07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


image: s281

MEMORIAE PHILOSOPHORUM, ORATORUM, POETARUM, HISTORICORUM, ETPHILOLOGORUM NOSTRI SECULI CLARISSIMORUM RENOVATAE, DECAS SEPTIMA, CURANTE M. HENNINGO WITTEN.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Apud MARTINUM HALLERVORD, Typis IOHANNIS ANDREAE. Anno M DCC LXXIX.


image: s282

M. TULLIUS CICERO IN ORAT. ORAT. PRO P. SEXTIO.

COGITEMUS DENIQUE, CORPUS VIRORUM FORTIUM, MAGNORUMQUE HOMINUM ESSE MORTALE, ANIMI VERO MOTUS ET VIRTUTIS GLORIAM, SEMPITERNAM.


image: s283

VIRO REVERENDO PLURIMUM, AMPLISSIMO ET EXCELLENTISSIMO DN. CHRISTOPHORO ARNOLDI,

PHILOLOGO PRAESTANTISSIMO, POLYHISTORI SAGACISSIMO, LINGVARUMORIENTALIUM ALIARUMQUE EXOTICARUM AD STUPOREM PERITISSIMO, IN ILLUSTRI AC NITIDISSIMA NORIBERGA ECCLESIASTAE AD D. MARIAE DISERTISSIMO, PROFESSORI ITIDEM GRAECARUM LITERARUM, ORATOR. ATQUE POESEOS FAMIGERATISSIMO, DOMINO ET FAUTORI OPTUMO, MULTISQUE DE ME NONINIBUS EGREGIE MERITO, SINGULARI PROINDE OBSERVANTIA AD EXTREMUM VITAE HALITUM MACTANDO, QUEM IN EBRAEA ET ANGLICANA LINGVIS


image: s284

DOCTOREM ALIQUANDO EXOPTATISSIMUM, AMICUM POSTEA VEL EX MILIBUS PRINCIPEM, SUMMA BENEVOLENTIA, PLURIMIS OFFICIIS, FIDUM OMNINO ATQUE CONSTANTEM NACTUS SUM, EX CUIUS QUOQUE EPISTOLIS, SUAVI OMNIGENAE ERUDITIONIS MELLE TINCTIS, UBERRINUN FRUCTUM PERCIPIO, AMICITIAE PEP XV. ANNOS, SINE FUCO, SINE OFFENSA INTEP NOS CULTAE, QUALECUNQUE HOC MONUMENTUM IURE MERITISSIMO D.D.C. M. H. WITTE, NEC TAMENABSQUE VOTO DEVOTO, UT ECCLESIAE AC REI LITEPARIAE, QUIBUS PRAEEST AC PRODEST, EMOLUMENTO, SERIS TANDEM ANNIS SENESCAT, AMOREMQUE MIHI CONSERVET AEVITERNUM!


page 285, image: s285

SERIES PHILOSOPHORUM, ORATORUM, etc. SEPTIMAE DECADIS.

Obiit anno

1658. Michael Eislerus, Log. et Metaph. Pros. Regiomont.

1658. Iohannes Sperlingius, Phys. Prof. Witt.

Georgius Philip. Harsdorfferus, Reip. Noriberg. Senator et Philologus.

1658. Caspar Barthius, S. R. Imp. Eques et Polyhistor Lipsiensis.

1659. Simon Dache, Poeseos Prof. Regiom.

1659. Andreas Tscherningius, Poes, Pros. Rostoch.

1660. Ioh. Freinshemius, Honorarius Pros. Heidelberg.

1660. Laurentius Eichstadius, Philos. Pros Dantisc.

1660. Henricus Nicolai, Phil. Pros. Dantisc.

1660. Augustus Buchnerus, Poes. et Eloq. Pros. Witteberg.