CHRISTOPHORUM FORSTNERUM posteritati narrare, pium magis quam facile est. Huic enim nomini statim aequa exspectatur oratio. Cuius si quis fiduciam animo concipiat, parum meminisse videri queat nobilissima ingenii monumenta, quibus vir tantus non minus quam nomine suo celebratur. Ergo etiam qui desperavit certamen, certare voluisse vel debuisse cum tanta eloquentia, putabitur. Sed adversus haec vulgaria magis quam probata rationum nomina, superest inculpatum amicitiae et innocentiae genus, si cum quo iam loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus. Nec dissimulo, me, quicquid id est officii, ultro invasisse. De viro enim quem a prima iuventa colui, amavi, quem frequentibus et mutuis literis seper, non raro colloquiis et salutationibus, haud vulgariter fautorem sensi, habuique; rum silere, cum necessitudo consuetudinis, quae vivis propria est, intercidit; vereor, ne cirmen animi a natura et literis non adeo bene instituti, magistri et arbitri humanitatis appellitarent. probe inter haec commenimi, quam decora ingenia, ipsoque aetatis et eloquentiae flore eminentia, de cultu FORSTNERIANI Nominis inter se et ad posteros contendere decreverint. Quibus tantum abest, ut praereptum aliquid hae pagellae velint, ut potius certa me spes foveat, istis veluti stimulis excitatos, quicquid est amicorum, longum pietatis et officii ordinem explicituros esse.
Genus CHRISTOPHORI FORSTNERI, etiamsi natalium splendore non praecelleret, ab ipso certe, idoneo nobilitatis auctote, incipere poterat: Qui ad omnium excellentium hominum indolem et laudes tam feliciter se composuit, ut in maioribus suis pulcherrimo propinquitatis specimine, quicquid nominum merito et virtute simillimum
in generosis familiis est, annumerare posset. Sed non parca fuit, vel natura vel fortuna, in Avitis gentis huius ornamentis cumulandis. De quibus tamen ut facundus fieri velim, non optant, qui unius Viri propria decora. omnibus undecumque accitis praeferri oportere, haudinerudite arbitran tur. Huius enim dotes artesque, tum universae familiae, tum paren tibus inprimis gratulari debet commenoratio nostra.
Avus CHRISTOPHORUS FORSTNERUS, Budvicii in Bohemia Iudicis ordinarii functus est munere. Parens PAULUS, Comitum de HARRACH Dynastiae Birckenstenianae in Austria praefuit: donec relgigionis purioris studium pro cimine esse coepit. Tum ergo in secessu praesidii sui Breitenfeldii, quod nunc comites de SCHALLENBERG agnoscit dominos, ad privatam redactus vitam, tranquillissime senuit. Licet enim nova ipse exilia conscisere agitarent, quibus samiliare per ea tempora fuit, odio suo in viros innoxios et cordatos pietaris speciem praeferre; Filius tamen, cuius memoriae nunc operamur, in ea iam ingenii et morum specimina adoleverat, ut Cardinali CLESELIO primas tum in aula Caesarea partes potentiae obtinenti, facile insinuatus, et sibi multa dehinc beneficia, et tunc patri suo plenam vacuamque ab omni vexatione et molestia immunitatem a tanti patroni favore impetraret. Ita sibi Deoque permissus PAULUS anno demum aetatis nonagsimo et tertio vivendi sinem fecit. Susceperat autem ex nobili et ornatissima matrona MAGDALENA Capelleria, coniuge sua, filium avo cognominem CHRISTOPHORUM, quem lugemus, anno superioris saeculi nonagesimo octavo, die Septembris tertia, septimam inter et octavam a meridie horam.
Propitia nascenti affulsisse sidera dicerem, si de eo divinandi genere quicquam certi mortalium ingeniis compertum esse constaret. Illud extra dubium ponitur, divinimuneris esse, si cui ex optimis parentibus nasci, eorumque indolem referre et exprimere contigit. Tum enim facile ad summa ascendunt, et exempla originis suae superant, illustrantque excellentes naturae: quod genus propagandae nobilitatis non privatis modo decoribus aptissimum, sed Rei publicae plerumque saluberrimum esse solet. Habet suas gratias et prima educatio; facitque ut domo emissus elegans puer, magistris publicam adolescentum disciplinam
professis, primum admirationem, mox amorem sui moveat: quo accedit tacitus quidam pudor, si non coferat pro se quisque, quantum potest polletque, ad ornandam eam aetatem, quae maturitatem communibus votis expetendam tot pignoribus ac rudimentis promittit. Nec sane vulgaris aut quottidiana haec occasio est, sua bene feliciterque collocandi officia. Numquam CHRISTOPHORUS noster amisit memoriam Athenaei Linciensis; quin ingenue et liberaliter Praeceptorum suorum merita in adolescentiam suam collata, etiam senior praedicaret. Tubingae THOMAE Lansio civi suo traditus, adeo indole et moribus enituit, ut eodem anno, qui saeculi huius decimus tertius erat, tanti viri testimonium pene invidendum mereretur: Quo ad celebrem Medicum Persium, toti Patriae ornamento et praesidio futurum quandoque buius adolescentis ingenium, rescripsit. Nec aliud fuit aliorum Academiae Doctorum iudicium, quorum favore et applausu mirifice floruit. In iis MICHAELI Ziglero, et postea magno Theologo MATTHIAE Hafenreffero, etiam propiore convistu amatus dilectusque est. In eloquentiae studio Buchnerum et Zachariam Schaeferum habuit adiutores testesque amantissimos. Quid multa? anno aetatis nonodecimo, post alia meditamenta Academica, et pericula, experimentum famae facturus, Hypomnemata Politica in publicum primavice emisit. Ex quo tempore supra votum et spem frui coepit fama sui: LANSIO praesertim et BESOLDO, quorum celebratis non TUBINGAE tantum, sed longe lateque nominibus, praescriptum erat opusculum, demonstrantibus et ambitiose iactantibus id eruditionis, in aetate parum civilibus curis matura, sed abunde sufficiente, specimen. Hic diffusam historiarum lectionem, hîc exactum in comparandis ad praeterita praesentibus negotiis ac temporibus iudicium, digito signabant: exemplaque quibus antiqui illustrium ingeniorum florem ex fotensibus adolescentiae tyrociniis ostentant, aequari et superari, declarabant: tanto benevolentiae et candoris certamine, ut ad Fabii Dialogum et Apuleii Apologiam eruditissimorum hominum, Crassi, Pollionis, Calvi, Antonii, Mutii, Sulpitii, Furii, Curionis nominibus et elogiis, FORSTNERUM in margine honorifica nota adiungerent.
Revocatus eodem anno (saeculi decimus septimus erat) in Patriam, mox Vindobonae, quam vulgo Vicnnam appellant,
triennium impendit. Trahebat animum Rei publicae devotum, non antiquae tantum Academiae celebritas, sed Aulae Imperatoriae cominus venerandae consultissimum studium. Nam ut farma et maiectate nominis universum orbem in se convertit Augusta Imperii mater, ita lucis suae radiis propius admotos aquilarum indole non indignos oculos, non explorat modo, sed confirmat assuetudine contuendi Solis emendatque. Hic se aestimandam offert Res publica eo vultu, quo omnium genitum nationumque pulchritudinem antecellit. Ut bene uti possis notitia orbis exteri, Germaniam in Vienna prius contemplare: Ita fiet, ne tu diu peregrinatus, nuspiam tamen magis quam in patria peregrinus habearis. Sed FORSTNERUM multo iam viri civilis instructu copiosum, Tubinga viri studiisque eximiis tum florentissima, denuo hospitii necessitudine devinxit, et ab anno saeculi vicesimo ad tertium et vicesimum retinuit. Multis ergo literis artibusque, nec minore iam publice, fama, compos, ad politiores extra Germaniam populos visendos, anno insequente animum adiecit. Nulla est natio, quae maiori hodie peregrinandi studio teneatur, quam nostra: sed successus in ancipiti fere est. Ingrediuntur haec itinera plerumque adolescentes, aetate convictus vivilis imperita, mente nec studiis, nec moribus firmata: et propterea exteriorem rerum scenam oculis, ne satis curiosis quidem, usurpant; nullo ad interiora, et quae polliceantur pretium operae, profectu. Si praeclare res geri putandaest, ad movertur spei adolescentuli adultior aliquis, qui vel amitiit vel perdit auctoritatem, suo alienove ingenio autfato. Tum enimvero, si Forti Fortunae litatum est, rector minori additus, aliquid peregrinae mercis artisve refert; regendus probe vacuus, aut nimis onuustus dediscendis, redit.
Res misera et fortiorbus remediis digna. GERMANIAE nostrae viscera inficit haec labes. Qui enim non animo, non iudicio competunt ad peregrina cognoscenda; pstquam nihil serium, aut publice privatimque proficuum foris intellexerunt, superba tamen et praepostera prudentiae peregrinae opinione, domi, rei publicae, et haud raro familiari imponunt, illuduntque.
Verum in viro ad ornandam patriam genito, non habet magnam commendationem, si dicatur, a sinistris vulgi non vulgaris, consiliis, suas rationes seiunxisse: nisi quod
peregrinationem FORSTNERIANAM tantum boni Germaniae praestitisse, quantum malorum usitata plerisque aberrandi consuetudo affert, intelligi licet. ITALIA primum excepit, et triennio fere integro retinuit gratissimum hospitem. Quamquam autem nihil magnopere interest, quas primum terras, quas deinde adeat, qui rebus optimis peregre addiscendis operam daturus est; valet tamen adhuc illa ratio, quae civilium artium cupidis primam et praecipuam demonistrat magistram Italiam. Nam qui naimos Italorum a consuetudine victus cum peregrinis iungenda alienos esse queruntur, sua narrant crimina; dum nec a quibus oportebat, nec quomodo opertebat, discere norunt. Forstnerus Lantine pridem, Italice statim peritus, morbius praeterea ad unguem expolitus, faciles et obvias habuit Italicas Gratias. Qui enim omnem arrogantiam inculti moris effugerat, cautissimaque modestia, nec nisi tempestiva libertate, verba et facta sua moderabatur, non potuit habere minus propitios homines, alta et recondita et elegantia rimari non minus quam adamare ruetos. Athenas Venetas, Patavium, non celebritate tantum magnorum nominum pellectus, libenter incoluit: sed, quod uberior hinc copia sperari poterat, Venetias propius adamandi colendique. In hanc ille Rem publicam mira quadam cupidine animum et studia sua converterat. Huius instituta et exempla, non aliter quam veteris romae solent alii, consectabatur: omnis rei Venetae scientissimus. Tulitque sui consilii fructum insignem, tum nobilibus amicitiis, tum vel praecipuo amore DOMINICI MOLINI honoratus. Viro ad sustinendam non familiae modo, sed gentis et Rei publicae illustrissimae gloriam divinitus illi aetati donato, vel in salutantium turba innotuisse, magnificum et erat et habebatur. At vero ille FORSTNERUM selegit, interiore admissione aestimavit: multis officiis et laudibus ornavit: ut, quae de Principatu TIBERII ad TACITUM iam tum commentatus erat, publici iuris faceret, hortator auctorque, etiam contra obiectas, nescio unde, difficultates praesto fuit. Impressus est Liber eximius Patavii; et IOHANNI CORNELIO Venetiarum Principi inscriptus. Nam et huic Italiae decori, in cuius elogiis familiaribus etiamsi non legerentur Asiatici et Africani triomphi, regius tamen splendor, etiam matroniali merito illatus Keipublicae, Iate praefulgeret; luculenta occasione insinuatus erat Forstnerus. Cum
enim anno praecedente novum honorem CORNELIO, nomine florentissimae in Patavino Lyceo Germanicae Nationis gratulatus in consessu Excellentissimi Ordinis esseti non auditus modo benevole, nec sine testimonio politiae eloquentiae, sed Eques quoque Divi MARCI creatus est: quo genere insignium Veneti non nisi praeclaram testatamque pacis bellive laudibus virtutem honorari, maiectate nominis sui dignum iudicant. Decorum fuit ergo et opportunum, gratias agere tanto Principi, et offerre ea, quae non nisi virorum usu rerum et ingenio praestantissimorum iudicium subire debent. Accessit oratio, de quia memoravi, cum praefatione ad DOMINICUMMOLINUM. Inter ornamenta editi huius operis non immerito numeres LAURENTII PIGNORII, inter rarissima eius temporis et elegantissima nomina celebrandi, applausum, quem facta ad antiquitatis specimen inscriptione, ceu pulchertimam amicitiae sanctioris, etiam alibi antea professae, significationem apposuit. Praeter communem exquisitiorum literarum amorem congruebat arcano miroque affectu utrius que viri indoles. Pignorio, matura, electa, utilia, ex alto doctrinarum secreto promere, iudiciumque politum in promptu habere, sine ostentatione ars erat. FORSTNERUM in eandem sollertiam, modestae et habilis scientiae genius adornaverat. PIGNORIUS et intelligere et amare candorem amicorum doctus, nec minus FORSTNERUS, ingenuae humanitatis fidem discernere et mereri peritus. Et dum neuter in altero quicquam nisi solida virtute imbutum spectat, aut exspectat, edita saepius mutui animi pignora, perpetuitatem vinculi, quo colligari ratio fuit, adstrinxerunt.
Licet autem constitutum nobis non sit, omnes Italicas FORSTNERI amicitias enumerare, taceri tamen omnino non debent, quarum memoriam commercio frequentium literarum in Museo FORSTENRIANO custodiri novimus. In his monumentis, praeter Prgnoriana, Epistolae FELICIS Osii, CAESARIS Cremonini, FORTUNII Liceti, CASPARIS Scioppii, aloorumque, nobilem supellectilis rarioris et elegantioris partem faciunt. Quodsi, more vulgato potius quam prbabili, ex his liberet excerpere laudes, et iudicia de FORSTNERO nostro, sane non parum esset auctoritatis in tantorum virorum testimonio. Sed ex consuetudine et iudicio ipsius FORSTNERI, aliis forte usibus
rectius haec atque talia reservari, non erraverit qui existimet.
Non praetereundum est, quod in Italia, cum ad CAMPANELLAM in viseret, ei usu venit. Tenebatur ille in custodia, nec ad videndum nisi custodibus arbitris quisquam admittebatur. Plures una accesserant, et de more aevi libellos colligendis illustribus nominibus destinatos. CAMPANELLAE ion cubiculo tradi iusserant. Postquam inscripserat is quae voluit, admissos contemplatus, sine haesitatione FORSTNERUM numquam antea visum nomine compellavit, manuque prehensum de futuris honoribus et quibusdam aliis eventibus edocuit. Exstitit fides praedictis, sive ex liberali et multarum bonarum rerum indice facie, feliciter coniecturuam facere contigit; sive veterem de divinatione prudentum sententiam, ad hoc quoque praesagiorum genus, monitu exemploque CARDANI referre, fas est. Quamquam tutius est in his facta scire, causam ignorare.
Ex Italia in Galliam profectus, ingenium Aulae multis tricis per ea tempora impeditum, principum mores, aemulationes, studia odiaque perspexit ac memoriter tenuit.
Ibi Genium illum rebus Europaeis fatalem, Ludovici autem Iusti magnitudini elaborandae destinatum, vidit iis intentum consiliis ac operibus, quae adhuc sentit orbis, posteritas vix credet. Quo sit labore, sollertia, constantia, virtuti militari fortuna concilianda, supra morem fere et modum virium humanarum; Rupellae obsidio et deditio, in prodigiis potius, quam exem plis aevi ostendit. Quanta sit et quam multis industriae et vigilantiae artibus adiuvetur illa vis prudentiae, quae coniurata in pernitiem Regis optimi domi forisque, et insolubili nexu obfirmata molimina, explicavit tandem dirumpitque, non alias maiore doceumento cognitum est. Omnia in utramque fortunae partem magna et insolita, veluti siderum vehementiore motu Galliam tum agitabant. Quibus tem porum articulis uberior et incitatior est civilis sapientiae disciplina, animumque capacem non invitat modo; sed rapit per momenta negotiorum ad abditas origines seriemque operum originibus debitam. Estque illustrium in Gallis virorum ea comitas, quae decoras profanoque exemptas vulgo mentes ut admiratione sui potenter imbuit, ita profectu rarioris scientiae, vel aliud agendo suavissime collocupletat. Si paucis et sub Exemplo agendum est, quali elegantiae genio, IOANNES olim
BARCLAIUS, res in Gallia paulo ulteriores, cum applausu omnium exsecutus est: talis fuit FORSTNERI in commemorandis rebus Gallicis citerioribus dulcedo, et multis arcanisque gratiis opulenta facundia. Inprimis autem per omnem vitam usui decorique fuit, tam exquisita rerum Gallicarum notitia, hominumque ornatissimorum feliciter ibi contracta amicitia: sive in scena Europae Gallia partes suas, numquam rebus modicis spectatas, noscendas publice exhibuit: sive in Galliam Legato Rei publicae causa eundum fuit. Cui muneri suus postea servatur locus.
Interea cum Viennam peregre tediisset, non ignotus aut ingratus pridem hospes, Aulae magis magisque se approba. vir: Summis etiam in ea viris dilectus aestimatusque. In his CLESELII CARDINALIS favor iterum enituit: quem aemulati sunt praesertim STRALENDORFIUS, qui Archican cellarii Imperii vices tum gerebat, et NOSTITZIUS COMES, Vice-Cancellarius Bohemicus. Hi de retinendo in Auia ornandoque FORSTNERO seriam susceperant curam, multaque rerum et verborum comitate testatam. Et ille quidem nimium quam flagrabat cupiditate obsequendi tantis PATRONIS: neque unicus ille affectus in aulam Caesaream, quo a prima aetate tenebatur, ad extremum usque halitum deseruit virum. Sed tum temporis inter cessit metus ab invidia crebrescente in eos, qui Religionem ad conscientiam, non ad alienum arbitrium pertinere statuebant. Igitur CRATONI Hohenloico Comiti, causam Circuli Franconici tum apud Augustum agenti adiunctus, post qua. tuor mensium in Franconia moram, totius iam Domus Hohenloicae Consiliarius et Legatus, Aulam repetiit. Sed illam Comitia Electoralia maximis de rebus instituta, cum Ratisbonam excivissent, secutus cum aliis Legatis FORSTNERUS, res inter Caesarem et Electores palam et in occulto actas tractatasque, accurata et in exemplum a plerisque deinde optata laudataque epistola, anni insequen tis initio exposuit. Accesserat eodem Iacobus LEEFLERUS Cancellarius Wurtembergicus, cuius ingenio multa et magna huius saeculi negotia gubernata sunt. Ille, ut facile inter se congruunt excellentes naturae, collaudata ex omni occasione Forstneri virtute, Vice-Cancellarii Montisbelgardensis dignationem nomine sui Principis ei obtulit, atque, ut tempore ad consultandum cum suis necessariis sumpto, subinde in se reciperet, persuastt.
Neque triennium ab eo tempore praeterierat, cum Cancellarii nomen et munus suo merito adeptus, ad finem usque vitae praeclare implevit. Magnum prudentiae exquisitioris argumentum arbitror, constanter tenuisse, quod probe elegeris. Invitatus est haud raro ad alia loca, ad alia munia FORSTNERUS, luculentis conditionibus. Nolo enumerare, quae ipse dissimulanda duxit. Sed quia ornandam non vulgariter, quam susceperat, Spartam existimabat, in eaque re quottidiano semetipsum profectu superabat, non melius sibi, non melius officiis consuli posse, certum habebat, quam si suae affixus sphaerae, ceu stella perpetua Caeli Heroici, indeflexum lumen spargeret. Tulit eum constantiae suae fructum, ut primarii Ministti, et Consiliorum Actorumque Principalium moderatoris exemplum, suam vitam celebrari, magno famae consensu vivus audiret undique et cognosceret.
In modicis quoque Principatibus non modici labores incumbunt ei, qui ornandam primario provisu in Germania suscepit talem Spartam. Cumque pacatioribus etiam temporibus, non facilis prudentiae res sit, inter potentes vicinos conservare statum Rei publicae conclusae velut in medio, Forstnero in maius auxerunt molem negotiorum, tempora omnibus malis publicis horrenda et confusa, quibus ad sui muneris et miseriarum undique ingruentium initia accessit. Principes Fratres, aetate iniuriis opportuna, apud Helvetios et in Galliis paulo minus quam exilium, usque ad annum huius saeculi quartum et quadragesimum tolerabant. Variae saevissimi belli clades, pestilentiae horribilis atrocitas, omnis infortunii facies, nihil tuti laetive interea reliquerant. Scisso velo, quassata mave, navigandum tamen erat. Qua in te quid curarum, quid molestiarum versetur, non facile quisquam verbis expresserit, aut animo comprehenderit.
Conservata Principibus fide; provinciis, quantum humana fieri ope poterat, sublevatis et a desperatione resurgendi ad fiduciam tracuctis, meruerat, ut extra invidiam, non extra gloriam esset. Sed non defuerunt obtrectatores, qui optime ab ipso consultata et actitata, imprudentibus non minus quam importunis censuris apud reducem novum Principem vexarent. Vicit tamen ad extremum melior causa, et genius Optimi Principis ad tuendam suorum
innocentiam numquam difficilis. Praeclare sapiunt, qui adversus inimicorum insidias, non fugiendo aut stationem suam deserendo, sed immobili gradu stantes malarum artium finem, et bonarum fortunam numquam seram, etsi tardam, praestolantur. Certe utriusque Principis, et eius qui Mompelgardense regimen prior suscepit, quique Fratris successor adhuc magna cum gloria rerum potitur, iudicio ac testimonio, quod irrefragabile est, constat: FORSTNERUM fidelissimi et prudentissimi ministri omnes numeros usque ad fastigium exempli, quod in hoc genere optari potest, implevisse. Quare et gratia et munificentia Principali ad vitae terminum usque floruit: carumque et honoratum etiam in Filiis nomen FORSTNERIANUM in aula perennat.
Itineribus creberrimis, modo in Galliam, ex qua Aula fortuna ditionis Mompelgardensis non levibus momentis saepius pendere visa est, modo alios ad Principes occupabatur. Neque fuit unquam tempus, quin suae virtutis et industriae maximam opinionem, apud omnes, quibuscum ei negotium fuit, relinqueret. Testantur hoc magna, et totius pene Europae Comitia de Pace ex saevissimo et longissimo bello reconcilianda, Monasterii et Osnabrugae instituta, quo ille missus, maximi cuiusque Legatorum animos oculosque in se convertit. Hic Caesarea Legatio, cuius Princeps tum Comes TRAUTMANSDORFIUS fuit, sua prudentia dignum bonumque factum censuit, si Domui Augustae FORSTNERUM iterum commendaret, et Consilio Aulae Imperatoriae adiungi cuperet Hic Sueci propioribus consiliis ultro adhibere virum solebant; et quotiens Monasterio Osnabrugam reduces nova negotiosi tractatus capita attulerant, ignorare ipsum noluerunt, ut, quod eius esset de re tota iudicium, resciscerent. Ab his quoque Reginae optimae non perfunctorie collaudatus, facile honoratum obtinuisset locum, nisi altiore consilio, persistere in officio tot curis suis perornato, et invitanti saepius fortunae aliter, id est, declinando nova, colendo vetera iussa, obsequi decrevisset.
Nemo credat, fugitantis laborum haec consilia fuisse. Lieet enim ad mutandam stat ionem adduci non debeat, nisi qui plus solito agere et ferre paratus sit, (cum a novis et aliunde evocatis ministris, non exspectari modo, sed exigi
maiora et inusitata soleant) dubitabile tamen haud erat, quanta domi laborum continentium moles, non senectae, non valetudini vacationem promitteret. Secuta sunt sane tempora, quibus, increscente cum annis artuum valetudine, valde anxium habuit FORSTNERUM illa cura, ne per infirmitatem eius aliquid Res publica detrimenti sentiret. Quo factum est, ut ad privatam vitam, tamquam ad portum respiciens, dimissionem quandam anhelaret, Deo vacare inprimis, si quid superesset aetatis, cuperet. Visus est annuere velle Princeps Optimus, si alium muneri successorem ipse FORSTNERUS reperiret. Germano, sed rei et linguae Gallicae bene perito opus erat; nam ceteras artes, etiam cum non nominantur, intelligi constat. Nominati ergo varie, et excusati praestantes viri, sub onere denique FORSTNERUM reliquerunt; cui sola mors finem adferre potuit.
Felices equidem dixeris, quibus contigit ab aulicis negotiis et curis civilibus vacatione impetrata, mortem meditari im pensius; assiduo Dei cultu, salutem animae procurare avidius; atque ita ardua vitae negotiosae intervalla, sacra quiete, ceu notabili fine, claudere. Verum ab omni aevo pauci, quos haec serio cura sollicitavit, voti sunt compotes redditi. Nam reliqui, quos nec familiaris, nec publicae rei vincula a sanctiore eiusmodi proposito distrahunt, plerumque minoribus, nescio quibus curis, ad extremum intenti, maiori oblivione transmittunt. Solari tamen desideria meliorum irrita potest voluntas eius, qui omnibus voluntatibus modum ponit: quando numquam dubitatum est, quin Dei et Principis voluntati parere, esset pars pietatis et religionis habenda.
Sed redimus ad FORSTNERUM, qui undique magnorum Virorum, etiam Principum literis, ad finem usque vitae compellatus est. Si quid in Republica arduum agitabatur, FORSTNERI iudicium de momentis negotii, quod rectissimum esse solebat, et provisio futuri temporis, in qua acutum cernere sueverat, desiderabatur. Epistolis enim mirum quam accuratis et nobilibus, rem gessit: quarum ab amicis aliquae sunt in vulgus editae; aliquae etiam ab iis, qui consiliis suis ab auctoris proposito plurimum alienis, hinc aliquem usum machinabantur. Nonnulli prudentia auctoris delectati, quem ignorabant, nomen aliud ex coniectura sua affinxerunt. Offendit eum non parum temeritas nonneminis, qui studiis odiisque suis serviendo, intempestive
Epistolas quasdam de Westphalicis actis aliisque rebus ediderat, Typographoque, ut Mompelgardi nomen praescriberet, persuaserat. Qua de re cum esset a me certior factus, rescripsit paulo uberius in alieni Secreti temeratores, eamque responsionem in publicum edi voluit. Factus inde cunctantior ad respondendum de republica, non tamen evadere potuit, quin aliquando ad commercium illud epistolicum instaurandum retraheretur. Egit etiam delectum suarum epistolarum, et in volumen collegit potiores, quas petenti Germanico Maecenati Baroni BOENEBURGIO mitteret. Musea quoque eximiorum virorum, quicquid huius generis undique cogi poterat, inter pretiosas chartas custodiunt. Quantulo minus ergo quam publici iuris sunt? Quae res, submonentibus insuper ac pene efflagitan tibus amicis, persuadebit, spero, Filiis, ut pleraeque paternae Epistolae paulo post edantur. Ut enim hodie mores sunt, verendum est, ne tempore alieno, nec honestate officii adgubernante, sed lucri im portuno amore stimulante, occupent hoc munus, quibus ludus est, res non sui iuris ad suam libidinem attrahere. Pollent enim Epistolae Forstnerianae singulari quodam elegantiae et prudentiae genio, unicique hactenus exempli sunt. Verba Taciti, ex familiari eius Scriptoris usu, decora et tempestiva gratia se ubique offerentia, supra omne imitationis ingenium placent iuvantque. Iudiciorum contextus, et ex intimo negotiorum sinu emersa series, communi sensui aptam, nihil tamen vulgare spirantem, nec minus reconditam, quam facilem concinnat scripturam. Notum est apud eruditos, quam rara sint exempla, in infinitis pene operibus editis Epistolarum, quae civilem sapientiam non umbratice adeptis satisfacere possint. In his FORSTNERO palma sine omni dubio decernetur. Libertas etiam minus nunc offendet, postquam eventus vel non sivit latere, vel ratio non perseveravit dissimulare, quae inter tractatum et in novitate conspici refugiunt.
Hoc loco de libertate Viri optimi paulo amplius disserendum est Multum de virtutibus suis hanc amabat; quamquam non semper absque periculo. Constat sane omnibus, ob quaedam liberius posterioribus in Tacitum Noris inserta, praedium eius Dambenoyanum incendio, non sine manifesta vindictae denuntiatione, incensum absumptumque. Meruit etiam aliter praepotentium odia; quando, inter turbas
temporum armorumque, voluntatibus eorum, constantissime Principis sui libertatem utilitatemque praehabuit, non minis, non auro expugnabilis. Raro equidem qui libertate verborum studiosus utuntur, vel crimen vel suspicionem criminis evitant, Solent enim parva quoque et prava ingenia, hinc speciem assurgentis ad altiora animi mutuari, livorique et malignitati suae hoc prae textum obducere. Innoxia fuit, mentisque, a calumniandi libidine intactae, genio bene gubernata Forstneri consuetudo. Quo factum est, ut, quia nemini maledicere decreverat, conscientiam pro testimonio amplexus, ne in suspicionem quidem rei a suis moribus alienae, venire se posse iudicaret, Usu quoque inde a iuventa compererat, nec summos, in Aula principe, viros, temporibus satis lubricis, ingenuam nec imperitam libertatem iudicandi, a qua malitiosa abesset animi affectio, aspernari consuevisse. Cuius rei specimina valde praeclara non semel audivi memorantem. Etiam illud saepiuscule animadverti, non offensos esse magnos per omnia homines, de quibus liberius existima verat; imo repulsos qui invidiam ei hoc crimine concire moliebantur. Adivubatur huius propositi simplicitas, instituto quodam et tenore vitae; a captandis exlonginquo favoribus et beneficiis, longius remotae, et extra sollicitudines, quae magnos quoque animos debilitare, si non infringere queunt, constitutae. Non poterunt autem tali exemplo se tueri, quicumque innocentia et ingenio inferiores, aidua nimis affectare instituunt: faciliusque FORSTNERO erranti (quis enim omnia semper coniectando assequatur?) quam censoribus et iudicibus temerariis in verum incidentibus, veniam dari convenit. Quaerenda fuit huius rei mentio, eo quod sinisteritatem male consultorum obtrectatorum magnis nominibus praescribere, non obscure meditantur, quibus Herculis cothurnos pygmaeo inducere, nullus pudor est.
Sed FORSTNERUM quidem ab omni obscurae obliquaeve indolis opinione, natura ipso aspectu, et honore ingenuae faciei, vindicaverat. Candorem, libertatem, modestiam. sollertiam, unum sibi pulcherrimo temperamento domicilium legisse, statim crederes, et citra opem artis, quae ex spectabilibus corporum notis interiorem animorum praestantiam colligit, deprehenderes. Nihil ad ostentationem, multo minus ad fucum, aut pompam compsitum visebatur audiebaturve: omnia sincera et ad demerendos homines occultis gratiis valida;
virum coli amarique dignum, animis penitiore recti honestique sensu imbutis, ultro insinuabant. Non intelligunt bonos nisi boni, non distinguunt vana a veris, inania a solidis, nisi quos melior genius eorum numero exemit, qui destituti mentis acie, oculis velut aurigine infectis, magnorum virorum praesentiam spectaculis stultorum expertem; minuendae famae potentissimum argumentum; sicut fastum et affectatam maiestatem unicum famae augendae titulum, pro suo captu insolenter interpretantur. Quae tamquam mali ominis omnina proscribenda sunt ab his paginis, Virum, in quantum intelligi virtus potest, optimum memorantibus. Inter prudentes, et collegas nemo unquam fuit, quin agnosceret divinam quandam huius viri in iudicando felicitatem, in suadendo dissuadendove providentiam, in efficiendo industriam, ac dexteritatem. Gravis sine tristitia, humanus sine ambitione, comis sine blanditiis, elegans sine offuciis, omnibus publicae privataeque vitae officiis parem animum commodavit. Rara et mira nec nisi consummatae virtuti debita celebritas. Hic est, quem Principum nemo unquam fastidit; Ministrorum nemo contempsit; Civium nemo non desideravit. Summis imisque ex aequo gratus, cum stationis aulicae, numquam satis tutae, pericula effugeret, dignitatem et praemia retinebat.
Fuerunt homines prave callidi, qui virum magnis in rebus civilibus versaturum, tribus carere rebus, Religione, Uxore, Pudore, oportere, non sine suo et saeculi opprobrio disseruerunt. An adhuc sint, qui tam flagitiose sapiant, ego quidem nescio: Solus qui secreta pectorum in spicit DEUS noverit. Credo tamen, in Germania quidem, non dari aulas aut curias, quae homines tam manifesto profanos tolerandos esse statuant. Nam qui suspicionibus de re tanta iudicari debere autumant, plerumque illis ipsis, quos fingunt reos, deteriores sunt. FORSTNERO certe numquam ludus fuit Religio: vel, ut ipse eam simulando sperneret, vel ut ab aliis sperni comminisceretur; quam fraudis speciem saepe scelestissimi homines, odio suo in bonos et innocentes viros praeferunt, et imperitioribus, pecorum ritu antecedentium gregem sequentibus, disseminandam tradunt. Seria ipsi, Deoque familiariter dedita pietas, quottidie preces, suspiria, sanctas meditationes peperit. Librorum et amans et gnarus, unum tamen esse Codicem DEO Auctore proditum, credebat, qui
oblivisci faceret Aristoclem et Aristotelem, omnisque sapientiae humanae laudata quamvis et in immensum exaggerata nomina. Huius caelestis thesauri creberrima lectione et commentatione, quin plurimos, quibus hoc potissimum negotii datum est, vicerit, dubio omni caret. Additi sunt Theologi antiquitus et hodie sapientiae pietatisque nomine insignes: neque quicquam omissum, quo ad beatam immortalitatem, natura mortalium facilius promptiusque elevaretur. Huic intentus studio animus summam pudoris, sive, ut sanctius loqui fas est, conscientiae rationem liabendam ratus, sibi tutam, aliis facilem, convictus et omnis commercii consuetudinem, concinnavit. Nam ubi apud eos, qui in excelso aetatem agunt, respectus honesti periit, tum licebit humilioribus et potentiorum ope indigentibus serio vapulare et plorare et venum ire, si non perire. Tum de misero illo in tenebris oberrantium grege, et diis hisce nihil divini moris habentibus, oraculum fit illud Poetae:
Enimvero dii nos quasi pilas homines habent.
Coniugium quoque nihil impedimenti, sed plurimum adiumenti afferre homini rem publicam gerenti, FORSTNERUS non diiudicavit modo, cum viris affectata abnormis sapientiae prodigia aversantibus, sed cum feliciter coniugatis expertus est. Ducta enim in matrimonium ornatissima virgine ROSINA PAVERIA, tres et viginti per annos, omni genere fructuum, qui ex virtute et amore matrimoniali contingere possunt, domum et rem familiarem auxit beavitque: Filiorum quatuor, et unius Filiae pater factus. Et Filiam quidem multis iam adolescentiae in parentum laudes surgentis speciminibus efflorescentem, acerbo funere orbata domus extulit. Filiorum numerus et aetas, non domi modo plurimum gaudii et ornamenti habuit; sed foris quoque amicorum spem, applausum et gratulationem uberrime excivit: donec natu maior, PAULUSCHRISTOPHORUS, post exquisitam doctrinam et prudentiam sibi comparatam, et rarioris generis peregrinatione collocupletatam, felicitati tantae, praematuro obitu, caliginem et iacturam intulit.
Magnum id vulnus, nec cito consolabile fuit: quippe quo spei multiplicis contextus rumpi videbatur: nisi quod triga Fratrum superstes, Patris senectam et viduitatem (neque enim post ereptam satis dulcissimam coniugem 1654. ad secunda vota transiit) copiosissimo omnis spei et decoris
proventu levavit et recreavit. In his LUDOVICUS qui dem aulicis pridem ministeriis officiisque innutritus, gratia et dignitate apud Principem pollet. FRIDERICUS autem ad. huc colligendis, sive potius cumulandis variae peritiae civilis praesidiis, Aulas sequitur. In HENRICO, animus ad magna natus, omnisque negotii et officii capax, ea iam sui doeumenta dedit, quae Parentem totum sollerter iudicantibus promittunt. Itaque vivit vivetque FORSTNERUS in hoc Terrarum orbe, non ingenii monumentis, et meritorum in Rem publicam gloria, sed virtute etiam Filiorum, et producendis renovandisque per continuam Nepotum seriem laudibus.
Et sicut nulla pars vitae Forstnerianae sic in oblivionem venire potest, quin plurima consiliorum, beneficiorumque late proficuorum, tum decorae comitatis, moderationis, elegantiae, aliarumque egregiarum artium nomina, in orefamae, in memoria temporum pervigeant: ita suprema viri optimi multum quod admiretur nostra, recolat postera aetas, habuerunt. Antequam quid in mortalitate ultimum esset, videre desiit, quid in beata aeternitate primum esset, iam persensit. Tanta illi in DEUM pietas, tanta Christi recordatio, tanta salutis, quae vere et sine fine vitalis est, cupiditas praesto fuit: et a sensu valetudinis, ipsiusque mortis, abductum animum libertati pridem expetitae vindicavit. In precibus fundendis, in amplectendis spei nostrae mysteriis, et Sacramento Caelestis epuli suscipiendo, in Theologo, cui suam conscientiam regendam commiserat, avide, frequenter, reverenter audiendo, omnis boni Christini numeros explevit. Ea propter finem eius 28. Dec. 1667. ut exemplum et artem sive bene moriendi, sive vitam meliorem rite auspicandi, non perfunctorie celebrari audimus. Lugent Templa auditorem et consessorem sanctigregis, vere religiosum: deflent pauperes patronum liberaliter benignum: vocem tollunt lamentabilem, quibus non licet amplius voces benefactoris solatio miserorum fecundas audire. Dambenoymanum vero, rustieatione et secessu erudito negotiosoque Domini nobile Heredium, villas suas maiore mensura taxat, nec modicae celebritatis genus existimat, FORSTNERO sepulcrum praebuisse 13. Ian 1668. aet. 70. At memoriae et aomini tanti viri non minus Cenotaphia in pectoribus suis,
in literis et libris suis fabricant, quos melioris genii pietas, ad exempla magnae virtutis veneranda excitare solet. Tu in primis, WOLFGANGE FORSTNERE, Frater germano vere germane, sicuti per omnem vitam amore, fide, virtutibus, meritis certare vos invicem iuvit; ita nunc gloriae Forstnerianae caput et sublime decus emines: Quod ut diu facias, DEUS velit. Te eadem consiliorum gravitas et constantia, candor, libertatis modestia mixtae dexteritas, cetera que praecipua humani animi bona, in eo laudum collocant fastigio, unde geminum paulo ante sidus conspiciebatur. Tu Patris animum, Fratris Filiis; amici benevolentiam, Fraternis amicis repraesentas. In te conspirant vota bonorum et prudentium virorum; Te vivere, Te valere, Te Fratris annos multum superare, exoptant, Sic enim putant, sua desideria ad felicitatem et ornatum saeculi pertinere: Tuaeque virtutis diuturnos fructus rebus in meliorem statum vertendis necessarios iudicant. Et quoniam sanctior est firmiorque nostra amicitia, quam ut Tecum me sinat loqui, quae apud alios numquam taceri debent; abrumpendum mihi uberiorem sermonem, et in sua tempora differendum video. Nisi quod iterum profiteor, me non meritis FORSTNERI, quae infinita sunt, sed meo officio, quod angustos etiam intra terminos contineri potest, satisfacere voluisse. Dicam imo apertius: ut decora nostri temporis ingenia, suas vires in illustri argumento experiri instituant, infacundo hoc scribendi genere, occasionem et materiem praebere, si non stimulos subicere, consilium fuit. Vel sola Ratisbona, ampl ssimi PORTNERI, KERSCHERI, PRASCHII (nam LENZIUM nuper ereptum adhuc lugemus) ingeniis, quicquid est eloquentiae aetatem laturae, abunde et extemporali facilitate expediverit. Iuvit enim Te iuvatque, ornamentum Patriae tuae, totiusque Germaniae, PORTNERE, necessitudinem domesticam, cum FORSTNERO Cancellario contraxisse. Illius virtus Mombelgardi Te detinuit: neque quiovam suavius hactenus esse Tibi potuit, recordatione consuetudinis tam nobilis, et fructu commercii Literarum, inde subnato, quo utrumque decore et peramice usos novimus. Neque dubitavit unquam Te interpellare Germania, ne Museo tantum tuo patiaris insenescere illas opes, quae par nobile amicorum Europae debent exhibere. Favebunt et aliis
modis memoriae FORSTNERI, quicumque magna nunc passim dignitate eminentes, hospitii tot votis expetiti deliciis frui potuerunt. Neque ulla erit tam surda posteritas, quin amicitiae cum FORSTNERO iunctae testimonia, in praecipuis ad famae et honestatis decus conciliandum argumentis numeratura sit. Tu vero, beatissima anima, vive et vale, CHRISTI amplexu, consortio Caelitum, deliciis Paradisi aeterni, penitus potita. Nos solabitur tua felicitas, ad quam receptis olim tecum corporibus, vel immutatis, toti Angelorum similes convolabimus.
De Principatu Tiberii. Patavii in 4.
Hypomnematum Politicorum Centuria. Argent. 1623. in 12.
Notae Politicae ad Cornel. Tacitum. ibid. 1628. in 8. Lugd. Batav, 1650. in 12. Francof. 1662. in 12.
Omissorum liber. ibid. 1631. Lugd. Bat. 1650. 1655. 1661. in 12.
Epistolae, Negotium Pacis Osnabruga. Monasteriensis concernentes. Mompelgardi 1657. in 12.
Epistola Apologetica ad amicum contra secreti temeratores. ibid. 1657. in 4.
Epistola de moderno Imperii statu. Freistad. 1670. in 12.