MEditationem mortis esse Philosophiam, antiquum Platonis in Phaedrone est effatum: Sive mortem naturae, solutionis sc. animae a corpore, sive honestioris vitae per vitiorum fugam, intelligas, nihil a fide Christiana dissonum dixeris. Philosophi enim nomen non meretur, qui sapientia est imbutus altiori ad mores solum et communem vitam
directa, praeterque scientiam nudam post se relinquit nihil; PHILOSOPHIA sanior iubet vitiis ac illecebris mundi renuntiare, seque totum virtuti ac honestiori vitae generi consecrare. Adderem, caelestis Sophiae Cultorem sincerum illum esse, qui postpositis terrenis, animum erectum habet ad caelestia. PHILOSOPHUM vere Christianum amisimus, cheu! Academiae Decus Florem, coetus Philosophici Caput, alterum in Hassia ARISTOTELEM, Lumen ubivis scientia Philosophica celebratum, Praeclarissimum atque Excellentissimum Virum, DOMINUM, M. CASPARUM EBE. LIUM, Logices ac Metaphysices in hac Giessena et antehac Marpurgenti Academia, ultra annos 34. Professorem emeritum, Vere PHILOSOPHUS audiit, non solum sapientia solidiori imbutus, sed et haud ignarus modi, quo vita honestior transigi, et ad placidam mortem obtinendam salutaris instituipotuerit meditatio. Vitae eius primam lucis usuram dedit in hac Urbe dies II. Decembris, Anno 1595. Patrem habuit spectatae prudentiae Virum, Dominum Melchiorem Ebelium, Civem ac Senatorem Giessensem; Matrem vero Catharinam, de honesta Beckeriorum familia prognatam, quae, nescio, feliciorne sit existimanda, quod tam praeclarae sobolis mater extuerit, an statuenda infelicior, quod honores ae laudes Viri, inter Eruditos, quam maximi ob mortis praeventum, intueri non obtigerit. Puer diligenti cura educatus in parentum sinu, Praeceptorum lectissimorum opera tantos fecit progressus, ut ad lectiones publicas Anno 1612. cum laude fuerit admissus. Ad optima quae que natus Adolescens delitescere noluit, sed in publicum prodiit, et posteaquam comparatae sibi doctrinae Philosophicae specimina ediderat sub Celeberrimo tum temporis Professore, Domino SCHEIBLERO b. m. non sine ingenii ac industriae laude, Anno 1616. mense Augusto Laurea Magistrali sollenniter cum coeteris competitoribus suis fuit honestatus. Hoc laboris eruditi proemio reportato, in uno loco consenescere noluit. WITTEBERGAM se contulit, ad studium Theologicum excolendum, ubi habita disputat, in August. Confess. sub Celeberrimo D. MEISNERO b. m. doctis omnibus multum se commendavit. Inde IENAM petiit, potestate ibidem impetrata ad Collegia praesidendo habenda. Anno 1619. lustrata Erphordia reversus est in Patriam, quam brevi postmodum ALTDORPHIO Noricorum mutare placuit. Ac
veluti vino vendibili suspensa hedera opus non est; ita virtus et eruditio Eius se sponte in omnium oculos et aures ingerebat, ut sdparta primum Rectoralis in Gymnasio Wormatiensi, postmodum Professoria Anno 1629. in Academia Marpurgensi fuerit concredita, quam tum in illa, tum in hac Giessena exornavit magna cum industria non sine laudis vigore perenni. Accesserunt alia munia Academica: Fasces Rectorales quater gessit; Decanatum sustinuit duodecies; Poedagogiarchatum administravit annos decem. In Promotionibus undecim Candidatis Magisterii 139. tiarum imposuit. Musa Viri docti famam intermori vetans. Laudes Eius in Academia commorari semper iubebit. Mortuus est Vir excellentissimus, emortua sunt cum eo vaevis afflictionum genera, quibus et opposuit Epicteti apud Gellium a)ne/xou kai\ a)pe/xou. Assidua mortis meditatione, quae sapientiae praecipua pars est, animum exercuit, mortis prodromo, senectute, non destitutus, quae mortem praesentem nuntiavit: Quo circa piis precibus et sacro epulo se praeparavit ad confirmandam fidem in peccatorum remissionem et spem certissimam vitae melioris. Obtinuit in Christo, quod speravit, ex hoc vitae ergastulo placide fuit ereptus 10. huius mensis, cum annos 68. et quod excurrir, confecisset. Reliquiae corporis in spem resurrectionis sollenni ritu terrae, unde ortum traxerant, committantur. Id dum peragetur hora XII. Vestrum erit Cives Academici Exsequias Viri Celeberrimi frequentes nobiscum persequi. Confluite. ô Cives, cogitate, quaerite ex Sene pie defuncto: Humanum vivere quid sit? Responsum tenete: Principium vitae dolor est, dolor exitus ingens:
Sic medium dolor est, vivere quis cupiat?
P. P. Giessae sub Sigillo Academiae Maiori. Die 16. Martii, Anno 1664.
Celeberrimo saeculi nostri Philosopho, EBELIO, contionem habuit funebrem M. Conradus Mislerus, Eccles. Giessensis, ex Psalmo XC, 10. 11. et 12.
Si Mors atra unquam Giesseno damna Lycea
At tulit; En noxam praesenti funere fecit.
Dum rapuit membrum facile ex hoc corpore primum,
Alterum Aristotelem, summae qui cognita habebat
Condita Pansophiae tacitis mysteria claustris,
Cui gravitas prudens, simul et quamplurimus Usus
Rerum cunctarum summum pariebat honorem.
Cuius et Umbra Senis, pluris Virtute valebat,
Quam alterius gladius, qui cuspide acutus utraque,
Et quo nullus erat clara sublimior arte.
Ergo Giessa Viro tanto post fata perennes
Cantabit laudes, et quae super astra votabunt.
PETRUS HABERKORN, SS. Theol. D. et P. Prim.
Spectatus vita fato decessit EBELUS,
Doctrina clarus, dexteritate probus,
Instruxit sedulo doctosque probosque Magistros,
Moribus ornavit, dogmatibus coluit.
MARTINOS iactet Viteberga, suosque MELANDROS.
Haffiadum spiendor perpes EBELUS erit.
IOH. CONR. DIETERICHIUS. Graecae Linguae et Histor. Prof.
Metaphysicae Pars Universalis et Specialis. Marpurgi 1639. 1651. in 4.
Disputationes Elenchticae ad Apologiam pro Syllogismo Infinito. ibid. 1633. in 4.
Hermes Logicus. Giessae. 1637. 1647. 1656. in 8.
Dissertationes Elenchticae, pro Veritate primae Philosophiae vel Metaphysicae, adversus Guil. Amesii Disputationem Theologicam adversus Metaphysicam. Marpurgi 1640. in 4.
Aphorismorum Metaphysicorum recognitorum Disputationes XX. ibid. 1649. Giessae 1658. in 8. Francof. 1669. in 8.
Tractatus de separatione Propriorum. ibid. 1641. 1651. in 4.
Manuductio ad Logicam. Giessae 1651. in 8.
Compendium Logicae Peripateticae. ibid. 1645. 1651. in 8. 1670. in 8.
Tractatus de usu et necessitate Logica in disciplinis realibus. Marpurgi 1647. in 4.
De Syllogismo Expositorio. ibid. 1647. in 4.
De Regimine Iudaeorum, ibid. 1647. in 8.
De Iudiciis Astrorum. ibid. 1647. in 8.
Discursus de iudicio Contradictionis. Giessae 1651. in 4.
Commentarius ad D. Thomae Opusculum de iudiciis Astrorum. ibid. 1651. in 8.
Inter quamplurimas, quas Excell. EBELIUS habuit publice disputationes, nos hic duntaxat aliquas recensebimus, e. g. De singulari et Universali: De ratione formali suppositi vel personae: De Spiritu finito completo: De Vitioso Philosophiae abusu, eiusdemque vero ac genuino in Theologia usu: De duratione: De constitutione Syllogismi simplicis in genere: De forma sive structura Syllogismi simplicis secundum figuras et modos: De Syllogisimis Hypotheticis: De Oppositione complexa: De Angelis: De finito et infinito: