07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 338, image: s338

RECTOR UNIVERSITATIS ROSTOCHIENSIS, IOH. GEORGIUS DORSCHEUS, D. et Professor Theologus, Ad exsequias Excellentissimi et Amplissimi Viri DN. M. ANDREAE TSCHERNINGI, Philologi elegantissimi, et Poes. Profess. Publ. Clarissimi, XXVII. Septembr. A. Chr. 1659. beatissime mortalibus exempti, Omnes omnium ordinum Literatos et literarum fautores, et Cives inprimis Academicos, Peramanter et officiose invitat.

ASuavissima commemoratione eorum, quae circa myriades angelicas meditari iubet pietas nostra, redimus ad saeculum, in quo serenum illud angelicae puritatis infinitis tempestatibus turbatur. In eo occurrunt ANGELI pacis amarissime flentes, Esaiae 33. 7. Hieronymus Stridonensis h. l. per angelos pacis accipit angelos praesides templi Salomonis, qui, quamvis passionum nostrarum incapaces, sua tamen quadam tatione acriter doluerunt, videntes, illud esse in periculo tantae cladis. Illos ipsos Angelos putat, qui Titi Imper. tempore clamarunt, Migremus hinc. Rectius intelliguntur nuntii, quos Ezechias Rex ad Rabsacenducem Sennacheribi Assyriorum Regis misit pacis componendae causa, scil. Eliakim, Sobna et Ioahe, qui, cum pacem a tyranno non impetrassent, adeoque extrema omnia in praesentissimo urbis excidio metuerent, fleverunt scissis vestibus, Esa. 36. Gabr. Alvarez Comm. h. l. ita scribit: Adumbrat Isaias illam oppressionem et afflictionem Ierosolymitanorum et aliorum contribulium. vastante Sennacheribo Iudaeam et obsidente Ierosolymam: sed ita adumbrat, ut sub ea umbra veritas eluceat adumbrata, nempe oppressio humani generis sub Diabolo tyranno. Non satis concinna est


page 339, image: s339

istaec interpretationum conglomeratio. Posset quidem fortassis aliquo modo dici, illam oppressionem et afflictionem Ierosolymitanorum et aliorum contribulium vastante Sennacheribo Iudaeam et obsidente Ierosolymam, esse tyrpum et umbram, quae oppressionem generis humani sub tyrannide Diaboli adumbret: Sed quod Spiritus sancti ea fuerit intentio, sub Sennacheribi malis, quibus populum Dei ille obruit, tunc oppressionem generis humani sub Diabolo, tamquam ab ipso intentam veritatem, repraesentare, id nullo indicio liquet. Et mirum, qua ratione Alvarez inducatur, ut videntes et angelos pacis eodem loco interpretetur, tamquam in rei veritate essent Angeli provinciarum saluti procurandae a DEO praepositi, qui clamarunt foris et fleverunt amare, cum pacem promissam, praemonstratam, petitiam et miris votis expetitam protrahi viderent. Ben. Arias Montanus h. l. suam interpretationem continentiorem et sequentibus consequentiorem esse putat, quam est illa, quae hos videntes et angelos pacis exponit Apostolos, dolentes Iudaeorum obcaecationem et Iudaeae vastitatem. Nihil enim vel de illo vel de hoc a Spiritu Sancto intenditur. Potest quidem ex circumstantiarum similitudine talis fieri collectio: Si angeli pacis e Republ. Israelitica ad Sannheribum missi frustra, amarissimas profuderunt lacrimas, cum omnia pacis consilia frustranea esse deprehenderunt, quanto magis Angeli provinciarum saluti procurandae a Deo praepositi clamabunt foris et dolebunt flebiliter, cum pacem promissam, praemonstratam, petitam et miris votis expetitam protrahi viderent. Vel si angeli pacis e Rep. Israelitica ad Sannheribum missi et frustrati amarissimas lacrimas profuderunt, quanto magis videntes et Angeli pacis dolebunt Iudaeorum obcaecationem et Iudaeae vastitatem? quanto magis iidem dolebunt et effusissimis prosequentur lacrimis, cum meditantur oppressionem generis humani sub Diabolo tyranno. Sed haec ratiocinatio est et accommodatio, non typus divinitus intentus. Atque sic nostris proh dolor temporibus angeli pacis flent amarissime. Nemo mihi comparationem imponat, quasi per Sannheribum, per Rabsacen, per Ezechiam quosdam nostri saeculi designem aut distinguam summates. Unumquemque sua conscientia prodet. Unumquemque tribunal IEsu designabit. Interim Angeli pacis per Germaniam facti sunt superioribus annis plurimi.


page 340, image: s340

Tot annorum bellis exonerati efficacissimo pacis instrumen. to Angeliea laetitia passim pacem deprae dicavimus. Sed ut nunc sunt tempora, pax submota est eo loco, in quo tot summi numinis obtestationibus roborata fuit. Etiam belli furores ibi insolescunt, ubi nulla pacis rumpendae causa data est. Monumentum atrocitatis immeritae sempiter num DUCATUS noster esto, cui iusti Principatus opes eripuit belli nuper furor. Cur non fleant amarissime, qui fuerunt Angeli pacis, PRINCIPES IMPERII, ucm vident eversionem innoxii Principatus? Cur non fleant sapientes saeculi, cum animadvertunt tam fortiter constricta convelli? Cur non fleant Engeli Pacis in congressu sanctorum, cum deprehendunt, tot suspiria precesque suas tanta ferocia conculcari? Cur non fleant tot pia pectora, quae ex coetu Angelorum pacis excludere, nefas; imo in eum includere, decus est, cum cernunt, nil nisi impietatem turbulentis seminari temporibus, Excidit cum gemitu non ita pridem vox ea Amplissimo et Excellentissimo VIRO, DN. M. ANDREAE TSCHERNINGO, Antecessori Philologo in Universitate nostra meritis et famae gloria cumulatissimo, cum, ut fuit perspicacissimus conversionum publicarum, diiudicator, has calamitates, quibus nunc mergitur orbis, praesagiret, fore sc. Ange. gelis pacis flendum amarissime. Confluxerunt exercitus, ultro citroque minaces excubuerunt acies, terrae, quas insederunt, exhaustae fuerunt, intolerabile erat exercitibus, ultra audire vagientes, plorantes, ad caelum deferentes iniurias sibi illatas. Festinandum fuerat longe ab istis ululatibus et exprobrationibus. Mutandae sedes. Iure ne an iniuria, malitia saeculi non attendit. Exhauriendus Principatus innoxius, et adhuc vix dimidiam partem a vibicibus ac vulneribus tyranmdis anterioris belli restitutus. His intentus optimus Vir, cum praesertim oneraretur corporis molestiis multiplicibus, mundo sibi excedendum esse, accusata mortalitatis perversitate, ratus est. Equidem qui meliora optarunt saeculo, qui annos viri aestimarunt, quibus adhuc pluribus prodesse possit, qui per peuderunt, non excedendo, sed obnitendo consuli posse saeculo, qui in numerosam Amicorum seriem, quibus TSCHERNINGI nomen fuit amabile et venerandum, introspexerunt, qui iuventutis Academicae desideria, quibus TSCHERNINGUM inter primos coluerunt, trutinarunt, qui ipsam denique Academiae salutem


page 341, image: s341

sollicitudinum suarum caput censuerunt, TSCHERNINGUM perennare gavisi sunt, et ut diu gaudere liceret, optarunt. Sed vis maior iuvare desideria eius visa est. Maior inquam vis non ea tantum, quae omnibus viribus humanis superior est, sed ea, quae bonitate maior est, ut melius de rebus eius disponeret; quae sapientia maior est, ut incomparabiliter felicitati eius consuleret; quae divitiis maior est, ut perennia cumulare possit: quae gloria maior est ut immarcessibilem coronam largiri queat. Vixit ergo DEO, bono publico, sibi Clarissimus. Mortuus est iisdem vestigiis. Curriculum vitae manu eius designatum legite, ô mei, et ad vestros usus transferte. Ita ille. Editus in lucem est anno M DCC XI. d. XVIII. Novembris, incunabula nactus BOLESLAVIAM Silesiorum, fecundam magnorum et eruditissimorum virorum genetricem. De qua OPITIUS o( pa/nu eiusdem oppidi filius vere atque eleganter:

BOLESLA grande SLESIAE decus nostrae,
Et hortulorum fontiumque amoenorum,
Nec non virorum feta alumna doctorum,
Quos censeat fors, non recensert quisquam.

Patrem habuit ANDREAM TSCHERNINGIUM, virum honestissimi nominis. Matrem MARGARTITAM RUTHARDIAM, integerrimae famae et rarissimi exempli feminam. Avum paternum sortitus fuit CASPAREM TSCHERNINGIUM, Civem Boleslaviensium Spectatissimum, qui anno M DCC XXXII. d. XV. Iunii cum septuagesimum tertium aetatis annum ageret, grande mortalis aevi spatium, repentino obitus genere oppressus exspiravit. Quale magnum illum Caesarem sibi exoptasse, Suetonius refert. Sed erat ille paganus. Quamquam nec apud Christianos quoque repentinis mortibus quicquam inesse vitii potest, nisi quatenus imparatos aut male agentes opprimunt. Aviam paternam URSULAM Albrechtin, matronam, quae pietate ac probitate animi, ut et innocentia morum et sanctitate quam paucas omnino habuit pares: Quae vero anno M DCC XXII. d. 2 Iunii placidissimo obitu vitam cum morte commutavit. AVUM maternum nactus est ANDREAM RUTHARDUM, virum antiquae fidei et simplicitatis; Aviam maternam ANNAM TEICHLERIAM, sedecim librorum matrem, matronam sine omni nota et fabula. His natus parentibus inter perpetua pietatis iuxta et honestatis studia adolevit feliciter. Literis


page 342, image: s342

mature traditus, et initiatus in Schola patria est. Cum anno M DCC XXX. integrum non esset manere in patria, et orthodoxam profiteri religionem, wegen der Pabst-und Käyserlichen Seligmacher, uti quidem audire volebant, maluit penates, patriam, parentesque relinquere, quam quottidie inter veritatis hostes de sua salute periclitari, dum illud teneret, quo caelum et aeternitatem liceret lucrari. Sic factum est, ut fretus divino auxilio, una cum duobus commilitonibus Gorlicium Lusatiae se conferret. Qua in urbe cum exul vix pedem posuisset, eius fidei ac institutioni commissi sunt ilico liberi Praetoris Rei publ. Oppidanae, FRANCISCI BEVERI, Viri Consultissimi et antiquae fidei. Ita numquam deserit DEVS, qui in se suas spes unice ponunt. Gratulatus sibi praecipue de Rectore istius Gymnasii ELIA CVCHLERO, viro summo et celeberrimo, quem ut praeceptorem colebat, ut parentem reverebatur. Postea a parentibus domum revocatus, Vratislaviam (quae metropolis Silesiae et omnium Germanicarum urbium pulcherrima et nitidissima) studendi gratia amandatus est, quam patriam alteram appellare semper est solitus ob beneficia, quae in ipsum contulisset, quam plurima. Anno M DCC XXXV. d. VII. Maii, cum aliquos in omni literatura humaniori fecisset profectus, quibus ad sapientiae studia paramur, Rostochium concessit, ubi clarissimos viros sibi adiunxit, a quorum scilicet ore frequentissime penderet. Ob rem paulo arctiorem in patriam tandem redire coactus, quibusdam ingenuis pueris ex primaria Vratislaviensium nobilitate praefectus morum ac studiorum datus est. Qua occasione cum viris praecipuis huius urbis innotuisset, eosque benevolos sibi faventesque inprimis vena Poetica reddidisset, factum est, ut ipsum luculento congiario instruerent, et in Academiam denuo mitterent. Consilio igitur Moecenatum, inprimis MATTHAEI APELLIS duorum Caesarum totidem que Principum Silesiorum Consiliarii numquam satis laudandi, Rostochium reversus. A. M DCC XLIV. d. XII. Maii, Brabeuta M. IO. HVSVVEDELIO, at quanto viro! Magisterii Philosophici laurea ornatus est publice. Die XVI. Maii eiusdem anni in ipsum Professorum Collegium honorumque ac dignitatum, quae illum ordinem comitari solent, consortium cooptatus est.

Quaeritur officium primum, post quaeritur Uxor.

Coniugem igitur duxit Lubecae, SIMONIS HINZII, Advocati


page 343, image: s343

et Notarii Publici immatriculati, ut vocant, prudentissimi integerrimique Viduam, IO. MARSILII, Canonici Lubecensis et Capituli Senioris optime meriti filiam. Cum quatanta coniunctione atque concordia vixit, quanta unquam in animos potest cadere, felicius invicem et meliore, ut sic loquamur, sidere copulatos. Adeoque de ipsis verum, quod Poeta ait:

VELLE ac NOLLE ambobus idem.

Suscepit ex ea filium unum sibi cognominem, et filiam unam ANNAM CATHARINAM, ut patris sui fatum deplorent: Illum quidem natum M DCC XLV. d. XXV. Decembr. circa noctis horam duodecimam; hanc anno M DCC XLVII. d. II. Iunii Rectoratus dignita semel ad ipsum devoluta fuit, Decanatus aliquoties. De Praelectionibus publicis et Collegiis privatis iudicent alii. Docuit publice, quoties per valetudinem licuit: in publicum autem egredi et demandati officii partibus fungi ob eandem adversam minime interdum potuit. Quicquid vero publice forsan neglectum fuit, affatim domi resarsit, editis scriptis, quae in multorum manibus sunt, sermone tam soluto quam ligato, variis. DEUS opt. max. in extremo mortis agone Spiritu solatii clementissime adsit, ut mimum hunc vitae ita claudam, quo fiam particeps melioris illius vitae, quae finem non habet. Idem misereatur et meorum eosque Spiritu suo ducat ac regat, ut timeant ipsum et super omnia diligant etc. Habetis vitae, fortunarum, fatorumque B. TSCHERNINGI nostri diexodum, pietate et modestia fulgentem. Intelligitis, quam ille omnia vitae suae momenta ad rationes cum Deo subducendas composuerit. Sed nunc agonem eius Excellentissimus et Experientissimus DN. D. IOH. BACMEISTERUS, vobis exponat. Triennium et quod excurrit est, ex quo Excellentissimus ac Clarissimus DN. ANDREAS TSCHERNINGIUS, Collega meus dum in vivis esset honoratissimus, nunc eheu! desideratissimus, languescere, deque variis corporis incommodis conqueri coepit, ingravescente indies morbo. Quamquam enim remittere, pollicerique meliora interdum videretur, resumpsit tamen ante aliquot septimanas vires suas, intenditque ita; ut aegrotus pariter pariterque et Medicus (tamquam nihil deinceps fuffecturus) animum desponderent. Tanta siquidem aderat pedum totiusque abdominis intumescentia, tanta respirandi difficultas, tanta denique omnium membrorum lassitudo, tensivusque pedum dolor, ut vix de loco in


page 344, image: s344

locum amplius sese movere potuerit, cum appetitu plane prostrato. Quae omnia Scorbutum, malum nobis familiarissimum, firmas in hoc subiecto egisse radices, et totalem viscerum introduxisse corruptionem satis demonstrabant. Hinc quoque factum, quod tandem pertinacissimi huius hostis atrocitas, omnium remediorum apparatum vicerit, et nudius tertius consumptis omnibus viribus amicissimus meus vitam cum morte commutare coactus sit. Quod ad instantiam viduae maestissimae de morbo consignare volui. Habetis curriculum vitae Viri excellentissimi. Habetis terminum Vitae, quae ornamentis coruscat eminentibus. Mors, non ea parte, qua Medicus eam spectat, sed qua Theologi iudicium incurrit, eximiis pariter claret documentis, quae ille sermone funebri rectissime communicabit. Fiet id a meridie hora I in templo Iacobaeo, ad quod, ut quod in terris superest viri magni, honesta frequentia deducatis, et sic vestrum erga literas humaniores amorem declaretis, etiam atque etiam rogo atque obtestor. Valete.

Ad CL. Virum ANDREAM TSCHERNINGIUM, Poetmata sua Germanica edentem.

Proximus extremae cum staret OPITIUS horae,
Augutum ponens mox abiturus ebur:
Quo mihi mansurum peperisti in saecula nomen,
Dum canis, et docto carmine cuncta moves,
Barbite, cui, dixit, cedes? mox pauca moratus,
TSCHERNINGI inclamat nomina clara sui:
Et moriens, cerne istud, ait, tibi munus Amice:
Non alia ad nostras est manus apta fides.
Dixerat, et patulas animam difflavit in auras.
Ad citharae transit dum Genius Dominum.
Hinc Genium numerosque sonat TSCHERNINGUSOPITI,
Et spondet patriae, quod dedit ille, suae.

AUGUSTUS BUCHNERUS.

TSCHERNINGI, quoties legi tua carmine, dixi,
Hic erit OPITIO par, nisi maior erit.
Sive Poeta velit Latiali ludere plectro:
Sive velit lingua psallere, Teuto, tua.
Audit ut haec mea puncta in rupe bivertice Phoebus,
Iuxtimque Aonidum, gaudia nostra, chorus:


page 345, image: s345

Iudicium probat ille meum, probat iste: nec ullus,
Qui didicit, quae sunt carmina tersa, negat.
Si tamen hic aliquis dubitandi fluctuet aestu,
Cuius ab invidiae corda furore calent,
Fac lucem videant tua culta Poemata: quae nunc
Sparsim errant, vel adhuc carcere clausa latent.
Omnis erit vox una, mei quae vox erat rosi:
Hic erit OPITIO par, nisi maior erit.

IOH. HERMANNUS.

FATUM POETICUM (aut si mavis) ONOMASTICUM, In funere Viri Amplissimi et Clarissimi, ANDREAE TSCHERNINGII, Poes. Profess. in Acad. Rostoch. celeberrimi.

Fatum I.

MagIster AnDreas TsChernIng sILesIUs, Est annus mortis e nomine erutus M DC LIX.

Fatum II.

Magister Andreas Tscherningius, Silesius, Poeta.
Idem hoc Vaticinium continet.
Per Anagramma e)/mmetron.
Surge, migra; Elisias te in sedes portat hic anus.

Mirare Lector: Vatis illud est fatum,
Caraeque Vocis triste fatum et effatum,
Fatalis hic Vatem annus obtulit fato,
Diis illa visa et sic fuere fatata.
Haec fata fatis veriora Chaldaeis,
Fatuisque vanisque orbium poli fatis,
Fataliumque Sanctione signorum.
Cede ergo fatis, quando fixum habes fatum
Beate Vates, tuque marmoris lector
Mirare Vatum inesse literis fatum,
Mirare fatum hoc insimulque da votum.

DAN. GEORGIUS MORHOFIUS.


page 346, image: s346

SCRIPTA.

Semi-centuria Schediasmatum. Rostoch. 1643. in 8.

Oratio Panegyrica in obitum Iacobi Fabricii, Medici. ibid. 1653. in 4.

Centuria Proverbiorum Alis, Imperatoris Muslimici, distichis Latino-Germanicis expressa, cum notis brevioribus. ibid. 1642. in 8.

Deutscher Gedichte Früling. Ibid. 1642. 1649. in 8.

Iudith, eine Comoedia. ibid. 1649. in 4.

Bedencken über etzliche Mißbräuche in der Deutschen Schreib-und Sprach-Kunst. ibid. 1659. in 12.

Rede vor Deutschland. ibid. in 4.