficillimis illis temporibus stipendia aut nu nquam, aut aegre suppeditarentur. Successit temporum fortunae improbus labor, cum in diem quinas senasve horas iuventuti studiosae daret. Exercebant tunc belli iniuriae, continuique praesidii importunum onus Academiam, nec fere erant, quos molestia et pericula a publicis curis non absterrerent. Eo tamen valuere Collegarum preces, ut deploratis istis temporibus subveniret ille, continuoque septennio in rebus militaribus ipsi publice com missis, occupatissimo munere fungeretur. Deus bone! qua fide, quo Academiae, civitatis, omniumque egenorum emolumento et solatio! Norunt illud omnes, fatentur boniatque candidi. Nec obstabat quod summo valetudinis et virium dispendio ea fierent; sed quasi publico tantum natus, suam neglexit, ut aliorum saluti consuleret. Non minus interea rationes officii urgebat, quod eo sem per animo esset, in hoc situm omne felicitatis suae cardinem, si demandatas sibi


page 457, image: s457

partes cum fide impleret, pauperibus vero, quanta per fortunas licet, efficacissima ope subveniret. Decanum Facultatis suae quinquies, Academiae Rectorem bis egit, maxima prudentia, maiori fide, summa omnium utilitate. Nec bello saltem, sed pace quoque spectata Viri virtus, cum publico Academiae nomine legationibus ita funtgeretur, ut feliciffimam eius efficaciam admirarerentur omnes, assequerentur pauci. Haec publice. Si ad privatas laudes divertamus, non minor campus sese aperit. In decantato illo Caesaris Augusti proverbio, non abs re inter humanae felicitatis capita refertur e)ugami/a, quam ad arbitrium Viro celeberrimo obtigisse, omnes norunt, qui ipsum non ignorarunt. Primo autem matrimonio Anno 1634. sibi iunxit Virginem omnibus virtutum dotibus conspicuam, DOROTHEAM ELISABETHAM MuLICHAM, DN. CASPARIS MuLICHII Pharmacopaei quondam in hac urbe celebratissimi filiam, cum qua ex animi sententia vixit, factus ex illa quatuor masculorum, octo filiarum parens, ex quibus tamen IOHANNES CHRISTOPHORUS, IOHANNES CASPARUS, GOTOFREDUS, DOROTHEA ELISABETHA et CHRISTINA ad caelestia regna illa adierunt. Superstites ex eo coniugio sunt filius CHRISTOPHORUS, cum filiabus, omni virtutum laude cumulatissimis, ANNA CATHARINA, Viro nobilissimo et perquam strenuo DN. ERASMOEGERLANDO, castri Elect. et excubiarum amplissimo Praefecto nupta, MARGARETA SIBYLLA, Viri reverendi clarissimique DN. M. IOHANNIS WERGERI, Illustrissimo PRINCIPI, ANHALTINO Servest. a contionibus aulicis, coniuge: DOROTHEA, cui maritus cessit Vir Excellentissimus DN. ANDREAS SENNERTUS, Ebr. et Lingu Oriental. P. P. ELISABETHA, iuncta Viro Amplissimo Dn. GEORGIO CASPARI KIRCHMAIERO, Eloqu. P. P. ANNA MARIA, quae elocato est Viro nobili atque strenuo DN. GEORGIO CHRISTOPHORORIEBENSTEINIO, castri Wiltzb. ac rei tormentariae Praefecto, nec non Protribuno delectus militaris ex provincialibus ibidem: et virgine denique florentissima MARIA MAGDALENA, Parentis defideratissimi obitum acerbis lacrimis prosequentibus. Postquam autem priorem hanc Coniugem marito abstulit fatum, peracto luctus tempore A. M DC LIV. mense Iulio, ad secunda vota transiit, quibus Virginem, incomparabile sexus sui ornamentum, ELISABETHAM,


page 458, image: s458

Viro Consuleissimo Amplissimoque DN. CHRISTIANO KREMBERGERO, I. U. D. et Iuridigae Facultatis in hac Academia Assessore prognatam, sollenni ritu sibi sociavit: cuius matrimonii pietatem, fidem, suavitatem, absolutissimam denique felicitatem, numquam satis depraedicare Noster potuit. Et quippe liberos e priori coniugio susceptos pari atque suos amore complexa, usque adeo nihil novercae habuit, ut nulli labori, nulli molestiae parceret. quo ad virtutis legem illi formarentur et crescerent. Omnes denique modestiae et prudentiae oeconomicae partes ita implevit, ut unico huic ingravescentis senii solatio gratias ille ageret, non sine lacrimis, paulo ante, quam moreretur, liberisque in ultimis mandatis daret, post DEUM maximo matrem semper colerent affectu. Prognati ex hoc matrimonio quinque liberi, duo virilis, IOHANNES CHRISTIANUS et IOHANNES PAULUS, reliqui sequioris sexus, ANNA ELISABETHA, ANNA MARGARETHA, ANNA SOPHIA: superstites omnes, praeter primam ex filiabus, quas triennio fere ab hinc decessit. De pietate, et reliquis Viri meritissimi virtutibus, summi, infimi, cives, exteri, uno ore te stantur. Nec quicquam ille antiquius habuit unquam, quam bono publico consulere, navare operam amicis, egenis subvenire. Candoris vero usque adeo amans erat, ut non nostri saeculi homo, sed ex priscis illis esse videretur, quorum intemerata sinceritas istud elogium popularibus olim peperit: Neminem mortalium fide ante Germanos esse. Omnium dierum exordia iuxta et exitus precibus dedicare solebat, quibus se, suos, et ante omnes, PATRIAE PATRIS salutem Deo commendabat, in genua profusus, feriatosque Numini diesnon publica saltem in templis, sed privata etiam pietate domi cum uxore et liberis transegit. Et ne quis illius in Cathedra Mathematica fidem aut laborem desideraret, non docendo modo, sed etiam scribendo effecit, editis in publicam lucem aliquot libris, quibus summi ingenii fetibus alios additurus erat, nisi summam manum inopina mors subtraxisset, a cuius mentione etiamnum calamus abhorret. Speculatus iam dudum erat velut e longinquo, venerandus Senior, sive illud animi praesagio factum sive ex collabentium virium coniectura, semperque piissima sollicitudine, se ad excipiendum hanc comparabat. Hoc animo cum esset, septimanis ab hinc circiter novem d. 25. Februarii.


page 459, image: s459

Colicis doloribus ex inopinata opprimebatur ea vi, ut animum fere plerique desponderent. Restitutus tamen sensim meliori spei eo usque fuit, dum 30. Aprilis, malum, quod eiectum videbatur, recidivo impetu ipsum invasit, cui abigendo quamvis diligentissimam operam navaret Vir Experientissimus, Excellentissimusque DN. CONRADUS VICTOR SCHNEIDERUS, Philos. et Medic. D. P. P. Facult. suae Senior iuxta et p. t. Decanus, ac Celsiss. Princip. Anhaltin. Archiater, ea ramen intemperie morbus incubuit, ut artem omnem non frustraretur modo, sed quoque eluderet. Qua remotus Noster, ut meliorem sui partem ex eo naufragio eriperet, salutari viatico ut instrueretur, desiderabat enixe. Accersitus in ea mysteria, Vir perquam Reverendus DN. M. AUGUSTUS FLEISCHHAUERUS, piissime paenitentem Voti sui compotem fecit: quibus peractis, Deo ille calidissimis precibus arbitrium de se permisit, nihil plane turbatus, nisi quod amantissimae coniugis, liberorumque vicem intime doleret. Interea dum avertendo periculo nihil omittitur, conquisitissimisque medicamentis naturae labenti succurritur, illuxerunt funestae illae Calendae, sub quarum initium meliuscule quidem habere coepit. Secesserat interim ex animi aegritudine coniux afflictissima, cum ille ad dulcissimum Generum et Collegam DN. KIRCHMAIERUM conversus, certissimo animi praesagio se nosse, ait, fore ut hodie Salvatorem suum conveniret. Ad preces deinde et hymnos circumstantes, ad obsequium et pietatem liberos cohortatus, nihil horum intermisit, quae ad levandos animi et corporis dolores faciebant. Adulto iam plenius die, Medicus accessit, a quo licet iterum felicissimae medicinae adhiberentur, calculus tamen et intestinorum dolor pertinacior fuit, quam ut vinci posset, et exhausta viribus natura, nihil ad conservationem sui conferret. Et licet circa meridiem, nescio quae spes erigere maestos videretur, non diuturna tamen ea fuit, dum mox praeter calorem, languor quidam insolitus aegrotum occupat. Iamque in quartam pomeridianam processerat dies, et pallor suffusus faciei, signaque alia adesse finem indicarunt. Crebriuscule igitur a Sacerdote rogatus, num quid IEsum suum corde complecteretur, in ultimis affirmandi vocibus, defecit inter medias preces cantionesque cum in hoc mortalitatis stadio confecisset annos LIX. exceptis mensibus IV. septim. 2. dieb. sex. Ita malis omnibus


page 460, image: s460

curisque et laboribus eteptus NOTTNAGELIUS est, Deoque suo iunctus, aeterna celebrat gaudia. Maestissimae interim cum liberis necessariisque ceteris relictis, Viduae, divina ex intimis pectoribus solatia precamur, Numen clementissimum obtestati, ut et iacturam hanc resarciat mature, et a funestiss porro istiusmodi cladibus Academiam hanc immunem servet. Qui piis exuviis et memoriae beati SENIORIS Nostri supremus adhuc superest solvendus honor, peragetur rite, cum ad hor. I. postmodo ex aedibus tou= *makari/tou in Templum Oppidanum funus Christiana pompa ducetur primo, et habita contione funebri, in Templum omnium Sanctorum, Arci contiguum deducetur. Vestrum est, CIVES ACA DEMICI, decenti et prolixissimo comitatu, Viri clarisfimi, longisque ut in rem alias literariam, sic in hanc imprimis Universitatem meritis conspicui, SENIORIS ac Praeceptoris fidelissimi exsequias ire:L quod ut faciatis, non multis adeo hortamentis opus esse arbitramur. P. P. Dominica Iubilate, anno recuperatae gratiae M DCC LXVI.

SCRIPTA.

Institutionum Mathematicarum pars Prima, continens Mathesin generalem, Arithmeticam vulgarem, Logisticam Astronomicam, Algebram, Geometriam, Trigenometriam, Geodaesiam. Witteb. 1645. in 8.

Synopfis Mathematica. ibid. 1665. in 12.

Manuale Fortificatorium, oder kurtuzes Handbüchlein von der Festungs Bau-Kunst, darinnen sieben Arten einen fürgegebenen Platz zu befestigen, und CCXII. Krieges-Regulen. Lübeck 1660. in 8.

Gründlicher Bericht, von dem Anno 1665. erschtenenenm importierlichen Cometen. Wittend. 1665. in 4.

Manuale Architecturae militaris, Teutsch. ibid. 1659. in 16.

Disputationes quoque nonnullas publice habuit e. g. de Silesia: De hypothesibus Astronomicis in specie, quibus motus stellarum ab occasu in ortum demonstrantur: Diatriben Chronographicam, qua de paucis regionibus, quarum in Historia sacra fit mentio, disquiritur, etc.


page 461, image: s461