07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 346, image: s346

IOANNIS FREINSHEMII, LAUDATIO POSTHUMA, AUCTORE ABRAHAMO FREINSHEMIO. M DC LXI.

MOrte perire omnia, vulgari proverbio loquimur: quod ut in ceteris forsitan rebus verum sit, in amore certe locum non habet, qui ubi semel ex veris honestisque causis convaluit, obitu amici capitis adeo non exstinguitur, ut potius gliscat, et inter alimenta sua ipsam defuncti memoriam, ipsam absentiam numeret. Id quod ego ingenti quidem, sed eodem tristissimo documento expertus sum, audito nuper fato viri summi et incomparabilis IOANNIS FREINSHEMII, quem mihi natura patruum, affectus patrem, convictus hospitem, institutio praeceptorem, benignitas patronum dederat. Cuius quidem excessu tantum abest ut exspiraverit amor noster, ut bona illa donaque, quae quondam in superstite coluimus, amavimus, admirati sumus post fatum maiora etiam atque augustiora animo nostro obversentur. Atque utinam quanta nobis laudandi FREINSHEMII necessitas incumbit, tanta etiam facultas daretur, atque


page 347, image: s347

copia? efficeremus profecto, ut omnes intelligerent, illum virum non modo in omni genere eruditionis excellentissimum, verum etiam vita moribusque virtuti similimum fuisse. Sed praeter ingenii imbecillitatem, et desuetudinem studiorum, et varie interpellantes Rei publicae curas, luctus etiam maerorque adeo perturbat animum, ut nec invenire quae oporteat, nec inventa disponere, nedum exornare ullae ex parte valeamus: sed videamur rudes dicendi, videamur indocti, dummodo officii nos memores fuisse atque pietatis appareat.

Natus est IOANNES FREINSHEMIUS Ulmae Suevorum A. D. XVI. Kal. Decembr. anno huius saeculi octavo, honestis splendidisque parentibus, IOANNE BARTHOLOMAEO FREINSHEMIO, et ELISABETHA MEYELIA. In puero statim eluxit igneus ingenii vigor, facilis et fida memoria, admirabilis recti honestique amor, quibus animi bonis accedebant corporis dotes, validus membrorum et decens habitus, vegeti et acres oculi, frons porrecta, nasus regius, magna oris dignitas: prorsus ut caelesti illi ac divino animo dignum domicilium contigisse videatur, in quo habitaret, atque tot egregias curas, tot in omne aevum mansura opera perageret; neque fefellit tanta indoles optimos parentum, quam ut ad cultum futuramque magnitudinem perducerent, nec curae pepercerunt, nec impensis: qua re effectum est, ut cum aliorum fideli opera, tum inprimis clarissimorum virorum HONOLDI et WOLLEBII accuratissima institutione isthaec Musae proles ea studiorum fundamenta tenerrima in aetate feliciter poneret, sine quibus ad verae sapientiae laudem decusque aditus non est. Certe anno vitae decimo quarto expleto (properandum enim nobis, ut quibus tot tantaque dicenda adhuc restant) dignus omnibus visus est o( *makari/ths2 nostet, ut relictis inferioribus Scholis, Academias inviseret. Venit igitur Marpurgum, deinde Giessam, quibus in locis ita legum difficillimo et vastissimo studio incubuit, ut Doctores eius tantum ingenium, tantos profectus non citra stuporem intuerentur. Ita enim rapiehat cuncta ac penetrabat, ut non nova addiscere, sed dudum cognita repetere ac reminisci videretur. Memini ab ipso audire, admonitum se ultro a Professoribus fuisse,


page 348, image: s348

ut sollenne Candidatorum examen subiret, meritumque Doctoris nomen et iura expeteret. Sed non poterat una acquiescere laurea immensus ille et caelestis animus, qui magnitudinis suae sibi conscius, omnes scientias, omnes disciplinas, spe, successu, voto sibi vendicabat. Ergo fatis ad maiora ducentibus, Argentoratum petiit, urbem et civium humanitate, et Doctorum Academicorum fama, et Magistratus prudentia celebratissimam. Hic occasione carminum Germanicorum et aliquot acute dictorum, (erat enim, ut de eo vir maximus merito olim pronuntiavit, totus apophthegmaticus) MATTHIAE BERNEGGERO nosci et insinuari coepit, qui vir, uti erat non modo doctissimus, sed etiam humanissimus et optimus, (reddendum hic est socero verissimum testimonium, quod ne externo quidem negarem) reperto tali tantoque ingenio laetus, non prius destitit, quam domo, mensa, studiis FREINSHEMIUM sibi sociaret: qui nactus instructissimam copiosissimamque bibliothecam, incredibile dictu est, quantum operae studiique diu noctuque in evolvendis omnis generis auctoribus collocaverit, necenim una disciplina contentus erat, sed quic quid Theologiae, quicquid Iurisprudentiae, quicquid Historiarum, Philosophiae, ceterarumque bonarum artium, vel vetus aetas reliquerat, vel nostra tradiderat, id omne inimitabili diligentia perquirebat, scientia complectebatur, acrimonia penetrabat, quod ut facilius credant, qui haec lecturi sunt, uno exemplo fidem faciemus. Berneggerus periclitandi ingenii causa obtulerat beato nostro Florum, addita prece, ut legeret, et si quid correctione aut animadversione dignum occurreret, obiter enotaret. Freinshemius auctorem sibi numquam lectum, et satis difficilem, sex horarum spatio non modo evolvit, sed etiam multis in locis emaculatum emendatumque Berneggere reddidit ingenti hominis non tam admiratione, quam stupore: videbat enim Freinshemium alibi sanasse, quae etiam doctissimorum virorum sollertiam effugerant, alibi exercitatissimorum Criticorum coniecturis examussim congruere. Ad hanc divinitatem ingenii, tantarumque rerum scientiam, accessit insignis plurimarum linguarum peritia; nam praeter vernaculam, et quae doctorum propriae habentur, Graecam, Hebraeam, Latinam, callebat etiam Gallicam, Hispanicam, Belgicam, Italicam, Anglicam, Suedicam, Danicam. His noster artibus praesidiisque subnixus, vulgare


page 349, image: s349

doctrinam dotesque suas instituit, multum diversus ab illis, qui citra omnem aut existim ationis suae aut conscientiae curam, cruditatem et infantiam studiorum in publicum protrudere nihil verentur, docentes antequam didicerunt. Ceterum institutum hoc aliquandiu Gallica peregrinatio morata est, in qua triennium circiter consumpsit, usus contubernio viri Illustris MICHAELIS MARESCOTTI; quamquam interea non cessaret, sed plurima legeret, et sub titulo Secretarii Regii Episcopatus Metensis tabularium recognosceret. Inde redux, ducta in matrimonium BERNEGGERI filia ELISABETHA, virgine ornatissima et piissima, amicitiam dudum validam novo isthoc vinculo indissolubilem reddidit. Tum vero sociatis studiis curisque, bone CHRISTE! quot quantosque auctores Graecos et Latinos illustrarunt? quot notarum silvas confecetunt! quot accuratissimos rerum verborumque indices composuerunt? ut ipsorum incomparabili labore, ita Rei publicae laterariae inaestimabili bono: sed Berneggeri quidem laudes alii occasioni seponemus, Freinshemii vero in genium eruditionemque nec ostendere melius, nec laudare copiosius queamus, quam si opera eius, tam quae edita sunt, quam quae adhuc a)ne/kdota apud heredes servantur, singulatim percenseamus.

Primum ingenii famaeque publicae periculum fecit, vulgati Gustavi Adolphi Suedorum Regis panegyrico, tanto successu plausuque omnium, ut incomparabilis Herois facta et magnitudinem dictis videretur exaequasse atque sensibus. Sequuta est Flori editio, quem auctorem in capita et versiculos, ut vocant, distinctum, doctissimis notis illustratum, additis insuper variantibus lectionibus, Excerptis Chronologicis, et copiosissimo utilissimoque indice usquequaque exornatum in lucem emisit, specimen exemplumque daturum eius accurationis formaeque, ad quam deinceps plures melioris commatis scriptores e Musaeo Berneggeriano prodirent. De Potu Calidae dissertationem scripsit ad IOANNEM KuFFERUM, celeberrimi nominis Medicum, qui de illius usu apud veteres dubitaverat. Nec notae, quas in Tacitum, familiarissimum sibi historicum dedit, silentio praetereundae sunt, breves illae quidem sed acutae profecto et valde bonae. Destinaverat autem in istum scriptorem iustos perfectosque Commentarios concinnare, eumque in


page 350, image: s350

finem ingentem apparatum fecerat: sed praevertentes mox aliae curae tam praeclarum inceptum irritum reddiderunt. Publicando Curtio intentus, quum animadverteret, sub nomine Supplementorum Curtianorum, ieiunam et miseram nescio cuius scriptionem circumferri, ex Iustino et Arriano nullo iudicio compilatam, miseratus iniquam hanc sortem elegantissimi scriptoris, ipse ex Graecis Latinisque quos in manibus habemus auctoribus, duos priores Curtii libros deperditos, historica gravitate, fide, copia supplevit. Paulo post ipse Curtius prodiit, cum Commentarus plenissimis, de cetero ad eundem fere cultum expositus, quem in Floro superius commendavimus. Inter haec tetrica et severiora studia laetior scribendi FREINSHEMIO nostro occasio enata est. Provocatus enim insigni nec opina Bernhardi Winariensis Ducis liberalitate, ne minus intelligens videretur tanti muneris, homo inter ceteras suas laudes etiam gratissimus, honori et aeternitati invictissimi herois composuit dicavitque Virtutis speculum, germanico Carmine heroico in quo Saxonicorum Ducum inclutam stirpem a Wedekindo et Hercule Teutonico altissima origine nec ineptis rationibus deduxit: suavitate, concinnitte, gravitate carminis tanta usus, ut quod huic comparari, in nostra quidem lingua merito queat, hactenus non invenerim. Erat enim beato nostro, eximium prorsus et singulare ingenium, ut quocumque illud applicuisset ibi excellere et primas tenere videretur. Sed propemodum me effugerat memorare Paraphrasin Cornelianam, qua priores quatuor Annalium Taciti libros exposuit, non eo consilio, ut hac ratione e manibus negligentium lectorum, rerum Romanarum florentissimum auctorem excuteret, quod a non nemine Doctorum obiectum fuisse scio, sed ut latitantes sub scabritie styli et abstrusis sensibus prudentissimi viri divitias diligentibus et cordatis erueret, monstraretque, eoque ad perquirendas illas acrius concitaret: huic operi subiunxit Comparationem Versionum, in qua translatorum Taciti interpretationes candide examinavit, nullo alio nec scopo, nec pretio, nisi assequendae veritatis; dissimilimus illis qui eruditorum hominum opera, quae sae. pius non capiunt, canina quadam rabie allatrant ac vellicant, tantummodo ut docti videantur, claritudinemque quam ipsi non habent, ex aliorum insectatione aut inimicitiis consequantur.


page 351, image: s351

Atque haec quidem quantum memini, Argentorati edidit. In Suedia praeter unam orationem et aliquot disputationes nihil typis imprimi curavit: inertia uti puto et imperitia typographorum atque iniquitate offensus, quod genus hominum sua potius vitia, quam utilitatem aut decus publicum in consilio habet. Postquam rediit in Germaniam sequentium publicatione priorem famam auxit et amplificavit. Sunt autem ista. Orationes, quas in Suedia diversis temporibus, de diversis rebus atque personis habuit, pleraeque argumento insignes, verbis splendidae, tractatione graves, et quae ad priscae eloquentiae robur ac maiestatem quam proxime accedant. Supplementa Liviana, opus magnum, et, sine figura loquor, incomparabile. Cum enim Historiae Romanae Princeps iam multis a saeculis, parte sui meliore ac potiore truncatus atque conclamatus esset, eaque de causa doctissimorum virorum gravissimae quidem et iustissimae querelae palsim audirentur, sed de remedio nemo ne cogitare quidem auderet; unus FREINSHEMIUS exortus est, qui plusquam Herculeo ausu, laborem infinitum ac difficilimum eo ardore suscepit, eo ingenio et industria tractavit, ea felicitate absolvit, ut periisse Livium propemodum placeat, quo tanto felicius renasceretur. Et sane mirum videri debet, posteriorem horum Supplementorum tomum, etiam nunc ineditum manere; tanta saeculi huius velincuria, vel imprudentia, vel postremo livor est. Denique syntagma de Vicariatu Palatino, quod sub nomine Philoeci prodiit, FREINSHEMII est, non mole quidem operosum, sed argumento illustre, et pondere rationum memorabile.

Non dubito, quin omnes, qui haec cognoscent, vehementer miraturi sint, tot tamque praeclara opera a FREINSHEMIO edi potuisse; at hercule nec pauciora numero, nec inferiora dignitate sunt, quae ille edenda adhuc reliquit; ex istis primo loco memorabimus, de Assessoribus theses, accurate diligenterque compositas, quas publice olim defensurus erat, sed sine Praeside; quod quum Professores Iuridici contra consuetudinem concedere nollent, vulgare etiam insuper habuit. Reliquit et paradigmata Orationum et Epistolarum, laborem ut non speciosum, ita venementer utilem ad Latii sermonis et eloquentiae laudem adspirantibus. Nec silebimus politicas eius meditationes de officio Boni Praesidis, quem ex Tullii epistolis, quas in proconsulari Ciliciae


page 352, image: s352

administratione ad diversos scripsit, effinxit formavitque. Maioris adhuc momenti sunt praelectiones in Laurentii Surii Commentarios, in quibus noster hoc unice atque solide egit, ut ostensa impudentis monachi nugacitate atque impostura, Sleidano nostro veri historici nomen laudemque assereret. Praelo insuper omnino paratas reliquit Phaedri fabulas, quas post diligentissimam recensionem ita adornavit, ut singulis fabulis congruens ex historicis exemplum subiceret, ostensurus puto, inique vulgo fieri, ut mythologi veteres ad pueros tantum ablegentur, quum illi non minus sapientiae tradant in fabulis, quam historici sub exemplis doceant. Sed usui praesenti forte magis accommodata videri queant, quae de S. R. Imperii Electorum. et S. R Ecclesiae Cardinalium Praecedentia composuit. Qua quidem in commentatione, propositis et comparatis utrorumque summis dignitatibus atque praerogativis, diligenter investigavit, utris prior locus sedesque debeatur. Nec indicta abire merentur, Carthaginiensia et Numidica: Achaica item et Pergamena, quibus homo ingeniosissimus iuxta et laboriosissimus, istarum Rerum publicarum Regnorumque formas, historias, instituta, diligentissimo studio indagavit examinavitque. Non frustranda etiam sunt sua laude poemata, quae noster Teutonice et Latine excellenter sane faciebat, sed Germanica lubentius, quod tum alia testantur, tum plerique psalmorum nostrate rhythmo expressi, in quibus ubi genium laudavetis, plus bues pietati. Mirandum certe est, Freinshemium defatigari non potuisse, tot scibundis operbus, quot recensendis nos tantum non fessi sumus. Sane superioribus addidit adhuc occasione Supplementorum Livianorum Indicem Criticum, ut ipse appellabat, ut ego, Aristarchum Catholicum, in quo classicos auctores utriusque linguae propemodum omnes, ordine alphabetico digestos, infinitis in locis expolivit, correxit, illustravit. Editione quoque dignissimae forent epistolae, quarum multas centurias, ad summae fortunae doctrinaeque homines, de rebus gravissimis dedit, in quibus nec Ciceronis copiam, nec Plinii acumen accurationemque desideres. Sed quo ego piaculo disputationes in Ethica Aristotelis in ultimum locum reieci, quae omnium primo referri merebantur? in his enim Socratica colligendi concludendique ratione usus, DEUS magne! quam solide, quam Christiane, id est, vere, disseruit docuitque, de


page 353, image: s353

beatitudine hominis, de desiderio illius in homine, de illius consequendae ratione, eademque opera invictis argumentis ostendit, Aristotelem his quidem in rebus malum caecumque esse ducem, fallique omnes qui eum sequuntur. Quae quum nuper legerem ac meditarer, ita me memini affici, ut non tam moveri, quam attolli, quam rapi et in caelum ire viderer, atque adeo nunc etiam iudico, salutis publicae interesse, ut ista tam praeclara, tam divina publici iuris fiant; nam ut docti simus, tandem non est necesse; ut simus boni, siquidem beati fieri volumus, unice necesse est.

Ex his igitur quae partim edidit FREINSHEMIUS noster, partim editioni parata reliquit, (nam alia affecta quidem, sed nondum ad umb licum deducta de industria non attigimus) satis liquere arbitror, fuisse illum virum undiquaque doctissimum; restatergo, ut eundem etiam optimum fuisse ostendamus. Quamquam autem ab ipsa doctrinae excellentia virtus argui posse videatur, siquidem

*wpo/llwn ou) panti\ faei/netai, a)ll) o(/, tis2 e)sqlo/s2.

tamen hoc firmius demonstrandum nobis esse existimamus, quum saepe eruditionem cum improbitate misceri videamus, et noster quoque verissime dixerit, docto nebulone nihil esse deterius.

Sic igitur agebat noster o( daimo/nios, ut omnia a DEO deduceret, ad eundem referret omnia: hoc uno aiebat indigere hominem, nec posse minori conditione adquiescere: ut vero ad tantum DOMINUM pervenire, eiusque gratiam consequi queamus, opus nos habere recta via, eam porro et unam et veram esse CHRISTUM, per quem omnia nobis tribuat caelestis Pater abundantissime. Ergo ut non modo aeterna sapere, sed etiam in temporalibus prudenter versari possimus, unum esse necessarium DEUM, et conciliatorem CHRISTUM. Hoc duce nos consequi omne bonum, atque omnem veritatem. At profecto male et praepostere vulgo homines agere, qui suo consilio, suo ductu, neglecto divino auspicio utantur. Sic enim fieri, ut saepissime labantur, atque errent, nulla moderatione in secundis, nulla consolatione in adversis: atque haec non verbis tantum crepabat, sed vita etiam exprimebat atque moribus: precator assiduus, et divini verbi meditator devotissimus. Huic enim tribuebat omnem honorem; ab hoc sibi affulgere lucem in omnibus rebus asserebat, ad hoc denique ceu Lydium


page 354, image: s354

lapidem omnem divinam et humanam sapientiam explorabat. Qua de causa in omnibus consiliis actionibusque mirisica constantia utebatur, nec temere cuiusquam unquam rei illum paenitere memini. Dirigebat enim ex certis et divinis principiis omnia, casum et cetera quae illi contribuuntur, non magnopere ad se pertinere existimans, inprimis autem officium hominis meditabatur, et ad illud intelligendum implendumque omni ope contendebat, multum conquerens de mortalium incogitantia, qui cum artem bene arandi, aedificandi, navigandi diligentissime investigaverint tradiderintque, artem bene vivendi transmiserint, tamquam illa aut non daretur, aut usu minime necessaria aut denique perceptione facilima foret; quum interim ex huius unius contemptu vel ignorantia, tot errores, tot miseriae, tot vitia in humana vitta reperiantur, quae nullis legibus, nullis poenis satis coerceas. Officiis ac Dignitatibus quum uteretur splendidis, nihil ex illis aestimabat praeter ordinem, a DEO rebus inditum, ambitionem illis relinquens, qui nimia sui aestimatione, nimio aliorum contemptu ad vanissimas ineptias prolabuntur, nihil aliud laturi, quam ut ludibrium debeant pru. dentibus, qui huius farinae homines intus et in cute noverunt, atque suo modulo suoque pede metiri didicerunt. Officii curas laboresque non modo sine taedio, verum etiam cum voluptate obibat, nihil esse suavius dictitans homini, quam partibus a Deo iniunctis, rite fungi. Copia bonorum affluens, ea ita usurpabat, ut nec parceret pecuniae ubi ratio exigeret, nec proiceret citracausam. Atque hoc loco pateret latissimus sane campus laudandae FREINSH. liberalitatis, quam non modo in pauperes Christi, quos commendatissimos sibi habebat, sed etiam in alios honestos quidem, sed egentioris fortunae homines cognatosque, munifice exercuit; quorum quidem prolixum catalogum recensere possemus, si aut pudor illorum hoc epermitteret, aut FREINSHEMIUS noster ita vellet, qui non ideo bene fecit, ut videretur, sed ut faceret. In cetera quoque vita idem virtutis tenor erat; mira admissionum facilitas, suavis conversatio; in amicitia legenda singularis prudentia, in tuenda immutabilis constantia, et ut breviter omnia contraham, in actionibus consiliisque cunctis, incredibilis integritas atque candor, quem etiam, quum summorum Regum Principumque aulas tot per annos frequentaret, ingenti animo retinuit, sine ullo detrimento


page 355, image: s355

gratiae, quam alii per byssina verba et turpissimas adulationes frustra saepius affectant.

Tali igitur virtutis, tali eruditionis fama quum floreret FREINSHEMIUS, non opus habebat ambire honores, atque officia: veniebant enim ultro, variisque ex locis offerebantur, honoratae vivendi conditiones splendidaeque. Sed multis ambientibus praevaluit Suedia, Germaniaeque hoc decus eripuit, posseditque compluribus annis, mira quadam fatorum industria, ut regnum dudum armis inclutum, etiam literarum gloria inclaresceret. Quo quidem tempore, quum multi amicorum sibi patriaeque retinere cuperent virum maximi nominis atque optimi, interque alia, etiam pericula viae et longinquitatem, nauseam maris et asperitatem Septentrionis allegarent, nostrum ita respondisse recordor; sibi vero constare vocationem suam in Suediam esse divinam, eaque de causa sequi velle: ut eat Upsaliam necesse esse, ut perveniat, non esse necesse. Sed pervenit profecto feliciter, ducente DEO, qui iusseratire. Quanta porro ibi gloria, quanto studiosae iuventutis fructu. Politicen ac Eloquentiam professus sit, omnis Suedia testis est. Nos quidem qui illius sectatores assidui fuimus atque indefessi, sancte confirmare possumus, eum in tra denda civili prudentia minime triviali methodo usum, sed illam ex optimis historicorum ac Philosophorum solide eruisse atque monstrasse, eliminatis longe lateque fraudibus, technis, et vaframentis, quae pseudo-politici loco sapientiae obtrudunt; commendatis contra plurimum fide, prudentia, virtute, tamquam summis et praecipuis humani generis bonis. Quae autem propositurus erat auditoribus diligentissime prius meditabatur, adeo, ut non modo literis, sed etiam memoriae mandaret omnia. Eadem excellentia Eloquentiam docuit, cuius praeceptis quantum opus erat, ex praestantissimis auctoribus inculcatis, ad exercitationem styli dicendique unice hortabatur discipulos, quoque alacriores fierent, ipse, quod efficacissimum docendi genus est, praeibat viam declamabatquod frequentissime. Sic quinquennio ferme exacto Holmiam commigravit, Bibliothecarii et Historiographi Regii splendidissima munia obiturus: ad haec enim vocaverat illum CHRISTINA, quod vocabulum omnibus titulis augustius est, oblato in singulos annos bis mille imperialium stipendio, et libero praeterea victu. Qua ex re tum FREINSHEMIANUM meritum, tum


page 356, image: s356

incomparabilis Principis munificentiam rectissime aestimaveris. Cuius aliud quoque paulo post insigne documentum dedit, donatis nostro una vice quingentis ducatis, uti vocant, quod natalem suum egregia oratione celebravisset. Hoc loco dubitaturos nonnullos existimo, annon limites liber alitatis excesserit gloriosissima Princeps, tot tantaque literatorum hominum ordini largiendo? nos ita iudicamus, nimium non esse, quod dignis tribuitur; ceterum ad hos intelligendos reperiendosque, delectu opus esse: nam ut veri ac genuini Musarum filii, vehiculorum instar serviunt magnis Regibus Principibusque, quibus ad famam et aeternitatem feliciter nituntur; ita illiterati illi literatores summorum Monarcharum res atque decora deterunt potius, quam illustrant. Qua de causa Augustum quondam, laudis gloriae que ad posteros cupidissimum Principem, praetoribus mandasse, legimus, ne nomen suum promiscuis commissionibus obsolefieri paterentur.

Inter haec firmata per Germaniam pace, cupido remeandi in patriam nostrum invasit, non tam ut patrimonium constitueret, quam ut deficienti indies valetudini consuleret. Petita igitur impetrataque venia revisit natale solum, non tantum honoribus quos supra memoravimus insignis, sed etiam illustri Consiliarii Regii titulo auctus Sed fefellit eum sua opinio. nam imbecillitas corporis nihil remittebat, et tum aliae inopinatae curae, tum inprimis calumniae litum exercebant hominem sanctissimi propositi, quo genere morbi Germania nostra iam ab aliquot saeculis graviter sane decumbit, eo libentius paruisse crediderim, permittente CHRISTINA Regina, vocationi, qua a Serenissimo Electore Palatino, invitatus fuit Heidelbergam, sub honore et titulo Consiliarii Electoralis et Professoris Honorarii, notabili ante alios praerogativa et praecedentia: quo fere pacto vir illustrissimae originis famaeque Iosephus Scaliger apud Belgas claruit, et lumen illud eruditorum Erasmum Roderodamum ab Ernesto Bavariae Duce Ingolstadium accitum fuisse legimus. Qua autem gravitate, industria, prudentia, duplicem hanc Spartam oranverit noster, nil attinet verbose demonstrare: res enim in aprico est, et fama publica loquitur. Et profecto duas res, quibus absolvi humana felicitas videtur, FREINSHEMIUS assequutus est, ut bene viveret, et bene audiret. Ex quo incredibilis verae virtutis vis atque efficacia


page 357, image: s357

elucet, cui frendente licet invidia, fama atque honor ultro famulantur. Nostro quidem, quum bonae mentis et honestorum studiorum praemia in ipsis sita esse sapientissime existimaret, nec praeterea quidquam requireret, opes, fama, gloria, sponte venerunt; quod partim ex his quae diximus, manifestum est, partim ex sequentibus citra omnem controversiam manifestum fiet. Equidem si amplum atque magnificum habetur a claris laudatisque viris nosci, amari, coli, quis nostrum satis extulerit laudaveritque, cui non modo eximiae aequalium amicitiae contigerunt, verum etiam illustrium atque in summa dignatione positorum hominum, imo ipsorum Principum. Ducumque et Regum familiaritate, gratia, patrocinio, inclarescere, aestimari, locupletari, datum fuit? Et, ut veluti in transitu tantummodo nominemus viros meritissimae famae, quibuscum FREINSHEMIUS amicitiam exercuit, Vossios, Grotios, Heinsios, Salmasios, Barlaeos, Boecleros, Gronovios, Diodatos, Gothofredos, Styrtzelios, Schefferos, Loccenios, Carus honoratusque fuit Forstneris, Mockeliis, Vicquefortiis, Snolskiis, Peyeris, Marescottis, Canutis, hominibus et natalium splendore, et meritis in Rem publicam praelustribus: quorum laudes et decora pro virili traderemus, nisi augustissima nomina maiestate sua prorsus nos obruerent, ac veluti opprimerent; illud fulmen belli Bernhardus Vinariensis, illud literarum summum praesidium Augustus Brunswicensium Dux, illa musa decima ELISABETHA Palatina, illud prudentiae unicum specimen Elector Palatinus, ille orbis ocellus Regina CHRISTINA, illud denique praesidium suorum, terror hostium CAROLUS GUSTAVUS Rex Suedorum, qui omnes nostrum singulari gratia atque munificentia, prosequuti sunt: et certe supersunt adhuc multae ab his ad FREINSHEMIUM ipsorum manibus scriptae epistolae, quae veluti ancilia quaedam caelo delapsa, aut venerandae Sanctorum reliquiae religiosa cura asservantur: Continent enim et auctorum suorum memorandae ad posteros humanitatis, et FREINSHEMIANAE virtutis certissimum testimonium.

Quam bene vitae mimum egerit FREINSHEMIUS o( qauma/s1ios memoravimus hactenus, nunc mortem exponemus, quae uti nobis ingentem maerorem attulit ita defunctolaeta, et exspectata, et beatissima contigit. Feliciter enim


page 358, image: s358

expertus est, quod superstes confirmabat saepius, mortem neminem contemnere posse, nisi Christianum. Spectemus igitur, firmaturi animum tam constanti exemplo, ut vivamus tamquam morituri, ut moriamur tamquam victuri. Sic autem narravit mihi suprema hominis sanctissimi, vir sum. mae et humanitatis et doctrinae, Heinricus Holstius, qui omnium testis fuis a)uto/pths2 kai\ a)uth/koos: quum instare sibi intelligeret decretoriam illam horam, sacra Domini Cena summa cum devotione esse usum; deinceps dictum Biblicum indicasse, quod in funere suo explicari vellet; paulo post quieto compositoque animo in haec verba prorupisse: Sermo quidem me deficere incipit, ceterum metum vel dolorem mortis non sentio: inclinatis inter haec ac novissima in luce deficientibus oculis, admonitum ab ipso, meminisset omnis illius bonae consolationis, quam in beatum Taubium (is nobilis Danus fideique Holstii commissus, non ita pridem Heidelbergae decesserat) tam efficaciter, tamque abundanter effudisset, eandemque in ultimo vitae articulo sibi quoque accommodaret, collectis extremo nisu viribus, Amen, Amen, respondisse, atque sic non mortuum esse, sed obdormisse: stupentibus cunctis qui aderant, atque talem finem religioso cum horrore intuentibus. O beatam e)uqana???i/an! O singularem constantiam! Quis te virorum optime mortem contemnere docuit, a qua omnis natura abhorret, ad cuius ipsum vocabulum tantopere plures expavescunt? scil. CHRISTUS ille amor tuus ac deliciae, quem omni vita coluisti, amasti, praedicasti, adfuit tibi in extremis, morbique ac mortis omnem cruciatum compressit ac sustulit,

Excelsaque stitit victorem in rupe Sionis.

Salve igitur omnium bonarum literarum Vindex atque Stator, Philosophorum Christianorum Princeps, omnis virtutis, constantiae, candoris unicum exemplum, Principum Regumque cura atque voluptas, salve, inquam, et aeternum vale. Quod si piis manibus rerum humanarum ulla adhuc cura superest, supremum huncce honorem, et ultimum munus, quod cum gemitu, cum lacrimis, cum afflictione cordis tibi offerimus, mitis placatusque suscipe. Nos ubi ordo naturae permiserit sequemur: interea contra saeculi iniquitatem et malitiam, contra imperitiam et livorem, a memoria virtutum tuarum, ab eruditione, a constantia, praesidium atque solatium mutuabimur.


page 359, image: s359

IN OBITUM Viri Celeberrimi, IOH. FREINSHEMII.

Ingens ingenium, labor ingens, lectio pernox,
Plurima scripta Virum desuper astra locant.
Qui vivus fuerat doctos clarissimus inter,
Clarius huic sua post funera nomen erit.

EPITAPHIUM

IOHANNES FREINSHEMIUS LUCEM PRIMUM ADSPEXIT ULMAE A. D. XVI. KAL. DECEMBRIS ANNO CHRISTIANO M DC VIII. ACADEMIAS INVISERE COEPIT NATUS ANNOS QUINDECIM, MAXIME VERO PROFECIT ARGENTORATI, ADIUTUS HUMANITATE, CONSILIIS, EXEMPLO, VIRI OPTIMI ATQUE DOCTISSIMI, MATTHIAE BERNEGGERI. INDE VOCATUS A VIRO QUODAM ILLUSTRI IN GALLIAM, INTER REGIS SECRETARIOS INTERPRETES LOCUM TENUIT. ANNO CHRISTIANO M DC XXXIV. REVERSUS INDE AD BERNEGGERUM SUUM, EIUSQUE FILIA DUCTA. A. C. M DC XXXVII. COMMUNE CUM EO TECTUM, MENSAM, MUSEUM, BIBLIOTHECAM, STUDIA PROPE OMNIA HABUIT. HINC IN SVECIAM ACCITUS, UBSALIAE PROFESSOREM POLITICES EGIT ET ELOQUENTIAE, ANNO CHRISTIANO M DC XLII. DONEC POST QUINQUENNIUM IN AULAM ADSCITUS REGIAM, INCOMPAR ABILIS ILLIUS CHRISTINAE IUDICIO, SUB REGII BIBLIOTHECARII ET HISTORIOGRAPHI TITULIS, A STUDIIS SERENISSIMAE REGINAE FACTUS EST. VALETUDINE VERO FRIGIDIORIS COELI IMPATIENTE,


page 360, image: s360

IN PATRIAM SE RECEPIT ANNO M DC LI. UBI TUM SERENISSIMUS ELECTOR PALATINAM INSTAURANS ACADEMIAM, PRAESENTIAM ILLIUS OPERAMQUE DESIDERARE COEPIT. HUIC ILLE VOCATIONI LUBENS MERITOQUE PARUIT, SED NON ANTE CONSENSUM SERENISS. REGINAE, QUAE ANNO M DC LV. PER GERMANIAM TRANSIENS, CONSILIARIORUM NUMERO EUM ADDIDIT. IGITUR ANNO SEQUENTI PROFECTUS HEIDELBERGAM, SERENISSIMI ELECTORIS CONSILIARIUS, ET NOVO NOSTRIS ACADEM IS EXEMPLO, PROFESSOR HONORARIUS CONSTITUTUS EST. ADEPTUS ISTA SINE AMBITU: FUNCTUS SINE TOEDIO: RELIQUIT SINE MAERORE: HEIDELB. AN. M DC LX. PR. KAL. SEPT. UNUM, MEMOR, ESSE NECESSARIUM.

SCRIPTA.

Supplementum Livianum Argent 1619. in 8. 1649. 1662. in 4. Holmiae et Amsterod. 1649. in 12.

Gallice, dela traduction de P. du Reyer. Paris. 1653. in fol.

Supplementum et Commentar. in Q. Curtium de Alexandro Magno. Argent. 1619. 1639 1670. in 8. Amstelod. 1660. 1668. in 12.

Panegyricus Serenissimo Potentissimoque Principi ae Dn. Gustavo Adolpho, Suecorum, Gothorum, Vandalorum Regi scriptus. ibid. 1632 in 4.

L. Ann. Florus notis illustratus. ibid. 1632. 1636. 1655. 1658. 1667. in 8.

Dissertatio de calidae potu ibid. 1638. in 8

Politica Iusti Lipsii cum indice. ibid. 1641. Francof. 1658. in 12.

Locorum Corn. Taciti ab interpretibus intactorum, aut secus acceptorum expositio. ibid. 1638. in 8.

Specimen Paraphraseos Cornelianae, primum C. Taciti frag. mentum, hoc est, Tiberiani Principatus quindecim annos comprehendens, cum versionibus quinque linguarum. ibid. 1641. Amster. 1673. in 8.


page 361, image: s361

Syntagma de Vicariatu Palatino, sub nomine Philoeci.

Orationes cum Declamationibus quibusdam. Francof. et Argent. 1662. in 12.

Diatriba de S. Rom Imperii Electorum, et Romanae Ecclesiae Cardinalium praecedentia. Argent. 1663. in 4.

Aug. Liberti Foedri Fabulae cum Notis. ibid. 1664. in 4.

De Comitiis Dissertatio Politica. Upsaliae 1645. in 4.

Teutscher Tugendspiegel zu Ehren Hertzogen Bernhard von Weimar aufgerichtet. Straßb. in fol.