NOn Theseo ergo soli Oschophoria sua, misto plangentium plaudenriumque clamore resonantia, celebranda erant: sed et nostrae proh dolor Academiae ea infelicitas est, ut inter medios, sollennissimorum LUDORUM, plausus atque iubila, naeniam adornare, atque gravissimo luctui, omnem sollennitatis splendorem, submittere iubeatur. Quem admodum enim celebratissima, Viri Excellentissimi, Amplissimi, ac Clarissimi, DN. M. SIMONIS DACHII; Poeseos P. P. et inter Saeculi nostri Poetas facile PRINCIPIS, Domini Collegae ac Amici Honoratissimi, nunc aeterno desiderio requirendi, eruditione ac Virtute, ita in sinu hucusque gavisa fuit, ut laeta ac gratulabunda, caput, inter quamplurimas alias Musarum sedes, efferre, ac, de incomparabili, tanti viri, splendore potuerit gloriari: ita nunc, iusto maerore depressa, lacrimis atque luctusqualet, dum
insigne adeo sui ornamentum, undique quaerit, ast nullibi valet invenire. Neque id immerito: cum namque omnis bene beateque vivendi ratio, viris, literarum disciplina, praeclaris, accepta, iuxta sapientes, sit referenda, facile hinc apparet, quam et feliciter agant Res publicae, copia Doctissimorum abundantes, et quantum detrimenti, ex obitu et iactura eorundem, iisdem accedat. Et quis adeo rerum nostratium expers est atque ignarus, ut quantum ornamenti atque Illustritatis, ACADEMIAE nostrae, DACHIANA MUSA, attulerit, ignoret? Ecquis fere, Europaei Orbis, angulus adiri potest, quem divinum eius ingenium, non oblectavit solum, sed et illustravit? Neminem quidem, e, literarii Orbis, proceribus, nominare licebit, qui non, admirandum Viri Genium, et in eo, Academiam Albertinam, admiratus, felicitatem utriusque, communi, publici elogii, consensu, celebrarit. Imo in excelsissimas, Regum Principumque, penetrans arces, ita summorum Mundi Capitum, animos et voluptare, et graviori quovis motu perfudit, ut, quantum ab aliis laudis, tantum ab his Clementiae reportaret. Sed fuit heu nobis! illud tempus, quo illustres, Magni Viri, nomine resplenduimus, nunc, cum ipso, caeca mortis caligine, obruto, multum caligare Athenarum nostrarum claritas videtur. Quae proinde cum ita sint, ac, iuxta Stoae principem, damnorum omnium maximum sit, amicum perdidisse: quo tandem luctu damnum illud, quod eius Viri iactura, qui non modo bonis omnibus, candida amoris integritate, ac sanctissima fide, coniunctissimus amicus, sed publicum, rei literariae, ornamentum ac delicium fuit, patimur, aestimandum videtur? Et testatur id quidem, communis ille, quo, summi pariter, ac imi, Virum desiderant, dolor, ita ut leniendo potius, quam exaggerendo, opera nostra sit locanda. Neque sane, sine modo, inconsulto dolori, est indulgendum, nisi, in Virtutem, adeoque Musas ipsas, quae, dignum adeo laude Virum, mori vetant, iniurii esse velimus. Vel an omnino omnium mentibus excidisse putemus, quae nudius quartus, sub publicam Ludorum Philosophicorum, festivitatem, de admiranda, nobilissimae Palmae, vivacitate diximus, qua non modo, aeterno foliorum, numquam deciduorum, vigore amoena viret; sed etsi, externa violentia, refecta sternatur, ex semetipsa suscitata, succrescit. Scilicet domi habent veri Musarum cultores, quod vanissimae temporis fugacitati
et mortis ruinam interitumque minantis, tyrannidi opponant. Ipse namque e limpidissimis Musarum fontibus, promanans liquor, ea virtute pollet, ut postquam semel pectus ipsorum rigavit, non modo amplissima, nobilissimorum fructuum, ubertate fecundat, sed novas insuper subinde sufficiens vires, vifaci ita semper vigore animat, ut nulla vi, nulla saevitie, laedi unquam possit. Ita videas, sitientem ardentemque humum, inter flagrantes caeli ignes, benigno resicientis pluviae, affluxu, saluberrimis frugibus ferendis, et praeparari, et confirmari. Non aliter de sapientum statuas animis, qui, post centena, et millena, fati sui saecula, eo vigore nobiscum vivunt, ut efficacissima operantes Virtute, non minus Commodi nobis, quam dulcissimi delicii, pariant. Adeo non Orphei tantum sanguis, semper vocalem Herbam, Citharae nomine, si fabulis fidem adiciamus, produxit: Sed omnium, quotquot literis clarent, ea felicitas est, ut, supra omnem temporum iniuriam eminentes, celebrata aeternum nominis memoria, atque laude, cantentur. Atque hinc est, quod commune, celebriorum Virorum, effatum reperiatur, se quia exegerint monimentum, aere perennius Regalique situ Pyramidum altius; quod non imber edax, aut Aquilo impotens, possit diruere, autinnumerabilis annorum series et fuga temporum, non omnes morituros, sed multa sui parte, Libitinam vitaturos; et usque recentes postera laude accreturos. Ita vero dum colligunt, non emendicata, ab aliis, monimenta, requirunt, sed pulcherrimas sibi ipsis, non Corporum, sed animorum, statuas ponunt, ac aeternos, quamvis sine voce, Virtutis statuunt praecones. Quisane immortalitatis honor, tanto certius Beatissimo NOSTRO contigit, quanto felicius, elegantioribus, profanarum Musarum, deliciis, teligiosam, colendi Numinis pietatem coniungens, eas Odas, revera Deo suo, ast vero ac aeterno; plenus, Christiano orbi dedit, quae certissime, cum DEUS has, iuxta cultum suum, perennare sit iussurus, aeternitate pariter vatem suum donabunt. Est haec privata Magni Dachii laus, ea gloria patriam mactasse, ut cum Vernaculorum hymnorum, et elegantia, et devotione, et numero, plurimas alias Germaniae provincias longe superet, cui concedat, occurrat nulla. Et quis dubitet, quin hac regia ad veram caeli immortalitatem, provectus, nunc Sacrosancto, divinorum vatum, Choro admixtus, quos hic,
submissa humilique voce, tentavit, plena ibi voce, aeternos Deo hymnos decantet? Eas nunc, et eum mortuum esse dicas virum, qui et nominis aeternitate in terris, et animae felicitate, in caelis est immortalis. Imo non, si oculis subtractus, mentibus quoque subtractum putemus: quod quo minus fiat, laudatissimam eiusdem memoriam, omnium bonorum animis, semper obversaturam, nunc porro proponamus. Natus is est, in fortalitio Memenlensi, 1605. 29. Iulii, Patre Spectatissimo, integerrimo atque Doctissimo Viro. Domino SIMONE DACHIO, interprete, prout incultior eius temporis, quoad Linguae Germanicae usum, ratio requirebat, Linguae Lithvaniae; Matre Lectissima ac Pudicissima Matrona, ANNA LEPLERIN, cuius beatissimus avus Consul Memelae Meritissimus, saeculum vivendo integrum transgressus, satur tandem vitae, sato suo cessit, secutusque post, suo tempore, BEATISSIMI NOSTRI Parentes, reliquosque suos, inter beatos excepit. Renatus initiationis Sacramento, tanto sollertiori cura, ab optimis Parentibus educabatur, quanto sublimius, elegantiusque ingenium, prima statim aetas ostendebat, illustrissimis ita prorumpentibus igniculis, ut et a Piissimo Parente, et Doctissimis, quibusvis viris, Musarum sacris dedicandus, iudicaretur. Quo sine Scholae Patriae instruendus committitur, inque ea, iuxta Pietatis, ac literarum fundamenta iacta, tanto in Musicam (qua post omni vitae tempore, et multum oblectatus, et plutimum valuit) ferebatur amore, ut absque ullius fere informatoris ductu, egregium eius usum sibi acquireret. Annum aetatis agens XIV. studia continuaturus, Regiomontum mittitur ac intra aedes Pl. Rev. Clariss. ac Doctissimi Viri, DN. IOHANNIS VOGLERI, Diaconi Cathedralis meritissimi, b. m. cuius beatissima Coniux matertera Nostri huius erat, receptus, in Schola Cathedrali, sub ductu Cl. DN. M. IEREMIAE NIGRINI, cui ob nativamin Poesi promptitudinem apprime clarus erat, laudatissime in literis progredi incipit, ast saevissima Contagione, quae 1620. horrendum grassabatur. sufflamen obiciente, domum regredi iubetur. Repetito tamen Regiomonto, post remissum luis furorem, pristino hospitio utitur, dum eodem anno, circa Paschalia sollennia, commodum fieret, ut Vit postmodum Pl. Rev. Excellentiss. ac Clariss. DN. MARTINUS WOLDERUS, Pastor Ecclesiae Parochialis, eximiis meritis,
plerimum famigerabilis, ut et, Venerandi Consistorii Sambiensis, Assessor digniffimus, ad exteras Academias hinc discereret; Hunc ergo, post obstrictam famulitii fidem, comitatus Noster, per Pomeraniam, Witebergam accessit, et ibi confirmaturus, quae solidissime iecerat, fundamenta, Scholae primum Civicae, Triennium solidum, magna cum sollertia impendit. Dignus hic et Patrono suo laudato, et aliis videbatur, qui ad Academicas lectiones admitteretur, ast, quia ipse defectus, non exiguos, in Logicis, Rhetoricis et Graecis deprehendebat, deprecatus id honoris, supplere istos (ô si ita plurimi, implumes, inter nos, ICARI, qui revera, ante alarum usum, magno suo cum praecipitio, sublime evolare annituntur, agerent) ante malebat. Ut ergo voti huius compos, ex asse, redderetur, ad Celeberrimum, quod Magdeburgi florebat, Gymnasium dimittitur, hicque hospitio quidem Pl. Rev. Cl. ac Doct. Viri DN. M. CHRISTIANI VOGLERI, Archi-Diaconi ad D. Iohannis, informatione vero Excellentissimi EVENII, et reliquorum informatorum, Dn. M. BLOCII, et MoSERI utens, tam feliciter profecit, ut praeter alia publica specimina, Disputationem, Graeco idiomate, conscriptam, eodem Respondente, cum applausu, defenderet. Anno 1626. cum et peste, et bello, affigit urbss ea inciperet, securitati suae consulturus, post egregiam, mirandorum profectuum, laudem obtentam, non absque maximorum periculorum, a milite Wallensteinii et Mansfeldii imminentium, metu, salvus ac incolumis, per Marchiam, Luneburgum, Hamburgum, inde Gedanum, ac tandem Regiomontum, DEO Duce ac Comite feliciter est delatus; Hic 21. Iulii, Civibus Academicis, ad scriptus, ita post omnem, inter eos, vitam exegit, ut publicis privatisque, in re Philosophica ac Theologica, exercitiis institutis, magnam undique, de se spem excitaret. Vices enim, et Respondentis, et Opponentis aliquoties sustinens, non modo applausum semper meritus est, sed et continuatum DNN. Professorum favorem, confirmavit. Et quandoquidem, Theologiae studio, totum se mancipaverat, Homileticis etiam exercitiis occupatus, saepius, in contione sacra, verba fecit; quod tamen institutum suum, Deus ipse immutasse videbatur, cum 1633. Scholae Cathedralis, constitueret Collaboratorem. Gravissimum tunc sane onus imponi sibi videbat, sed Deo obsecutus, promptus et suscepit, et tanta cum fide gessit, ut initio,
quarti ordinis, discipulos informans, gravissimum animi deliquium, ad linguae usque deficientem usum, pateretur. Atque hoc primum, mali morbique omnis, initium, quod neglectum, perpetuoque labore vires sumens, omnis subsecutae infirmitatis, mater fuit: Cui cum graviores Con-Rectoratus curae, quas 1636. subibat, succederent, maius subinde valetudinis, succedebat detrimentuem. Accidit interea, ut vert Nobilis ac Consultissimus DN. ROBERTUS ROBERTINUS, Supremi tandem in Borussia Regiminis Secretarius meritissimus, exactissimus optimorum ingeniorum censor, a diuturna, variae peregrinationis, molestia, redux, patriam hanc suam reviseret. Quicum in varia, Latino pariter atque Vernaculo idiomate, conscripta, a Beatissimo, Carmina forte incidisset, primus ipsi Dux et Auctor exstitit, ut quas, Natura largiente, dotes, in tractanda Poesi, obtinuisset, digne impenderet eidem, ac, sollertiori cultu, perficeret. Cuius consilio non modo tunc locum dedit, sed et quod salutare, sibi, omni vitae tempore, idem fuisse experiretur, post terminum etiam illius, petiit praedicari, Magni eum Amici affectum. Primi illi stimuli fuerunt, quibus actus Beatissimus, ita Romanam Germanamque Poesin expolivit, ut merito, restitutam eam pristino splendori, eidem, cum reliquis, non minoris nominis, Viris debeamus. Iam innotuerat 1638. Divo Georgio Wilhelmo, et cuius imperio (faxit Deus diu et feliciter) nunc regimur, Serenissimo Principi Electori, FRIDERICO WILHELMO, etc. etc. etc. Domino ac Nutritio Nostro Munificentissimo, auspicatissimum, in Borussiam, adventum, gratulans DACHIANA MUSA: et ita innotuerat, ut nulla eandem oblivio, Clementissimae Memoriae, subtrahere posset.
Hinc porto factum, ut vacanti Poeseos Professioni, 1639. hic unus dignissimus, qui praeficeretur isti, iudicaretur: Et profecto, dignissimum cum fuisse, res ipsa postmodum est locuta. Et quidni rem quoque ipsam, laudes Beatissimi loqui potius patiamur, quam ut nos easdem, hac praesertim temporis angustia, minus rite enarrando, imminuere audeamus, Sed salva sunt omnia: Loquitur eas, Clementissimus, Serenissimi ac Potentissimi Nutritti, una cum Serenissima Coniuge Electorali, affectus, quo DACHIANAM MUSAM et aspexerunt, et munificentissime compensarunt. Loquuntur eas, tot dissitae Provinciae, quae suo honori et
oblectamento augendo, DACHIANAM MUSAM instantissime expetierunt! Et quid multis? Ipsi dicite, si ulla, celebriorum Nuptiarum, exsequiarum, aliarumque sollennitatum, festivitas, per universam provinciam, absque DACHIANA MUSA, potuerit celebrari. Summa haec Viri laus, quam tamen ipse, modesta humilitate, deprimens, in imis remet ipsum collocavit, eminentiorem eam putans, quae a Pietate in Deum, a fide in Principem, a sollertia et dexteritate in officio, a candore erga amicos, a promptitudine in aliis iuvandis, enasceretur. Harum itaque, et aliarum Virtutum, sanctissime semper studiosus, id felicitatis obtinuit, ut ubique largissimam. Dei benedicentis, gratiam experiretur. Omnium tamen certissime, hanc sensisse, ipse fatetur, cum, Deo pronubo, 1641. 29. Iuli, Oratissimam Sexus sui Virtutibus tunc Virginem, unc Viduam Maestissimam REGINAM, Viri quondam, Consultissimi atque Amplissimi DN. CHRISTOPHORI POHLII, Advocati, in Nobilissimo Iudicio Aulico, Ordinarii, ac Venerandi Consistorii Sambiensis Assessoris aequissimi, filiam superstitem, sollenni nuptiarum ritu, sibi sociaret. Et exoptatissimam, huius coniugii, tranquillitatem Beatissimus ipse expressurus, dulcissimam coniugem, unicum suum, iuxta Deum, in adversitatibus, solatium, refugium, refrigerium, atque portum, appellat. Neque parum eiusdem felicitati, a fecunditate, cum V. filios, III. filias, e quibus Filii, natu maximus et minimus, cum filia unica, defuncti iam mortalitate, quiescunt, susciperet, accessit; quae vero, cum turbata mortis tyrannide, omnino recesserit, illud unum, ut superantibus liberis reliquis, cum afflictissima Matre Vidua, bene esse iubeat, ac Ducem se, in sectandis, Beatissimi Parentis, vestigiis, praebere Supremus Viduarum Orphanorumque Praeses, dignetur, serio precamur. Habuistis hucusque Beatissimi Vitam, quam dum tanta laude illustrem auditis, illud vestra sponte cogitabitis, nec laboris parum eidem adfuisse: quin credite, laborem unum fuisse, qui et vires magis magisque infirmaverit, et tandem, fatali imminente termino, omnino prostraverit. Annus quippe iam secundus, supra vigesimum, labitur, cum malo Hypochondriaco oppressus, proxime a morte abesse videretur; ast Dei asserentis Virtute, ac sollertissima valetudinis cura, ad hoc usque temporis, quamvis laborante fere perpetuo corpore superfuit. Accedebant varii alii
pulmonum defectus, cum Asthmate, et aliis Symptomatibus, quibus impedientibus, numquam fere rebus suis gerendis suffecit; neque tamen defuit, sed, reluctantibus etiam viribus, strenue, quantum poterat, suum peregit. Tandem sub anni elapsi terminum, omnino lectulo affigebatur, ac quamvis varie morbus luderet, iam liquidam satis restitutionis spem ostendens, iam decollans omnino, vires tamen omnes, adeo, contra pretiosissimorum Medicamentorum Virtutem, prolabebantur, ut fatalis terrminus indiceretur. Huic ergo rite obtinendo animam, iterato aliquoties, Divini epuli, usu confirmavit, atque hinc, pro spectatissima sua pietate, Deo omnia committens, orando, suspirando, gemendo, incredibili patientia, novissima exspectavit. Haec vero cum adessent, eadem animi constantia, 15. Aprilis post I. matutinam, intra LIX. aetatis annum, Spiritum, placidissima morte avocatum, DEO, ut aeterno gaudio refectus, in patriis manibus quiesceret, reddidit. Adstat iile nunc, adorando, aeterni Agni Triumphatoris, throno, ac palmis laureisque non marcescentibus, ornatus, vero Divinorum Vatum fruitur honore. Quem uti, non exprimendum, honorem, ipsi gratulamur, ita vos, Cives Celebratissimi Vestri Professoris, Viri undiquaque Magni, funus, hodie post XII. tumulandum, citra monitum, ultro deducturos confidimus. Sed et illud monemus, ut pro digno, tantis Viri Virtutibus, Successore, DEO pie supplices fiatis. P.P. 1659. d. 20. Aprilis.
Dachiana Poemata Germanica aeque ac Latina, prout quam plurima, diversis annis formisque sigillatim prodierunt; ita longe dignissima, ut aliquando iustae molis volumen iunctim constituant. Interea si quis nonnullos perpolitos stupendi ingenii huius versus, vernacula lingua fusos, legere cupiat, poterit, promulsidis loco, libare, quae haud parca manu Henrici Alberti Ariis inserta sunt Regiomonti 1651. sqq. in fol. ut et Christophori Caldenbachii libris duobus, de ratione conseribendi carminis Teutonici, Norib. 1674. in 12.