07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 425, image: s425

Acerbissimum et plenissimum luctu Funus, Quo Excellentissimus et Amplissimus Vir, DN. VALENTINUS THILO, Optimarum Artium et Philosophiae Magister, Oratoriae Professor Publ. Orator Celeberrimus, et Senatus Academici Assessor, Collega et Amicus noster honorandus, desideratissimusque, Effertur, Civibus suis indicit, Honorem testatus meritum, RECTOR ET SENATUS ACADEMIAE REGIMONTANAE.

MOratlitatis, cum par fere et communis quodammodo sors quotquot vivimus, contigerit omnibus, tum illa praecipue memoranda huius nunc occurrit particula, quod hominis sit, posse labi, clementiae tamen in hominem divinae sit, erigere labantem aut lapsum, proinde homini datum


page 426, image: s426

fit, surgere e lapsu posse: Ut superba nimis et lapsui prozima sit mens, quae humani aliquid abs se sive putat alienum, sive adeo lynceam se existimat, ut si quis in istis, quae circumdant undique tenebris offendisset uspiam aut incurrisset, susque deque habitis, quae se offerre possent melioribus aliis omnibus, istud tantummodo exagitandum sat insolens praesumat. Hominem cogita, quem censes rigidus Cato, non Deum, nec Angelum, hominem vero servum Heri cui, quem hic restituerit non invitus, cum possit. Ita enim Regum potentissimorum aliquis effferentem se felicitate, quae obtigerat animum, hac ad cubiculum sub exortum Solis audita ex aulicis pueri voce deprimebat, Rex, menineris, te non Deum, sed hominem esse: alius vero, cum orbis Victoriae et cupiditates, hominum blanditiae insuper, nimis se reddidissent esserum, somnum qui opprimeret subinde, mortis inducere memoriam asserebat, ac, cum in obsidione crus e vulnere gravi obtorpusset, ut, quod caeperat, omnittendum fuerit; Me Iovis, inquit idem ille, filium dicunt corporis vero aegri vitium aliter sentire iubet. Tandem, rigidissimos illos, cum ita placeat, vitiorum tantum spectatores compello, eligant utrumlibet; num araneorum more, e saluberrimis etiam flosculis, venea tantum parare cupiant? an apiculas imitari? quae, quidquid venenati obveniret, praetervolant providae, solos autem quos salubres flosculi exsudant sucos, operi faciendo colligunt et comportant. Annon corpus ho minis id vere dicemus salvum, quod et gaudet salubribus, et si quid se ingerat noxii, vel sudore vel quovis eicit meatu alio? contra, quam debile est et infirmum, quod vel appetit indigna, vel non egerit, vel bilem puurimam vel crassum lienis humorem servat? Ipsi vobis id habete laudis, vos sancti scilicet, qui festucam fratris Zelo vultis perditam, trabem autem, quae oculum affligit proprium, ne videtis quidem! Aliter edocta est mater ecclesia, Magistri ad paenitentiam vocantis voce, qui idem ovem a grege palubundam quaeritans, laetis reportat humeris, qui lucerna adhibita everit domum, et drachmam quaerit perditam; qui filio transfugae ac substantiae paternae decoctiori scelesto cum redire ad familiam cogitaret. occurrit miseticors et reducit domum: Ut merito augustissimus Imperator Novatiano cuipiam, peccantes post baptisma spem paenitentiae ac remissonis non a Sacerdote, sed a Deo forte habere posse, referenti: Pone ergo


page 427, image: s427

scalam Aceise, regerebat, et solus aseende in caelum. Multa hic restarent memoranda, requirit enim pietas fugere malum, prosequi bonum, tolerare infirmos, malos, qui corrigi nolunt, odsse odio perfecto; experiri nihi Iominus omnia: tenere bonum prudentiae est, quam a serpentibus discere iubet suos innocuam columbarum indolem imitaturos, Servator O. M. non raro sane attendendum venit, ut non insultemus eorum vitiis, quorum virtutes imitari non licet! B. Hieronymi certe vox est; non esse vitii, hominem unum laudare in aliis, in aliis accusare, sed eandem rem probare et improbare. In Tertulliamo, inquit idem, laudamus ingenium, sed damnamus haeresin. In Origine miramur scientiam scripturarum, et tamen dogmatum non recipimus falsitatem. Magistrorum enim non vitia imitanda sunt, sed virtutes: Grammaticum quidam, Afrum habuit virum eruditissimum, et in eo se aemulum Praeceptoris putabat, si stridorem linguae eius et vitia tantum oris exprimeret. Ita Hieronymus. Ceterum imagine quadam viva quasi haec omnia FLOS adumbrat; flos delicium oculis, cordi aegro levamen, iucundissimorum pater fructuum, dulcissima meliis officina: florem enim dum carpimus, non circum volitantes muscas, non araneum veneni malum artificem, non hispidam saepe gemmam, non fruticis alicubi spinas curamus. Hodie vero FLORES aliquot spectabimus, quando, vegetis. dum viveret, viribus et amoenissimis studiis ac Iaboribus florido, at floris instar marcesenti lente, Excellentissimo et Amplissimo Viro, DN. VALENTINO THILONI, Artium et Philosophiae Magistro, Oratoriae Professori, Oratoriac Senatori Academiae huius, nec non incliti Collegii Facultatis Philosophicae Se niori, Collegae et Amico nostro honorando, iussa fiunt et exsequiae. Quod viribus integer flores amaverit praecipue, in his stupendam Dei Maiestatem contem platus, et quod roboris aliquid restitui flore odorifero saepe senserit, randemque novissima cogitans, ubi aliam rerum ceterarum curam ordinasset omnem, amicos sic compellaverit; Per amorem omnem rogo, ne quid pompae infuscet meum funus, linteum me tegat mundum at simplex, coronam tamen capiti e florbus recentibus ne invidete, eosdemque large circum me spargite, (si non prohibuerit lues) ita enim reflorescentis mihi ac meis recordor misericordiae caelestis, et revirescentium aliquando ossium: Fidelis est qui dixit, revictura haec ossa pollicitus;


page 428, image: s428

Florebunt, inquiens, de civitate, sicut foenum terrae; ac iterum: occa vestra quasi herba germinabunt; Ac Sanstos etiam ex Antiquis sub arbore frondente, aut in agro florifero sepultos, passim legimus, prout Servatori O. M. quiete sua hortum viridem et sepulcrum novum consecrare in spem vitae laetioris restituendam placuit: et Poeta vero funus curaturus: Manibus, inquit: date lilia plenis, purpureos spargam flores; alius item defuncto honorem testatur, tenuem et sine pondere terram, spirantesque crocos et in umbra perpetuum Ver. Primulam Veris, supponamus Corpori Viri Optimi, quod flos hic Ver aperiat, et soli post hiemis saevitiem calore vitam reducenti se primus erigat obviam. Nempe ortum Viri Optimi considerabimus initio, quo lucem hanc aspexit, benedicente Deo, 19. Apr. stylo veteri, sub ipsum quasi Veris ingressum, Anno 1607. Patre, plurimum Reverendo et Clarissimo Viro, DN. M. VAlENTINO THILONE, Ecclesiae Palaeopoleos Regiomonti Diacono, etudito, pio et bene merito Viro; Matre, honorata et Virtutibus sui sexus ornatissima Matrona, IUSTINA, Excellentissimi, Amplissimi et Consultissimi DN. M. ANDREAE IRIDIS. Professione Academica Ethices et Historiarum, nec non Iuris peririta clarissimi, adhaec Reverendi Consistorii Dioeceseos Sambiensis, Officialis, filia. Primulam Veris vernacula caeli claves dicimus, et hos merito adspergimus nostro, quod precibus ac fide suorum, adhaec in sacro Baptismatis fonte redditus Christo caelum sibi apertum viderit, amantissima huius voce exceptus, ubi ait; sinite pueros ad me venire; et regenitus ex aqua et spiritu, illa Maiestate praesente, qua Pater aeternus de Filio coaevo in Iordane testatus, et super hoc summus quievit spiritus, in Christo nos sibi filios adoptandos promittens. Primulam veris Multifloram aliam, aliam Proliteram advertunt naturae consulti; et haec debetur nostro, pietate parentum cum lacte materno omnium Virtutum semina tenello infanti instillante. Primula veris autem ita subiecta corpori, ad latera spargimus Violam Purpuream, quia vere et ipsa oritur, hieme nondum plene deserente terras, humilis tamen ipsa adhaeret solo, etsi suavissimo tum colore tum odore recreans passim, Adspergimus hanc merito, quippe sub primum aetatis ver, peste anno 1620. utroque parente orbatus, aliquid iam affictionis sensit, ab aliis educatus, Cl. praesertim DN. FUNCCIO, Scholae Palaeopoleos tum


page 429, image: s429

Rectore, sedulam adhibente operam; sub eius ductu, accedente alterius tutoris opera plurimum Reverendi nempe DN. L. GEORGII MYLII, Theologiae professoris in Academia secundi, Ecclesiae Cathedralis Pastoris et Venerandi Consistorii Sambiensis Adsessoris, egregia primae et humilis adhuc aetatis specimina amoenissimi odoris instar spirantem videre licuit. Quid vero ad latera loculi, cui defunctum imponitur corpus, statuemus floris merito magis, quam Tulipam varii coloris et lilium album, Regen. fragrantissimorum florum omnium? Alternis flos uterque hic latera defuncti stipet vicibus, quod tulipam prae ceteris dilexerit beatus, quae colore ad miraculum vario, virtutis omnigenae, in eaque prodentiae, nec non eruditionis bonae ac multiiugae commonet: quemadmodum vero tulipae, quae sub tempestarem ac vesperam ingruentem se claudunt, sole illustri panduntur; ita Virtus et eruditio, si post DEI O. M. benedictionem, patrocinium sortiatur bonorum, floret laetius. Hinc adeo Beatus noster Symboli vice tres tulipas flore partim clauso depictas sibi voluit, his adscriptis; Panduntur Sole benigno! Aut prout plenius haec efferre solebat: Quae fera claudit hiems, panduntur sole benigno; Quos sors dura premit, spes melioris alit! Ac tulipae hoc decus iam prima exhibuit aetas, cum maiorumsuasu post Scholae profectus, Anno 1624. aetatis 17. Academicis se studiis addiceret, Theologiae inprimis, B. Parentis voluntate se mancipans studio, praeeunte Magno D. IOH. BEHMIO, et iuxta hunc B. quem diximus MYLIO; quibus Ducibus doctrinae de Christo praesto praecipuae capita abunde, se cum socio Andrea Mylio complexum e variis auctoribus referre solebat. Cum vero Eloquentiae exercitationes omni studiorum generi necessarias, ductu Excellentissimi DN. M. SAMUELIS FUCHSII, Oratoriae Professoris, iuxta Historiarum et Politicae notitiam iunxisset; adeo se probaverat illi, ut decedens hunc praecipue Academico Senatui commendaverit successorem, anno 1632. Quam Professionem ille humiliter deprecatus initio, discessum ad Belgii Academiam Lugdunensem impetravit, ubi Clarissimorum Virorum conversatione studiis suis profutura confirmavit. Unde 1634. reversus, Decano et Promotore plurimum Reverendo et Excell. DN. M. POUCHENIO, Hebr. Linguae Professore et Contionatore Aulico, Magistri titulo ornatus, mox praevia Disputatione sollenni, Professionem


page 430, image: s430

aggrediebatur commissam. In ea autem vegeta cumprimis aetate, publicas lectiones et informationes privatas fideliter continuavit, ut digni tatibus et officiis ornati viri bene multi, gratiam ipsi habuerint idcirco saepe. Institutis item exercitiis aliquot Oratoriis, iisdemque memoritere egregie habitis a se Orationibus quam plurimis multum meritus est laudis, quam typis expressa insuper scripta magis dilatant. Ne ultimi hi in officio anni, quod XXIIX. continuis sustinuit, sine labore erant, quem et scripta et consilia in studiis. et vox publica, ubi per morbum liceret, fuerunt testata. Interea septies Decanatus Collegii Philosophicifunctus sparta, quinquies Magistrorum promotiones instituit, quos ad optime continuandas studiorum Exercitationes, prout omnium erat amans, incitare consueverat: bis etiam Rectoris Academiae functus est officio, in consiliis prudentiam, in adversis fortitudinem, in iudiciis gravitatem contestatus. Sic tulipae varium et multum colorem videmus adumbratum; at et Lilii Albifrangrantiam subinde interspersam comperiemur merito, quoties bonos quam plurimos domi forisque amore prosecutos hunc cognoscimus: ita enim hinc abeuntem qui in Domino quiescunt beati dimiserunt decessores nostri, quibus ex Ecclesiis et Civitatum Senatu praecipui cernuntur iuncti. Accede. bant hi, quos studia cognata nectebant arctius ab ipso fere studiorum in gressu: Lilio id proprium est, quod pinguius eligat solum, quod calido sub sole efflorescat, nondum tamen Syrii urente aestu, quod umbrae aliquid amet: id post Deum O. M. Amicos plurimos ptaestitisse sibi gratus memorare solebat noster. Ita enim et Amoris et Amicitiae non vulgaris intercessisse vinculum huic cum aliquot nobilibus et illustribus in re literaria Viris, eorundem testantur manus, ubi DERSCHOVIOS, HUNNIUM, CRAMERUM, MYSLENTAM, CALOVIUM, alicubi videre licet, quorum aliqui veritatem et pacem diligendam monent, aliqui, quam adeo oderit Dominus cum detestatione animae omnem, quiseminat inter fratres discordias, Mox ordine suo peregre spirantes Lilii odorem comperies magnas illas eruditionis bonae columnas, Seniorem VOSSIUM, SALMASIUM, GROTIUM, CUNAEUM, BARLAEUM, BUCHNERUM, KIRCHMANNUM, HORTENSIUM, HEINSIUM, BOXHORNIUM, qui et laudabant eruditionem ae ingenium, et amorem spondebant. Nec defueruunt alii


page 431, image: s431

apud nos, quandoquidem ab utrovis latere inter tulipas lilium voluimus intersertum, REIMANNUS, TINCTORIUS, LINEMANNUS, DACHIUS, ADERSBACHIUS, SCHIMELFENGII nobiles literarum amantes, amici et Patroni, SCHARFFIUS, NAUWERGIUS; Musicos addimus et Mathematum cultores alios, quae impense etiam diligebat, STOBAEUM nostrum et SWELINGIUM; inter alios. Ast, manus porro flore suo venient ornandae! Ubi dextra Heliotropium teneat cordi admotum, sinistra Rosam purpuream (qualis ab Auctoribus traditur Sinensis illa multifolia) sursum erigat florentem. Heliotropium quidem contra solem se vertens flos, de animo beati admonet ad Deum suum et sincere et candide et constanter se vertere cupido; ita enim Catholicam Christi fidem, quam Augustana Confessio exprimit, amabat, ut de aliquibus aliquando admonitus dixerit, se ab ea B. Lutheri confessione non discessutum, quam de regenerationis, iustificationis, renovationis ac confirmationis principio puerum docuisset Catechesis, Spiritus S. gratiam explicans, et tamen novae oboedientiae gratitudine se merito urgeri, quam et Decalogus et Baptismatis sacri exigeret debitum. Possemus hic Pietatis, Psalmorum imprimis cum liberis exercitia, hymnos sacros, et scriptos et Musice in DEI honorem saepe in Ecclesia etiam publice (quod non honorificum adeo videretur aliis) cantatos, a Dei invocatione coeptos labores, in huius laudes institutas panegyres memorare, quae Heliotropium ex primerent non minus. Rosam vero purpuream quod altera manus sursum teneat erectam, Sereniossimis Principibus Electoribus Brandenburgensibus, Prusliae Ducibus, Ecclesiae et Academiae Nutritiis, Patriae Patribus, Dominis nostris Clementissimis. DIVO GEORGIO WILHELMO, praesertim et MAGNO FRIDERICO WILHELMO, qui feliciter ac diu, bene et in pace imperet, honorem testatur, ab his quippe clementiam expertus insignem, hi subsidium omne quodcumque fulciendis rebus suis foret necessarium, promiserunt: hinc vegetum semper florem fuit precatus Rosae Brandenburgicae, tanta quidem cum amoenitate, ut non modo per Legatos, sed coram, tum in Actibus aliquot Academicis, tum in Palatiis Aulae suae, iucunde audire Ipsi voluerint THILONEM suum, rectiora etiam etsi laude eorum, quae fieri decet, monentem. Dehinc corpus Defuncti reliquum quo flore ornabimus? Cariophyllum promendum est, purpureum


page 432, image: s432

maxime et caeruleum, et variegatum, flore pleno amoenissimum. Hoc Patronos alios ex Aula Serenissimi, ast et benevolos aliunde multos nobis sistit. Invictissimum Poloniae et Sueciae Regem, VLADISLAUM IV. aeternae memoriae Imperio Serenissimum, antecellere omnes hic videmus, qui datis ad Academiam aliquando literis, benevole acceptatam huius nomine gratulationem a THILONE nostro est testatus aliquando, Regio etiam addito munere; tum Illustriffimos RADZIWILIOS IANUSZIUM et BOGISLAUM (quem Dei porro foveat bonitas) memorare liceret, Maecenates nostri magnos. Memoramus vero prae ceteris Illustre Consiliariorum Regentium Concilium extra hoc SWERINUM Illustrem, Magnificum insuper Cancellarium, SIGISMUNDUM von Götzen, Consiliis gravibus et piis illustrem prae ceteris Virum, amicitiae etiam spondentem tesseram, nec minus Generosum et Cancellarium et Burggravium, literarum et virtutis nobilitate insignem, TROSCHKIUM, studiorum amantem BRANDIUM, generosos insuper KREYTZIOS aliosque. His Fautores et Amici succedebant alii, praeter hos, quos superesse diu caeli velit clementia, MOCHINGERUS, BABATIUS, ROBERTINUS. Tempus admonet, ut sive loculi sive corporis partes reliquas non destituamus ornatu suo; ergo, quandoquidem floribus utrinque non inconcinne interseri haec videas, supra caput, hinc Balsami, inde Myrrhae figemus ramusculos. Balsami frondem Iudaea domita, inter triumphi spolia Romam duxisse fertur Pompeius; arbuscula vero stillans oleum illud, pretio et virtute summum, Spiritus S. verbo Dei efficacem gratiam sistet, de qua Psalmus alicubi; Impinguasti oleo caput meum; Unde frequenter in morbo etiam et sub imminentes mortis impetus, corpore et sanguine Domini puastus, Dei ac Servatoris sui, eiusdemque Spiritus robore tum vivens, tum laborans, tum moriturus efficaciter se fultum gratus agnoscebat. Myrrha autem defluente resina sua contritum cor et contribulatum, paenitentia et precibus DEO dum viveret oblatum testetur, ture suspiriorum et gemituum, quos serius Dei amor accenderit, intermistam. Caput ipsum Laurus et Palmae fronde ornaremus, sed Imperatotorum ac Regum gloriam vindicare sibi hic noluit beatus, in caelo suo laurum perennantiorem etiam illa, quae inter inges etiam et flarumas manebit illaesa, exspectans, palmam


page 433, image: s433

insuper, inter Agni et Pastoris summi triumphos tenendam. Corona tamen e floribus redimere debuimus caput; fiat hoc e floribus, quos horti noverint amoenissimi fragrantissimis quibusvis, et his similibus, quos circa Defunctum sparsimus plena manu: Corona victoriam signat ac tr umphum, spem denique ac spei fructum Dei auxilium hanc certe fluctibus et tempestatibus undique inundantibus gravissimis, hanc irruentibus saepissime procellis, sacram in Deo figebat anchoram noster, subinde et voce et scriptis ingeminans ad Deum suum illud: In Te, Domine, speravi, non confundar in aeternum! Ast et coronam imponit suam dulcissima coniux, maestissima iterum Vidua, Ornatissima et Virtutibus sexus sui multum conspicua matrona. CATHARINA REMSIA, quam 7. Iulii 1643. Amplissimi et Prudentissimi DN. IACOBI SAHMII, Consularis Palaeopoleos Regiomontanae Viduam, duxerat beatus noster. quae, intra 19. annorum et 3. hebdomadum coniugium, amorem intaminatum, sedulam liberorum curam, patientissimum animum in variis mariti morbis ac aerumnis aliis, testata; vere virtutis texuit coronam, filio equidem ALBERTO, et filia MARIA olim exhilarans maritum: ast quos dira lues uno fere ictu surripuit, magno et intolerabili parentum maerore. Soletur Viduam pater Deus, eidemque reddat benedictionis ac victoriae in malis coronam vicariam, quam decessurus precatus est maritus. Pedibus nondum appositum videmus quippiam, annon vero Absinthii herba sub Ver primum mox pollulans passim specie varia cum flore suo, et si quid est alias floris amari, huc conveniret? Horret profecto corpus, quoties degustandum est amari aliquid, nec defuit tamen et nostro idem, cum inter studiorum et officiorum labores tum domi, tum foris: Deo haec ille committens ac Magistratu, iustitiae recte decidenda reliquit, ipse quae vincere non potetat vivens: Absinthium negligi nequit, quod putredini et fetori etiam obsistit, quin imo aerem a pestifero aut olido odore alio purgat, etsi amarum, sanum tamen et salubre. Quid vero floribus am oenis illis fit tandem? annon marcescunt et flaccesunt universi? Ita sane! Neque id effugit noster: quippe omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri! Expertus ergo arthritidis saepe dolores acutissimos, catarrhos item suffocativos varie, qui mortis etiam induxerant angustias, aliquot retro annis, dum praeteritae hebdomadas feria quinta.


page 434, image: s434

27. Iul. St. Nov. 8. Matut. intra eam, quam diximus, suam et suorum pietatem, placide et tranquille in Christo suo obdormivit, anno aetatis LV. mensibus tribus et decendio hîc emensis. Admirandum aliquem fruticem ac florem huius, Granadillum, passionis Domini imaginem, Indorum Orientalium nuper aperuerunt historiae, Hic flos morituro vita fuit, inter brachia IEsu vivere ac mori. Tum Iridis aliquam speciem naturae consulti memorant, quae gelidissimis etiam mensibus, Decembri scilicet, Ianuario et Februario, flores ex caeruleo colore in violaceum inclinantes, aliis cadentibus, aliis subn ascentibus, protrudat; est illa beatitudo caelestis, Paradisi hortus, Semiramidrs et mundi pretiosissimas delicias quasvis longe superans. Hanc gratulamur nostro, eiusque memoriam digno semper prosequimur honore: Corpori vero ut hodie circa XII. tumulando in Professorum Conditorio, ut frequentes, sine tumultu quovis, ad Aedes notas confluant cives nostri, serio monemus, honoratissima familia, atque inter alios Privignus Professioni Academicae non minus praefectus, officiose rogant. P. P. Regiomonti 31. Iul. 1662.

In Honorem MAGNI ORATORIS, VALENTINI THILONIS.

TULLIUS Eloquii Romani gloria prima est,
PERICLES Graii gloria prima fuit.
TuteTHILO *t*e*l*o*s es, Suadaeque utriusque Corona,
Altius Eloquii scandere nescit honos.

REINHOLDUS ADAMI A ROLLEN.

SCRIPTA.

Topologia Oratoria, seu Praxis Locorum Dialecticorum in Oratoriis. Regiom. 1635. Amsterod. 1653. Halae Saxonum 1666. in 12.

Christus patiens. Regiom. 1643. in 8.

Saecularia Borussa, sive IX. Orationes in Academiae Regiomontanae Iubileo habitae. ibid. 1644. in 4.

Saecularia Regiomontana, sive V. Orationes, eum Academia Regiomontana saeculum primum feliciter superasset, consecratae. ibid. 1644. in 4.

Apollo Victor post superatum publico suffragio Pana, ac


page 435, image: s435

condemnatum Midam, Orationes V. de vita rustica. ibid. 1644 in 8.

Consultatio Curtiana. ibid. 1643. in 8.

Exercitia Oratoria. ibid. 1645. Ienae 1663. in 8.

Curtius Orator, sive Orationes Curtianae brevi Analysi et pleniori Locorum communium evolutione illustratae, ibid. 1646. 1653. Amsterod. 1655. 1664. in 12.

Pathologia Oratoria, seu Affectuum movendorum ratio. ib. 1647. Magdeb. 1665. in 12.

Rudimenta Rhetorica, de Periodis, Amplificatione, Connexione. ibid. 1651. 1673. in 8.

Panegyrici Academici, vel Orationes sollennes (quarum pleraeque iam ante diversis annis excusae typis prostant) ibid. 1650. in 4.

Orationes Academicae, varia occasione habitae. cum alloquiis natalitiis et eius generis aliis. ibid. 1653. in 4.