07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 379, image: s379

MEMORIA Viri Amplissimi, Excellentissimique DN. M. HEINRICI NICOLAI, Serenissimo Electori Brandeburgico a Consiliis Ecclesiasticis, inque Inclutis Dantiscano et Elbingensi Gymnasiis Philosophiae Professoris erneriti, Renovata et Translata Ex Contione ferali Eidem Germanice habita, a NATHANIELE DILGERO, Ad D. Mariae ibidem Pastore.

SUblimi variarum scientiarum ac Philosophiae inprimis decore nostra aetate inclaruit HEINRICUS NICOLAI, cuius ingenii monumenta haud pauca de tanti Viri eruditione singulari abunde loquuntur. Lucis autem usuram quinto aevi huius anno. septimoque die Maii cepit, Patre Consultissimo Viro, Heinrico Nicolai, Reip. Dantiscanae per XXX. annos Secretario; et Matre, Barbara Petriana, feminarum ornatissima. In omni ille sibi vita quammaxime gratulatus est, non solum se ceu Ethnicorum non nemo Philosophorum fecit, hominem factum esse, rationis usu ac ingenio valentem, neque a barbarica gente in orbem progenitum; sed Christianum, atque literis sanioribus probe instructum. Et ut in tantum aliquando Virum evaderet optimi Parentes nihil quicquam intermisere, quod ad teneram isthanc aetatem recte formandam ullatenus conduceret. Quam primum enim in puero, praeter docilitatem naturae, ingentem quoque discendi ardorem viderunt, animum eius humanioribus excolendum studiis serio curarunt. Eludo itaque patrio prodiit adolescens vix sedecim annorum, et dignus iam tum, communi Musarum calculo, iudicatus, qui Regias Scholas inviseret. Quamobrem ad almam Wittebergensium Academiam, saeculi, in quo degimus, vigesimo


page 380, image: s380

anno missus, vita ibidem honeste instituta, atque rara inter aequales sedulitate, Doctorum in se omnium favorem haud difficile elicuit. Equibus illum reconditae Philosophiae Phosphorum, Iacobum Martini, eximie coluit, eiusque ab ore avidus cotidie pependit. Ne vero Pythagorei semper silentii cultorem se profiteretur, sub illius umbone, quoddam de Magicis Actionibus illustre specimen, proprio consignare Marte, ac in apricum proferre voluit. Triennio illic cum laude peracto, Lipsiam salutavit, inque accuratissimi Theosophi, Heinrici Hopfneri, arctiorem consuetudinem penetravit. Nec hic altissima NICOLAI nostri indoles substitit, sed Ienam adire pariter, eiusque eminentissimis Theologiae Luminibus, Ioh. Maiori et Ioh. Gerhardo, innotescere expetiit unice. Inde Noribergam, Altorphium, Ingolstadium, aliaque loca sublimi ac numquam cessatura mente perlustravit. Anno supra millesimum sexcentesimum vigesimo sexto Marpurgum, nobile Cattorum Prytaneum, adire subiit animus, ut submissa Veneratione maximum Senem, de vera Christi Ecclesia et voce et calamo egregie meritum, Mentzerum, prosequeretur, a quo doctior numquam non discessit. Sub insignis insuper Theologi, Feurbornii, ductu, Repetitionem Chemnitianam ventilando privatos intra postes percurrit. Cum Praecellentissimo Steubero aliquoties literarii certaminis super Hoseae Prophetiam triumphos egit. Incluto Hannekenio suam tum non minus probavit industriam, dum Collegiis, quae in orientalibus Linguis instituit, creberrime interfuit, et eo insuper moderante, in Cathedra Academica se Ebraice exercuit. Magisteriali denique condecorandus Laurea, semel iterumque sub CL. Tonsoris praesidio, quem et mox Promotorem nactus est, in aciem prodiit, nec sine ingenti totius parnassi applausu. Postquam vero integrum Marpurgi annum permansisset, commodum tw| *makari/th| alias quoque terras urbesque celebres lustrare videbatur. Francorum igitur Vado, Moguntia, Colonia Agrippina, Diisseldorpio, Rheinberga, vhesa, Embrica, Arnheimio, Ultraiecto salutatis, Lugdunum Batavorum prosperrimis Vialibus ingressus est, Deinde Amstelodamo, Franekeram atque Gro~ningam se portandum tradidit, in isto itinere ab aliquot magni


page 381, image: s381

nominis Professoribus, Maccovio praecipue ut et Amesio, humaniter susceptus. Ne autem nimis a patrio solo remotus viveret, Lubecam et Hamburgum pertransiens, Rostochium, Musarum sedem, ad triennium ferme elegit, ac illius loci salutari Praestantis Theologi, Cothmanni, consuetudine frui coepit. Quo etiam dirigente, Diatribam de Paenitentia publico eruditorum examini submisit. In Philosophicis placitis cum Tarnovio, Quistorpioque, haud levis armaturae militibus, tela vibrare solebat; quin et nonnumquam se ipsum Pierii gregis Ducem in suprema pergula praebuit, sed rarius, ne plus forte intricatis Philosophiae nexibus, quam par est et usus ad altiora postulat, implicaretur. Nam quamvis a divini iuris didagmate excolendo per omnes vitae dies minime deflexerit, summo tamen Numine providente factum, ut Anno 1630. Professioni Philosophicae, ab Amplissimo Senatu Dantiscano sibi ultro oblatae, repulsam mittere non ausus fuerit. Quid vero in hac sparta praestiterit, quanta cum gloria non apud suos solummodo, sed exteros quoque vixerit, quae subtilissimi ingenii monumenta condiderit, notiora sane sunt, quam ut verbis aut nostro qualicumque praeconio efferri satis queant. Quare summi Philosophi nomen, qui rerum omnium naturam causaque exacte pernosceret, meritissimo iure consecutus est. In illis utique liberrime Philosophandum sibi esse duxit, nec in ullius Magistri verba iurare unquam voluit. Unde a Serenissimis Ducibus, GEORGIO Hassorum Landgravio, pariterque GEORGIO WILHELMO, Electore Brandeburgico, oblatam sibi gratiam, absque propriis impensis in Doctorem Theologum promovendi, submisse et modeste declinavit. Alteri quippe potius huncce conferrimaluit honorem, quam ipsemet eum gerere; contentus, si Theologiam, quam ad aliorum duntaxat usum addidicit, in proprium convertere solatium, tot inter mundi depravati illecebras, tuto liceret, sibique commisso exinde muneri abunde satisfacere. Num vero illud kata\ panto\s2 assecutus, et qua hanc libertatem ratione alii passim interpretati fuerint, unicuique erudito ac prudenti diiudicandum committimus. Extra omnem tamen dubitationis aleam positum, quod viginti


page 382, image: s382

annorum decursu, in Athenaeo Dantiscano, disciplinam Logicam aeque ac Metaphysicam publice docendo in ordinem redigendo, disputando, mirum quantum sudaverit, ut continuis subinde meditationibus corporis sui vires haud parum senserit debilitatas. Inde ab incluto Senatur rude donari petiit, et facillime emerito obtigisset, una cum insigni salario, ex quo honeste senectutem aleret: Verum eo tum ipso tempore Elbingam invitabatur, ut Honorarius ibidem Professor designaretur, moxque Serenissimo Electori Brandeburgico a Consiliis Ecclesiasticis adesse sollicitabatur. Hasce igitur provincias ita quidem grato suscepit animo, ne simul mumficentiae in patria sibi toties redditae, ac pristinae dignitati ea propter nuntium mitteret. Domesticum quod tou= pa/nu nostri statum concernit, Caelibatum ad quinquagesimum usque primum aetatis suae annum a)ixuno/menos produxit, ut eo melius Musis litare valeret. Tandem vero, Anno O. R. 1656, d. 31. Octobris, Elbingae Reginam Coieniam, pudicissimam Virginem, elegit, qua cum connubiali se foedere iungeret, vitaeque residuam particulam, dulci levamine transiret. Sed summo rerum humanarum Arbitro visum fuit, praeclaro huic Neonympho dilectissimam Sponsam nimis mature et ante nuptias celebratas subducere, quo pro thalamo tumulum, ac myrteo Cypricum eidem parare sertum necesse habuerit. Ipse autem exeunte anno 1660. d. 20. Decembris, in gravissimum morbum incidit, quem fatalem fore praesagiebat. Ideoque cum Reverendo Viro, Dilgero, quamplurima contulit, quae ad orthodoxiam scriptorum a se publicatorum stabiliendam, vel si quid in iis erratum, ingenue reiciendum, facere videbantur. Ceteris enim Theologis haud parum displicuit, quod in quibusdam a Symbolicis Ecclesiae nostrae libris secessum fecerit, ac non nihil in medium protulerit serio emendandum. Cum ob id ipsum a praelaudato Theologo admoneretur, clara o( *makari/ths2 noster voce aliquotiens retulit: Si quid uspiam statuerim divino verbo dissonum, reiciatur. Reposut ilico Venerandus Dialogista: Non hoc sufficere, sed lapsum in scriptis iam commissum aperte ac cordate confitendum esse. Tum Noster alto emittens corde suspiria exclamavit: Ita omnino est, reiciatur. Deus propitius esto mihi peccatori! Quid ulterius in isto mortis agone peractum, alibi plenius edocetur. Nos interea hic illa apponimus, quae Confessionis loco, aliquot ante pium eius ex hac


page 383, image: s383

vita discessum, propria manu consignatum exhibuit. Ita autem ea sonant: Ego Magister Henricus Nicolai, agnosco et confiteor, Augustanam Confessionem invariatam, prout illa a Theologis Orthodoxis Lutheranae Ecclesiae explicata est, cum omnibus Dogmatibus, quae in illa continentur, praesertim quoad primum articulum de Trinitate, conformem esse non tantum Verbo Dei, sed et puriori Orthodoxae antiquitati: In quam fide et ego mori desidere, ac omnia illa, quae in scriptis meis Sanctae fidei et Confessioni adversantur, reicienda et reprobanda esse volo. Promitto insuper; si Deus mihi vitam longiorem concesserit, omnia, quae in scriptis meis huic fidei Confessioni adversantur, emendaturum. Deus propitius sit mihi peccatori. Amen. Anno 1660. d. 27. Decembr.

Henricus Nicolai.

Aliud quoque Schediasma Germanico idiomate exaratum reliquit, quo Puncta Moriendi inseruit, clausis piis hisce verbis:

Mea spes unica est christus, mea spes est passio Christi;
Mea spes est vita beata futura, mea spes est gratia IEsu.
Textus sepulcralis mihi erit Ecclesiast. 4. v. 4. id quod quoque factum est.

Obiit ergo non multum post, inter preces ardentes, plenus fidei, vitaeque huius satur; de quo, Coronidis vice, dici forte posset, quod S. Hieronymus de scriptis Originis iudicat: Venenata sunt, inquit, illius dogmata et aliena a scripturis sacris, vim facientia scripturis. Et modeste tamen addit: Non consuevi eorum insultare erroribus, quorum miror ingenia. Quod si quis nobis opposuerit errores eius, audiat libere, interdum magnus dormitat Homerus. Non imitemur eius vitia, cuius virtutes non possumus sequi.

In Effigiem Clarissimi Viri, DN. HENRICI NICOLAI, Theologi, Philosophi eximii, etc.

Effigiem sculptor sculpsit: Qui munera mentis
Exsculpat sculptor, nullus in Orbe siet.
Ingenii quiret si quisquam pingere dotes;
Pictura haut posset gratior ulla dari!
Ingenium sublime Viri monumenta loquuntur:
Quae solide doctos iure stupere vides.

RETGERUS ZUM BERGEN, Regius Secretarius, Hereditarius in Brasneken.


page 384, image: s384

SCRIPTA.

Tractatus singularis de Esse Alicubi, seu Ubietate. Dantisci 1641. in 4.

Logica contracta. sive Logicae Aristoteleae compendium. ibid. 1635. 1647. in 12.

De Pane, eius Natura, usu, affectionibus, etc. Tractatus singularis. ibid. 1641. Auctior 1651. in 4.

De Contradictionis natura et principio, tractatus singularis, Philosophico-Theologicus. ibid. in 4.

Gymnasium Logicum contractum. ibid. 1643. 1647. in 8.

Tractatus singularis Philosophrco Theologicus, de multipraesentiae rei sinitae, inprimis corpiris. ibid. 1643. in 4.

De Oppositione Enuntiatorum, tractatus singularis Philosophico. Theologicus. ibid. 1645. in 4.

Pansophia liberalis tabellis succincte ordinateque comprehensa. ibid. 1646. in 4

De Notitiis Naturalibus tractatus singularis Philosophico-Theologicus ibid. 1647 in 4.

Michaelia, hoc est, de Angelis, eorum natura, officio, speciebus, diversitatibus, effectis et similibus, exercitatio Scholastica singularis, ibid. 1645. in 4.

De cognitione humana universa, hoc est, de omni scibili humano, quod ab intellectu hominis cognosci potest, tractatio singularis. Adiecta de moribus et naturis Gentium succincta commentatio. ibid. 1648. in 4.

Metaphysica contracta, sive Metaphysicae compendium. ibid. 1648. in 8.

Natalitia, hoc est, de Nativitate Domini et Salvatoris nostri IEsu Christi, Exercitatio Scholastica singularis. ibid. 1648. in 4.

Passionaha, h. e. De Passione Domini et Salvatoris nostri IEsu Christi, Exercitatio Scholastica singularis. ibid. 1648. in 4.

Paschalia, h. e. de Resurrectione Domini et Salvatoris nostri IEsu Christi, exercitatio Schlolast, singularis. ibid. 1648. in 4.

Pentecostalia, h. e. de Spiritu Sancto, Eius missione et visibili super Apostolos effusione etc. Exercitatio Scholastica singularis. ibid. 1648. in 4.


page 385, image: s385

De Magicis Actionibus tractatus singularis Philosophico-Theologicus et Historicus. ibid. 1649. in 4.

Gymnasium Ethicum. Exercitationes XV. ibid. 1649. in 4.

DeComparativarum Enuntiationum expositione, tractatio peculiaris Logico-Philosophica et Philologica, ibid, 1650. in 4.

Disquisitio Magnetica succincta, Syllogen variorum quaesitorum, quae de Magnete moveri possunt, exhibens. ibid. 1646. in 4.

De Modis Praedicandi tractatus peculiaris Logicus, Philosophicus et exemplis in parte Theologicis illustratus, ibid. 1650. in 4.

De non liquendo, necessitatem, utilitatem et prudentiam non liquendi in Theologicis ac Philosophicis ostendens, exercitatio peculiaris Philosophico Theologica. Elbingae 1652. in 4.

Theologiae Epitome Methoice repraesentatae. ibid. 1653. in 4.

De Methodo Trinitatis, Exercitatio peculiaris ib. 1654. in 4.

De Ahasvero Estherae, quisnam ille, quo tempore vixerit, imperarit, Estheram duxerit, Iudaeos ingente excidio liberaverit, et similibus, Exercitatio peculiaris Chronologica, Historica et Theologica. ib. 1653. in 4.

De Causa per Accidens, tractatus singularis Philosophico-Theologicus. Dantisci 1650. in 4.

De Coniungendo Philosophiae studio cum Theologia Programma, ad audiendam Orationem suam in Gymnasio Elbingensi. Elbingae 1651. in 4.

De Medio religioso et Theologico, h. e. de mediis inter extremas in Theologicis sententiis advertendis et recipiendis extremis quandoque cavendis et declinandis, Exercitatio peculiari Theologica. ib. 1653. in 4.

De Conciliatione Enuntiationum, Exercitatio peculiaris Logica, Philosophica et Theologica. ib. 1653. in 4.

De Symbolo Athanasii, Exercitatio Theologica, Historica et Ecclesiastica. Gedani 1655. in 4.

De Subiecto et Adiuncto, Exercitatio Metaphysica et Theologica. ibid. 1656. in 4.

Quadrigatus Expensus, sive Consideratio quadrigae quaestionum Theologicarum, de Syncretismo Non meinis Wittebergae hoc anno emissae. Stetini 1657. n 4.


page 386, image: s386

De Astrologiae veritate, licitaque apud Christianos ratione, Exercitatio peculiaris Theologica, Physiologica, Astrologica et Historica, Adstructoria et Destructoria, Dantisei 1657. in 4.

De Oboedientia tam civili quam spirituali, exercitatio peculiaris Theologica et Philosophica. ibid. 1659. in 4.

Kurtze und deutliche Erklärung des Spruchs im Prediget Salomo am 4. Cap. v. 4. ibid. 1660. in 4.