RArissimum in nostra Universitate funus indictivum grandaevi adeo et incani Professoris Historiarum Publici, Viri Amplissimi, DN. REINHOLDI FRANCKENBERGERI, Collegii Philosophici et Academiae huius, post
divum AUGUSTUM BUCHNERUM (cuius magna semper apud posteros recordatio pervigebit) Senioris venerandi! cum octogenariam fere illam, et iam pridem, inter postremissimae aetatis fata habitam periodum attigisset, nudius octavus inde translatus ad aeternitatem, dies Nobis hodiernus imperat. Quoto enim cuique ex milibus hominum id cessit, ut tam vicinus saeculo propemodum exstiterit? et quota vero eorum pars est, qui dimidium aevi fere, in tam nobili officio transegerunt? Iam inde a temporibus diluvii istius, quod cum flagitiis suis orbem universum merserat, aetatem mortalium elanguisse, semperque lapsam in deteriora, historiae sacrae iuxta ac profanae referunt. Latere neminem signatus a Mose terminus humanae vitae potest. Hinc in Thalia etiam Historiarum parens, spatium vivendi longissimum periodo annorum octoginta finit. Grandaevus et dierum satur Propheta ille Regius. annos septuaginta natus audit. In omni Romanorum, Graecorum, Francorumque ac Germanorum Caesarum, quatuor solummodo inventi, octogesimum qui attigere: e Pontificibus Romanis quinque. Elisabetha Angliae Regina, isthaec supergressa sexum altera Semiramis, universos a Guilielmo Conquestore antecessores, vita, quidni et Imperii gloria? superavit. Vixit enimvero Davidis, regnaverat Augusti annos mulier. Adeo nimirum rara grandiorum natu exempla deprehendas, ut inter saeculorum miracula vulgo ponerentur. Sic prodigio Epimenides Cretensis fuit, quod sesquiseculo illius vita constitisset. Trecentos (DEI hominumque fidem!) annos. Caroli, a rebus gestis magni, armiger Iohannes de temporibus (sic vocabatur) et ultra aliquid exsuperasse traditur. Laurentium Orcadensem annos centum ac quadraginta iam emensum, saeva quoque hieme piscatum cum navicula prodîsse, Buchananus auctor est. Vidit apud Herefordienses, inter floreales ludos, institutam a senibus octo, quorum simul computata aetas, annos octingentos ipsos exaequaverat, choream, Verulamius. Ac nescio quid veluti praerogativae Britannis ad ma robio/thta frequentiorem concesserit natura sollers? Wilhelmum Barnesloium, Equitem, post centum et viginti sex annorum spatia, annus M DCCLI. Angliae vitaeque exemit. Thomas quoque Parrius centum trigintaque superstes, ante hos nunc undetriginta annos diem ibidem obiit supremum. Nondumque adeo elapsum lustrum est, quo Lesburiensis in Northumbria Ecclesiastes, biennio
ante, quam finiretur (agebat tum enim duodecimum centesimumque annum) dentes aliquot et renatos etiam capillos sensit. Quas dum cumulatiores solito historias longaevorum hic atteximusi, nemo facile miretur, qui et venerando Seni, et Historiarum diu satis merito Professori scriptionem funebrem esse adornandam cogitet. Ac optabamus quidem, ut ad maiorem Viri dignitatem, ipsum, quo vitae complexus acta fuerat, chirographum nancisci licuisset; nunc quando per aliunde conquisita certitudinis argumenta id hactenus inventum est, quod ad summa rerum capita duntaxat pertinet, obtemperare mori cogimur. In lucem NOSTER prodiit hic Wittebergae, anno saeculi superioris octogesimo et quinto, sextodecimo Novembris die. Patre natus Clarissimo amplissimoque Viro, DN. M. ANDREA FRANCKENBERGERO, quem ante hos ipsos C. et XXVIII. annos, Memminga Francorum, ex praecipua loci eius familia civem primo; et cum in orthodoxa Lutheranorum educatus fide esset, discipulum deinde, illi orbis et literarum miraculo, PHILIPPO MELANCHTHONI per annos aliquot; Rectorem postea celeberrimi Gedanensium Ludi mira dexteritate, ad annos duodecim perfunctum: huc denique Anno M DC LXXIX. vocatum ad nobilissimam Eloquentiae et Historiarum spartam, Profess. Publicum, scriptis famaque clarum dedit et reliquit. mater illi egregia Matrona BARBARA BoCKELMANNIA, Dantiscana fuit; sex liberorum genitrix, et quae novissime NOSTRUM enixa olim est. Hi tam probe edueabant filium Parentes (mater imprimis, quae in annum usque XXII. huius saeculi superstes vixit, patre iam tum A. M DC XC. mortalibus exempto) ut per eximiae probitatis specimina infantiam, pueritiam, adolescentiamque vero laudum pariter et eruditionis exspectata nobilitaret fruge. Sic cum ad ordinis sui ematuruisset decus, in studia missus aliorsum est. Artem adamabat excolebatque Medicam; cui impetu naturae singulari tamen, Chronologiam magis et notitiam historiarum, successu etiam feliciore praetulit. His enim adeo scientiis profecerat, ut sub insigni postmodum Theologo DN. D. IOHANNE BEHMIO, de colligationis exterarum epocharum ad annos a mundo condito rationibus, circa A. M DCC VIII. multa cum laude disputaret. Exterarum quoque gentium adire Academias, ornamentum literis eiusdem
videebatur addere. Peragrata igitur Germaniarum magna parte, in Gallias, Angliam, Belgium, Daniamque iter meditabatur. Ad quod felicius expediendum, commendatitias, quas vocant, literas, a decima illa Musa, FRIDERICO scilicet TAUBMANNO (nomen enim Viri memorasse sufficit) ad illustres literarum Heroas, Dominicum Baudium, Hugonem Grotium, Danielem Heinsium, Iohannem Meursium, Petrum Scrioerium, Erycium Puteanum, Andream Schottum et Iohannem Wovvenium, Belgarum Lumina; sed et in Angliam, ad Cambdenum; Isaacum vero Casaubonum, Nicolaum Rigaltium et Desiderium Heraldum proh quantos in Gallia tum Viros!) communi nempe libello chirographum obtinuit. Hocse comite in viam anno M DCC XI. vicissim dedit, cum biennium ante, Germanicas lustrasset Scholas Regias. In Daniam, ut supra diximus profectus, aliquamdiu Haffniae morabatur, ut clarissimo per orbem Mathematico, CHRISTIANO SEVERINO LONGOMONTANO, cuius familiari informatione mirum quantum fruebatur, innotesceret. Annno deinceps vertente ad suos redux a promotore et Decano, TAUBMANNO illo, artium, et Philosophiae Magister, inter undetriginta Competitores primus, ob primam eruditionis virtutum laudem, publice renuntiatus, nova de itinere in Bataviam reassumendo consilia agitabat. Peregrinabatur autem longe ac illi, felicius, de quibus Plautina isthaec mulier confessa veritatem:
Urbis speciem vidi, hominum mores perspexi parum:
dixit. Ergo cum illuc commigrasset, non urbes modo magnificasque sedes ac propugnacula miratus, sed Viros adire illustres ac audire, praecipuam duxit curam: donec auctricem certioris fati Leucorin expertus suam est. Vacanti enim ex obitu WANCKELII Nostri, Historiarum Professioni, ad vocationem Serenissimi Electoris, Divi IOHANNIS GEORGII PRIMI, clementissime praestitutus, A. M DCC XVI. Mense Septembri, huc iterum concessit. Quam ille provinciam sic publice privatimque exornavit, ut ingentem nullibi non gloriam; tam diu, hoc est, per XLVIII. annos, quoad per valetudinum rationes licuit, administrabat, ut singularem sane ob praeclaros libros quoque evulgatos, commeruerit memoriam. Et iam de matrimonio, antequam ad plura provehamur, edisserere oportet. Anno M DCC XVIII. eonnubiale foedus primum iniit cum Ornatissima femina
CATHARINA REICHENBACHIA, THOMAE REICHENBACHII, Senatoris apud nos, et Negotiatoris primarii olim filia unica; celebravitque Christianoritu d. XXVII. Octobris. Quam felix fecundumque illud postea exstiterit, VI. intra undeviginti annos liberi, THOMAS nirnirum, ANDREAS, REINHOLDUS, totidem que sequioris fexus, DOROTHEA, CATHARINA BARBARA et ANNA MARIA, editi testantur. Quamquam tres fato praemature functi, secuto illos ante aliquot abhinc annos fratre etiam ANDREA, qui Custrini, ex coniugio et ipso suo, liberorum X. pater, vivorum adhuc tantum IV. relictorum factus est. Superstes cum REINHOLDO cive Stralsundensi eius demque prole, gemina, DOROTHEA, praestantissima femina iam agit; quae post prima illa cum M. MARTINO DoRINGIO firmata tori vota, (ex quibus filios suscepit duos, IOHANNEM CHRISTOPHORUM et MARTINUM, viventes adhuc) ne propter obitum mariti, viduitatem diu coleret, secundo rite nupsit honestissimo Viro, BARTHOLOMAEO FREMELIO, a curandorum Electoralis castri vallorum rationibus, A. M DCC LIII. pignora huc usque tria, sed duobus iterum ereptis, tollens. Ut sic nepotes XVII. numerarit, ex priore statu Avus A. M DCC XXXVII. coniunctissima orbatus vitae socia Excellentissimus Vir fuit. Ergo de novis, elapso anno, votis cogitanti, HEDWIGIS, Clarissima tum temporis arrisit virgo, Viri Experientissimi, Amplissimique DN. WOLFFGANGI SCHALLERI, Med. hoc loco Doct. Prof. Publ. et Archiatri Lichtenburgensis Principis, relicta filia; quam XXI. Aug. die, An. M DCC XXXVIII. domum sollenni ceremonia duxit, et per XXVI. annos hactenus fidam pacatamque in omnibus, sed sine prole tamen, adiutricem ad ultima expertus est. Ceterum in publicis Academiae et Professionis suae partibus se talem gessit, ut Viri boni, gravis, et industrii nomen deperdidisse numquam videretur. Ter Universitatis Rector, octies Decanus Facultatis suae lectus, AA. LL. Magistros CLXI. creavit. Secutum ultimi honoris, ex morte maximi BUCHNERI Nostri complementum; cum ante triennium hoc proximum, Academiae Senior venerandus evasisset; in quo, sicut in omni vita, temperatam comitate gravitatem singulis, honorem et amorem Collegis, officia proximo, pietatem Deo suo, inter quottidiana sacrarum meditationum ex SS. et
veterum Theologorum libris, exsergitia, approbavit. Sed nunc tendentibus ad finem, morbi quoque ac mortis adnectendum genus est. Iam diu fuit illud, ex quo tempore catharris saepe, saepe et podagra prostratus, lectulo adhaesit. Redierat pro more infelicior Arthritis, mense anni elapsi nuper adeo Novembri; abiitque iterum, sed in periculi maioris fraudem. Die enim XXX. Decemb. nimium frigoribus caloribusque per vices obrutum se sensit. Mox et pertinacissimus catharrus, a suffocatione dictus, lassum antea et emaciatum Senem sic attrivit, ut et ciborum potusque omni appetitu, et virium reliquiis, et loquelae usu propemodum spoliaretur. Illam tot votis hactenus quae sitam instare horam intellexit, qua brevi post valediceret mundanis. Advocatus igitur in solatium divinioris vitae, qui a confessionibus ipsi fuerat, Verbi per reverendus Minister, DN. M. AUGUST. FLEISCHAUERUS, ut suum corde IEsum asservaret, admonens; cum ille teneo, teneo, responderet. Biduo ante, quam exspirabat, factum hoc. Die enim mensis huius quintodecimo, aliquantum post X. antemeridianam, inter cantus precesque adstantium, placidissima finitus est analysi; annos supergressus LXXIIX menses II. exceptis totidem diebus. Cuius dum est ad I. deinceps pomeridianam, ex Aedibus relictis, in templum priimo oppidanum, habitaque prius Contione, ad Aedem arci contiguam, sollenni pompa funus deducendum, ut condatur ibi corpus: reputabitis vobiscum, CIVES ACADEMICI, quantum et Nobis in universum omnibus, et Seni venerando ad exsequias cumulatissime ornandas, debeatis. P.P. a. d. XX. Ianuarii Anno recuperatae gratiae M DC LXIV.
Fundamenta verae Chronologiae Scaligerianae, contra Dion. Petavium, Sethum Calvisium et Sam. Petitum. Witteb. 1644. in 4.
Dissertatio Chronologica, pro Veritate Chronologiae Scaligerianae. ibid. 1652. in 4.
Chronologiae Scaligero Petavianae breve compendium. ibidem 1661. in 4.
De Modo Colligationis exterarum earumque antiquissimarum Epocharum, ad annos a mundo condito, Disputatio, sub praesidio D. Ioh. Behmii, ibid. 1608. in 4.