07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 445, image: s445

PROGRAMMA, IN FUNERE Perquam Reverendi, et Clarissimi Viri, DN MICHAELIS WATSONII, S. Theol. D. et Historiae Sacrae ac Profanae Professoris, p. t. Facultatis Philosophicae Decani, IN ACADEMIA CHRISTIAN-ALBERTINA, quae est Kilonii, Anno M DCC LXV. d. VII. Decembr. placide in Domino defuncti. PRORECTOR ET SENATUS Academiae Holsatiae Kiloniensis CIVIBUS SUIS S. D.

QUod Sapientissimus Simonides praeceptum Spartano Regi dedit, *me/mnhs1o a)/nqrwpos w)/n, id nostris quoque meribus in omni infixum esse vita debet, Homines cum simus, humani nihil ut a nobis alienum esse existimemus. Id vero quid sit, rectissime Sacra nobis Volumina nervosis tot sententiis explicant, tot egregiis imaginibus illustrant, quas fere omnes Nazianzenus uno est complexus Disticho:

*xiou=s2, s1kia\, fa/s1ma, dro/s1os, pnoih\, ptero\n, a)tmi\s2, o)/neiros,
*oidma, r(o/os, nho\s2 i)/xnion, a)=ura, ko/nis2.

Quis nos in hunc sermonem casus adducat, nemo est, qui nesciat. Ecce enim D. MICHAEL WATSONIUS (heu res hominum, et spesfluxas!) nobis per inopinatam mortem eripitur; cuius nomen cum posuimus, satis esse videri


page 446, image: s446

possit: qui Die huius mensis VII. sub Horam X. ante meridianam ex hac nova CHRISTIAN-ALBERTINA in Caelestem Academiam placidissime emigravit; ac quantum vivens vidensque Splendoris et ornamenti eidem attulit, tantum nunc luctus squalorisque obitu suo excitavit: quo non contemnendum vulnus huic Academiae nostrae est inflictum; nostrae autem? imo univer sae Reip. literariae: quod revera ita est, ac metuendum, ne qui hoc credere addubitant, eos verum doceat post exitus ingens. Sed de laudibus Viri, ubêrius alii propediem, atque alibi. Nos, quod Officium, ac recepta consuetudo imperare nobis quodammodo videtur, in antecessum faciemus, et Historiam Eximii quondam, nunc Desideratissimi Collegae, strictim memoriae gratia delibabimus.

Auspicatus est hanc lucem Stolpae, quod Oppidum est Ulterioris Pomeraniae haud ignobile, Anno ab instaurata per CHRISTUM salute mortalium M DC XXIII. a. d. XV. Augusti, quem Ipse sibi fatalem multis nominibuis fuisse, in Oratione Valedictoria Rinthelii habita, quae consuli potest, demonstrat. Patrem nactus est Iacobum Watson, ex nobili, quantum quidem accepimus, in Scotia, ac celebrifamilia oriundum, Civem Primarium Stolpensem, et Mercatorum panni Serici Tribunum, ac Seniorem; cui optime de se merito Parenti Monumentum Hic Noster, Anno 1658 in Academia Hasso Schaumburgica debitae pietatis ergo posuit, quod impressum exstat, cum aliis compluribus. Matrem habuit Feminam Lectissimam, et Spectatissimam, Sophiam Lofeniam, etc.

Ingeniosum nasci felicitas est, inquit Augustinus. Atque hic natus talis, quae etiam causa fuit, ut Parentes ab ineunte statim pueritia iis imbuendum literis, magistris, qua publice, qua privatim, commiserint, quibus teneram aetatem erudiri par est: ubi studio et diligentia ipsam aetatem praevertebat, neque calcaribus, quod vulgo solet, sed freno potius opus erat, viam Sapientiae et Virtutis terenti. Factus paullo adultior, cum praeter docilitatem, ingens discendi ardor in ipso emicaret, et non obscura iam apparerent specimina, ad omnia eum summa ab ingenio armatum; Praeceptorum hortatu, ad Gedanense Gymnasium se contulit, ad uberiores studiorum fructus capessendos, Anno M DCC XLI. Aetatis autem octavo decimo. Nec mora, nec requies; in omnes protinus


page 447, image: s447

Philosophiae, ac Philologiae partes mature sibi incumbendum esse existimavit! nihil iste quidquam putabat actum, fi quid agendum restaret. Venatori, inquit Columella, vitio non est, etiamsi non omnes feras, quas captat, coeperit: at Hic Noster vitam sibi acerbam ilico putabat, si non omnia pernovisset; quae forte offenderat: ac in omni re minus diffi ulter suis poterat imperare affectibus; in sola discendi Libidine, an intemperantia, non poterat: et cum semper omnibus, sioi tamen uni unquam satisfaciebat. Tantus erat et gurge, et helluo (si tamen ita loqui fas est Librorum. Primitias in Philosophia itaque et Theologia Dantisci deposuit, quas felicissima deinceps messis erat exceptura, sub celeberrimi undiquaque Viris, Iohanne Botsacco, Petro oelhafio, Daniele Lago; Iohanne Mochingero, aliisque, quos nominatim hic recensere nihil forte adtinet; quod prolixius et haec et alia (quod semel monuisse sufficiat) docere possit Programma ad Sisputationem Theologicam Inauguralem Rostochii typis excusum; quod nullus dubito in multorum manibus ver sari. Itaque cum aliis virtutum doribus, tum facilitate inprimis morum, tum doctrina quoque id est consecutus, ut Viris paullo ante laudatis ad unum omnibus impense carus fuerit.

Eorundem consilio Academiam Regiomontanam sini adeundam duxit, Anno M DCC XLIII. quam quasi Studiorum magistram ac sedem delegit; utpore in qua toris quinque annis haesit: quo ad divinarum iuxta atque humanarum sacraria doctrinarum penetraret; intimae admissionis Discipulus Caelestini, Misientae, et Christiani Dreieri, magnino: minis Theologorum: Hartvici indem: Wichelmanni, nec non Alberti Linemanni, Philosophorum, sub quibus hic Lauream, legitimus scilicet Olympionices Philosophicam est consecurus; quam ut tueretur Collegium in Instit. Physicas Gilberti ia haei frequenti Auditorio instituit.

Hinc Anno M DCC XLVIII d greslus, ex itinere I. A. Comenium Elbingae; Dantisci, cum Vereres modo dictos Praeceptores, tum Evergetas altos; Stolpae, Consanguineos et Amicos; Stetini, Iacobum Fabricium, Iohannem Micraelium, Adfines; Gryphisvvaldiae Beringium, aliosque salutavit. Ex eo diversis in Germaniae Academiisipsos VI. annos vixit; ac primo quidem Rostochii ex morno recreatus Bataviam petiit; Enchusae, Paludani. Museum vidit; Lugduni


page 448, image: s448

Batavorum, Spanhemium, Heinsium, Salmasium, Golium, quantas animas! in quorum notitiam, et familiaritatem, cum per annum, et quod excurrit, producto in Eth. Arist. Collegio, ibidem substitisset, admitti coepit; uti Franequerae, Cocceii, Ultraiecti, Regii et Cartesii, aliisque passim in locis aliorum consuetudine usus fuit.

Inde reversus Hamburgum salutato inprimis Iungio, non vulgari Philosopho, et Lubecam transiit, atque ita Rostochium rediit: Ubi Collegia in universam pene Philosophiam varia aperuit: Disputationes varias, et Dissertationes tam publicas, quam privatas edidit. Interea temporis transfretavit in Daniam, eiusque Metropolin Portuam, ac praecipuas Civitates Daniae alias lustravit, et in iis Viros quosque Praeclarissimos. Tum et Francofurtum ad Viadrum accessit; ubi primus quasi ad dignitates publicas aditus ipsi patefactus; cum in Amplissimo Philosophorum Collegio inter Adscriptos, sive Adiunctos cum vulgo appellare libeat, tribueretur locus; quam Spartam ut exornaret, Collegiis et Disputationibus variis metaph Log. Orator. Geograph. praefuit. Ad Gryphiswaldensem deinceps Academiam amicorum literis excitum, cum spes, quae tum de restauranda Universitate ista adfulserat, restincta esset, peramanter eum Stralsundam invitavit D. Iohannes Schonerus, Medicus et Professor Regius, Parentis ipsi loco semper cultus, quam per annum insedit, non ignotus, nec neglectus praeterea Viris ibidem Claris. Istorum, inprimisque DEI O. M. nutu brevi post in luculentam incidit conditionem, ac Anno M DC LIV. M. Maio Matrimonium iniit cum non exigui nominis florentissima Virgine WENDELA, Reverendi Viri, Dn. Simonis Henningii, Ecclesiastae officio Hafniae annos sat multos laudabiliter functo, ac deinceps Pastoris Cathedralis Templi Bremensis Regii, Filia; cum qua suavissime hactenus, et coniunctissime (quae summa Coniugum est felicitas) per undecim, et quod excedit, annos vixit: ut versus Poetae Veteris de illius usurpandus veniat: Corporibus geminis Spiritus unus erat. Ex ea liberos genuit quinque, binos nostri, tres sequioris sexus; de quibus tres adhuc tenera admodum aetate super stites, Anna-Margareta, Simon-Iohannes, et Caecilia-Maria, quae a Viduae Matris adflictissimae uberibus adhuc pendet; omnes eo maiori commiseratione digni: duos vero Margaretam-Sophiam, et Simonem-Iacobum in primo infantiae


page 449, image: s449

flore mors intercepit. Sed ut nulla unquam mortalibus sincera est voluptas, ita et huic memoratae felicitati saepius calamitatum aliquid admistum fuit, ac illa Bonae mentis Soror et Contubernalis, ut ipse alicubi testatur, in eorum Lares subinde commigravit. Verum, ut Historiae filum pertexamus, eodem, quo coniugium rite contraxit, anno, ad Rostochium, Musarum vetus hospitium, Almam Matrem, aut nutriculam revisit; ubi ab utroque Professorum Collegio Professori designato ipsi rediit labor actus in orbem; quem quanta fide, quanta dexteritate, quam indefesso exantlarit studio, norunt illi, qui magna cum voluptate, insigni utilitate, rara admiratione docentem audiverunt; et res ipsa, ac praeclara, quae reliquit, ingenii monumenta abunde loquuntur. Cum enim per omnes aetatum gradus ad summam perfectamque contenderet sapientiam, maximarum rerum studia consectatus est, quae numquam intermisit, sed ne remisit quidem, intempestam saepe noctem antelucanis horis, brevissimo somni interstitio, iungens: cumque virtutis laudem in actione sitam esse cognovisset, ita scite ac sapienter omne tempus distribuisse visus est, ut contemplando, agendo, docendo, disceptando, nullam eius partem diffluere pateretur inanem. Evocatus autem anno M DCC LVIII. ab Illustrissimo, Celsissimoque Principe WILHELMOVI. Hassiae Landgravio etc. etc. etc. ad Professionem Phys. Historiar. et Polit, in Acad. Hasso-Schaumb. nihil sibi habuit antiquius, quam ut illam omnibus modis exornaret, quo nomine, cum iam ante pluribus testatum reddidisset speciminibus, quantum in Theologia profecisset, Anno M DC LIX. Disputationem Theologicam Inauguralem de Fidei et Vitae Christianae articulis Rostochii, adprobante Theologorum Collegio, amicisque applaudentibus feliciter peregit. Iam vero si singula forent commemoranda, annis labentibus octo, Rintelii ab ipso sive gesta, seu docta, aut disceptata, non Catalogus mihi, sed Ilias pene ipsa esset texenda: ut in transitu tribus hic verbis attigisse sufficiat, bis Ipsum Rectoris, bis, nisi memoria fallit, Decani munere functum; Doctoris autem Titulo Anno M DC LXIV. exornatum: cum telam hanc abrumpendam, ac ad finem properandum, et chartae angustia nos admoneat, et instituti ratio suadeat. Neque vero iisdem de causis, Viri laudes persequi, dignoque eas prosequi Elogio nobis est


page 450, image: s450

integrum; quam splendido fuerit ingenio; quam incredibin propemodum variarum cognitione rerum; quanta, quamque eximia virtute, pietate, modestia, probitate, constantia, fide, candore septus: de quibus, et id genus aliis silere praestat, quam parum dicere. Illud vero minime videtur praetereundum, quod, cum apud alios principes, summosque Viros gratia floreret, etiam Serenissimi, ac Clementissimi Principis Nostri, inter alios Celeberrimos Germaniae Viros, non indignus fuerit iudicatus, qui in CHRISTIAN-ALBERTINA Academia Philosophicae Professioni Primariae admoveretur.

Atqui, cum serena viderentur auspicia, insperatus Viri obitus, nescio quomodo istud lumen obnubilavit, ac acerbissimo luctu, doloreque totam Academiam pariter ac fa miliam confudit. Usque adeo nihil humanis in rebus sincerum est, aut certum, saepeque, ut Poeta canit; medio de fonte leporum Surgit amarum aliquid, quod in ipsis floribus angat. Quem scopulum utinam nobis praetervehi liceret! Veniendum enim ad extrema Viri; quae non nostris, sed Celeberrimorum Medicorum verbis ex Historia morbi heic inserere visum fuit.

Seriem itaque morbi, causamq~ve quod attinet, quoniam CL. Vir natura visus fuit Melancholico-Scorbuticus, et meditando ceteroquin a plusculis annis bonam noctis partem consumere consuevit, unde famam quidem nominis aeternam, sed corpus etiam valde debile, loco praemii, maciem et lividum faciei colorem retulit: praeterea currente vita, stando pleraque, dextrumque latus in mensa, memor abili studiorum suorum palaestra, fortius firmando, seribere vel meditari consuevit; ut hoc pacto ob iteratas continuatasque thoracis compressiones, partes eiusdem interiores debilitatae, ominosam humoris congestionem facile admitterent. Sicque dispositus Beatus Collega noster, dum proxime elapso die 28. Nov. a nuptiis pie et frugaliter transactis, abesse, ob amorem alteri cuidam Collegae debitum, non potuit, hora circiter 10. vespertinarationem valetudinis suae, ac Lucubrationam habens, domum petiit, a qualicumque ista mutatione aeris blandi in frigidiusculum, impeditae sine dubio transpirationis auctorem, male continuo habere coepit, afflictusque punctorio dolore dextri lateris, cum tussi sicca et molesta, et levi primum febricula, quam vero sitis aliqua, mediocris dolor capitis,


page 451, image: s451

spirandi difficultas, et sueta alias, sed concitatior entriculi subversio comitabatur, totam noctem expertus est insomnem, turgescentibus interim, ante et post sanguinis detractiones, venis. Sed iam secundo die statim graviora omnia, Morbusque, cum Febre ardentiori, maius maiusque incrementum sumpsit. Cuius oppugnandi gratia mature satis, Collega amicissimus D. Ioh. Daniel Maior, auxilium rogatus est. Et is quidem rite perpensis omnibus, nihil eorum praetermisit, quaecumque vel ad minuendi morbi causam, vel diversionem eius, discussionem, aut alterationem, vel mitiganda symptomata, et tuendum Naturae robur fieri debere, iuxta artis Canonem, rationem sanam, et experientiae dictamen, videbantur, tam eo tempore, quam diebus subsequis. Horumque periculum veluti bene praevidit, ex indicio multiplici, Medicus, ita continuo, antequam plura ageret, actu quamtumvis necessaria, attamen, ne in suis contra morbum adeo ferocem, acutum et dubium, consiliis, careret vel teste erudito, vel adiutore gratissimo, ipse in Societatem curationis invitari Celeberrimum Virum, Dn. D. Casparum Marchium, coniunctissimum Collegam, petiit, qui facile proin accedens, Ei quoque sedulo ac aequa prudentia collaboravit. Sed debile Naturae robur, quod partim copia Sanguinis regur gitantis oppressum in aegro exstitit, partim iusto plus resolutum fuit per vigilias nimias, doloris vehementiam, continuitatem Febris, vomitiones crebras, et his succedentes, usque ad finem fere, singultos crebros, nullaque arte domabiles, nec non causae morbificae contumacia, quae vanas utplurimum reddit Crisium exspectationes, iuncta effecerunt omnia, ut omnis medicamentorum, quantumvis exquisitissimorum virtus frustra adhiberi visa fuerit, et B. Collega violentiae mali occumbere facile potuerit. Et hactenus quidem laudata modo Historiae verba. Nunc reliqua breviter pertexamus.

Itaque vi ipsius morbi fatalis magis magisque ingravescente, accersito Reverendo Dn. Iohanne Brawero, Archidiacono Ecclesiae Nicolaitanae Dgnissimo, fa)rmakon a)qanas1i/as2, a)nti/doton tou= mh\ a)po qwnei=n, a)lla\ zh=n en tw=| qew=| dia\ *ihs1ou= *xristou=, kaqarth/rion a)leci/kakon, ut locutus est B. Ignatius, Sacrosanctae, inquam, Domini Cenae e)fo/dion, devotissima prius animi reverentia, Exomologesi facta, participavit. Non facile dici potest, qua fide, qua patientia, qua Spiritus alacritate mortem ipsam exceperit, quamvis non solum corpus


page 452, image: s452

non contemnendis subinde doloribus afficeretur: sed ipsa etiam rationis arx valide tentaretur, quae tamen per intervalla, DEI beneficio, recuperata ei fuit, adeo, ut ipse quidem triduo ante digressum ex hoc saeculo, ut Ioqui Tertullianus amat, quem spiritu religiose praesagiebat, e lecto funebri ad calamum ultimae quasi voluntatis Oracula dictarit, ac ut maiorem in animis Lectorum fidem obtinerent, ac suavitatem, suae manus, licet debilis, subscriptione obsignarit, et confirmarit.

Tandem VII. Decembris ad eum, quem in ore semper habebat, quem animo spirabat unum, IESUM CHRISTUM, Servatorem nostrum evolavit, ac placide, et dormienti similis, sub Horam X. antemeridianam, magno adstantium Collegarum et amicorum luctu, exspiravit; ut minime fit dubitandum, quin adgregatus beatarum caetibus animarum, aeternis iam gaudiis, ac DEI conspectu et luce coram perfruatur, perennes sapientiae verae latices, quorum rivulos in tot Academiis libavit, ex plenissimo divinitatis fonte hausturus. Etsi vero Academiae causa dolendum est, quod tantus Vir, qui novam eidem circumfundere lucem potuerat, immature videatur ereptus: tamen, cum providentiae, ac voluntati divinae, ex qua penitus pendere omnes est aequum, reluctari sit nefas; in ea placide nobis adquiescendum esse intelligimus: ac Homert illam e)pifw/nhs1in, nostram, uno tantum immutato in rectius verbo facere; qeou= d) e)telei/eto boulh/. Ac cum apud eundem Telephus ab Achille vulneratus, oraculo admonitus, ab eodem remedium petierit, multo magis nos in eiusmodi malis ad ipsum DEUM, quod divina iubent Oracula, confugiamus, qui ut solus talia infligit vulnera, ita etiam nobis laborantibus subvenire solus, et medicinam facere potest.

Reliquum est, ut tempus Exsequias sollenni ritu eundi, et locum indicemus. Efferretur itaque Hodie, Hora II. Pomeridiana, ex aedibus, quas habitavit hactenus, vel potius e regione vicinis, in Aedem Sacram, funebri Contione condecorandus. Convenietur autem in Area Collegii ante mediam secundam. Praeter rem vero faceremus profecto, si quemquam vestrûm una ire impensius vel rogaremus, vel hortaremur, quod scimus universos ultro et frequentissimos, qua fieri potest, facturos, et sat scimus, quod postremum hoc pietatis et humanitatis officium, ac sola nominis


page 453, image: s453

WATSONII, quod singulariter hoc meretur, mentio omnes Bonos fortius alliciet, quam ullius hominis, aut Scripti Exhortatio. P. P. sub Sigillo Academiae, Anno M DC LXV. a. d. XV. Decembris.

EPITAPHIUM.

Hospes, siste gradum, ac adstans haec pellege pauca,
Addita quae tumulo qualiacumque vides.
Sub lapide exiguo situs heic WATSONIUS ingens,
Exsuvias spolium linquit in ane sui.
Cui (proh meta brevis!) vixocto vivere lustra.
Augustos licuit vix numerare duos.
At faciunt diae mentis monumenta tamen, quod
Tempore pro parvo Fama perennis erit.
Huic merito atque lubens tribuit PASSERTIUS urnam.
Misturus cineres hîc aliquando suis.
Hospes, abi, postquam fueris bona verba precatus,
WATSONI tumulo molliter ossa cubent.

PAULUS SPERLING, SS. Theol. Prof. Ordin. Praepositus Holsaticus.

SCRIPTA.

Unio Sapientiae sive Synopsis totius Philosophiae. Bremae. 1658. in 12.

Oratio Valedictoria habita Rinthelii in 4.

Clinodium Aristotelicum, in quo Dissertationes in universam Philosophiam continentur. ibid. 1661. in 4.

Theatrum variarum rerum, exhibens Excerpta et Annotata in libb. de rebus Memorabilibus Pancirolli et Salmuthi. Bremae. 1663. in 8.

Oratio in Introductione novae Academiae Kiloniensis, Facultatis Philosophicae nomine, recitata, et post obitum Auctoris edita. Slesvigae 1666. in fol.

Disputationes Philosophicas oppido multas habuit in Regiomontana, Rintelensi, Rostochiensi et denique Kiloniensi Academiis, ex quibus nos aliquando vidimus: De Substantia mobili et im~obili: De Sapientia prima et primis principiis: Theses ex universa Philosophia conscriptas: Historiam Anti-Diluvianam: De Fidei et vitae Christianae Articulis, quae Inauguralis fuit:


page 454, image: s454

De Origine Philosophiae: De Virtutibus in primis de Temper antia eiusque oppositis: De propria laude: De iusta praemiorum et poenarum irrogatione: De Curiositate: De Anima: De officio Magistratus: De primis Societatibus et Republica: De Tyrannide: De veteribus et novis Rebus publicis: De optimo ex voto prudentum Politicorum: De demonstratione scientifica: De Sophisticationibus: De Sensuum Organis: De Imaginationis efficacia: De Tempore: De norma Physicae: De Sensibus animalium: De Caelo et stellis: Habuit quoque plurimas Disputationes in Dialecticam, Physicam et Mephysicam.