07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 296, image: s296

PROGRAMMA, In Obitum MAGNIFICI RECTORIS, VIRI Amplissimi, Excellentissimi atque Praeclarissimi, D. M. IOHANNIS SPERLINGII, Physices Professoris Celeberrimi, Propositum a PRORECTORE ACAD. WITTEBERGENSIS, MICHAELE SENNERTO, Anatom. et Botan, Prof. Publico.

QUod sine gubernatore navigium, sine Duce exercitus, Orbatum anima sua corpus; id sine capite, sine Rectore Academia est. Debetludibrium undis eymba, cum nemo, qui moderetur et flectat adest: Inutilis est exercitus vis, nisi ad unum omnis conferatur porestas, iacetque exsangue atque immotum corpus, unde discessit spiritus, qui diffusus per omnes partes hactenus, vigorem ac vim membris singulis dederat. In non dissimilem itaque sortem Acade. mia incidit, cum nudius quartus IOHANNEM SPERLINGIUM, Virum et Professorem consummatissimae laudis haud tantum, verum Rectorem etiam in praesens, hoc est, gubernatorem et ducem, et animam denique suam Acade mia nostra amitteret. Magnum profecto, quod patimur, est; et patet latius hoc vulnus nostrum, quam ut magnitudo eius colligi statim, aut plaga eius sanari ex facili possit. Ad Academiae quidem quod attinet regimen, quadrare hic fortean possit, quod Poeta princeps, de aureo illo Iunoni infernae sacratae arboris fetu, dixit

-- primo avulso, non deficit alter.

Ita enim provisum legibus nostris est, ut mori quodammodo Rector nobis haud possit: cum in incerto numquam sit, qui clavum suscipiat vacuum; et regat navim, ne undis det


page 297, image: s297

latus, aut tempestatibus pateat; sed qui in ceteras partes SPERLINGII succedat, ubi et quando inveniemus parem? Ut assit ingenium, non tanta statim tamen et tam parata eruditionis vis adest: et licet haec quoque non parum praestet, non usque quaque iudicium tamen respondet in omnibus, quod regat ingenii vim, quod eruditionis copias, tamquam bene ordinatam aciem, producat auspicato in campum. Nihil horum mediocre in SPERLINGIO erat: magna atque eximia omnia: quo accedebat, quod quas acceperat partes tractaret solas, non in secundis haberet curis, et quibus post alia vacaret. Quid nunc de disertissima hominis facundia dicam, qua ita et ab ingenio, et ab eloquentissimorum auctorum lectione valebat, ut quas praeclaras cogitationes secum concepisset in animo, eas quam prompte, tam eleganter atque venuste expromeret? Longe enim a secta illorum aberat, qui tum philosophari se putant maxime, cum sordidum maxime atque inconditum sermonem afferunt. Nolebat deformia atque inculta esse, quae de pulcherrimis et maximis rebus dicenda essent. Existimabatque efficacius prodesse, quae cum venere quadam honoreque verborum animum subirent. Difficilis aemulatio est, cum in eius locum successeris, in quo summa omnia fuerint: et quem imitari quidem liceat, non aeque exprimere. Quid faciemus tamen? Cedamus fatis, sequamur Deum, et ei committamus Academiae statum. Hic providebit, hic in medium consulet: nos interim subiciamus animis, nihil magnum nasei statim, sed fieri: et in fastigium ac summum verticem per declivia laterum ascendendum. Quare exsequamur nunc ea, quae nobis feralis scripturae necessitas in praesenti imponit. Natus SPERLINGIUS itaque est Zeuchfeldi in Thuringia prope Laucham oppidum, A. M DCC III. d. XII, Iulii. H. X. ad meridiem. Patrem sortitus fuit, PAULUM SPERLINGIUM, Lauchanae Ecclesiae Pastorem, et Ephoriae Friburgensis Adiunctum, Virum reverendum et perquam doctum. Matrem habuit Ornatiffimam feminam DOROTHEAM, PAULI KINDLERI, Friburgensis Civis filiam. Cum primis annis statim bonitas indolis exsereret se, non aliis applicandum attibus puerum censuit pater, quam maximae omnium et praestantiffimae quae essent. Cumque traditus scholae patriae mira celeritate Latinam ac Graecam literaturam arripuisset hausissetque, usque adeo


page 298, image: s298

ipsi genitor animum dedit, ut nullum in filiis tenere aeque, atque impensius amaret. A. M DCC XV. in illustrem Portensem Ludum deportatus est, ubi in generosi pulli morem, liberiorem campum nacti, quos cursus instituit nobiles? Quae longe pulcherrima in omniliterarum genere spatia fecit? His senis enim, quos ibi duxit, annis, ea fundamenta iecit munivitque, quae sustinerent structuras illas, molesque egregias educerent, quas eminere hactenus inter ornamenta saeculi doctior ad miratus est orbis. Annos natus octodecim in Academiam nostram venit, liberalitate Principis in stimulum iuxta subsidiumque studiorum adiutus. Qui cum recordaretur illud Tragici veteris,

Qui magna moliuntur cunctari solent,

Nihil festinanter et tralatitia ingressus opera est: ratus quodlibet coeptum egregium mora valescere. Itaque primos quatuor annos uni Philosophiae dedit: quam ita perdidicerat, ut cum in naturali parte se ipsum vinceret, in ceteris eadem, quae praestantissimi, faceret. Quarto anno cum huc venisset, Magistri titulo ornatus sollenniter est, quintus ipse inter septem ac viginti competitores, insigni comparatae doctrinae testimonio. Sed optimus pater cum istunc filium suum videre Theologum optaret velletque maxime, non restitit voluntati eius nati pietas, et omni industria atque contentione animi in illud studii incubuit genus. Nam quicquid huius ingrederetur ac ageret, id sedulo serioque agebat, quantum que afferret ardoris ac impetus, tantum et afferebat constantiae: Parum existimans, bene incipere, nisi aeque pertendas. Itaque domi nulli labori parcere, nullius cedere vigiliis, meditari, legere et commentari assidue; foris obire lectiones et acroases publicas, dictata excipere, frequentare eruditas palaestras, nunc respondentis, quandoque et praesidis fungi partibus; hoc quasi praescriptum habebat perpetuum et proprie suum existimabat. In hoc praeclaro curriculo cum esset, ex insperato intervenit casus, qui moraretur non tantum studia eius, sed praedestinatum eorum ordinem totum inverteret. Nam cum a cena in graffatores quosdam incidisset. in laeva accepit vulnus, ex quo, dum parum intenta cura rem agit Chirurgus, plane perdidit manum. Noverat non nisi integra Deo sacranda: et improbatos paganis quoque Sacerdotes, qui manci ac mutili essent. Haerebat igitur, an pergeret coeptos hactenus cursus, an alio


page 299, image: s299

flecteret, atque diversam sibi figeret metam. Deliberantis aestum explicuerunt duo summma auctoritate ac sapientia viri, FRIDERICUS BALDUINUS Ecclesiae nostrae Antistes, cognatus nostri, et M. ERASMUS SCHMIDIUS, ambo Professores publici, qui facile persuaserunt, ut a Theologia ad Medicinam animum suum transferret. Quo magis enim illa Philosophiae parte captus delectatusque hactenus esset, quae causas naturasque rerum vestigat et contemplatur, hoc se libentius quoque in illud studiorum genus dedit, quod fundamentum sibi Physicam et basin veluti habet. Quod ut tractaret rectius, seliciusque continuaret, plurimum sibi parentis mei monita assiduamque consuetudinem profuisse semper professus est. Quod non referrem, ne ex parentis laudibus, meas captare videri possem, nisi ingenuo Viri candori suum reddendum fuisset testimonium. In eo itaque cum esset, ut adipiscendi summi gradus licentiam peteret, non sine fato quodam accidit, ut ex decessu Vir. Clarissimi Amplissimique GEORGII WECKERI, Med. D. Professio Physica vacuefieret. Tum enim recludi videbantur carceres, unde ad metam illam procurreret, quam Deus ipsi praestituerat ad summam gloriam ac laudem. Communibus enim et Philosophorum ordinis, et ???eliquorum Patrum suffragiis, cum maxime vero auctoritate Serenissimi Electoris suffectus in illum locum est, quem hactenus WECKERUS tenuerat. Ad quem tuendum implendumque, quam industriam, quod studium, quam fidem, quem acerrrimum atque invictum animum attulit? Non ignorbat, quid Aristoteles, divino ingenio vir, quid alii in hoc genere prodidissent literis; quorum viam, ut non deserendam existimabat; ita si propior planiorque aperiretur, hanc calcandam putabat, hanc muniendam. Non occupavit omnia antiquitas: multa et iuniorum industriae reliquit. Veneranda magna nomina sunt; sed ante auctoritates habenda est veritas. Quae nemini tota patuit: per partes conspiclendam se praebet: nec pauciora, quam prodita dederit abscondit sem per ac tegit. Non obstent igitur inveniendis inventa: nec ulli nato, post mille saecula praecludetur, ut ille ait, occasio, aliquid adhuc adiciendi. Non hoc Philosophari existimabat: haec Socrates dixit; ergo verum est: hoc effatus est Plato; amplectendum igitur. Haec Aristorelis est sententia, itaque dissentire non licet. Non qui dicant, sed


page 300, image: s300

quid dicant, considerandum: nec quod praescriberet sibi magnum nomen; sed quod invicta ratione niteretur, id optimum statuebat. Non deerant ipsi, qui reprehenderent, et novitatem vocarent veritatis studium: quorum alios, qui immodestius videbantur agere, dignis modis excepit, ahos suo irato reliquit Genio, et volutari sivit in tenebris, donec eluctarentur in lucem, Non enim cogenda veritas, persuadenda est. Tantusamator et inquisitor veritatis cum esset. eiusmodietiam sectatus perpetuo vitae est genus, quod conveniret proposito suo et sectae: hoc est, quietum et placidum, et rerum illarum vacuum curis; in quibus sudare tantopere alias magna mortalium pars solet; quo hberum animum, et sui plenum, impendere cogitationibus egregiis, pulcherrimaque naturae opera sine impedimento scrutari et contemplari accuratius posset. Unde et illud Senecae (cuius lectione mirum in modum tenebatur, copiosissimum ingenium hominis, et singularem sapientiam admiratus) Compesitae mentis signum est, consistereposse, et secum morari; pro Symbolo habuit veluti, et plurimorum hactenus inscripsit libellis, testaturus quasi, quid peteret maxime atque probaret. Quid est, Composita mens? non perturbata distractaque incondite, sed ordinata intus bene et sibi suaviter acquiescens. Quid est, consistere ac morari secum? Manere scilicet intra se, et velut habitare secum, nec evagari foras, et in diversa vota ac cupiditates externas dispergere se; quod illud erat, quod optabat noster assidue, stupebatque ac prae se ferebat. Ac cinde factum, quod tot praeclaras dissertationes, tot libros tractatusque egregios, quibus vivet perpetuo, et ediderit hactenus in publicum, et inchoatos affectosque in scriniis suis reliquerit, Decanatu Collegii quaternis vicibus functus est: Rectoratus munus bis obiit: in utrisque partibus ita versatus est, ut plurimum semper laudis reportarit. Iam publicas operas et proprii perpetuique officii partes ita tractavit, ut nemo maiorem industriam, fidem, addiduitatem afferre praestareque posset. Matrimonium iniit An. M DCC XXXV. Octobri mense, cum lectissimam virginem ELISABETHAM, PETRI MULLERI, Senatorii viri siliam (quae utroque parente orba, tum apud vitricum suum, Excellentiffimum atque Clariss. Virum, WILHELMUM NIGRINUM Practicae Philosophiae Professorem publicum, degebat) sibi coniugem


page 301, image: s301

necteret. Ex qua suscepit libros septem, masculos omnes, una ELISABETHA excepta: quam florentissimam virginem superiore anno extulit, et acerbissime hactenus luxit. Ex pueris quatuor reliquit superstitcs: IOHANNEM PAULUM, PAULUM GODOFREDUM, PAULUM CHRISTOPHORUM, et DANIELEM adhuc infantem. IOHANNEM NICOLAUM, et GODOFREDUM fam dudum composuit aetate prima ereptos. Amavit omnes impensissime, ita ut nulla alia in re, quae inter bona haberi soleat, aut laetari uberius, aut delectari voluptuosius videretur. Adversus ceteros etiam, quibuscum agendum ipsi versandumque esset, et humanissimus semper et plenus officii fuit. Collegas amavit, coluit, respexit summopere: et eadem ab ipsis pleniffime recepit officia. Qui sequerentur scholas suas Iuvenes, aut extra eas adirent se consulendi causa, liberaliter iuxta et comiter habuit; aversatus neminem est, libenter et prompte admistit omnes, et gestiit quasi res atque studia eorum iuvare ac promovere quantum posset. De Pietate eius erga Deum, quae summa maximaque virtus est, et ceterarum omnium fundamentum, nihil dum diximus. Quam praeter documenta alia, loquuntur clarissime atque abunde testantur preces, quas manu sua reliquit scriptas, quae non honores, dignitates, opes ambiant, in quibus plurimi sua consumunt vota; sed bonam sanamque et integram mentem quae optent a Deo, quae acrem intelligendivim, quae iudicandi de rebus sincere copiam, quae facultatem clare dilucideque explicandi cogitationes suas, efflagitentque ac impetrent, non tam ut clarus et celebris fieret ipfe, quam fructuose ut fungi munere, ut plurimum iis prodesse posset, qui quaerunt verum, scientiisque praeclaris imbuere animum non sordide cupiunt. Fuit maximam partem sano et valido corpore: sed annis proximis tentari calculo renum coepit. Quod mali genus mox per occultum eas sumpsit opes, ut immedicabile redderetur. Hebdomas tertia ipsa effluxit, ex quo id denuo ita ipsum afflixit. et inauspicata sabuli mole opplevit oppilavitque vias omnes, ut saccati illius (liceat ita cum Lucretio verecundius loqui) humoris corporis aut nihil aut parum admodum excerni posset. Accessit imbecillitas stomachi, cibum omnem acpotum reicientis: accesserunt vigiliae ex acerbissim is doloribus, quibus excruciabatur, Profligatis itaque atque deiectis


page 302, image: s302

viribus omnibus, quid aliud restabat, quam quod imponit vitae finem, et esse homines amplius non sinit? Quod cum non vanus praevideret, Dominica proxima verendis mysteriis expiavit animaim, simulque praecepit liberis, ut pro solutione sui allegarent deo preces. Sequentes dies inter orationes ac hymnos, quorum nonnullos incepit ipse, maximam partem consumpsit. Inde remedium dolorum, inde praesidia et firmamenta in ultimam illam et decretoriam horam sibi petens, Ac inter ea, nonc de fragilitate vitae humanae atque miseria, saepius de futura conditione nostra memorabat; subinde dulciffimum Salvatoris nomen repetens, atque in eo spem omnem atque fiduciam collocans. Nudius quartus, ut praedicebamus, acquievit leniter, post decimam ad meridiem, cum LV. annos fecisset vivens. Magnum omnino est, ut repetamus priora, magnum ac grave, quod patimur, est: sed quod humana ope averti non potuit, cum immineret; nec nunc mutari ullo ingenio petest, ex quo oppreffit. Lamenta, querelae, lacrimae, planctus hic nihil valent. Consilium turbidae res, non fletum expetuut: nec cogitandum, quam alta ac ingens plaga nostra sit: sed quam obduci mature sanarique utcumque poffit, respiciendum. Non omnis SPERLINGIUS obiit, multa et melior superat pars. Ingenio, libris. fama perdurat. Nostrum nunc est curare exsequias, et dare operam, ut honor supremus cumulatissime mortuo exhibeatur. Agite igitur, ACADEMICI CIVES, et longa decentique pompa prosequimini postea, cum efferretur ex suis aedibus post horam primam, in oppidanum primum, arcis deinde, ubi humabitur, templum, Rectorem vestrum, pro potestate commissi muneris; Magistrum, auctoritate docendi publica; Patronum studio; affectu et pietate parentem communem. P. P. Dominica X. post Trinitatis anno recuperatae gratiae MDCLVIII.

Funebrem magno huic Naturae Mystae SPERLINGIO, contionem habuit, ex Rom. VIII, 18. Abrahamus Calovius, SS. Theol. D. Prof. P. Past. et Superintendens generalis, cuius titulum fecit: Philosophia Passienum saluberrima.

EPICEDIUM.

Qui modo pandebat docto, SPERLINGIUS. ore
Naturae secreta sagax. Qui mente capaci


page 303, image: s303

Hostileis superare strophas, nodosque solebat
Solvere, Quem candor morum, suadaeque Venustas
Ornabant: Nunc morte quidem surreptus acerba est,
Vivet at in scriptis, quibus in velut altera Phoenix
Surgit, et aeter nâ folrebit laude superstes.

CHRISTIANUS KLENGEL, D. et P. P.

ALIUD.

Eheu! nocte iacet Magnus SPERLINGIUS ille
Hîc pressus, iacet hîc gloria, noster Amor:
Huius quique fuit Parnassi, RECTOR APOLLO,
Qui Candor, bonitas, qui fuit ipsus Amor,
Qui fuit in vita veri praesignis Amator,
Victor perpetuus, proh! Sopor urget eum.
Ast non ut victus iacet hîc; sed ut inclitas heros,
Hoc ceu Virtutis splendida signa docent.
Fama perennis erit SPERLINGI, vertice Caelum
Qui tetigit: scriptis fama perennis erit.

ARNOLDUS LENDERIGK.

SCRIPTA.

Tractatus Physico-Medicus, de Morbis totius Substantiae, et cognatis quaestionibus, pro D. Daniele Sennerto, contra Io, Freitagium. Witteb 1633. in 8.

OratioAuspicalis, de Physica Lugente. ibid. 1634. in 4.

Tractatus Physico-Medicus, de Calido Innato, pro Daniele Sennerto, contra Io. Freitagium conscriptus. ibid. 1634. in 8.

Defensio Tractatus, de Origine Formarum, pro D. Sennerto, contra I. Freitagium. ibid. 1638. in 8.

Tractatus Physicus, de formatione hominis in utero. ibid. 1641. 1655. 1661. in 8.

Institutiones Physicae. ibid. 1638. 1645. 1653. etc. in 8.

Dissertatio de Principiis corporis Naturalis. ibid. 1647. in 8.

Anthropologia Physica. ibid. 1647 in 8.

Antiparasceve pro Traduce. ibid. 1648. in 8.

Synopis Anthropologiae Physicae. ibid. 1650. in 12.

Dissertatio de Semine. bid. 1651. in 8.

Synopsis Physica. ibid. 1645. 1666. Hardervici 1651. in 12.

Perturbatio Calumniatoris contra I. Z. ibid. 1651. in 8.

Meditationes in Iulii Caesaris Scanherixexotericas Exercitationes de Subtilitate. ibid. 1656. in 8.


page 304, image: s304

De Principiis nobiscum natis Dissertatio, ibid. 1657. in 8.

Defensio Synopeos Physicae. ibid. 1658. in 8.

Carpologia Physica posthuma. ibid. 1622. in 8.

Exercitationes Physicae. ibid. 1663. in 8.

Zoologia Physica posthuma. Lipsiae. 1662. in 8.

Disputationes, si quisquam, frequenter admodum, in publico Lycei Auditorio, instituit, ex vibus sunt: De Physicae natura et constitutione: de Elementis: De Aqua: De Aere et lgne: De Sole: de causis corporis naturalis in genere: De Homine: De Mundo: De Caelo: De causis corporis humani: De erroribus naturae: De Magia: De Magia naturali et Doemoniaea: De Sanguine: De Auro: De Sermone: De generatione et corruptione rerum naturalium: De Somno et Somnio: De Fulmine: De Viribus Imaginationis: De Uva, Musto ac Vino: De occultis naturae qualitatibus: De insectis: De Phantasia eiusque viribus admirandis: De Vita et Morte: De Hirundine: De Calore: De Actionibus Magneticis: De Virgula Mercuriali: De Minimis Naturae: De Spectris: Decas quaestionum Anthropolgicarum: De materia et Forma: De Meteoris in genere et in specie: De Monstris: Theoria univoeae viventium generationis: De essentia vitae et mortis: De causis vitae et mortis: Decas Axiomatum Physicorum: De Formis Materialibus: De materia, forma et privatione: De sensibus in genere et in specie: De eductione Formarum: De Traductione Formarum in hominibus: De Traductione Formarum in brutis: An Natura senium patiatur aut languroem? De Anima: De Anima rationali: De Anima humana: De Anima vegetativa: De in tellectu in Homine: De generatione Hominis: De Speciebus sensibilibus: De Capite humano: De Principiis Chymicorum: De formis materialibus et immaterialibus: De generatione: De creatione formarum. De traductione formarum in plantis: De Mistione: De Sibtilitate ex Scaligeri Exercitationibus Exoticis: De ordine, veritate et efficiente Mundi: De raritate et densitate: De Materia


page 305, image: s305

et Vacuo: De elementorum loco: De Vacuo et Loco: De anima Mundi: De Anima Mundi Platonica: De Deo et Ideis Plationicis: De formatione corporum.